Apocalypsis Explicata n. 1

1. APOCALYPSIS EXPLICATA.
Apocalypsis

CAPUT I.

1. Revelatio Jesu Christi, quam dedit illi Deus indicare servis suis, quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni.
2. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit.
3. Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta; quia tempus prope.
4. Johannes septem Ecclesiis, quae in Asia: Gratia vobis et pax ab Ipso qui est et qui fuit et qui venturus; et a septem Spiritibus qui sunt in conspectu throni Ipsius.
5. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae; amanti nos, et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo.
6. Et fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri suo: Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum, amen.
7. Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt; et plangent super Ipsum omnes tribus terrae; etiam, amen.
8. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus, qui omnipotens.
9. Ego Johannes, qui et frater vester, et consocius In afflictione, et in regno, et patiente exspectatione Jesu Christi: eram in insula vocata (1)Patmos, propter Verbum Dei et propter testimonium Jesu Christi.
10. Factus sum in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam, tanquam tubae,
11. (2)Dicentis, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; quod vides scribe in libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia; Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam.
12. Et conversus videre vocem quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea.
13. Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et praecinctum ad mamillas zona aurea.
14. Et caput Ipsius et capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix; et oculi Ipsius tanquam flamma ignis.
15. Et pedes Ipsius similes chalcolibano, tanquam in camino igniti, et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum.
16. Et habens in dextra sua manu stellas septem; et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; et facies Ipsius tanquam sol lucet in potentia sua.
17. Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus; et imposuit dextram suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus.
18. Et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum, amen: et habeo claves inferni et mortis.
19. Scribe, quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt posthac.
20. Mysterium septem stellarum, quas vidisti in dextra mea; et septem candelabra aurea: septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt, et septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt.

Sunt plures qui librum hunc propheticum, qui Apocalypsis vocatur, exposuerunt, sed omnes illi non sensum internum seu spiritualem Verbi intellexerunt, et ideo applicuerunt singula quae inibi sunt ad successivos status ecclesiae, quos ex historiis de illis notos sibi fecerunt; et praeterea applicuerunt plura ad status civiles. Inde est quod pleraque conjecturae sint, quae nusquam apparere possunt in tali luce ut potuissent affirmari sicut vera; quapropter postquam lecta sunt, etiam inter opiniones rejecta sunt. Causa, quod explicationes quae exstant tales sint, est, quia nihil de sensu interno seu spirituali Verbi, ut dictum est, noverunt; cum tamen omnia quae in Apocalypsi scripta sunt, simili stylo quo prophetica Veteris Testamenti, scripta sunt; in genere, simili stylo quo omnia Verbi; et Verbum in littera est naturale, at in sinu suo est spirituale; et quod tale est, hoc continet in se sensum qui prorsus non apparet in littera. Qualis differentia est utriusque sensus, constare potest ex illis quae in opusculo De Equo Albo, et in appendice ibi ex Arcanis Caelestibus dicta et Ostensa sunt.

AE n. 2

Apocalypsis Explicata n. 2

2. Ex his constare potest quod Apocalypsis, aeque ac prophetica Veteris Testamenti, nullatenus possit intelligi, nec aliquid ibi, nisi sensus spiritualis sciatur, et insuper nisi revelatio sit e caelo, ubi totum Verbum secundum illum sensum intelligitur. Quod ita sit, confirmabit ipsa explicatio, quae sequitur.

AE n. 3

Apocalypsis Explicata n. 3

3. In nunc sequente explicatione citantur plura ex Arcanis Caelestibus; sciatur itaque quod inde sint.

AE n. 4

Apocalypsis Explicata n. 4

4. EXPLICATIO.
VERSUS 1-3.
"Revelatio Jesu Christi, quam dedit illi Deus indicare servis suis, quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni. Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecunque vidit. Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta; quia tempus prope."
1. "Revelatio Jesu Christi," significat praedictiones de ultimis temporibus ecclesiae a Domino (n. 5); "quam dedit illi Deus indicare servis suis," significat pro illis qui in veris ex bono sunt (n. 6); "quae oportet fieri cito," significat quae certe futura (n. 7); "et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni," significat quae revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt (n. 8,9).
2. "Qui testatus est Verbum Dei, et testimonium Jesu Christi," significat quod illis qui corde agnoscunt Divinum Verum, ac Divinum Domini in Humano Ipsius (n. 10); "quaecunque vidit," significat intellectum illis illustratum (n.11).
3. "Beatus," significat illos in quibus caelum (n. 12); "legens," significat quod percipiant (n. 13); "et audientes verba prophetiae," significat quod illi vivant secundum doctrinam caeli (n. 14); "et servantes quae in ea scripta sunt," significat quod ex jucundo amoris veri (n. 15); "quia tempus prope," significat statum interiorem talem (n. 16).

AE n. 5

Apocalypsis Explicata n. 5

5. (Vers. 1.) "Revelatio Jesu Christi."--Quod significet praedictiones de ultimis temporibus ecclesiae a Domino, constat ex significatione "revelationis," quod sint praedictiones; et quia sunt a solo Domino, dicitur "Revelatio Jesu Christi;" quod revelatio seu praedictiones sint de ultimis temporibus ecclesiae, est quia de illis imprimis agitur. Autumari potest quod in Apocalypsi agatur de successivis statibus ecclesiae a principio ad finem; ast ibi non agitur de illis, sed solum de statu caeli et ecclesiae circa finem, quando ultimum judicium, ita de ultimis temporibus. De successivis autem statibus ecclesiae praedictum est ab Ipso Domino apud Matthaeum (cap. xxiv. et xxv.), et quoque apud Marcum (cap. xiii.); sed illa quae ibi, Divino prophetico stylo, qui est per correspondentias, conscripta sunt, et inde talia quae solum per sensum internum seu spiritualem revelari et patere possunt. (Ideo datum est mihi a Domino explicare illa in Arcanis Caelestibus, ante capita (1)xxvi. ad xl. Geneseos: quae explicationes videantur ibi in suo ordine in sequentibus locis, n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3757. 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4661-4664, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071.)

AE n. 6

Apocalypsis Explicata n. 6

6. "Quam dedit illi Deus indicare servis suis."--Quod significet pro illis qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione "dedit illi indicare revelationem," quod sit indicare praedictiones, seu quod idem, pro illis; et ex significatione "servis suis," quod sint qui in veris ex bono sunt; quod illi per "servos" Dei intelligantur, est quia illi in Verbo dicuntur "servi Dei" qui auscultant et obediunt Deo. Apud illos qui in veris ex bono sunt solum datur auscultatio et obedientia, non autem apud illos qui in solis veris seu in veris absque bono; hi enim vera solum in memoria habent, non autem in vita: at qui in veris ex bono sunt, habent vera in vita; et qui habent vera in vita, ex corde, hoc est, ex amore faciunt illa. Sciendum est quod nusquam aliquod verum intrat in vitam hominis nisi homo in bono sit, bonum enim est amoris, et amor facit totum hominem; ita recipit omnia vera quae concordant in vitam suam: hoc constare perquam manifeste potest ex eo, quod id quod homo amat, adpropriet sibi, et reliqua rejiciat a se, immo aversetur. Per bonum hic intelligitur bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum; hoc enim bonum est solum bonum spirituale, cum quo concordant vera fidei.

AE n. 7

Apocalypsis Explicata n. 7

7. "Quae oportet fieri cito."--Quod significet quae certe futura, constat ex significatione "quae oportet fieri," quod sit quae necessario futura; et ex significatione "cito," quod sit certum et plenum (de qua n. 5284, 6783). Qui secundum sensum litterae omnia vident in Verbo, non aliter sciunt quam quod "cito" significet cito; ita hic quod illa quae in Apocalypsi praedicta sunt, cito futura sint; inde quoque miraturi quod usque tantum tempus, antequam ultimum judicium exstitit, praeterlapsum sit. Sed qui sciunt sensum internum Verbi, illi non intelligunt cito sed certum: causa quod pro "cito" intelligant certum, est quia cito involvit tempus, et tempus est proprium Naturae; ita cito est vox naturalis et non spiritualis, et omnes voces naturales in Verbo significant spiritualia quae illis correspondent; nam Verbum in sinu suo est spirituale, in littera autem naturale. Inde est, quod "cito" significet certum. (Quod tempus sit proprium Naturae, ac in spirituali mundo correspondeat statui vitae, videatur in opera De Caelo et Inferno, in articulo De Tempore in Caelo, n. 162-169.)

AE n. 8

Apocalypsis Explicata n. 8

8. "Et significavit mittens per angelum suum servo suo Johanni."--Quod significet quae revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, constat ex significatione "significavit,' quod sint illa quae in sensu litterae continentia ita significantia illa quae in sensu interno; dicitur enim, "Revelatio quam dedit Deus indicare,... et significavit;" et per quae significavit, intelliguntur illa quae in sensu litterae sunt, quoniam omnia illa significant; et quae significantur sunt quae continentur in sensu interno; sunt enim omnia Verbi significativa spiritualium, quae in sensu interno: ex significatione "mittens per angelum suum," quod sint quae revelata e caelo; "mittere" enim est revelare, et "per angelum" est e caelo. Quod "mittere" sit revelare est quia omne quod e caelo mittitur est revelatio, revelatur enim id quod ibi est, quod est spirituale concernens ecclesiam et ejus statum; sed hoc apud hominem
vertitur in naturale, quale est in sensu litterae in Apocalypsi et alibi in Verbo. Quod e caelo venit non aliter sisti potest apud hominem, cadit enim spirituale in suum correspondens naturale dum e spirituali mundo in naturalem: inde est quod Verbum Propheticum tale sit in sensu litterae; et quia tale est, quod in sinu suo sit spirituale, et quod sit Divinum. Quod per "angelum" intelligatur e caelo, est quia id quod angelus loquitur, e caelo est: angelus enim, cum loquitur cum homine talia quae caeli et ecclesiae sunt, non loquitur sicut homo cum homine qui profert ex memoria mandata alterius; sed apud angelum influit continue id quod loquitur, et non in memoriam ejus, sed immediate in intellectum et inde in voces. Inde est quod omnia quae angeli dixerunt prophetis Divina sint, et prorsus nihil ex angelis. Sive dicatur quod revelata sint e caelo, sive ex Domino, idem est, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum, et prorsus nihil quod ex proprio angelorum; sed hoc constare melius potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno (n. 2-12, et n. 254) dicta et ostensa sunt.

[2] Quod dicantur revelata e caelo illis qui in bono amoris sunt, est quia dicitur, "mittens per angelum suum servo suo Johanni," et per "Johannem" repraesentantur et intelliguntur illi qui in bono amoris sunt; per duodecim enim apostolos repraesentati et significati sunt omnes qui in ecclesia, qui in veris ex bono sunt, proinde etiam omnia vera ex bono ex quibus ecclesia, et singillatim per unumquemvis aliquid speciale; ut per "Petrum" fides, per "Jacobum" charitas, et per "Johannem" bonum charitatis seu bonum amoris; et quia Johannes hoc bonum repraesentavit, ideo revelatio illi facta est; nam revelatio e caelo, quae talis, non fieri potest aliis quam qui in bono charitatis seu amoris sunt. Alii quidem possunt audire illa quae e caelo, sed non percipere; solum illis est perceptio spiritualis qui in bono amoris sunt: causa est, quia recipiunt illa non modo auditu sed etiam amore, et recipere amore est recipere plene, quoniam amantur: et qui ita recipiunt, vident illa in suo intellectu; ibi est sensatio visus interni eorum. Quod ita sit, ex multa experientia mihi testatum factum est, et quoque potest multa ratione illustrari; sed eo usque nondum licet exspatiari. Hic modo memorandum est, quod omnia nomina, quae in Verbo, non significent personas, sed res; ut quod "Johannes" significet illos qui in bono amoris sunt, ita abstracte bonum amoris. (Quod omnia nomina in Verbo significent res, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329. Quod nomina personarum et locorum in Verbo non intrare possint caelum, sed quod vertantur in res quas significant, n. 1876, 5225, 6516, 10216, 10282, 10432. Quam elegans sensus internus Verbi, tametsi mera nomina, illustratum ab exemplis, n. 1224, 1264, 1888. Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint et inde significaverint omnia fidei et amoris in complexu, similiter ac duodecim tribus Israelis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod "Petrus," "Jacobus," et "Johannes" repraesentaverint et inde significaverint fidem, charitatem, et bonum charitatis in suo ordine, praefat. ad xviii. et xxii. Genes., et n. 3934, (1)8581, 10087.)

AE n. 9

Apocalypsis Explicata n. 9

9. Quando quis scit quod omnia nomina in Verbo significent res, et quod nomina duodecim filiorum Jacobi, aut duodecim tribuum, significent omnia vera et bona ecclesiae in complexu, et similiter nomina duodecim discipulorum Domini, et quod "Petrus," "Jacobus" et "Johannes" significent fidem, charitatem, et bonum charitatis, is videre potest plura arcana in Verbo; quemadmodum, cur
Dominus imposuit Simoni nomen "Petrus," ac Jacobo et Johanni nomina "Boanerges," quae significant "filios tonitrui" (Marc. iii. (16,) 17);
"Petrus" enim sicut "petra" significat Dominum quoad verum ex bono, seu fidem ex charitate; et "filii tonitrui" significant illos qui ex affectione quae amoris recipiunt vera caeli. (Quod "petra" significet Dominum quoad verum ex bono seu fidem ex charitate, videatur n. 8581, 10580; similiter "Lapis Israelis," n. 6426: et quod "tonitrua" significent Divina vera ex caelo, n. 7573, 8914; ac "fulgura" splendores illorum, n. 8813; inde etiam tonitrua dicta fuerunt "voces," n. 7573, 8914.)

[2] Aliqua arcana, quae videre possunt illi qui sciunt quod "Petrus" significet fidem, et "Johannes" bonum charitatis, velim memorare:--
Primum,--Cur Dominus ad Petrum dixit,
"Ego tibi dico, quia tu es Petrus, et super hac petra aedificabo meam ecclesiam;... et dabo tibi claves regni caelorum" (Matth. xvi. 18, 19).
Apparet ex littera sicut Petro data sit illa potentia, cum tamen nulla data est Petro; sed dictum ad illum, quia "Petrus" significabat verum ex bono quod a Domino, et vero ex bono quod a Domino est omnis potentia, ita Domino ex bono per verum (quod ita sit, illustratum videas in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57).
Alterum arcanum quod videri potest cum scitur quod "Petrus" significet fidem, est,--Cur Dominus dixit ad illum, quod
Antequam gallus cecinerit, ter Ipsum abnegaturus esset; quod etiam factum est (Matth. xxvi. 34, seq.).
Per illa significabatur, quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum quia nulla charitas; "(1)gallicinium" enim aeque ac "diluculum" significat ultimum tempus ecclesiae (n. (2)10134); ac "tria" vel "ter" significant completum ad finem (n. 2788, 4495, 5159, (3)9198, 10127. Quod finis ecclesiae sit quando non fides quia non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39, seq.).

[3] Tertium arcanum quod videri potest, est,--Quid haec sequentia de Petro et Johanne significant:
Jesus dixit ad Petrum, "Simon Jona, diligis Me?... Dicit Ei, Etiam Domine, Tu scis quod amem Te. Dicit ei, Pasce agnos meos. Dicit ei secundo, Simon Jona, diligis Me? Ait Illi, Etiam Domine, Tu scis quod amem Te. Dicit ei, Pasce oves meas. Dicit ei tertio, Simon Jona, amas Me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas Me; et dicit Ei, Domine, Tu omnia scis, Tu cognoscis quod amem Te. Et dicit ei, Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te ipsum, et ambulabas quo volebas; quando autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. ......Et hoc effatus dicit ei, Sequere Me. Conversus Petrus videt discipulum quem diligebat Jesus sequentem;.... et dicit, Domine, hic quid? Dicit ei Jesus, Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere Me" (Joh. xxi. 15-(4)22).
Quid haec significant, nemo scire potest nisi sciat sensum internum, et quod "Petrus" significet fidem, ac "Johannes" bonum charitatis; ita "Petrus" illos in ecclesia qui in fide sunt, et "Johannes" illos qui in bono charitatis. Quod Jesus ter dixerit ad Petrum, "Amas Me," et Petrus ter dixerit, "(Tu scis) quod amem Te," et quod Jesus tunc dixerit, "Pasce agnos meos," et "Pasce oves meas," significat quod illi qui in fide sunt ex amore instruere debeant illos qui in bono amoris in Dominum et in bono charitatis erga proximum sunt; illi enim qui in fide ex amore sunt etiam in veris sunt, et illi qui inde in veris sunt, instruunt de bono et ducunt ad bonum; nam omne bonum spirituale, quod homini, comparatur et implantatur per vera. (Quod significent illos qui in bono innocentiae et amoris in Dominum sunt, videatur n. 3994, 10132; quod "oves" illos qui in bono charitatis erga proximum, n. 4169,4809; et quod "pascere" sit instruere, n. 5201, 6078.)

[4] Deinde describitur a Domino qualis fides futura est primo tempore ecclesiae, et qualis futura ultimo; primum tempus ecclesiae intelligitur per "cum esses junior," et ultimum tempus per "cum senueris;" quod "cum esset junior, cingeret se ipsum, et ambularet quo vellet," significat quod primo tempore ecclesiae haurirent vera ex bono charitatis, et quod ex libero agerent, nam ex libero agere est ex affectione veri ex bono; "quando senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis," significat quod ultimo tempore ecclesiae non amplius ex bono charitatis haurirent vera, ita non scirent aliunde quam quia dicuntur ab alio, et sic quod in statu servo erunt, nam status servus fit quando non bonum ducit. (Quod "vestimenta" significent vera, videatur n. 1073, 2576, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536; et quod ideo "cingere se" sit haurire et appercipere vera, n. 9952; quod "ambulare" sit agere et vivere; quod ex libero agere, sit ex amore seu affectione, quoniam quod homo amat hoc libere facit, n. 2870, 3158, (1)8987, 8990, 9585, 9591. Quod omnis ecclesia incipiat a charitate, sed quod temporis successu deflectat ad fidem, et tandem ad solam fidem, n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094.)

[5] Quia fides ultimo tempore ecclesiae talis fit ut rejiciat bonum charitatis, dicendo quod sola fides faciat ecclesiam et salvet, et non bonum vitae quod est charitas, ideo Jesus dixit ad Petrum, per quem ibi fides talis intelligitur, "Sequere Me; et conversus Petrus videt discipulum quem diligebat Jesus sequentem,... et dicit, Domine, quid hic?" Per quae significatur, quod fides ultimo tempore ecclesiae averteret se a Domino; nam dicitur de Petro, per quem significatur illa fides, quod "conversus" viderit, et quoque dixerit de discipulo quem Jesus diligebat, seu de Johanne, per quem significatur bonum charitatis, "Quid hic?" hoc est, quod non sit aliquid: sed dixit ad eum Jesus, "Si volo eum manere donec veniam, quid ad te? Tu sequere Me;" per quae significatur, quod bonum charitatis secuturum sit Dominum et Ipsum agniturum, usque ad ultimum tempus ecclesiae veteris et primum novae. (Quod ultimum tempus ecclesiae veteris dicatur "consummatio saeculi," et principium novae dicatur "adventus Domini," videatur n. 4535, 10622.)
Quartum arcanum, quod videri potest, est,--Cur
Dominus dilexit Johannem prae reliquis discipulis, et cur ideo Johannes accubuit ad pectus seu in sinu Domini (Joh. xiii. 23; cap. xxi. 20);
quod nempe fuerit quia bonum amoris erat in conspectu Domini cum videbat Johannem, qui id bonum repraesentavit et significavit, quia id bonum est quod facit caelum et ecclesiam. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19.)
Quintum arcanum est quod patet cum scitur quod Johannes repraesentaverit bonum amoris, nempe,--Quid significatur per Domini verba e cruce ad Mariam matrem et ad Johannem:
"Jesus videt matrem, et discipulum astantem quem diligebat: dicit matri suae, Mulier, ecce filius tuus; et dicit discipulo illi, Ecce mater tua; et ex illa hora accepit eam discipulus ille in domum suam propriam" (Joh. xix. 26, 27);
per "matrem" et per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, et per "Johannem" bonum charitatis; et per illa, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis. (Quod per "mulierem" in Verbo intelligatur ecclesia, videatur n. 252, 253, 749, 770, 3160, 6014, 7337, 8994; quod similiter per "matrem," n. 289, 2691, 2717, 3703, 4257, (1)5581, 8897, 10490; quod "accipere in domum propriam "sit cohabitare, patet.) Ex his nunc constare potest, quanta arcana latent in Verbo, quae solum patent illis qui sciunt ejus sensum internum seu spiritualem. Absque illo sensu nec sciri potest quid significatur per quod
Apostoli sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);
per "apostolos" ibi non intelliguntur apostoli, sed omnia vera ex bono quae a Domino; ita significatur per ea verba, quod Dominus solus omnes judicaturus sit ex veris quae ex bono, ita unumquemvis secundum illa.

AE n. 10

Apocalypsis Explicata n. 10

10. (Vers. 2.) "Qui testatus est Verbum Dei et testimonium Jesu Christi."--Quod significet quod illis qui corde agnoscunt Divinum Verum, ac Divinum Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "testari," quod sit corde agnoscere (de qua sequitur); ex significatione "Verbi" seu sermonis Dei, quod sit Divinum Verum (de qua n. 4692, 5075, 9987); et ex significatione "(testimonii) Jesu Christi," quod sit agnitio Divini Domini in Humano Ipsius: quod id per "testimonium Jesu Christi" significetur, est quia "testari" significat agnoscere corde, et agnoscere corde Jesum Christum est agnoscere Divinum in Humano Ipsius; nam qui agnoscit Dominum, et non simul Divinum in Humano Ipsius, is non agnoscit Dominum; est enim Divinum Ipsius in Humano Ipsius, et non extra illud; est enim Divinum in Humano Ipsius sicut anima in corpore; quare cogitare de Humano Domini, et non simul de Divino Ipsius, est sicut cogitare de homine abstracte ab anima seu vita illius, quod non est cogitare de homine.

[2] Quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, et quod simul sint una Persona, docet Doctrina recepta in toto Christiano orbe; haec docet ita:
Christus tametsi Deus et Homo, usque tamen non sunt duo, sed unus Christus; est unus, at non ita quod Divinum sit mutatum in Humanum, sed Divinum recepit ad se Humanum: est prorsus unus, sed non ita quod binae naturae sint commixtae, sed est unica Persona; quia sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Deus et Homo est unus Christus. (Ex Symbolo Athanasii.)
Inde etiam patet, quod qui distinguunt Divinum in tres Personas, cum de Domino ut altera Persona cogitant, cogitare debeant de utroque tam Humano quam Divino simul; nam dicitur quod sint unica Persona, et quod sint unum sicut anima et corpus; qui itaque aliter cogitant, non de Domino cogitant; et qui non de Domino ita cogitant, illi non possunt de Divino quod Patris vocatur cogitare, nam dicit Dominus,
"Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6).
Quia haec agnitio significatur per "testimonium Jesu Christi," ideo dicitur quod
"Testimonium Jesu sit spiritus prophetiae" (Apoc. xix. 10);
"spiritus prophetiae" est vita et anima doctrinae. (Quod "spiritus" in Verbi sensu interno significet vitam seu animam, videatur n. 5222, 9281, 9818; et quod "prophetia" significet doctrinam, n. 2534, 7269; et agnitio Domini est ipsa vita seu anima omnis doctrinae in ecclesia. Sed de his in sequentibus plura.)

[3] Quod "testari" sit agnoscere corde, est quia agitur de rebus spiritualibus, et nemo de illis testari potest nisi ex corde, nam aliunde non percipit quod ita sit: testari autem de talibus quae in mundo existunt, est testari ex scientia, seu ex memoria et cogitatione, quia ita vidit aut audivit; verum in spiritualibus aliter, nam haec implent totam vitam et faciunt illam. Spiritus hominis, in quo vita hominis primario residet, non aliud est quam sua voluntas aut suus amor, ac inde suus intellectus et sua fides; et "cor" in Verbo significat voluntatem et amorem, et inde intellectum et fidem: inde patet, unde est quod per "testari" in sensu spirituali intelligatur agnoscere corde. Quia per "cor" significatur bonum amoris, et hoc solum est quod agnoscit Divinum Verum ac Divinum Domini in Humano Ipsius, et id bonum per "Johannem" significatur, ideo etiam Johannes dicit, quod "testetur Verbum Dei et testimonium Jesu Christi;" ut quoque alibi,
"Et videns testatus est, et verum est testimonium illius, et ille scit quod vera dicat, ut vos credatis" (Joh. xix. 35);
et alibi,
"Hic est discipulus testans de his, et scribens haec, et scimus quod verum sit testimonium ejus" (Joh. xxi. 24).

AE n. 11

Apocalypsis Explicata n. 11

11. "Quaecunque vidit."--Quod significet intellectum illis illustratum, constat ex significatione "videre," quod sit intelligere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 10705); hic intelligere ex illustratione, quoniam agitur de rebus ecclesiae et caeli, quae non intelliguntur et percipiuntur quam ex illustratione; res enim ecclesiae et caeli, quae spiritualia vocantur, non intrant in intellectum hominis, quam media luce caeli, et lux caeli illustrat illum: illa causa est, quod Verbum, in quo res ecclesiae et caeli sunt, non possit intelligi quam ab illustrato; et illustrantur illi soli qui in affectione veri ex bono sunt, proinde illi qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt; horum bonum est bonum spirituale, cum quo et ex quo est lux caeli, quae illustrat.

AE n. 12

Apocalypsis Explicata n. 12

12. (Vers. 3.) "Beatus."--Quod significet illos in quibus caelum, constat ex significatione "beati," quod sit qui in aeternum felix est, ita in quo est caelum: beatitudo quae non aeterna est, vocatur quidem beatitudo, sed usque respective non est; transit enim, et quod transit respective ad id quod non transit est sicut nihil. Dicitur in quo caelum, quia caelum est in homine; caelum quod extra hominem est, influit in caelum quod in illo, et recipitur quantum correspondent. (Quod caelum sit in homine, et quod internum hominis, qui in amore caelesti est, sit caelum in minima forma correspondens maximo, videatur in Opere De Caelo et Inferno, n. 51-58; et quod is in caelum veniat qui caelum in se habet, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 232-236.)

AE n. 13

Apocalypsis Explicata n. 13

13. "Legens."--Quod significet quod percipiant, constat ex significatione "legere" Verbum, quod sit ex illustratione intelligere, ita percipere; "legere" enim simile significat cum videre, quia legens videt, et "videre" significat percipere ex illustratione (ut mox supra, n. 11).

AE n. 14

Apocalypsis Explicata n. 14

14. "Et audientes verba prophetiae."--Quod significet quod illi vivant secundum doctrinam caeli, constat ex significatione "audire," quod sit percipere et obedire (de qua n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397, 10061), ita quoque vivere secundum id; nam qui percipiunt et obediunt, illi vivunt secundum id: et ex significatione "verborum prophetiae," quod sint vera quae doctrinae caeli; "verba" enim sunt vera (n. 4092, 5075), et "prophetia" est doctrina (n. 2534, 7269); hic doctrina caeli, quia est prophetia Verbi quod e caelo est. Quod "audire" sit obedire et vivere, est quia illa quae audiuntur apud caelestes angelos intrant vitam; sed hoc quia ignotum est, velim paucis illustrare:--Sunt bini sensus homini dati qui inserviunt pro mediis recipiendi illa per quae rationale formatur, et quoque illa per quae homo reformatur; nempe, sensus visus et sensus auditus: reliqui sensus pro aliis usibus sunt. Illa quae intrant per sensum visus, intrant in ejus intellectum, et eum illustrant; quare per "visum" significatur intellectus illustratus; correspondet enim intellectus visui oculi, sicut lux caeli luci mundi. Illa autem quae intrant per sensum auditus, intrant in intellectum et simul in voluntatem; quare per "auditum" significatur perceptio et obedientia: inde est quod in linguis humanis receptum sit dicere "audire aliquem" et quoque "audire alicui," tum "audiens esse" et "auscultare;" et per "audire aliquem" intelligitur percipere, at per "audire alicui" intelligitur obedire, ut et per "audiens esse," ac utrumque per "auscultare;" hoc in linguas humanas immanavit ex mundo spirituali, in quo spiritus hominis est. Sed unde hoc in spirituali mundo, etiam dicetur:--

[2] Illi qui ibi sunt in provincia auris, sunt obedientiae ex perceptione; (quod omnes, qui in mundo spirituali sunt, in aliqua provincia sint quae nominatur ex membris, organis, aut visceribus hominis, quia eis correspondent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 87-102;) et provincia auris est in axe caeli; et ideo in illam, seu in illos qui ibi, influit totus mundus spiritualis cum perceptione quod ita faciendum, haec enim perceptio regnans est in caelo; inde est quod illi qui ibi, sint obedientiae ex perceptione. Quod illa quae intrant per auditum intrent immediate per intellectum in voluntatem, adhuc illustrari potest per instructionem angelorum regni caelestis, qui sapientissimi sunt: illi recipiunt omnem suam sapientiam per auditum et non per visum; quicquid enim de Divinis audiunt, ex veneratione et amore recipiunt voluntate et faciunt vitae suae; et quia recipiunt illa statim vita, et non prius memoria, ideo angeli non loquuntur de rebus fidei; sed modo ad illas, cum ab aliis dicuntur,
respondent "Ita, ita," vel "Non, non," secundum Domini verba apud Matthaeum (cap. v. 37).
Ex his patet quod auditus praecipue datus sit homini ad recipiendum sapientiam, visus autem ad recipiendum intelligentiam. Sapientia est percipere, velle, et facere; intelligentia est scire et percipere. (Quod caelestes angeli per auditum hauriant sapientiam, et non per visum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 270,271; et insuper de illis angelis, n. 20-28.)

AE n. 15

Apocalypsis Explicata n. 15

15. "Et servantes quae in ea scripta sunt."--Quod significet quod ex amore veri, constat ex significatione observare et "servare," quod sit percipere, velle et facere secundum id, hic secundum doctrinam caeli; et ex significatione "quae in ea scripta sunt," quod sit ex amore veri, seu ex jucundo illius amoris, quod enim fit ex amore hoc fit ex jucundo; aliunde non est jucundum: quod id significetur per "quae in ea scripta sunt," est quia illa quae in doctrina caeli sunt, cordi eorum, ita vitae eorum, inscripta sunt; et quae inscripta sunt cordi et vitae, illa inscripta sunt amori, nam "cor" in Verbo significat amorem (n. 7542, 9050, 10336): quod sit amor veri, est quia illa dicuntur de doctrina caeli, et doctrina caeli est ex veris. Saepius in Verbo dicitur "observare" et "servare" praecepta, mandata, verba, legem; et per "observare" et "servare" ibi significatur intelligere, velle et facere:--Ut apud Matthaeum,
"Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis" (xxviii. 20);
apud Lucam,
"Beati audientes Verbum Dei et servantes illud" (xi. 28);
apud Johannem,
"Amen, amen, dico vobis, Si quis Verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum" (viii. 51);
apud eundem,
"Si quis diligit Me, Verbum meum servat;...qui non diligit Me, verba mea non servat" (xiv. 15, 23, 24);
apud eundem,
"Si praecepta mea servaveritis, manebitis in amore meo;.... vos amici mei estis, si feceritis quae Ego praecipio vobis" (xv. 10, 14).
Facere est velle, et velle est facere, quia in factis est voluntas omne.

AE n. 16

Apocalypsis Explicata n. 16

16. "Quia tempus prope."--Quod significet statum interiorem talem, constat ex significatione "temporis," quod sit status (de qua in opera De Caelo et Inferno, n. 162-169, ubi agitur De Tempora in Caelo); et ex significatione "prope," quod sit internum; hic itaque quia dicitur de statu, quod sit status interior talis qualis supra descriptus est: per statum intelligitur status affectionis et inde cogitationis. Qui hoc legit, et non scit aliquid de sensu interno, opinatur quod per "tempus prope" intelligatur, quod tempus, quo implerentur illa quae in Apocalypsi continentur, prope esset; sed quod id non intelligatur, constare potest ex eo, quod praeterlapsa sint septendecim saecula antequam impleta sunt: sed quia Verbum in littera est naturale, ac interius spirituale, ideo dictum est "tempus prope," ut in caelo intelligeretur status interior; nam si status interior, secundum sensum spiritualem, ibi dictum esset, non intellectum fuisset ab angelis, nam hi secundum correspondentias omnia Verbi percipiunt. Quod "prope" significet interius, est quia distantiae in caelo se habent prorsus secundum differentias boni amoris; quare qui in affini bono sunt, etiam propinqui sunt; unde est quod affinitates in terris dicantur propinquitates, quia referunt affinitates spirituales, quae in caelo actualiter tales sunt. Causa quod in caelo ita sit, est quia bonum amoris conjungit; et quo interius est, eo propius: inde est quod caelum eo propius homini sit, quo is interius in bono amoris est: hoc originem ducit ex eo, quia Dominus eo propius est angelo, spiritui et homini, quo interius amant Ipsum; interius amare Ipsum est interius amare praecepta Ipsius, hoc est, ex jucundo amoris illa percipere, velle et facere; inde est quod "propinquum" in Verbo significet praesentiam et conjunctionem (videatur n. 5911, 9378, 9997. 10001). Hoc propinquum describitur ita apud Johannem,
"Jesus dicit, Qui amat Me verbum meum servat, et Pater meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus" (xiv. 23);
et apud eundem,
"Vos cognoscitis" Paracletum Spiritum veritatis, "quia apud vos manet, et in vobis erit" (xiv. 17);
Paracletus (Spiritus) veritatis est Divinum Verum procedens a Domino; quare dicitur quod "erit in vobis."
-------

AE n. 17

Apocalypsis Explicata n. 17

17. Explicationes proximae seu communes verborum praecedentium apparebunt sicut sparsae, quia non prolatae in continua serie, quod fit dum unumquodvis seorsim exponitur, et sensui litterae, qui alius est, sensus internus immediate submittitur, et unumquodvis spectatur separatim: at usque non ita fit ab angelis, qui in sensu interno sunt; hi non vident sensum litterae, nec sciunt aliquid de illo, sed modo sensum internum; quem quia vident in luce caeli, eum vident in tali serie, et in tali nexu, et quoque in tali copia, et inde in tali sapientia, ut non exprimi humanis vocibus et describi possit. Ideae angelorum, quae sunt spirituales, etiam mirabili modo conjungunt omnia, et comprehendunt plura quam homo potest quoad millesimam partem suis ideis, quae sunt naturales, complecti et effari.
-------

AE n. 18

Apocalypsis Explicata n. 18

18. VERSUS 4-6.
"Johannes septem Ecclesiis quae in Asia: Gratia vobis et pax ab lpso qui est et qui fuit et qui venturus; et a septem spiritibus, qui sunt in conspectu throni lpsius. Et a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis, Ipse Primogenitus ex mortuis, et Ipse Princeps regum terrae; amanti nos, et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo. Et fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri suo; Ipse gloria et robur in saecula saeculorum; amen."
4. "Johannes," significat Dominum quoad Doctrinam (n. 19); "septem Ecclesiis," significat ad omnes illos qui in veris ex bono, seu in fide ex charitate sunt (n. 20); "in Asia," significat illos qui in luce intelligentiae sunt (n. 21): "Gratia vobis et pax," significat jucundum veri et boni (n. 22); "ab lpso qui est et qui fuit et qui venturus," significat ab Ipso qui est omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum (n. 23); "et a septem spiritibus," significat Divinum in caelo (n. 14); "qui sunt in conspectu throni ipsius," significat praesentiam et providentiam (n. 25).
5. "Et a Jesu Christo," significat a Domino quoad Divinum Humanum (n. 26); "Ipse Testis fidelis," significat a quo omne verum in caelo (n. 27); "Ipse Primogenitus ex mortuis," significat ex quo omne bonum ibi (n. 28); "et Ipse Princeps regum terrae," significat ex quo omne verum ex bono in Ecclesia (n. 29); "amanti nos et lavanti nos in sanguine suo," significat Ipsius Amorem, et regenerationem ab Ipso per vera quae ab Ipso (n. 30).
6. "Et fecit nos reges et sacerdotes," significat quod ab Ipso simus in regno Ipsius spirituali et caelesti (n. 31); "Deo et Patri suo," significat per Divinum Verum et Divinum Bonum (n. 32); "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum," significat quod illa a solo Ipso in saecula (n. 33); "amen," significat confirmationem Divinam (n. 34).

AE n. 19

Apocalypsis Explicata n. 19

19. (vers. 4.) Johannes." --Quod significet Dominum quoad doctrinam, constat ex repraesentatione Johannis, quod sit bonum amoris (de qua supra, n. 8); et quia est bonum amoris, est in supremo sensu Dominus, quoniam omne bonum amoris est a Domino: homo, spiritus et angelus, sunt modo recipientes; et qui sunt recipientes, illi dicuntur significare id quod a Domino. Simile fit cum multis aliis in Verbo, ut cum Abrahamo, Isaco, Jacobo, Davide, Elia, Elisaeo, Johanne Baptista, Petro, et reliquis Apostolis: unusquisque ex illis significat aliquod bonum aut verum caeli et ecclesiae, sed usque omnes illi in supremo sensu significant Dominum: sicut "David" in sensu interno significat Divinum Verum in regno spirituali, quod regium Domini dicitur; quare in sensu supremo significat Dominum quoad id verum et quoad regium; quapropter dicitur de Davide in Verbo,
quod venturus et regnaturus sit super filios Israelis (Ezech. xxxvii. 24, 25; Hosch. iii. 5).
Similiter "Elias" et "Elisaeus," qui quia in sensu interno significant Verbum, ideo in sensu supremo significant Dominum a quo Verbum. (Quod "Elias" et "Elisaeus" significent Verbum, ita Dominum quoad Verbum, videatur n. 2762, (1)5247; pariter "Johannes Baptista," qui ideo dictus est "Elias," n. 7643, 9372: quod "Petrus" significet fidem, et inde Dominum quoad fidem, quia fides est a Domino, videatur supra, n. 9.) Inde constare potest unde est quod "Johannes" significet Dominum. Quod significet quoad doctrinam, est quia dicitur, "Johannes septem Ecclesiis;" et per "septem Ecclesias" in sensu interno intelliguntur omnes qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, nam illi sunt qui faciunt ecclesiam, et doctrina est quae docet illa. Inde est, quod Dominus, sicut est Verbum, etiam sit Doctrina ecclesiae; nam omnis doctrina est ex Verbo. (Quod Dominus sit Doctrina ecclesiae, quia omne verum quod doctrinae est a Verbo, ita a Domino, n. (1)2531, 2859, 3712.)

AE n. 20

Apocalypsis Explicata n. 20

20. "Septem Ecclesiis." - Quod significet ad omnes illos qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, constat ex significatione "septem," quod sint omnes, nam "septem" in Verbo significant principium et finem, ita integram periodum, ac statum plenum, similiter ac "septimana" (n. 728, 6508, 9228); et quia significant plenum, etiam significant omnes, quoniam omnes faciunt plenum; plenitudo enim respective ad illos qui faciunt aliquam societatem, hic ecclesiam, sunt omnes; quare cum in Verbo agitur de magnitudine, per "septem" significatur plenum; et cum de multitudine, significantur omnes: ("tria" etiam in Verbo significant plenum et omnes (videatur n. 2788, 4495, 7715); at ubi in Verbo agitur de re sancta, dicuntur "Septem," (2)et ubi agitur de quacunque alia re, dicuntur "tria" (n. 10127); hic itaque dicuntur "septem," quia agitur de velis ex bono, quae sunt sancta ecclesiae:) et ex significatione "ecclesiarum," quod sint qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt; causa quod illi per "ecclesias" intelligantur, est quia illa faciunt ecclesiam apud unumquemvis; qui enim non in veris ex bono sunt, tametsi nati sunt intra ecclesiam, non usque ab ecclesia sunt, quia nulla in illis est ecclesia. Inde est quod ecclesia Domini sit ex omnibus illis, ubicunque sunt, qui ecclesia sunt, hoc est, qui in veris ex bono sunt. (Quod ecclesia sicut caelum sit in homine, et non extra illum, et inde quod homo qui in veris ex bono est, sit ecclesia, videatur n. 3884, et in opere De Caeli et Inferno, n. 53, 54, 57.) Dicitur etiam qui in fide ex charitate, quia simile est; verum enim est fidei, et bonum est charitatis, quippe omne id verum dicitur quod homo credit, et omne id bonum quod homo amat. (Quod omne verum sit ex bono, et omne fidei sit ex charitate, videatur in opusculis De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 84-107, 108-122 et De Ultimo Judicio, n. 33-39; tum De Caelo et Inferno, n. 364, 424, 482, 526.) Qui nihil de sensu interno Verbi novit, ille, cum haec legit, non aliter credit quam quod per "septem Ecclesias" intelligantur septem ecclesiae quae nominantur postea (vers. 11); ast non intelliguntur ecclesiae, sed omnes qui ab ecclesia sunt, quia spiritualis sensus Verbi ille est.

AE n. 21

Apocalypsis Explicata n. 21

21. "In Asia." - Quod significet illos qui in luce intelligentiae non constare potest aliunde quam ex idea spirituali, qualis est angelorum, de regionibus hujus telluris; illi cum nominatur Asia percipiunt meridiem, cum nominatur Europa percipiunt septentrionem, et cum Africa percipiunt orientem; et quia per "meridiem" significatur lux intelligentiae clara, ideo per "Asiam" illa lux significatur; hoc quoque mihi datum est percipere, quoties in idea spirituali fui et cogitavi de Asia. Quod talis idea de Asia sit, est quia ecclesia ibi antiquis temporibus fuit, tunc extensa per plures regiones ibi; et ideo illi qui inde in caelo sunt in luce intelligentiae sunt; unde est, cum cogitatur de Asia, quod lux, qualis est in meridie caeli, influat. (Quod antiquis temporibus, et quoque antiquissimis, ecclesia fuerit in Asia, extensa per plura regna ibi, videatur ex Arcanis Caelestibus in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 1147; et quod "meridies" significet lucem intelligentiae, in opere De Caeli et Inferno, n. 141-153, ubi agitur De Quatuor Plagis in Caelo.) Verum usque per "Asiam" hic non intelliguntur illi qui in Asia, sed omnes, ubicunque sunt, qui in luce intelligentiae spirituali, sive, quod idem, qui in veris ex bono sunt; qui enim in veris ex bono sunt, in luce intelligentiae spirituali sunt; illi omnes ecclesiam Domini constituunt. (Quod ecclesia Domini etiam apud gentes sit, tametsi in specie ubi Dominus notus est et Verbum legitur, videatur in opere De Caelo et Inferno n. 318-328; et De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 244, 1146.)

AE n. 22

Apocalypsis Explicata n. 22

22. "Gratia vobis et pax." - Quod significet jucundum veri et boni, constat ex significatione "gratiae," quod sit jucundum veri, de qua sequitur; et ex significatione "pacis," quod sit jucundum boni innocentiae et amoris (de qua in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Statu Pacis in Caelo, n. 284-290). Quod "gratia" sit jucundum veri, est quia bina sunt quae procedunt a Domino, utrumque in origine unitum; at apud illos qui recipiunt distinguitur, nam sunt qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum, et sunt qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum; illi qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum sunt in regno spirituali Domini, et inde vocantur spirituales; illi autem qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, sunt in regno caelesti Domini, et inde vocantur caelestes. (De binis illis Regnis in Caelo et Ecclesia, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.) Illis qui in regno spirituali sunt, donatur a Domino ut sint in affectione veri propter Verum, et hoc Divinum est quod dicitur gratia; inde est, quod quantum quis in illa affectione est, tantum in Divina Domini gratia sit; nec alia gratia Divina apud hominem, spiritum et angelum datur, quam affici vero quia est verum, quoniam in illa affectione est caelum et beatitudo illis (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 232, 236, 238; et De Caelo et Inferno, n. 395-414). Sive affectionem veri dicas, sive jucundum veri, idem est: nam affectio absque jucundo non datur.

[2] Hoc est quod per "gratiam" in specie intelligitur in Verbo: - Ut apud Johannem,
"Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, ut gloriam Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate:... ex plenitudine Ipsius nos omnes recepimus gratiam pro gratia; quia Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est" (i. (1) 14, 16, 17);
quia gratia est affectio et jucundum veri, ideo dicitur "gratia et veritas." Et apud Lucam, postquam Dominus explicuit propheticum Esaiae in synagoga de Se Ipso, ita Divinum Verum,
"Mirabantur omnes super verbis gratiae exeuntibus ex ore Ipsius" (iv. 22);
Divina vera, quae Dominus locutus, dicuntur "verba gratiae exeuntia ex ore Ipsius," quia accepta, grata et jucunda. In genere Divina gratia est omne id quod donatur a Domino; et quia omne id se refert ad fidem et amorem, et fides est affectio veri ex bono, ideo illa per Divinam gratiam in specie intelligitur; nam donari fide et amore, aut affectione veri ex bono, est donari caelo, ita beatitudine aeterna.

AE n. 23

Apocalypsis Explicata n. 23

23. "Ab Ipso qui est et qui fuit et qui venturus." - Quod significet ab Ipso qui est omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum, constat ex significatione "qui est et qui fuit et qui venturus," quod sit ab aeterno in aeternum, et quoque quod sit omne in omnibus caeli et ecclesiae: quod sit ab aeterno in aeternum, est quia omnia tempora in Verbo non significant tempora, sed status vitae (ut constare potest ex illis quae De Tempore in Caelo, in opera De Caelo et Inferno, n. 162-169, dicta et ostensa sunt): et quia omnia tempora significant status vitae, ideo illa, cum agitur de Domino, significant statum infinitum; et status infinitus quoad tempus est aeternum: "quod omnia tempora comprehendantur per "qui est et qui fuit et qui venturus," patet. Plura de aeterno, quod est solius Domini, dici possunt; sed illa non intelligentur a naturali homine, cujus cogitationes praecipue fundatae sunt super tempore, spatio, et materia, cum tamen aeternum in se talia non includit; quare si homo posset cogitare de aeterno sicut angeli caeli cogitant, Potuisset in aliquam ideam ejus venire, et sic etiam comprehendere quid est ab aeterno quod significatur per "qui fuit," tum quid praevidentia Divina quod in singulis sit ab aeterno, et quid providentia Divina quod in singulis sit in aeternum; proinde quod quicquid a Domino procedit sit ab aeterno in aeternum, et nisi ita esset, non subsisteret caelum et universum. Sed in hoc arcanum ulterius progredi, nondum vacat; (videatur modo aliquid de eo in opere De Caelo et Inferno, n. 167;) id modo sciendum est, quod simile intelligatur per "Jehovam" quod per "qui est qui fuit et qui venturus;" quoniam "est," quod est Jehovah, involvit praecedens quod est "qui fuit," et quoque involvit futurum quod est "qui Venturus," ita significat ab aeterno in aeternum.

[2] Quod "est" significet ab aeterno; etiam notum est in orbe Christiano ex Psalmo Davidis, ubi dicitur,
"Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te" (ii. 7);
scitur quod ea de Domino dicta sint, et quod per "hodie" intelligatur ab aeterno. (Quod etiam "cras" in Verbo, ubi agitur de Domino, significet in aeternum, videatur n. 3998.) Quod "qui est, qui fuit, et qui venturus" etiam significet omne in omnibus caeli et ecclesiae, est quia significat aeternum; ac aeternum non alia voce in caelo exprimi potest quam per Divinum: causa est, quia infinitum in ideam angelicam, et minus adhuc in humanam, non potest cadere: ac aeternum est infinitum existere ex infinito esse; sed hoc solum cadit in ideam, quod aeternum, quod est Divinum quoad existere, sit omne in omnibus caeli et ecclesiae; universum enim caelum non est caelum ex proprio angelorum, sed ex Divino Domini; nec ecclesia est ecclesia ex proprio hominum, sed ex Divino Domini; omne enim bonum amoris et verum fidei est a Domino, ac bonum amoris et verum fidei faciunt caelum et ecclesiam: angeli et homines sunt modo receptiones; et quantum recipiunt, tantum in illis caelum et ecclesia est. (Sed haec pluribus illustrata videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12, ubi ostenditur quod Divinum Domini faciat caelum; et quod Divinum quod facit caelum sit Divinum Humanum, quod est Divinum Existere ex Divino Esse, n. 78-86.)

AE n. 24

Apocalypsis Explicata n. 24

24. "Et a septem spiritibus." - Quod significet Divinum in Caelo, constat ex significatione "septem," quod sint plenum, et inde omnes, et quod dicantur de sanctis Divinis quae procedunt a Domino (de qua supra, n. 20); et ex significatione "spirituum," quod sint illi ex quibus caelum, nam omnes illi vocantur spiritus Dei, quoniam Spiritus Dei est Divinum procedens, seu Divinum Verum unitum Divino Bono in caelo et in ecclesia (de qua n. 9818), ac Divinum procedens seu Divinum Verum unitum Divino Bono format et creat angelum, ita facit illum secundum quale et quantum receptionis (ut ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12): ex quibus patet, quod per "septem spiritus," de quibus plura dicentur in sequentibus, non intelligantur septem spiritus, sed omnes in caelo; sicut per "septem Ecclesias" non intelliguntur septem ecclesiae, sed omnes qui in veris ex bono sunt, seu qui ab ecclesia (de qua re supra, n. 20). Ex his intellectis patet arcanum, quid intelligitur per "Jehovam Deum" in Verbo; quod nempe per "Jehovam" intelligatur Divinum Esse, et per "Deum" Divinum Existere in caelo. Quod Divinum quod intelligitur per "Deum" sit Divinum Existere in caelo, est quia Divinum ibi est in pluribus; ideo in lingua Hebraea Deus vocatur "Elohim," in plurali; ac ideo angeli vocantur "dii;" non quod illi sint dii, sed quia Divinum Domini, quod est in illis, intelligitur per "Deum." (Quod in Verbo Jehovah dicatur ab esse seu essentia, et Deus ab existere seu existentia, videatur n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579; et in genere, quod bonum sit esse, et verum sit existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" ex receptione Divini Veri procedentis a Divino Bono Domini, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Et quod Divinum Verum unitum Divino Bono in caelo una voce dicatur Divinum Verum, in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, (1)140.)

AE n. 25

Apocalypsis Explicata n. 25

25. "Qui sunt in conspectu throni Ipsius." - Quod significet praesentiam et providentiam, constat ex significatione "conspectus," qui ex Divino, quod sit praesentia, et inde providentia (de qua sequitur); et ex significatione "throni Dei," quod sit Divinum Verum procedens a Domino, ita caelum quia est receptaculum (de qua n. (1)5313, 6397). Quod aspectus sit praesentia, est quia per aspectum et visum significatur intellectus et inde cogitatio, et in intellectu sistitur omne praesens quod cogitatur. Inde est quod in mundo spirituali appareant praesentes cum quibus alter desiderat loqui, modo aliquam ideam ex visu de eo in mundo habuerat, imprimis si uterque; inde est, quod amici ibi conveniant, et quoque uxores et mariti: causa est, quia visus internus, qui est intellectus, apud spiritum, unum agit cum visu ejus externo sed oculi; et quia spatia in mundo spirituali non sunt sicut spatia in mundo naturali, propinquum ibi est quod quis desiderat videre, et longinquum quod non desiderat: ex eo nunc est quod aspectus significet praesentiam. (Quod aspectus et visus significet intellectum, videatur n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 10705; et quod inde praesentiam, n. 4723; et quod spatia in caelo non sint qualia sunt spatia in mundo, in opere De Caelo et Inferno, n. 191-199.) Quod aspectus, cum de Domino, ut hic, significet Divinam Ipsius praesentiam, est quia Dominus cognoscit omnes, et illi vicissim cognoscunt Dominum qui in amore et fide sunt in Ipsum; inde est quod Dominus apud hos praesens sit in bonis amoris et in veris fidei quae ab Ipso apud illos; sunt enim illa Dominus in caelo et in ecclesia, nam quae ab Ipso procedunt, sunt non modo Ipsius, sed sunt Ipse.

[2] Inde patet quomodo Dominus est in homine, ita quomodo intelligendum quod locutus est apud Johannem,
"Manete in Me, et Ego in vobis:... qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum" (xv. 4-7);
apud eundem,
"Qui diligit Me, Verbum meum servat,"... et Pater et Ego "ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus" (xiv. 23);
apud eundem,
Jesus ad discipulos, "Vos cognoscitis" Paracletum Spiritum veritatis, "quia apud vos manet, et in vobis erit" (xiv. 17);
"Paracletus Spiritus veritatis" est Divinum Verum procedens a Domino, seu quod idem est Dominus quoad Divinum Verum; et "discipuli" sunt omnes qui in bonis et inde veris sunt; ideo dicitur, "Ille in Vobis erit." Et apud eundem,
"Verbum Caro factum est, et habitavit in (1)nobis" (i. 14);
"Verbum" etiam est Divinum Verum; et quod id sit Dominus, patet, nam dicitur quod "Verbum Caro factum sit." (Quod "Verbum" significet Divinum verum et Dominum, videatur n. 4692, 5075, 9987.) Quod etiam per "aspectum" hic significetur providentia, est quia omnis praesentia Domini est providentia (ut constare potest ex illis quae in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 267-279, dicta et ostensa sunt; et in opere De Caelo et Inferno, n. 9, 12, (143,) 145).

AE n. 26

Apocalypsis Explicata n. 26

26. (Vers. 5.) "Et a Jesu Christo." - Quod significet a Domino quoad Divinum Humanum, constat ex eo, quod id nomen Domini in mundo fuerit, ita nomen Humani Ipsius; quoad Divinum autem fuit nomen Ipsius "Jehovah" et "Deus." Divinum Humanum dicitur, quia Dominus Humanum suum fecit Divinum cum fuit in mundo, univit enim id suo Divino quod fuit in Ipso a conceptione, et quod fuit Ipsi anima ex Patre, ita quod fuit Ipsi vita sua: nam anima cujusvis est vita ejus; et corpus, quod est humanum, inde vivit; quapropter cum Divinum fuit unitum Humano in Domino, sicut anima corpori, Divinum Humanum dicitur. (Quod domina ecclesiae sit, quod sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Divinum et Humanum fuerit unus Christus, ut et quod Divinum et Humanum Ipsius Fuerit una Persona, videatur supra, n. 10.) Qui itaque cogitant de Humano Domini, et non simul de Divino Ipsius, illi prorsus non admittunt vocem Divini Humani, cogitant enim separatim de Humano et separatim de Divino, ita quasi de homine separatim ab anima seu vita ejus; quod tamen non est cogitare de homine, minus de Domino:

[2] et quia talis idea separata inest cogitationi eorum, ideo rogant Patrem ut misereatur propter Filium; cum tamen rogandus est Ipse Dominus ut misereatur, in quo, secundum doctrinam universalem ecclesiae, Divinum est quale est Patris; nam illa docet,
Quod sicut Pater, etiam Filius, est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus; et nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus; (ex Athanasii Symbolo;)
et quoque est secundum doctrinam ab Ipso Domino datam, quae est,
Quod Ipse et Pater unum sint; et quod qui Videt Ipsum videat Patrem, quia Ipse in Patre et Pater in Ipso: et quod Ipse sit via, veritas et Via; et quod nemo veniat ad Patrem, nisi per Ipsum.
Inde patet quantum deflectunt a via et a veritate, qui transeunt Dominum et adeunt Patrem. Sed quia plura de hac re locutus Sum cum angelis, et quoque cum spiritibus, qui fuerunt, cum vixerunt homines in mundo, ab Ecclesia Reformata, et ex Religione Pontificia, velim in sequentibus illa memorare; ex quibus apparebit in quali luce esset ecclesia de Divino, quod est primum et primarium ejus, si Divinum Humanum Domini agnosceret et crederet.

AE n. 27

Apocalypsis Explicata n. 27

27. "Ipse Testis fidelis." - Quod significet a quo omne verum in caelo, constat ex significatione "Testis fidelis," cum de Domino, quod sit agnitio Divini Humani a quo omne verum in caelo, de qua sequitur; quod dicatur in caelo, est quia Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini facit caelum in communi, et apud unumquemvis angelum ibi in particulari. (Quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 126-140; et quud a Divino Humano Ipsius, n. 7-12, (1)78-86.) Dominus quoad Divinum Humanum dicitur "Testis fidelis," quia Divinum Verum procedens ex Ipso in caelo testatur de Ipso: hoc testimonium inest universaliter Divino Vero ibi; quod constare potest ex eo, quod angeli interioris caeli non possint aliter cogitare de Divino quam sub Humana forma, ita de Divino Humano, ex causa, quia Divinum Humanum
Domini implet universum caelum ac format illud, et cogitationes angelorum vadunt et fluunt secundum formam caeli (videatur in opere supra citato, n. 50-102, 200-212, 265-275). Inde est, quod "testimonium Jesu Christi" significet agnitionem Divini Domini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 10).

[2] Ex his patet quid in sensu spirituali intelligitur per "testari" et per "testimonium" in sequentibus his locis: -
"Johannes" (hic Johannes Baptista) "venit in testimonium, ut testaretur de Luce, ut omnes crederent per illum: non erat ille Lux, sed ut testaretur de Luce; erat Lux Vera quae illustrat omnem hominem:... et ego vidi, et testatus sum" (Joh. i. 7, 8, (9,) 34);
"Lux" significat Divinum Verum; quare Dominus vocatur ibi "Lux vera quae illuminat omnem hominem;" ac "testari de Luce" significat agnitionem Divini Humani Ipsius ex quo Divinum Verum procedit. (Quod "Lux" significet Divinum Verum procedens a Domino, videatur in opare De Caelo et Inferno, in articulo De Luce Caeli, n. 126-140.)

[3] Apud eundem,
"Vos misistis (ad) Johannem, et testatus est veritati: Ego vero non ab homine testimonium accipio" (v. 33, 34);
apud eundem,
"Jesus dixit, Amen dico tibi, quod quae scimus loquamur, et quae Vidimus testemur:... de caelo Veniens super omnes est, et quod vidit et audivit, hoc testatur" (iii. 11, (31,) 32);
apud eundem,
"Dixit Jesus, Etsi Ego testor de Me Ipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado" (viii. 14);
per quod significatur, quod testetur de Se Ipso ex Se Ipso, quia erat Divinum Verum. Apud eundem,
"Cum venerit Paracletus... Spiritus veritatis,... ille testabitur de Me" (xv. 26)
"Paracletus" "Spiritus veritatis," est Divinum Verum procedens a Domino (videatur n. 9818, 9820, 10330; et supra, n. (1)25).

[4] Et apud eundem,
"Dixit Pilatus, Num ergo Rex es Tu? Respondit Jesus, Tudicis, quia Rex Ego sum; Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut tester veritati; omnis existens ex veritate audit meam vocem... Et dixit Pilatus, Quid est veritas?" (xviii. 37, 38;)
quod Dominus ita responderit, cum interrogatus est num esset Rex, erat quia Dominus ut Rex est Divinum Verum, nam hoc est regium Domini in caelo, Divinum autem Bonum Ipsius est sacerdotium ibi; inde est, quod Dominus dixerit quod Rex sit, quod in hoc natus sit, et ad hoc venerit in mundum, "ut testetur veritati," et quod "qui in veritate est, audiat vocem" Ipsius; et ideo quaesivit Pilatus, "Quid veritas," ita num illa esset Rex. (Quod Divinum Verum sit regium Domini in caelis, videatur n. 3009, 5068; et quod ideo "reges" in Verbo significent illos qui in Divinis veris sunt, ita abstracte a pellonis significent Divina vera, n. 1672, 2015, 2069, 4575, 4581, 4966, 5044.) Quod "reges significent illos qui in Divinis veris, patebit clarius in explicatione sequentium in Apocalypsi, ubi nominantur "reges;" et mox infra, ubi dicitur, "Fecit nos reges et sacerdotes Deo et Patri suo." Ex his constare potest, quod per "a Jesu Christo, Ipse Testis fidelis," significetur Dominus quoad agnitionem Divini Humani, a quo omne Verum in caelo.

AE n. 28

Apocalypsis Explicata n. 28

28. "Ipse Primogenitus ex mortuis." - Quod significet ex quo omne bonum ibi, constat ex significatione "primogeniti," cum de Domino, quod sit Divinum Bonum in caelo, ita omne bonum ibi; quod "primogenitus" id significet, est quia per "generationes" In genere et in specie significantur generationes spirituales, quae sunt boni et veri, seu amoris et fidei; inde est quod per "patrem," matrem," "filios," "filias," "generos," "nurus," "filios filiorum," significantur bona et vera, quae generant, et quae generantur in suo ordine (n. 10490); in caelo enim non sunt aliae nativitates; et quia ita est, per "primogenitum" non intelligitur primogenitus, sed bonum caeli et ecclesiae, quia hoc primo loco est: nunc quia Dominus est ex quo omne bonum ibi, ideo Ille vocatur "Primogenitus." Quod vocetur "Primogenitus ex mortuis," est quia cum surrexit ex mortuis, Humanum suum per unionem cum Divino, quod in Se ex conceptione erat, fecit Divinum Bonum;

[2] inde est quod dicatur "Primogenitus ex mortuis," et de Ipso apud Davidem,
"Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus terrae" (Psalm. lxxxix. 29 (Biblia Angelica, 27));
quid intelligitur per "altum regibus terrae," videatur in subsequente articulo. (Quod Dominus, cum e mundo abivit, Humanum suum fecerit Divinum Bonum, videatur n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076; ita quod exiverit ex Patre et redierit ad Patrem, n. 3194, 3210; et quod post unitionem, Divinum Verum, quod est Paracletus Spiritus veritatis, procedat ab Ipso, n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8127, 8241, 9199, 9398, 9407; sed hoc arcanum videatur plenius explicatum in opusculo De Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293-295; et in locis ex Arcanis Caelestibus ibi citatis, n. 303-305.) Quoniam Dominus quoad Divinum Humanum vocatus est "Primogenitus," ex causa quia omne bonum procedit ab Ipso, ideo omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerunt Jehovae, et ideo Levitae loco omnium primogenitorum in Israele recepti sunt, per filios enim Levi representati fuerunt illi ab ecclesia qui in bono charitatis sunt; et ideo cesserunt primogenito binae partes ex hereditate; et haec omnia ob causam, quia "primogenitum" significabat bonum quod a Domino, et in supremo sensu Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum, ex quo omne bonum; omnia enim quae in Ecclesia Israelitica mandata fuerunt, erant repraesentativa Divinorum spiritualium et caelestium.

[3] Quod omnia primogenita in Ecclesia Israelitica sancta fuerint Jehovae, constat apud Moschen in his sequentibus locis: -
"Sanctifica Mihi omne primogenitum, aperturam omnis uteri, inter filios Israelis; in homine et in bestia mea sunto" (Exod. xiii. 2);
"Transire facies omnem aperturam uteri Jehovae; et omnis apertura (fetus) bestiae, quot erunt tibi masculi, Jehovae" (Exod. xiii. 12);
"Primitias frugum tuarum, et primitias vini tui non differes: primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi: sic facies bovi tuo, et pecori tuo: septem diebus erit cum matre sua, octavo die dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi" (Exod. xxii. 28-30 (B.A. 29-31));
quod etiam darent primogenita bestiae, erat quia illae etiam repraesentabant; et quia repraesentabant, etiam in holocaustis et sacrificiis adhibebantur. (Quid variae bestiae ibi repraesentabant, videatur n. 1823, 3519, 9280, 10042.
Quod Levitae loco omnium primogenitorum in Israele accepti sint, de qua re videatur Num. iii. 12, 13, 41, 45; cap. viii. 15-19,
erat causa, ut supra dictum est, quia "filii Levi" repraesentabant et inde significabant bonum charitatis, et "Levi" in supremo sensu Dominum quoad id bonum, videatur n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503, 10017.
Quod primogenito cesserint binae partes ex hereditate, Deut. xxi. 17,
erat quia "binae partes" significabant bonum amoris, n. 720, 1686, 5194, 8423.)

AE n. 29

Apocalypsis Explicata n. 29

29. "Et lpse Princeps regum terrae." - Quod significet ex quo omne verum ex bono in ecclesia, constat ex significatione "Princeps regum," quod sit a quo omne verum; "princeps" est primarium, et "reges" sunt vera; et quia de Domino, qui hic "Princeps regum" vocatur, est a quo omne verum: (quod "princeps" sit primarium, videatur n. 1482, 2089, 5044; et quod "reds" sint vera, videbitur in explicatione versus sequentis, ubi dicitur, "Et fecit nos reges et sacerdotes," n. 31:) et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia, de qua sequitur. Qui non scit sensum internum Verbi, non aliter potest scire quam quod reges totius terrae hic intelligantur; at usque non intelliguntur reges, nec terra, sed per "reges" illi omnes qui in veris ex bonu sunt, et per "terram" ecclesia. (Quod per "terram" significetur ecclesia, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus haec ibi videantur: - Quod per "terram" significetur regnum Domini et ecclesia, n. 662, 1066, 1068, 1262, 1413, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643: ex causa imprimis, quia per "terram" intelligitur Terra Canaan, et ibi fuerat ecclesia ab antiquissimis temporibus, n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9325, 9327: et quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi et ejus cultus, n. 1262. Quod "novum caelum et nova terra" significet ecclesiam in caelis et in terris, n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373. Quod per creationem caeli et terrae, in primis capitibus Geneseos, in sensu interno describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, n. 8891, 9942, 10545: quod "creare" sit instaurare et regenerare, n. 10373. Quod "humus" etiam significet ecclasiam, sed "humus" ex receptione seminum, quae sunt vera, "terra" autem ex gente et ejus cultu, n. 566, (1)1068, 10570. Praeterea "terra," quia significat ecclesiam, etiam significat religiosum, unde etiam idololatricum; ut "Terra Aegypti," "Terra Philisthaeorum," "Terra Chaldaea" et "Babelis," et plures aliae. Quod "terra" significet ecclesiam, etiam paucis ostensum videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 3, 4.)

AE n. 30

Apocalypsis Explicata n. 30

30. "Amanti nos et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo." - Quod significet Ipsius Amorem, et regenerationem per vera quae ab Ipso, constat ex significatione "lavare a peccatis," quod sit regenerare (de qua in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209) et ex significatione "in sanguine suo," quod sit per vera quae ab Ipso (de qua in eadem Doctrina, n. 210-213, et ex Arcanis Caelestibus ibi, n. 217, 219, 222). Quod "sanguis" Domini significet vera ex bono, ita vera ex Domino, aegre potest percipi et credi ab homine qui nihil de sensu spirituali Verbi scit; et praeterea apparet remotum intelligere vera a Domino loco "sanguinis" Ipsius; sed usque non aliud intelligitur per "sanguinem" Domini in caelo, et hoc ex causa, quia Dominus ibi est Divinum Verum unitum Divino Bono; inde nemo ibi de sanguine et carne Ipsius cogitat. Cogitationem de illis vocant materialem, quae non datur apud illos. Dicunt etiam quod nec sciant quod caro et sanguis (2)nominentur in Verbo, ex causa quia illa quae sunt sensus litterae verbi vertuntur apud illos in spiritualia, quoniam illi spirituales sunt et non naturales; ita "caro," ubi dicitur de Domino, in Divinum Bonum, et "sanguis" in Divinum Verum, utrumque procedens a Domino.

[2] Quod "caro" et "sanguis" nominentur in sensu litterae Verbi, est causa ut spiritualia correspondentia percipiantur in caelo: nam omnia spiritualia desinunt in naturalia, et in his habent suum planum ultimum; quare Divinum transiens caelos desinit in id, et ibi subsistit, comparative sicut domus super suo fundamento, et tunc est in suo pleno; inde est quod Verbum in littera tale sit, et quod "caro" et "sanguis" nominentur. Sed usque mirantur angeli quod homo ecclesiae, qui ex Verbo etiam spiritualis fieri potest, non ultra sensum litterae se patiatur elevari, ac de Domino et Ipsius carne et sanguine non spiritualiter sed materialiter cogitare: sed quia mirati sunt, et dictum est illis quod plerique, imprimis simplices, de illis spiritualiter cogitent; quapropter exploraverunt, num aliquis spiritualiter; et comperti sunt quod plerique, et fere, omnes simplices, cum obiverunt Sanctam Cenam, nihil cogitaverint de carne et sanguine, sed solum de sancto quod illis tunc a Domino; et perceperunt quod hoc jugiter provideatur a Domino, ob causam ut homo ecclesiae in spirituali idea tunc sit, et non in materiali.

[3] Quod materialis manducatio intellecta sit et recepta in doctrinis, est causa quia de Humano Domini cogitaverunt sicut de humano alius hominis, et non tunc simul de Divino in Humano Ipsius, rejicientes vocem Divini Humani; et qui ita de Humano Domini cogitaverunt, non potuerunt nisi quam materialiter de carne et sanguine Ipsius cogitare: aliter si cogitavissent de Domino secundum doctrinam universalem ecclesiae, quae est quod Divinum et Humanum Ipsius sit unica Persona, ac utrumque unitum sicut anima et corpus (videatur supra, n. 10 et 26). Praeterea in Verbo multis in locis nominatur "sanguis," ut et quoque in Apocalypsi Ut (cap. vi. 12; cap. vii. 14; cap. viii. 7, 8; cap. xi. 6; cap. xii. 11; cap. xzv. 20; cap. xvi. 3, 4, 6; cap. xviii. 24; cap. xix. 2, 13);
quare velim in sequentibus per plura confirmare quod per "sanguinem" significetur verum quod a Domino, ac in opposito sensu falsum violentiam inferens illi vero.

AE n. 31

Apocalypsis Explicata n. 31

31. (Vers. 6.) "Et fecit nos reges et sacerdotes." - Quod significet quod ab Ipso simus in regno Ipsius spirituali et caelesti, constat ex significatione "regum," quod sint qui in veris ex bono, et quia illi constituunt regnum spirituale Domini, quod sint qui in regno spirituali Ipsius; (quod "reges" in Verbo illos significent, patebit a sequentibus;) et a significatione "sacerdotum," quod sint qui in bono amoris, et quia illi constituunt regnum caeleste Domini, quod sint qui in regno caelesti Ipsius. (Quod duo regna sint, in quae caeli in communi distincti sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28; et quod regnum spirituale dictatur regnum regium Domini, et quod regnum caeleste dicatur regnum sacerdotale Ipsius, ibid., n. 24.) Plurimis in locis in Verbo Prophetico nominantur reges; et qui non sensum internum scit, credit quod per "reges" ibi intelligantur reges; ast non intelliguntur reges, sed omnes illi qui in veris ex bono sunt, seu in fide ex charitate a Domino. Causa est, quia Dominus est solus Rex, et illi qui in veris ex bono sunt ab Ipso, "filii" Ipsius vocantur. Inde est quod per "principes," "filios regni," "filios Regis," et quoque per "reges," intelligantur illi; et quod abstracte ab idea personarum, ut fit in caelo, intelligantur vera ex bono; seu quod idem, fides ex charitate, quia Verum est fidei et bonum est charitatis.

[2] Quod non reges intelligantur, constare potest solum ex eo, quod hic dicatur quod Jesus Christus "fecerit nos reges et sacerdotes;" et postea,
"Fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terram" ((Apoc.) v. 10);
et apud Matthaeum,
"Semen (bonum)" in agro seminatum "sunt filii regni" (xiii. 38);
"semen agri" sunt vera ex bono a Domino apud hominem (videatur n. 3373, 10248, 10249). Quisque etiam percipere potest quod Dominus non facturus sit omnes illos, de quibus ibi agitur, reges, sed quod illos dicat reges ex potentia et ex gloria quae illis qui in veris ex bono sunt a Domino. Ex his nunc videri potest quod per "Regem" in Verbo Prophetico intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, et per "reges" et "principes" illi qui in veris ex bono sunt a Domino; et quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, quod in eo sensu per "reges" significentur illi qui in falsis ex malo sunt.

[3] Quod per "Regem" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, patet ab Ipsius Domini Verbis ad Pilatum:
"Dixit... Pilatus, Num ergo Rex es Tu? Respondit Jesus, Tu dicis, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut tester veritati; omnis existens in veritate audit vocem meam. Dixit ei Pilatus, Quid est Veritas?" (Joh. xviii. 37, 38.)
Ex interrogatione Pilati, "Quid est veritas?" patet quod intellexerit quod Dominus veritatem appellaverit "regem;" sed quia gentilis fuit, et non ex Verbo aliquid novit, non instrui potuit quod Divinum Verum esset a Domino, et quod Ipse esset Divinum Verum; ideo post interrogationem statim
Exivit ad Judaeos, dicens, "Ego nullam causam invenio in Eo;" et dein posuit super cruce, "Hic est Jesus Rex Judaeorum." Et cum principes sacerdotum dicerent ei,"Ne scribe Rex Judaeorum, sed quod Ipse dixerit sum Rex Judaeorum, respondit Pilatus, Quod scripsi, scripsi" (Joh. xix. (4,) 19-22).

[4] Ex his intellectis sciri potest quid per "reges" in sequentibus locis intelligitur, in Apocalypsi: -
"Sextus angelus effudit phialam suam in flumen magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis" (xvi. 12);
Cum meretrice magna sedente super aquis multis "scortati sunt reges terrae" (xvii. (1,) 2);
"Septem capita sunt septem montes ubi mulier (1)sedet, et reges septem sunt; quinque ceciderunt, (et unus est,) alius nondum venit:... et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt; sed potestatem sicut reges unam horam accipiunt cum bestia:... hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum" (xvii. 9, 10, 12, 14);
"Et mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum super reges terrae" (xvii. 18);
"De vino irae scortationis" Babyloniae "biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt" (xviii. 3);
"Et vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos facere proelium cum sedente super equo, et cum exercitu Ipsius" (xix. 19);
"Et gentes quae servatae sunt, in lumine (1)ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam" (xxi. 24);
in his locis per "reges" non intelliguntur reges, sed omnes qui vel in veris ex bono sunt vel in falsis ex malo, ut supra dictum est. Similiter apud Danielem,
Per "regem meridiei" et per "regem septentrionis," qui bellum inter se gesserunt (cap. xi. 1 ad fin.);
per "regem meridiei" ibi intelliguntur illi qui in luce veri ex bono sunt, et per "regem septentrionis" illi qui in tenebris ex malo sunt. (Quod "meridies" in Verbo significet illos qui in luce veri ex bono sunt, videatur n. 1458, 3708, 3195, 5672, 9642; et "septentrio" illos qui in tenebris falsi ex malo, n. 3708; et in genere in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153, ubi agitur De Quatuor Plagis in Caelo.)

[5] Reges etiam pluries nominantur apud Proplletas in Veteri Testamento, et per eos similiter intelliguntur illi qui in veris ex bono a Domino sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo: - Ut apud Esaiam,
"(1)Asperget gentes multas; super eo claudent reges os suum, quia quod narratum est illis viderunt, et quod non audiverunt intellexerunt" (lii. 15);
apud eundem,
"Zion Sancti Israelis,... suges lac gentium, et ubera regum suges' (lx. (14,) 16);
apud eundem,
"Erunt reges nutricii tui, et principes mulieres lactatrices tuae; facic tenam incurvabunt se tibi" (xlix. 23).
(Et praeterea Esai. xiv. 9; cap. xxiv. 21; cap. lx. 10; Jerem. ii. 26; cap. iv. 9; cap. xlix. (2)138; Thren. ii. 6, 9; Ezech. vii. 26, 27; Hosch. iii. 4: Zeph. i. 8; Psalm. ii. 10; cx. 5.) (Falsa, Gen. xlix. 20.)

[6] Quia "reges" significant illos qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo ab antiquis temporibus derivatum est, quod reges, cum coronabantur, insignirentur talibus quae significant vera ex bono; ut quod rex oleo ungeretur, quod portaret coronam ex auro, teneret dextra sceptrum, indueretur chlamyde purpurea, Sederet super throno argenteo, et cum insignibus equitaret super equo albo. ("Oleum" enim sgnificat bonum ex quo verum, n. 886, 4638, 9780, 9954, 10011, 10261, (10268,) 10269: "corona ex auro" super caput, simile, n. 9930: "sceptrum," quod est baculis, potentlam veri ex bono, n. 4581, 4876, 466: "chlamys" et "pallium," Divinum Verum in redo spirituali, n. 9825, 10005; et "purpura" amorem spiritualem boni, n. 9467: "thronus," regnum veri ex bono, n. (1)5313, 6397, 8625; "argentum," ipsum illud verum, n. 1551, 1552, 2954, 5658: "equus albus" intellectum illis statum ex illud in opusculo De Equo Angelis. Quod ritualia circa coronationes ragum involvant mala, sed quod cognitio de illis hodie perierit, n. 4581, 4966.)

[7] Quia ex his scitur quid "rex" in Verbo significat, Velim his addere,
Cur Dominus, cum Hierosolymam intravit, sederit super pullo asinae, et populus proclamaverit Ipsum tunc Regem, et quoque straverint vestimenta super Viam (Matth. xxi. 1-8; Marc. xi. 1-11; Luc. xix. 2; Joh. xii. 14-16);
quod praedictum est apud Sachariam,
"Exulta filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvans, equitans super asino et super pullo asinae" (ix. 9; Matth. xxi. 5; Joh. xii. 15).
Causa erat, quia sedere super asino et super pullo asinae erat insigne summi judicis et regis; quod constare potest ex his sequentibus:
"Cor meum ad legislatores Israelis qui equitatis super asinabus candidis" (Judic. v. 9, 10);
"Non recedet sceptrum de Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum Venit Schilo;... qui ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad Vitem nobilem filium asinae suae" (Gen. xlix. 10, 11).
Quia sedere super asino et pullo asinae tale insigne erat, ideo
Judices equitabant super asinabus albis (Judic. v. 9. 10);
Et filii (1)eorum super pullis asinae (Judic. x. 4; et cap. xii. 14);
Et ipse rex, cum coronabatur, super mala (1 Reg. i. 33);
Ac filii ejus super mulis (2 Sam. xiii. 29).
Qui non scit quid per "equum," "mulum," et "pullum asinae" in sensu repraesentativo significatur, credet quod Domini equitatio super pullo asinae significaverit miseriam et humiliationem; sed significabat magnificentiam regiam; quapropter etiam populus tunc proclamabat Dominum Regem, et vestimenta straverunt super viam. (Quod hoc factum sit cum iret Hierosolymam, erat causa quia per "Hierosolymam" significatur ecclesia, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 6; et quod "vestimenta" significent vera induentia num, et servientia illi, in Arcanis Caelestibus, n. 1073, 2576, 5148, 5319, 5954, 9212, (9215,) 9216, 9952, 10536; et in opere De Caelo et Inferno, n. 177-182.)

[8] Ex his nunc patet quid per "Regem" et per "reges" in Verbo significatur; ita quoque quid per "Unctum," "Messiam," et "Christum;" nam "Unctus," "Messias," et "Christus," similiter ac "Rex," significant Dominum quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius; Rex enim dicitur "Unctus," et Unctus vocatur Messias in lingua Hebraea, ac Christus in lingua Graeca. (Sed quod Dominus quoad Divinum Humanum solus fuerit "Unctus Jehovae," quia in Illo solo erat Divinum Bonum Divini Amoris a conceptione, conceptus enim erat a Jehovah, at quod omnes uncti modo repraesentaverint Ipsum, videatur n, 5954, 10011, (10268,) 10269. Quod autem "sacerdotes" significent bonum quale est in Regno caelesti, videatur in Arcanis Caelestibus: nempe quod sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum, n. 2015, 6148. Quod sacerdotium esset repraesentativum Domini quoad opus salvationis, quia hoc erat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, n. 9809. Quod sacerdotium Aharonis, filiorum ejus, et Levitarum, fuerit repraesentativum operis salvationis successivo ordine, n. 10017. Quod inde per "sacerdotium" et per "sacerdotia" in Verbo significetur bonum amoris quod a Domino, n. 9806, 9809. Quod per duo nomina "Jesus" et "Christus" significetur tam sacerdotale quam regium Ipsius; nempe per "Jesum" Divinum Bonum," et per "Christum Divinum Veram, n. 3004, 3005, 3009. Quod sacerdotes qui non agnoscunt Dominum significent contrarium, similiter reges; nempe malum, et falsum ex malo, n. 3670.)

AE n. 32

Apocalypsis Explicata n. 32

32. "Deo et Patri suo" Quod significet per Divinum Verum et Divinum Bonum, constare potest ex eo, quod "Deus" sit Divinum Verum, et "Jehovah" Divinum Bonum, et quod ideo in Verbo Dominus dicatur "Deus" ubi agitur de Divino Vero, ac "Jehovah" ubi de Divino Bono (n.2586, 11769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); sed hic pro Jehovah dicitur "Pater," quia Pater Domini erat Jehovah, et per "Patrem" simile intelligitur quod per "Jehovam." Per utrumque, Deum et Patrem, solus Dominus intelligitur; nam Pater in Ipso erat, sicut anima est in suo corpore (videatur supra, n. 10 et 26); erat enim conceptus a Jehovah, et a quo quis concipitur, ab illo est anima ejus; quapropter cum Dominus nominavit Patrem, intellexit Divinum suum in Se Ipso. Inde est quod dixerit,
Quod Pater in Se sit, et Ipse in Patre (Joh. x. 38; cap. xiv. 10, 11);
Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. (1)x. 30);
Quod non solus sit, sed Ipse et Pater (Joh. xvi. 32).
(Quod Dominus appallaverit Divinum Jehovae, quod in Se ex conceptione, et quod erat esse vitae Ipsius in Humano suo, "Patrem;" ac Divinum Verum quod ex Divino Bono "Filium," n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897. Quod "Filius hominis" sit Divinum Verum, et "Pater" Divinum Bonum, n. 1729, 1733, 2159, 2628, 2803, 2813, 3255, 3704, 7499, 8897, 9807. Praeterea videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae ex Arcanis Caelestibus citata sunt de unitione Divini, quod Jehovah Pater vocatur, cum Divino Humano Domini, n. 304.)

AE n. 33

Apocalypsis Explicata n. 33

33. "Ipsi gloria et robur in saecula saeculorum." - Quod (significet) illa, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum, a Domino solo in aeternum, constat a significatione "gloriae," quod sit Divinum Verum in caelo (de qua n. 4809. (2)5922, 8267, 8427, 9429); et ex significatione "roboris," quod sit Divinum Bonum per Divinum Verum, quoniam Divino Bono per Divinum Verum est omne robur et omnis potentia (videatur n. 3091, 3563, 6344, (3)6423, 8304, 9643, 10019, 10182; et in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli a Domino, n. 228-233): quod "In saecula saeculorum" sit in aeternum, patet absque explicatione. Quod "gloria" sit Divinum Verum in caelo est quia Divinum Verum ibi est lux; et illa quae ex luce caeli existunt, vocantur gloria, quia existunt a Domino, et repraesentant Divinum Verum quod ab Ipso, et narrant gloriam Ipsius; imprimis quae intra angelum, quae sunt intelligentiae et sapientiae. (Quod lux caeli sit Divinum Verum, et quod omnia quae in caelo sunt, tam extra quam intra angelum, ex luce ibi existant, videatur in Opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 172, 173, 176.) Creditur in mundo quod per "gloria sit Deo" intelligatur quod Deus velit gloriam ab homine propter Se, et quod illa afficiatur, ac propterea benefaciat; sed fallitur. Deus vult gloriam ab homine propter hominem; sic enim homo omnia tribuit Divino et nihil sibi; et cum hoc facit, tunc Divinum potest influere cum Divino Vero et dare ei intelligentiam et sapientiam: sic et non aliter Dominus glorificatur in homine; Dominus enim amat unumquemvis, et ex amore vult ut gloria Ipsius, hoc est, Divinum Verum, sit in illis; quod etiam docet Dominus apud Johannem:
"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis; in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et efficiamini discipuli mei" (xv. 7, 8).
(Quod salus generis humani sit gloria Domini, n. 4347, 4593, 5957, 7550, 8263, 10646.)

AE n. 34

Apocalypsis Explicata n. 34

34. "Amen." - Quod significet confirmationem Divinam, constat ex significatione "amen," quod sit veritas, hoc enim significatur per amen in lingua Hebraea; et quia omnis veritas quae veritas est Divina, ideo "amen," cum dicitur in Verbo, significat Divinam confirmationem. Verum enim confirmat omnia, ac Divinum Verum se ipsum; et quia Dominus erat ipsum Divinum Verum, cum fuit in mundo, ideo Dominus toties dixit "Amen."

AE n. 35

Apocalypsis Explicata n. 35

35. VERSUS 7, 8.
"Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt; et plangent super Ipsum omnes tribus terrae; etiam, amen. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus, qui omnipotens."
7. "Ecce venit eum nubibus," significat quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum (n. 36); "et videbit Ipsum omnis oculus," significat quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt (n. 37); "et qui Ipsum transfixerunt," significat quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo (n. 38); "et plangent super Ipsum omnes tribus terrae," significat quod falsa ecclesiae repugnatura (n. 39); "etiam, amen," significat confirmationem Divinam quod ita futurum (n. 40).
8. "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat quod omnia regat ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum (n. 41); "dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus," significat ab Ipso quibus," omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum, et Jehovah (n. 42); "qui omnipotens," significat ex Se (n. 43).

AE n. 36

Apocalypsis Explicata n. 36

36. (Vers. 7.) "Ecce venit cum nubibus." - Quod significet quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum, constat ex significatione "venire," cum de Domino, quod sit Se revelare; et ex significatione "nubium," quod sint Divina vera in ultimis, ita Verbum in littera, nam Verbum quoad sensum litterae est Divinum Verum in ultimis; et quia unumquodvis ibi continet sensum internum seu spiritualem, ideo "venire cum nubibus" est revelare Se per illum sensum. Quod "nubes" Divina vera in ultimis significent, est ex apparentiis in spirituali mundo; ibi apparent nubes in varia luce, in intimo seu tertio caelo in flammea, in medio seu secundo in candida, ac in ultimo seu primo in densiori; et quisque ibi novit quod significent Divinum Verum a Domino per angelos; nam cum Divinum Verum procedens a Domino, quod est ipsa lux caeli, transit angelos, apparet id sicut nubes, purior et densior secundum intelligentiam eorum. Tales nubes mihi multoties Visae Sunt, et quoque perceptum quid significant. Inde est, quod per "nubes," quales apparent coram oculis hominum in mundo, significetur Divinum Verum in ultimis; et quia Verbum in littera est Divinum Verum in ultimis, quod id per "nubes" significetur.

[2] Qui non scit quod "nubes" id significent, credere potest quod Dominus ad ultimum judicium venturus sit in nubibus, et appariturus in gloria, secundum Ipsius Verba apud Evangelistas, ubi dicit,
"Tunc patebit signum Filii hominis in caelo;... et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii. 26; Luc. xxi. 27).
"Consummatio saeculi," de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae; et adventus Domini tunc est revelatio Ipsius, ac Divini Veri quod ab Ipso, in Verbo per sensum internum; alibi quam in Verbo Dominus non Se revelat, nec aliter ibi quam per sensum internum; "potentia et gloria" etiam significant Verbum in sensu interno. (Quod hodie id impletum sit, nempe quod saeculum sit consummatum, ac ultimum judicium peractum, et quoque quod Dominus venerit in nubibus caeli, hoc est, revelaverit sensum internum Verbi, constare potest ex opusculo De Ultimo Judicio, a principio ad finem; et quoque in opere De Caelo et Inferno, n. 1; tum in Doctrina Novae Hierosolyma, n. 249-266. Quod "consummatio saeculi" significet ultimum tempus ecclesiae, videatur n. 4535, 10622; quod "adventus Domini" revelationem Divini Veri per sensum internum, n. 3900, 4060; quod "nubes" sensum litterae Verbi, n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574; quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, ita sensum internum, quia hic est Divinum Verum in caelo, n. 5922, 9429, 10574; quod dicatur "venturus in potentia," est quia omnis potentia est Divino Vero quod a Domino, in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233, 539.) Simile intelligitur per Domini verba ad principem sacerdotum:
"Jesus dixit" principi sacerdotum, "Ex nunc Videbitis Filium hominis sedentem ad dextram potentiae, et venientem in nubibus caeli" (Matth. xxvi. (1)64; Marc. xiv. 62);
"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Verum; "sedere ad dextram potentiae," est cui omnipotentia; "venire in nubibus caeli" est revelatio Divini Veri de Ipso in Verbo, nam Se Ipsum revelavit; et quoque omnia quae continentur in sensu interno, in quo agitur praecipue de glorificatione Humani Ipsius, implevit.

[3] Simile per "nubes in sequentibus his locis significatur: - Apud Danielem,
"Videbam (in) visionibus noctis, quod ecce cum nubibus caeli similis Filio hominis veniebat" (vii. 13);
in Apocalypsi,
"Aspexi, et ecce nubes candida; et nubi insidebat similis (2)Filio hominis, habens impositam capiti suo coronam" (xiv. 14, 16);
apud Esaiam,
"Ecce Jehovah insidens (5)nubi levi" (xix. 1);
apud Davidem,
"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Psalm. lxviii. 5 (B.A. 4));
apud eundem,
"Jehovah ponit nubes currum suum; ambulat super alis Venti" (Psalm, civ. 3).
Quis non videre potest quod haec non intelligenda sint secundum sensum litterae, nempe quod Jehovah "insideat nubi," quod "equitet super nubibus," et quod "ponat nubes currum suum"? Qui spiritualiter cogitat, is scire potest quod Jehovah in suo Divino Vero sit, hoc enim procedit ab Ipso; consequenter quod id per "nubes" ibi intelligatur. Ideo etiam dicitur quod "Jehovah ponat nubes currum suum, per "currum" enim significatur doctrina veri (videatur n. (4)2762, 5321, 8215).

[4] Similiter in his locis: - Apud Esaiam,
"Destillate caeli superne, et superiores nubes justitiam" (xlv. 8);
apud Nahum,
"Jehovae (1)via cum nube et procella, et nubes pulvis pedum Ipsius i. 3);
apud Davidem,
"Tribuite robur Deo, cujus excellentia est super Israelem, et cujus robur in superioribus nubibus" (Psalm. lxviii. 35 (B.A. 34));
apud Mosen,
"Non sicut Deus Jeschurun, equitans in caelo in auxilio tuo, et in magnificentia (2)sua super nubibus" (Deutr. xxxiii. 26);
apud Davidem,
"Testis in nubibus fidelis" (Psalm. lxxxix. 38 (B.A. 37)).
Ex his constare potest quid significatur per
"Quod nubes atrium interius impleverit (Ezech. x. 3, 4);
Et quod nubes resederit super tentorium (de quo saepius apud Mosen);
tum quod
Cum Jesus transformatus fuit, visus sit in gloria, et quod nubes obvelaverit tres Ipsius discipulos, et quod e nube illis dictum sit, "Hic est Filius meus dilectus" (Matth. (1)xvii. 1-10; Marc. ix. 1-11; Luc. ix. 28-(4)36).
(Videantur etiam quae de Domino in medio angelorum viso in nube, in opusculo De Telluribus in Universo, n. 171, vita sunt.)

AE n. 37

Apocalypsis Explicata n. 37

37. "Et videbit Ipsum omnis oculus." - Quod significet quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, constat ex significatione "videre," quod sit intelligere, percipere et agnoscere (de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4723, 10705); et ex significatione "oculi," quod sit intellectus et fides (de qua n. 2701, 4403-4421, 4523-4534, 9051, 10569), ita qui in veris ex bono sunt; nam hi in fide sunt et inde intellectu. Quod "oculus" significet intellectum et fidem, est ex correspondentia; intellectus enim est visus internus, et is visus est qui videt per oculum; determinat enim hunc ad objecta, et disponit interiora ejus, quae sunt plura, ad receptionem: inde apparet iris et pupilla nunc dilatata, nunc contracta, nunc obscura, nunc lucida, quandoque scintillans, prorsus secundum intellectus cupidinem et desiderium. Inde est, quod ab oculis aliquatenus videri possit affectio cogitationis. Ex hac correspondentia est quod "oculus" significet intellectum. Quod etiam "oculus" significet fidem, est quia vera fidei non alibi quam in intellectu resident; vera quae non ibi resident, non sunt in homine (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-36). Quod "oculus" in sensu spirituali sit fides, est quoque ex aspectu Domini ab angelis; vertunt enim jugiter faciem ad Ipsum, et Vident Ipsum fide et intellectu (de qua conversione videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 123, 142, 143, 145, 151, 153, 255, 272, 510).

AE n. 38

Apocalypsis Explicata n. 38

38. "Et qui Ipsum transfixerunt," - Quod significet quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo, constat ex significatione "transfigere," quod sint qui prorsus negant Dominum, illi enim apud se occidunt Illum et transfigunt; sunt etiam qui intelliguntur per
Militem qui transfixit latus Ipsius (Joh. xix. (34,) 35-37);
per "militem" et "milites" ibi intelliguntur qui ab ecclesia sunt, et pro Domino militarent; ibi in specie qui ab Ecclesia Judaica, et in genere omnes qui ab ecclesia in falsis ex malo sunt. Quia "milites" illos significabant, ideo illi vestimenta Domini diviserunt, et super tunicam sortem jecerunt; per quae intelligitur quod Ecclesia Judaica disperserit Divina vera quae in Verbi sensu litterae, at quod non potuerint (dispergere) vera interiora seu vera quae sunt sensus interni. (Nam "vestimenta" significant vena in ultimis, n. 2576, 5248, 6918, 9158, 9212; "dividere" significat dissipare et dispergere, n. 4424, 6360, 6361, 9093: et "tunica" vela interiora, n. (1)9048, 9212, 9216, 9826.)

AE n. 39

Apocalypsis Explicata n. 39

39. "Et plangent super Ipsum omnes tribus terrae." - Quod significet quod falsa ecclesiae repugnatura, constat ex significatione "plangere," quod sit lugere, dolere, indignari, irasci, aversari, ita quoque repugnare; et ex significatione "tribuum," quod sint omnia Vera et bona in complexu, et in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu (de qua sequitur); et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29); inde per "omnes tribus terrae" significatur tota ecclesia; et per quod "plangent super Ipsum," significatur quod vera et bona non amplius, quia falsa et mala regnatura et repugnatura. Agitur enim in hoc versu in genere de statu ecclesiae qualis futurus in fine ejus, quando non amplius fides quia non charitas; quod nempe Dominus tunc Se revelaturus, et agnituri omnes qui in veris ex bono sunt, et quoque visuri qui in falsis ex malo, sed quod falsa ecclesiae repugnatura. (Quod in Apocalypsi non agatur de successivis statibus ecclesiae, sed ultimo statu quando find ejus, videatur supra, n. 5; et quod finis ejus sit quando non fides quia non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39, seq.; et cum non fides quia non charitas, tunc falsa ex malo regnant, quae veris ex bono repugnant.)

[2] Saepius in Verbo nominantur "tribus," quia populus Israeliticus in duodecim tribus divisus fuit; et qui non scit sensum internum Verbi, autumat quod per "tribus" intelligantur tribus Israelis; at usque non per "tribus" intelliguntur tribus, nec per "Israelem" intelligitur Israel; Sed per "tribus" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, et per "Israelem" ecclesia Domini. Qui hoc non novit, facile arripiet communem fidem quod filii Israelis prae omnibus in universo terrarum orbe electi fuerint, et quoque quod demum introducendi sint in Terram Canaanem, immo etiam quod ex illis imprimis caelum futurum sit; cum tamen per nomina illorum non illi intelliguntur, sed qui in veris ex bono, ita qui ab ecclesia sunt; per duodecim tribus omnes, ac per unamquamvis aliquod speciale verum ac bonum, quod est illis qui ab ecclesia.

[3] Ex his intellectis constare potest, quid intelligitur per haec in Apocalypsi:
"Audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signatos ex omnibus tribubus filiorum Israelis: ex tribu Jehudae duodecim millia signatos; ex tribu Ruben duodecim millia signatos; ex tribu Gad duodecim millia signatos: ex tribu Ascher duodecim millia signatos; ex tribu Naphthali duodecim millia signatos; ex tribu Menasche duodecim millia signatos: ex tribu Schimeon duodecim millia signatos; ex tribu Levi duodecim millia signatos; ex tribu Isaschar duodecim millia signatos: ex tribu Sebulon duodecim millia signatos; ex tribu Joseph duodecim millia signatos; ex tribu Benjamin duodecim millia signatos" (vii. 4-8).
Hic non intelliguntur illi qui ex gente Israelitica, sed omnes quotcunque sunt qui in veris ex bono; hi enim omnes signati sunt ad caelum. Numeri "144000" et "12000" etiam omnes significant, et unaquaevis tribus omnes illos qui in eo vero aut bono quod per nomen ejus significatur. (Ut constare potest ex ostensis in Arcanis Caelestibus: ut quodnam bonum et verum significatur par "Jehudam," n. 3881, 6363; quodnam per "Rubenem," n. 3861, 3866, 4605, 4761, 4734, 4761, 6342-6345; quodnam per "Gadem," n. 3934, 3935; quodnam "Ascherem," n. 3938, 3939, 6408; quodnam per "Naphthalin," n. 3927, 3928; quodnam per " Menaschen," n. 3969, (5351), 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quodnam per "Schimeonem," n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482, 5626, 5630; quodnam per "Levi," n. 3875, 3877, 4497, 4502, 4503; quodnam per "Isascherem," n. 3956, 3957; quodnam per "Sebulonem," n. 3960, 3961, 6383; quodnam per "Josephum," n. 3909, 3971, 4669, 6417; et quodnam per "Benjaminem," n. 3969, 4592, 5411, 5413, 5443, 5639, 5686, 5688, 5689, 6440. Quod omnes numeri in Verbo significent res, n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, (1)4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253: quod "duodecim" significent omnes et omnia quoad vera ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913: similiter numeri "72," "144", 12000, 144000," quia ex 12 per multiplicationem exsurgunt, n. 7973; quod numari multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus rer multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[4] Qui non scit quod numeri significent res, et quid numeri," "144," et "12000" tum quid "tribus" et "apostoli," is nec scire potest, quid significant haec in Apocalypsi:
Sancta civitas Hierosolyma Nova "habebat murum magnum et altum habentem portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum Israelis:... et murus habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni." Murus erat centum quadraginta quatuor cubitorum; ac longitudo et latitudo civitatis, duodecim millia stadiorum (xxi. 12, 14, 16, 17).
Quid per omnia illa significatur, videas explicatum in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina (n. 1); quod nempe per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad doctrinam; per "murum" ejus vera tutantia; per "portas" vera introducentia; per "fundamenta" cognitiones super quibus doctrina fundatur; per "duodecim angelos" et per "duodecim tribus," omnia vera et bona in complexu; similiter per "duodecim apostolos;" et quod per numeros "12," "144," et "12000," omnia et omnes.

[5] Porro, qui scit quod talia per "duodecim tribus" significantur, is videre potest arcanum quod inest,
Cur nomina duodecim tribuum insculpta fuerunt lapidibus pretiosis in urim et thummim, et praeterea quid pectorale illud significavit (Exod. xxviii. 21; cap. xxxix. 10-15).
(Arcanum id videatur evolutum n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905.) Is etiam videre potest, quid significatur per quod
Duodecim apostoli sederent super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. (1)xix. 28);
quod nempe Dominus solus judicaturus sit per Vera ex bono unumquemvis (n. 2129, 6397): tum quid intelligitur per
Prophetica Israelis patris de filiis suis (Gen. xlix.);
ut et quid in plurimis locis in Verbo, ubi tribus nominantur (Ut Esai. xix. 13; cap. xlix. 6; cap. lxiii. 17; Jerem. x. 16; Ezech. xlviii. 1, seq.; Psalm. cxxii. 3-5; Deutr. xxxii. 8; Num. xxiv. 2; Apoc. v. 9; cap. vii. 9; cap. xi. 9; cap. xiii. 7; cap. xiv. 6; et alibi);

[6] et porro quid per Domini Yerba de consummatic ne saeculi et de adventu Ipsius:
"Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur: et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo; et tunc plangent omnes tribus terrae: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa" (Matth. xxiv. (1)29, 30).
(Quae quoad singula videantur explicata in opere De Caelo et Inferno, n. 1; et haec lequentia in Arcanis Caelestibus, nempe quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inda significaverint omnia vera et bona in complexu, ita omnia fidei et amoris, n. 3858, 3926, 4060, 6335: quod similia duodecim apostoli, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod vasia significant secundum ordinem in quo nominantur, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640, 10335.)

AE n. 40

Apocalypsis Explicata n. 40

40. "Etiam, amen." - Quod significet confirmationem Divinam quod ita futurum, constat ex significatione "etiam," quod sit confirmatio praecedentium quod ita futurum; et ex significatione "amen," quod sit confirmatio Divina (de qua supra, n. (2)34),

AE n. 41

Apocalypsis Explicata n. 41

41. (Vers. 8.) "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis." - Quod significet quod omnia regat ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum, constat ex significatione "Alpha et Omega," quod sit primus et ultimus, seu in primis et in ultimis; et qui est in primis et in ultimis, etiam regit intermedia, ita omnia. Haec dicuntur de Divino Humano Domini, quia de Jesu Christo, per quae nomina intelligitur Divinum Humanum Ipsius (videatur supra, n. 26); per hoc Dominus est in primis et ultimis. Quod autem regat omnia ex primis per ultima est arcanum quod non potest ab homine adhuc percipi, homo enim non scit aliquid de successivis gradibus in quos caeli sunt distincti, et in quos etiam interiora hominis, et parum de eo quod homo quoad carnem et ossa sit in ultimis; nec percipit quomodo intermedia per ultima a primis reguntur: et tamen usque Dominus in mundum venit ut indueret Humanum, et hoc glorificaret, hoc est, Divinum faceret usque ad ultimum, hoc est, usque ad carnem et ossa, ut omnia ita regeret. Quod Dominus tale Humanum induerit, et Secum in caelum tulerit, notum est in ecclesia, ex eo quod nihil de Corpore suo reliquerit in sepulcro; et quoque ex Ipsius verbis ad discipulos, dicendo,
"Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; (palpate Me,) et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habentem" (Luc. xxiv. 39).
Per id itaque Dominus in ultimis est; et quia haec etiam Divina fecit, Se in Divinam potentiam regendi omnia ex primis per ultima immisit. Si Dominus hoc non fecisset, periisset aeterna morte genus humanum in hac tellure. Sed hoc arcanum non ulterius deducitur, quia plura scienda sunt, per quae idea formari et comparari potest de regimine Divino per ultima ex primis. (Aliquid tamen ad intellectum venire potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, quae sunt haec: - Quod interiora successive influit in externa, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi etiam existant, et quod ibi subsistant, n. 634, 6239, 6465, 9216, 9217; quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum, quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099; quod ideo omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum, n. 9828, et in opere De Caelo et Inferno, n. 297; quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836; quod inde etiam ultimum prae interioribus sanctum, n. 9824; quod inde "primum et ultimum" significent omnia, n. 10044, 10329, 10335. De gradibus successivis in quos caeli sunt distincti, et in quos etiam interiora hominis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 38.) Dicitur etiam quod Dominus sit "Principium et Finis;" et per id intelligitur ab aeterno in aeternum: sed hoc nec explicari ad captum ulterius potest quam explicatum est supra (n. 23), quae videantur.

AE n. 42

Apocalypsis Explicata n. 42

42. "Dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus." - Quod significet ab Ipso qui est omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum, et Jehovah, constat ex illis quae supra (n. 23) explicata sunt, ubi eadem.

AE n. 43

Apocalypsis Explicata n. 43

43. "Qui omnipotens." - Quod significet ex Se, constat ex eo, quod nulli aliqua potentia sit in caelis quam soli Domino; quare angeli tantum potentiae sunt, seu tantum potentes, quantum a Domino accipiunt; et tantum accipiunt quantum in Divino Bono unito Divino Vero sunt, nam hoc est Dominus in caelo. Inde patet quod solus Dominus sit potens, et nusquam aliquis in caelo quam a Domino. Causa est, quia Divinum Domini est omne in omnibus ibi, facit enim caelum in communi, et apud unumquemvis in particulari. Sunt etiam omnia ab Ipso creata quae creata sunt, ita caelum et terra, quod etiam Ipse docet apud Johannem:
"In principio erat Verbum, ac Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" (i. (1)1, 3, 4, 14).
Per "Verbum" intelligitur Divinum Verum quod in caelis a quo omnia ibi sunt. Quod illud sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet, quia dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis;" et quia omnis angelorum vita inde est, et quoque omnis lux in caelis inde est, dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum." (Sed haec omnia melius illustrata videantur in opere De Caelo et Inferno; quod nempe Divinum Domini faciat caelum, n. 7-12; quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86; quod inde omnis vita angelis, n. 9; et quoque omnis lux caeli, n. 126-140; quod omnis potentia angelis sit ex Domino, et nulla a se ipsis, n. 228-233. Ex his patet, quod omnipotens sit ex se esse, vivere, et posse.) Quod Divinum Humanum Domini aeque ex Se sit, vivat, et possit, ac Divinum Ipsius in Ipso, quod "Pater" vocatur, etiam docet Dominus:
"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere vitam in Se Ipso" (Joh. v. 26);
et quod nemo alius vitam habeat in se ipso:
Jesus dixit, "sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5).

AE n. 44

Apocalypsis Explicata n. 44

44. VERSUS 9-11
"Ego Johannes, qui et frater vester, et consocius in afflictione, (et) in regno, et (patiente) exspectatione Jesu Christi; eram in insula vocata Patmos, propter Verbum Dei, et propter testimonium Jesu Christi. Factus sum in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam, tanquam tubae, dicentis, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus; quod vides scribe In libro, et mitte Ecclesiis, illis in Asia, Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam."
9. "Ego Johannes," significat doctrinam de Domino (n. 45); "qui et frater vester," significat et de bono amoris in Ipsum (n. 46); "et consocius in afflictione," significat verum fidei infestatum a falsis (n. 471; "(et)in regno," significat in ecclesia ubi vera (n. 48); et (patiente) exspectatione Jesu Christi," significat ubi cognitio Divini in Humano Ipsius (n. 49); etiam in insula vocata Patmos," significat revelationem gentibus (n. 50); propter verbum Dei," significat ut recipiatur Divinum Verum (n. 51); "et propter testimonium Jesu Christi," significat ac ut agnoscatur, Divinum Humanum Domini (n. 52).
10. "Factus sum in spiritu," significat statum spiritualem cum revelatio (n. 53); "in Dominica die," significat Divinum tunc influxum (n. 54); et audivi post me vocem magnam tanquam tubae," significat perceptionem manifestam Divini Veri e caelo revelati (n. 55).
11. "Dicentis, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus," significat qui omnia regit ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum (n. 56); "quod vides scribe in libro," significat ut revelata sint posteritati (n. 57); et mitte Ecclesiis, illis in Asia," significat et tunc omnibus illis qui in luce intelligentiae (n. 58); Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam," significat in specie secundum receptionem (n. 59).

AE n. 45

Apocalypsis Explicata n. 45

45. (Vers. 9.) "Ego Johannes." - Quod significet doctrinam de Domino, constare potest ex repraesentatione Johannis, quod in supremo sensu per illum intelligatur Dominus quoad doctrinam (videatur supra, n. 19); quare etiam per illum significatur doctrina de Domino, nam cognoscere Dominum est principale omnium doctrinae, seu primum illorum et ultimum; primarium namque ecclesiae est cognoscere et agnoscere suum Divinum, nam Divino suo per agnitionem et fidem conjungitur, et absque conjunctione cum Divino omnia doctrinae nihili sunt; quae etiam causa est, quod Divinum se revelaverit. Divinum quod se revelavit, est Divinum Humanum. (Quod absque agnitione Divini in Humano Domini nulla salus, multis ostensum videatur in Doctrina Nova Hierosolyma, n. 280-310). Inde nunc est quod "Johannes," quia repraesentat Dominum quoad doctrinam, etiam repraesentet doctrinam de Domino.

AE n. 46

Apocalypsis Explicata n. 46

46. "Qui et frater vester." - Quod significet et de bono amoris in Ipsum, constat ex significatione "fratris," quod sit bonum amoris. Causa quod "frater" significet bonum amoris, est, quia in caelo non aliae affinitates dantur quam spirituales, ita nec aliae fraternitates: non enim ibi ex aliqua nativitate fiunt fratres; et quoque qui fratres fuerunt in mundo, non ibi se cognoscunt; sed quisque alterum cognoscit ex bono amoris, illi qui conjunctissime ut fratres, et reliqui secundum conjunctionem per bonum ut affines et ut amici. Inde est quod per "fratrem" in Verbo significetur bonum amoris. Hoc etiam Dominus docet, dicendo,
"Dixit quidam ad Jesum, Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes Tibi loqui; at Ipse respondens dixit, Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?"... Mater mea et fratres mei ii sunt, qui audiunt verbum Dei et faciunt illud" (Matth. xii. 47-50; Luc. viii. 19-21);
et alibi,
"Unus est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis" (Matth. xxiii. 8).
Inde patet, quid sit esse frater in Domino. (Sed videantur quae de hac re prius ostensa sunt; ut quod in caelo omnes consociati sint secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et fidei, et quod illi se cognoscant sicut affines, in opere De Caelo et Inferno, n. 205, et in Arcanis Caelestibus, n. 685, 917, 2739, 3612, 3815, 4121: quod inde per "fratres" in Verbo intelligantur qui conjuncti per bonum, n. 2360, 3303, 3803, 3815, 4121, 4191, 4267, 5409, 6756, 10490. Quod "fratres" a Domino dicti sint, qui in bono amoris et fidei ab Ipso sunt, n. 4191, 5686, 5692, 6756. Quod etiam "fratres" dicti sint ex affinitate spirituali, n. 6756. Quod charitas et fides, ita bonum et verum, fratres sint, quo respectu, n. 367, 3160, 9806. Quod bonum et verum etiam sint frater et soror, quo respectu, n. (1)2508, 2524, 3160. Quod etiam bonum et verum sint conjuges, quo respectu, n. 3160. "Vir cum fratre" quod sit verum cum bono, n. 3459, 4725.)

AE n. 47

Apocalypsis Explicata n. 47

47. "Et consocius in afflictione." - Quod significet verum fidei infestatum a falsis, constat ex significatione "socii," quod sit Verum fidei (de qua sequitur), et ex significatione "afflictionis," quod sit infestatio a falsis (de qua 6663, 6851, 9196). Pluribus in locis in Verbo dicitur "frater" et "socius," et per illos significatur bonum et verum; etiam antiquis temporibus vocati sunt "fratres" qui in bono fuerunt, et "socii" qui in veris, ex causa quia verum consociandum est bono, et cum consociatum est, fit frater; inde est, quod per "consocium" hic significetur verum fidei. (Quod bonum et verum intelligantur per "fratrem" et "socium" in Verbo, videatur n. 6756, 10490.) Quod "afflictio" significet infestationem a falsis, est quia mens quae in veris est affligitur a falsis, cum inter se pugnant: non aliunde est afflictio spiritualis; haec ideo per "afflictionem" in Verbo significatur: ut apud Matthaeum,
"Qui super petrosa seminatus est,... non radicem habet in se ipso...; quando incidit afflictio et persecutio propter Verbum, statim scandalizatur" (xiii. 20, 21);
et apud eundem,
In consummatione saeculi "tradent vos in afflictionem:... et erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque ad nunc, nec fiet Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur" (Matth. xxiv. 9, 21, 29; Marc. xiii. 19, 24).
"Consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae; et quia tunc falsa regnatura et repugnatura veris, ideo dicitur quod in afflictione erunt, et in tam magna qualis non fuit ab initio mundi. Haec afflictio est quae intelligitur per afflictionem cujus consocius Johannes dicitur, per quem hic intelligitur doctrina de Domino; nam in Apocalypsi agitur de ultimo tempore ecclesiae (videatur supra, n. 5).

AE n. 48

Apocalypsis Explicata n. 48

48. "In regno." Quod significet in ecclesia ubi vera, constat ex significatione "regni" in Verbo, quod sit caelum et ecclesia; quod sit ecclesia quoad Verum, seu ubi vera, est quia per regium Domini significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, et inde per "reges" significantur vera (ut ostensum videatur supra, n. 31). Ecclesia quoad verum dicitur, et intelligitur ecclesia quoad vera ex bono. Causa est quia non dantur vera absque bono, vera enim habent vitam ex bono; vera apud hominem qui non in bono est, sunt quidem in se vera, sed non sunt vera in illo (ut pluribus ostensum videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27).

[2] Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, constat ex pluribus locis in Verbo, quorum aliqua velim afferre: - Ut apud Matthaeum,
"Filii regni ejicientur in tenebras exteriores" (viii. 12);
"filii regni" ibi sunt qui ab ecclesia ubi non vera sed falsa regnant. Apud eundem,
"Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde (ejus); hic est qui juxta viam seminatus est... Ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni" (xiii. 19, 38);
audire "Verbum regni" est vera ecclesiae; et quia "semen" significat Vera, ideo illi qui recipiunt vera dicuntur "filii regni." (Quod "semen" sit verum ecclesiae, videatur n. 3038, 3373, 3671, 10248, 10249.) Apud eundem,
Ideo auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum" (xxi. 43);
quod "regnum Dei" ibi significet ecclesiam quoad vera, ita quoque vera ecclesiae, patet, quoniam dicitur quod auferetur eis, "et dabitur genti facienti fructum;" "fructus" est bonum. Apud eundem,
In consummatione saeculi "excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum" (xxiv. (3,) 7);
"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae; "gens contra gentem" est malum contra bonum; et "regnum contra regnum" est falsum contra verum. (Quod "gens" sit bonum ecclesiae, et in opposito sensu malum ibi, videatur n. 1059, 1159, 1258, (1259,) 1260, 1416, 1849, 6005.)

[3] Ex his patet quid per "regnum" intelligitur in Oratione Dominica,
"Adveniat regnum tuum, et fiat voluntas tua sicut in caelo etiam in terra Tuum est regnum, potentia et gloria" (Matth. vi. 10, 13);
"Adveniat regnum tuum," significat ut recipiatur verum; "fiat voluntas tua," significat quod recipiatur ab illis qui faciunt voluntatem Dei; "Tuum est regnum, potentia et gloria," significat Divinum Verum a Deo solo; dicitur etiam "potentia et gloria," quia Divino Vero est omnis potentia et gloria (videatur supra, n. (1)33). Ex his videri potest quid significat "regnum Dei" in perplurimis locis in Verbo, quod nempe ecclesiam quoad vera, et quod caelum, ac in supremo sensu Dominum quoad Divinum Humanum: quod in supremo sensu per "regnum" significetur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia ab Ipso omne Divinum Verum procedit; et quod per "regnum" significetur caelum, est quia caelum apud angelos non aliunde est quam ex Divino Vero quod procedit a Divino Humano Domini (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12, 78-86, 126-140).

AE n. 49

Apocalypsis Explicata n. 49

49. "Et (patiente) exspectatione Jesu Christi." - Quod significet ubi cognitio Divini Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "exspectationis Jesu christi," quod significet quando id tempus venit cum ecclesia cognoscit Dominum; et cognoscit ecclesia Dominum cum agnoscit Divinum in Humano Ipsius. Quod per "Jesum Christum" intelligatur Dominus quoad Divinum in Humano Ipsius, videatur supra (n. 26). Ecclesia de qua haec dicuntur, est ecclesia quae ventura post hanc; nam dicitur "in exspectatione." Ecclesia quae hodie est, quidem scit quod Divinum sit in Humano Domini, nam illa secundum doctrinam receptam scit quod Divinum et Humanum sint non duo sed unica Persona, et quoque quod sint sicut in homine anima et corpus (videatur supra, n. 10, 26); sed usque non cognoscit quod Humanum Domini sit Divinum, separat enim unum ab altero, quod patet ex eo, quod non admittant vocem Divini Humani, et quoque quod adeant Patrem ut misereatur propter Filium, cum tamen Ipsum Divinum in caelo est Divinum Humanum (videatur in opere Dc Caelo ef Inferno, n. 78-86). Et quia haec cognitio et agnitio ita perierat, et tamen id est principale omnium ecclesiae sicut est principale omnium in caelo, ideo Nova Ecclesia apud gentes a Domino instauratur, ubi id non modo scitur sed etiam agnoscitur. Hoc nunc est quod significatur per "exspectationem Jesu Christi."

AE n. 50

Apocalypsis Explicata n. 50

50. "Eram in insula vocata Patmos." - Quod significet revelationem gentibus, constat ex significatione "Patmos," quod sit revelatio quae in Apocalypsi: omnia enim loca, quae in Verbo memorantur, significant res; et res, quas significant, sunt vel a cultu ibi, vel a memorabili quod ibi factum est, vel a situ in terris aut juxta terras per quas religiosum gentis significatur: quod "Patmos" significet revelationem, est a memorabili, eo quod ibi revelatio Johanni facta sit. Quod revelatio facta sit in insula, est causa quia "insula" significat gentem remotam a vero cultu, sed usque desiderantem illustrari; hoc per "insulas" in Verbo significatur, ut a sequentibus patebit. Primum de eo, quod nomina locorum in Verbo (1)significent res, aliquid dicetur. Omnes de quibus et per quos Verbum conscriberetur, perducti sunt ad loca quae significabant, ob causam ut omnia significativa essent rerum spiritualium; immo Ipse Dominus ad similia ob eandem causam ivit, ut quod in Galilaeam, ad Tyrum et Sidonem, ad Hierosolymam, in Montem Olivarum ibi, et quoque quod cum infans perductus sit in Aegyptum. Quod simile fuerit cum prophetis, et cum pluribus qui in Verbo Historico memorantur, multis ostendi potest. Ideo etiam Johannes jussus est in insula in Patmos se conferre, ut ibi revelarentur quae futura sunt in fine ecclesiae, quia "insula" significabat gentem accepturam vera doctrinae. Est quoque illa insula in Archipelago, ubi plures aliae insulae; inde quoque est, quod per "Graeciam" in Verbo etiam significentur gentes tales (Ut apud Danielem, cap. viii. 21; cap. x. 20; cap. xi. 2; Joh. xii. 20, 21; Marc. vii. 26, seq.). (Quod omnia nomina locorum in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 4310, 4442, 10329.)

[2] Quod "insulae" significent gentes quae accessurae ad verum cultum Dei, constat ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"In Urim honorate Jehovam, in insulis maris nomen (Jehovae) Dei Israelis" (xxiv. 15);
apud eundem,
"Non exstinguet, neque confringet, donec ponat in terra judicium, et in lege Ipsius insulae sperent... Cantate Jehovae canticum novum, laudes Ipsius extremitates terrae, descendentes mare,... insulae et habitatores illarum;... ponent Jehovae gloriam, et laudem Ipsius in insulis annuntiabunt" (xlii. 4, 10, 12);
apud eundem,
"Attendite insulae ad Me, et auscultate populi e longinquo" (xlix. 1);
apud eundem,
"In Me insulae sperabunt, et super brachio meo confident" (li. 5);
apud eundem,
"Mihi insulae confident, navesque Tharschisch" (lx. 9);
apud Jeremiam,
"Audite verba Jehovae gentes, et annuntiate in insulis e longinquo" (xxxi. 10);
apud Zephaniam,
Jehovah "emaciabit onnes deos terrae, ut adorent Ipsum quisque in suo loco; omnes insulae gentium" (ii. 11);
et alibi (Ut Esai. xxiii. 2, 6; cap. xli. 1, 5; cap. xlii. 15; cap. lxvi. 19: Jerem. ii. 10; cap. xxv. 22: Ezech. xxvii. 3, 7, 15, 35). Ex his locis et ex aliis constat quod "insulae" significent gentes, in specie gentes quoad doctrinam veri, et alibi quoad doctrinam falsi; nam pleraque in Verbo etiam significant opposita.

AE n. 51

Apocalypsis Explicata n. 51

51. "Propter Verbum Dei." - Quod significet ut recipiatur Divinum Verum, constat ex significatione "Verbi Dei," quod sit Divinum Verum (de qua n. 4692, 5075, 9987).

AE n. 52

Apocalypsis Explicata n. 52

52. "Et propter testimonium Jesu Chrlsti." Quod significet ut agnoscatur Divinum Humanum Domini, constat ex significatione "testimonii," quod sit agnitio corde (de qua supra, n. 10, 27); et ex significatione nominum "Jesu Christi," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua etiam supra, n. 26). Haec dicuntur de Ecclesia Gentium, quae receptura Divinum Verum, et agnitura Divinum Humanum Domini: quod haec dicantur de Ecclesia Gentium, videatur mox supra (n. 50). Ecclesia Christiana quidem agnoscit Divinum Domini, sed non Divinum Humanum; quapropter cum ex doctrina cogitant et loquuntur de Domino, separant Humanum Ipsius a Divino, et Humanum Ipsius faciunt simile humano alius hominis; cum tamen in Humano Ipsius est Divinum, sicut anima in corpore: haec etiam causa est, quod iidem non possint de Divino aliquam ideam habere, et usque idea conjungit quia cogitatio; et tamen absque conjunctione cum Divino per cogitationem et affectionem, seu quod idem, per fidem et amorem, nulla salus. Dicitur quod conjunctio per cogitationem et affectionem sit idem ac per fidem et amorem, quoniam quod credo hoc cogito, et quod amo eo afficior. Credere in invisibile, non procul est a credere in intimum Naturae, in quod etiam mens prone labitur quum phantasiis suis indulget; cuivis tamen insitum est e caelo, quod insitum est ex continuo influxu inde, Divinum suum velle videre, et quidem sub Humana Forma.

[2] Hoc insitum est apud simplices, et quoque apud gentes probas (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 82); quapropter illi omnes, si vitam charitatis etiam vixerunt, recipiuntur a Domino, et donantur caelo; reliqui non recipi possunt, quia non conjuncti. (Quod omnes angeli in caelo, quod etiam sapientissimi in antiquis temporibus et quod omnes qui fidem spiritualem habent, hoc est, apud quos fides vivit, tam in hac tellure quam in omnibus in universo, videant in cogitatione Divinum suum, quia agnoscunt Divinum Humanum, et ideo acceptentur a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310, in opere De Caelo ef Inferno, n. 79-86, 316, 321, et in opusculo De Telluribus in Universo, n. 7, 40, 41, 65, 68, 91, 98, 99, 107, (1)121, 141, 154, 158, 159, 169.) Quoniam hoc insitum, quod est apud unumquemvis e caelo, apud eruditos mundi paene ejectum est, et sic aditus ad Divinum praeclusus, ideo a Domino Nova instauratur Ecclesia apud gentes quae non exstirpaverunt illam ideam, et cum idea fidem. Quod hoc insitum exstirpatum sit e Christiano orbe, trahit primam originem ex Babylonica gente, quae separavit Humanum Domini a Divino, ut Summus eorum pro Vicario Humani Domini agnosceretur, et sic Divinam Ipsius potestatem in se transferret; dicentes quod Dominus acceperit potestatem illam a Patre, cum tamen a Se Ipso, quia a Divine suo; nolentes sic audire aliquid de Divino Humano (videatur in Arcanis Caelestibns, n. 4738). Sed de hac re, quia omnium primaria est in ecclesia, plura in sequentibus memorabuntur.

AE n. 53

Apocalypsis Explicata n. 53

53. (Vers. 10.) "Factus sum in spiritu." - Quod significet statum spiritualem cum revelatio, constat ex significatione "fieri in spiritu," quod sit reduci in statum in quo sunt spiritus et angeli, qui status est status spiritualis. In hunc statum mittitur homo cum in statum spiritus sui, unusquisque enim homo est spiritus quoad interiora sua (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 432-444). Cum homo in eo statu est, tunc apparent ei illa quae in mundo spirituali sunt, tam clare sicut apparent objecta in mundo naturali; sed illa quae apparent, quia ex origine spirituali, in se spiritualia sunt, et sistuntur in imagine sicut naturali talia quae sapientiae caelestis sunt, ita Divina in formis visibilibus coram oculis spirituum et angelorum. Inde est quod omnia quae in caelo videntur, sint repraesentativa et significativa; et quoque quae Johanni visa sunt, de quibus in Apocalypsi. (Porro qualia sunt, sciri potest ex illis quae De Repraesentativis et Apparantiis in Caelo, in opere De Caelo et Inferno, n. 170-176, dicta et ostensa sunt.)

[2] Homo, cum in corpore est, non videt talia quae in caelo sunt nisi aperiatur visus ejus spiritus; et cum hic aperitur, tunc videt. Ita vidit Johannes haec quae in Apocalypsi descripta sunt; et quoque similiter viderunt prophetae, qui ideo vocati sunt "videntes" et "aperti oculis;" etiam ita visi sunt angeli antiquis temporibus, et quoque ita sus est Dominus discipulis post resurrectionem. Hic visus est visus spiritualis hominis; et quia tunc apparent repraesentative omnia, ideo Johannes in hoc fuit. Homo qui non scit aliquid de hoc visu, credit quod angeli, cum visi fuerunt hominibus, assumpserint humanam formam; et cum e conspectu eorum evanuerunt, quod eam deposuerint: sed non ita est; verum angeli tunc apparuerunt in sua forma, quae est humana, non coram visu oculorum corporis sed coram visu spiritus eorum, qui visus tunc aperiebatur. Hoc clare constare potest
Ex viso Domino a discipulis, qui quod Homo esset in omni forma, Ipse ostendit illis (Luc. xxiv. 39; Joh. xx. 20-28);
et usque invisibilis factus est: cum enim viderunt Ipsum, aperti sunt oculi spiritus eorum; at cum invisibilis factus est, tunc clausi sunt illi oculi. Quod talis visus homini sit, constat mihi ex multa experientia; omnia enim quae in caelis vidi, per eum visum visa sunt; et tunc in simili statu vigili fui in quo fui cum non visa: sed ille visus raro alicui aperitur hodie a Domino, ex pluribus causis.

AE n. 54

Apocalypsis Explicata n. 54

54. "In Dominica die." - Quod significet Divinum tunc influxum, constat ex significatione "diei Dominicae," quod sit cum Dominus instruit hominem, ita cum influit. Dies Dominica est dies Sabbati; et Sabbatum ill ecclesiis antiquis, quae fuerunt ecclesiae repraesentativae, erat sanctissimum cultus, ex causa quia significabat unionem Divini et Humani in Domino, et inde quoque conjunctionem Divini Humani Ipsius cum caelo (vidaatur n. 8494, 8495, 10356, 10360, 10370, 10374, 10668) sed postquam Dominus univit suum Divinum cum suo Humano, tunc sanctum illud repraesentativum cessavit, ac dies ille factus est dies instructionis (n. 10360). Inde est quod revelatio facta sit Johanni die Dominica. Revelatio ibi est instructio de statu ecclesiae.

AE n. 55

Apocalypsis Explicata n. 55

55. "Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae." - Quod significet perceptionem manifestam Divini Veri e caelo revelandi, constat ex significatione "audire," quod sit percipere et obedire (de qua n. 2542, 3869, 4653, 5017, 7216, 8361, 8990, 9311, 9397); ex significatione "post me," quod sit manifeste (de qua sequitur); ex significatione "vocis," cum e caelo, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914); et ex significatione "tubae," quod sit id e caelo revelandum (de qua etiam sequitur). Quod "post me" significet manifeste, est quia illa quae influunt e caelo in affectionem hominis influunt in occipitium ejus, et sic veniunt in manifestam ejus perceptionem: nam quae intrant in affectionem, manifeste percipiuntur; est enim omnis vita perceptionis inde; at quae influunt immediate in cogitationem e caelo, influunt in regionem supra frontispicium (de quo influxu videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 251). Inde patet quid significat quod audiverit post se, et dein quod conversus sit videre vocem quae loquebatur cum illo. Quod "tuba" seu "buccina" significet Divinum Verum e caelo revelandum, est quia ita aliquoties auditur Divinum Verum cum defluit a Domino per caelos apud hominem; augetur enim in descensu, et sic influit; sed ita auditur solum in initio apud illos per quos revelandum est Divinum Verum in ultimo sensu, qui est repraesentativus interiorum; sed postea auditur sicut vox humana. Ex his patet unde est quod "vox tubae" seu "buccinae" significet Divinum Verum e caelo revelandum.

[2] Qui scit quod "buccina" seu "tuba" significet Divinum Verum e caelo, is intelligere potest plura loca in Verbo, ubi illae nominantur: - Ut apud Matthaeum,
"Mittet angelos cum tubae voce magna, et congregabunt electos ex quatuor ventis" (xxiv. 31);
apud Esaiam,
"Omnes habitatores orbis et incolae terrae, quando tolletur signum montium, aspicite; et cum clangetur tuba, audite" (xviii. 3);
apud Jeremiam,
"Proclamate tuba in terra,... erigite signum Zionem versus... Quousque videbo signum audiam vocem tubae? quoniam stolidus meus filii stulti illi, et non intelligentes illi" (iv. 5, 6, 21(, 22)):
apud eundem,
"Constitui super Vos speculatores, attendite ad vocem tubae; sed dixerunt, Non attendemus; quare audite gentes" (vi. 17, 18);
apud Ezechielem,
"Vocem tubae audivit, nec sibi tamen cavit; sanguis ejus super illo erit; quod si is cavisset, animam suam eripuisset" (xxxiii. 5);
apud Hoscheam,
"Ad palatum tuum buccina,... quia transgressi sunt foedus meum, et contra legem meam praevaricati sunt" (viii. 1);
apud Sachariam,
"Dominus Jehovih tuba clanget, et procedet in procellis meridiei" (ix. 14);
apud Davidem,
"Ascendit Deus cum clangore, et Jehovah cum voce tubae" (Psalm. xlvii. 6 (B. A. 5));
et quoque in Apocalypsi (cap. iv. 1; cap. viii. 2, 7, 8, 13; cap. ix. 1, 13, 14; cap. x. 7; cap. xviii. 22). Quia "tuba" significavit Divinum Verum, ideo cum Divinum Verum primo revelandum erat coram populo Israelitico,
Voces tubae e monte sinai auditae sunt (Exod. xix. 16).
Et ideo clangere tuba apud illos repraesentativum factum est,
Cum convocarentur, cumque proficiscerentur, et quoque in solennitatibus, in principiis mensium, ad holocausta et sacrificia eucharistica (Num. x. 1-10);
Et quoque tubis clanxerunt cum proelium gesserunt contra Midianitas (Num. xxxi. 6);
Et cum ceperunt urbem Jericho (Josuae vi. 4-20);
bella enim et proelia significabant pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum, et falsi contra verum.

AE n. 56

Apocalypsis Explicata n. 56

56. (Vers. 11.) "Dicentis, Ego sum Alpha et Omega, Primus et Ultimus." - Quod significet qui omnia regit ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum, constat ex illis quae supra (n. 41) dicta et ostensa sunt.

AE n. 57

Apocalypsis Explicata n. 57

57. "Quod vides scribe in libro." - Quod significet ut revelata sint posteritati, patet absque explicatione.

AE n. 58

Apocalypsis Explicata n. 58

58. "Et mitte Ecclesiis, illis in Asia." - Quod significet et tunc omnibus illis qui in luce intelligentiae, constat ex significatione "septem Ecclesiarum," quod sint omnes qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, ita qui ab ecclesia (de qua supra, n. 20); et ex significatione "Asiae," quod sint qui in luce intelligentiae (de qua etiam supra, n. 21).

AE n. 59

Apocalypsis Explicata n. 59

59. "Ephesum, et Smyrnam, et Pergamum, et Thyatira, et Sardes, et Philadelphiam, et Laodiceam." - Quod significet in specie secundum receptionem, constare potest ex sequentibus, ubi de ecclesiis illis in specie agitur. Dicitur secundum receptionem, quia lux intelligentiae non facit ecclesiam apud hominem, sed receptio lucis in calore, hoc est, receptio veri in bono. Receptio lucis in calore dicitur, quia lux spiritualis est Divinum Verum, et calor spiritualis est Divinum Bonum; et illa duo in mundo spirituali se habent sicut lux et calor in mundo naturali; quod nempe quantum caloris verni ac aestivi accedit luci, tantum crescant et germinent omnia, at quantum luci non accedit calor ille, tantum torpeant et emoriantur omnia. (Quod lux in spirituali mundo sit Divinum Verum, et calor ibi sit Divinum Bonum, ac illa se habeant similiter ac lux et calor in naturali mundo, videatur in opere De Caelo et inferno, n. 126-140.)

AE n. 60

Apocalypsis Explicata n. 60

60. VERSUS 12-16
"Et conversus videre vocem quae loquebatur cum me, et conversus vidi septem candelabra aurea. Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis, indutum talari, et praecinctum mamillas zona aurea. Et caput Ipsius et capilli candidi tanquam lana candida, tunquam nix; et oculi Ipsius tanquam flamma ignis. Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti; et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum. Et habens in dextra sua manu stella septem; et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens; et facies Ipsius tanquam sol fulget in potentia sua."
12. "Et conversus videre vocem quae loquebatur cum me," significat intellectum illustratum (n. 61); "et conversus vidi septem candelabra aurea," significat novum caelum et novam Ecclesiam, quae in bono amoris (n. 62).
13. "Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis," significat Dominum a quo omne caeli et ecclesiae (n. 63); "indutum talari," significat Divinum Verum procedens ad Ipso (n. 64); et praecinctum ad mamillas zona aurea," significat Divinum Bonum similiter (n. 65).
14. "Et caput Ipsius et capilli candidi," significat Divinum Ipsius in primis et ultimis (n. 66); "tanquam lana candida, tanquam nix," significat quoad bonum et verum ibi (n. 67); "et oculi Ipsius tanquam flamma ignis," significat Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius (n. 68).
15. "Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti," significat ultimum ordinis Divini, quod naturale(, plenum Divino Amore) (n. 69, 70); "et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum," significat Divinam Verum in ultimis (n. 71).
16. "Et habens in dextra sua manu stellas septem," significat cognitiones boni et veri omnes ab Ipso (n. 72); "et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens," significat ex Verbo dispersionem omnium falsorum (n. 73); "et facies Ipsius tanquam sol fulget in sua potentia," significat Divinum Amorem Ipsius ex quo omni" caeli (n. 74).

AE n. 61

Apocalypsis Explicata n. 61

61. (Vers. 12.) "Et conversus videre vocem quae loquebatur cum me." - Quod significet intellectum illustratum, constare potest aliquantisper ex illis quae supra (n. 55) dicta sunt, ubi explicatur quid significatur per quod audiverit vocem post se; quod in his arcanum sit, et id non sciri possit nisi sciatur quomodo influit Divinum e caelo apud hominem, patet; ex influxu enim erat quod vox audita sit post illum, et quod dein conversus videre illam viderit illa quae sequuntur. Influxus Divinus e caelo est in voluntatem hominis, et per illam in intellectum ejus; influxus in voluntatem est in occipitium quia in cerebellum, et inde vadit versus anteriora in cerebrum ubi est intellectus; et cum per illam viam in intellectum venit, tunc etiam venit in visum, nam homo videt ex intellectu; quod talis influxus sit, datum est mihi per multam experientiam scire. Sive dicas influxum in voluntatem sive in amorem, idem est, quoniam voluntas est receptaculum amoris; et quoque sive dicas intellectum aut fidem, idem est, quoniam intellectus est receptaculum fidei (de qua re videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-35, allata sunt): sed plura de his non licet adhuc afferre, quia hactenus ignota sunt; modo pauca illa dicta sunt, ut sciatur quid involvit quod Johannes audiverit vocem post se, et quod conversus sit videre illam, et unde est quod hoc significet intellectum illustratum; quod enim per voluntatem in intellectum seu per amorem in fidem intrat, hoc in illustrationem venit, nam quod homo vult seu amat, hoc clare percipit; aliter si per viam solius intellectus. "Videre vocem" dicitur, quia per "videre," cum de spiritualibus, significatur intelligere ex illustratione, ut supra (n. 11) ostensum est; et nisi "videre" significaret intelligere, non potuisset dici "videre vocem."

AE n. 62

Apocalypsis Explicata n. 62

62. "Et conversus vidi septem candelabra aurea." - Quod significet novum caelum et novam ecclesiam, quae in bono amoris, constat ex significatione "conversus videre," quod sit intelligere ex illustratione (de qua mox supra, n. 61); ex significatione "septem," quod sint plenum et omnes, et quod dicantur ubi agitur de sanctis quae caeli et ecclesiae sunt (de qua supra, n. 20, 24); ex significatione "candelabrorum," quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua sequitur); et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris (de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881). Quod "septem candelabra" significent caelum et ecclesiam, constat ex ultimo Versu hujus capitis, ubi dicitur, "Septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt." Quod "septem Ecclesiae" significent omnes qui ab ecclesia Domini sunt, ita ecclesiam in communi, videatur supra (n. 20); quod etiam caelum, est quia caelum et ecclesia unum faciunt; etiam in illis in quibus ecclesia est, caelum est: causa est, quia bonum amoris et fidei facit apud hominem ecclesiam, et facit apud illum sicut apud angelos caelum; quare illi in caelum veniunt post mortem, qui in se ecclesiam, hoc est, ecclesiae bona et vera, habuerunt in mundo. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. (1)12, et in opere De Caelo et Inferno, n. 57, 221-227.) Quod sit novum caelum et nova ecclesia, quae per "septem candelabra" hic intelliguntur, est quia de illis ultimo agitur in Apocalypsi (videatur caput xxi.), et sic faciunt conclusum omnium ibi; et quod ultimum est, hoc quia etiam primum est, ideo in principio sistitur praedictio de illis: in Verbo etiam solenne est memorare illa primo loco quae ultimo fiunt, quia intermedia concludunt illa; primum enim in spirituali sensu est finis propter quem, quoniam is est primus et ultimus, ac ad illum spectant reliqua (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 98).

[2] Quod "candelabrum" significet caelum et ecclesiam, constare potest ex descriptione candelabri quod fuit in Tabernaculo; per Tabernaculum enim repraesentabatur totum caelum in complexu, et per candelabrum ibi caelum spirituale, quod est caelum secundum (videatur n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9548, 9577, 9783): quod ita sit, patet manifeste ex eo, quod Johannes viderit "in medio septem candelabrorum similem Filio hominis," et Filius hominis est Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo Divinum Verum, quod est omne in omnibus caeli et ecclesiae. In caelo etiam spirituali apparent candelabra in multa magnificentia, per quae repraesentatur eorum caelum; illa quoque mihi videre datum est. Inde constare potest quid in Verbo per "candelabra" et per "lucernas" in sequentibus his locis in spirituali sensu intelligitur: - In Apocalypsi,
"Removebo candelabrum tuum e loco suo, si non egeris paenitentiam" (ii. 5);
"removere candelabrum" est auferre caelum aut ecclesiam ab illis. Apud Sachariam:
Angelus dixit ad Prophetam, "Quid tu vides? Cui dixi, Vidi, et ecce candelabrum auri totum, lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis" (iv. (1)2).
Agitur ibi de Serubabele, qui fundaturus domum Dei, et perfecturus illam; per quem repraesentatur Dominus, quod venturus et restauraturus caelum et ecclesiam, quae sunt "candelabrum," et sancta vera ibi sunt "septem lucernae."

[3] Quia candelabrum trahit repraesentativum a lucernis, et lucernae ex luce, quae in caelo est Divinum Verum, ideo Dominus quoque (vocatur) "Lucerna;" ut in Apocalypsi:
Sancta Hierosolyma "non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei (1)illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus" (xxi. (1)23; cap. xxii. 5).
Inde etiam est quod David et reges post illum dicti fuerint
"Lucernae Israelis" (2 Sam. xxi. 17: 1 Reg. xi. 36; cap. |xv| 4: 2 Reg. viii. 19);
per Davidem enim repraesentabatur Dominus quoad regium, similiter per reges Jehudae et Israelis. (Quod per Davidem, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1888, 9954; et quod per reges, supra, n. 31.) Quod candelabra essent "aurea," quae visa sunt, erat causa quia "aurum" significat bonum amoris, et omne quod procedit a Domino est ex Divino Amore; quapropter Divinum Domini in caelis est amor in Ipsum et amor erga proximum qui est charitas (videatur in opera De Caelo et Inferno, n 13-19): haec causa est quod "candelabrum," et quoque candelabrum in Tabernaculo, esset ex auro.

AE n. 63

Apocalypsis Explicata n. 63

63. (Vers. 13.) "Et in medio septem candelabrorum similem filio homini". - Quod significet Dominum a quo omne caeli et ecclesiae, constat ex significatione "in medio," quod sit in intimo (de qua n. 1074, 2940, 2973); et quia ex intimo procedunt omnia sicut lux e centro in peripherias, ideo per "in medio" significatur a quo; ex significatione "septem candelabrorum," quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua mox supra, n. 62); et ex significatione "Filii hominis," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit. Ex his constare potest cur Dominus apparuit "in medio septem candelabrorum," quod nempe ex eo, quod ab Ipso procedat omne caeli et ecclesiae; est enim bonum amoris et fidei quod facit caelum et ecclesiam; et quod id bonum sit a Divino, notum est in orbe Christiano; et quia a Divino est, a Domino est, quoniam Dominus est Deus caeli, et quoniam Divinum Domini facit caelum (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 2-6, et 7-12; et quod hoc sit Divinum Humanum Ipsius, n. 78-86).

[2] Quod Filius hominis sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum, quia hoc a Divino Humano Ipsius procedit, constat a locis in Verbo ubi Filius hominis nominatur: - Ut apud Johannem,
Turba dixit ad Jesum, "Quomodo Tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est hic Filius hominis? Respondit illis Jesus, Adhuc breve tempus lux vobiscum est; ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant;... quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (xii. 34-36);
ex his patet, quod per "Filium hominis" simile quod per "Lucem" significetur; nam cum quaerebant, Quis est hic Filius hominis respondit Dominus quod Ipse esset Lux in quam crederent. (Quod "lux" sit Divinum Verum procedens ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 49; ita quoque Filius hominis.)

[3] Apud Lucam:
"Beati quando odio habebunt vos homines... propter Filium hominis" (vi. 22);
"propter Filium hominis" est propter Divinum Verum quod procedit a Domino; Divinum Verum est omne fidei et amoris in Dominum: quia mali illa negant, et qui negant etiam odio habent, ac boni agnoscunt, ideo dicitur quod hi beati sint.

[4] Apud eundem
"Venient dies, cum desiderabitis unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis; tunc dicent vobis, Ecce hic aut ecce illic; ne abite nec investigate" (xvii. 22, 23);
"desiderare unum dierum Filii hominis" est Verum Divinum quod genuinum quoad aliquid ejus. Intelligitur ibi finis ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quo tempore periturum omne Divinum Verum; et quia Verum Divinum significatur per "Filium hominis," ideo dicitur, "Tunc dicent..., Ecce hic aut ecce illic;... investigate."

[5] Apud eundem,
"Filius hominis veniens num inveniet fidem super terra?" (xviii. 8;)
hoc est, cum Verum Divinum e caelo revelabitur, quod non credetur; "Filius hominis" etiam hic est Dominus quoad Verum Divinum; adventus Domini est revelatio Veri Divini in fine ecclesiae (n. 3900, 4060).

[6] Apud Matthaeum:
"Sicut fulgur exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit adventus Filii hominis... Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria" (xxiv. 27, 30);
quod per "adventum Domini in nubibus caeli" ibi significetur revelatio Divini Veri in fine ecclesiae, videatur supra (n. 36).

[7] Apud eundem,
"Dico Vobis, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae, et venientem in nubibus caeli" (xxvi. 64).
Et apud Lucam:
"Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei" (xxii. 69);
"Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum et quoad Divinum Verum procedens ab Ipso; "sedere a dextris potentiae" est quod Ipsi omnipotentia; quod dicatur quod id nunc visuri essent, est quod Divinum Verum in sua omnipotentia esset, cum Dominus in mundo vicerat inferna, et omnia ibi et in caelis in ordinem redegerat, et quod sic salvari possent qui Ipsum fide et amore reciperent (n. 9715. Quod sedere a dextris sit omnipotentia, videatur n. 3387, 4592, 4933, 7518, 8281, 9133. Quod omnis potentia boni sit per verum, n. 6344, (1)6423, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643. Quod ipsa potentia Divina sit per Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6948. Quod "nubes," in quibus Filius hominis venturus, sit Verbum in littera, quod est Divinum Verum in ultimo ordinis, praefat. ad cap. xviii. Genes. n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8443, 8781: et quod "gloria" sit ipsum Divinum Verum, quale est in sensu Verbi interno, n. 4809, 5922, (1)8267, 9429).

[8] Ex his nunc constare potest, quid significatur per haec in Apocalypsi,
"Vidi cum ecce nubes alba; et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream" (xiv. 14);
et apud Danielem,
"Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis Venit" (vii. 13).
Quia omne judicium fit ex vero, ideo dicitur quod datum sit Domino
"Judicium facere, quia Filius hominis est" (Joh. v. 27);
et quod
"Filius hominis reddet unicuique secundum facta sua" (Matth. xvi. 27);
et
"Cum Venturus Filius hominis,... sedebit super throno gloriae suae," et judicaturus (Matth. xxv. 31).

[9] Apud Matthaeum,
"Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen (bonum) sunt filii regni, zizania sunt filii mali" (xiii. 37, 38);
"bonum semen" est Verum Divinum, ideo dicitur quod Filius hominis id seminet; "filii regni sunt vera Divina in caelo et ecclesia," "filius" enim est verum (n. 489, 491, 533, 1147, 2623), ac in opposito sensu falsum, quod etiam est "filius mali."

[10] Apud eundem,
"Filius hominis non habet ubi caput inclinet" (viii. 20);
pro quod Divinum Verum non haberet locum ullibi, seu apud ullum hominem eo tempore.
Quod Filius hominis Passurus esset et occideretur (Matth. xvii. 12, 22(, 23); cap. xxvi. 2, 24, 45: Marc. viii. 31; cap. ix. 12, 31),
significabat quod ita cum Divino Vero acturi essent, proinde cum Domino, qui erat ipsum Divinum Verum; quod etiam Ipse docet apud Lucam,
"Prius oportet Filium hominis pati, et reprobari a generatione hac" (xvii. 25).

[11] Apud Jeremiam,
"Non habitabit ibi vir, nec commorabitur ibi filius hominis" (xlix. 18, 33);
et apud eundem,
In urbibus "non habitabit vir ullus, neque transibit per eas filius hominis" (li. 43).
Qui non scit Verbi sensum spiritualem, credet quod per "urbes" hic intelligantur urbes, et per "virum" perque "filium hominis" vir et filius, ac quod urbes sic desolarentur ut nullus ibi; sed est status ecclesiae quoad doctrinam veri qui per illa describitur; "urbes" enim sunt doctrinalia ecclesiae (videatur n. 402, (1)2449, 3216, 4492, 4493); "vir" est ipsum ejus verum conjunctum bono (n. 3134, 7716, 9007); ita "filius hominis" est Verum.

[12] Quoniam per "Filium hominis" significabatur Divinum Verum procedens a Domino, ideo quoque prophetae, per quos revelabatur, vocabantur
"filii hominis," Ut Daniel ((Dan.,) cap. viii. 17) et Ezechiel ((Ezech.,) cap. ii. 1, 3, 6, 8; cap. iii. 1, 3, 4, 10, 17, 25; cap. iv. 1, 16; cap. viii. 5, 6, 8, 12, 15; cap. xii. 2, 3, 9, 18, 22, 27).
Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque significatio "filii hominis," qui in eo sensu est falsum oppositum vero: - Ut apud Esaiam,
"Quid tu quod times ab homine, moritur, et a filio hominis, gramen datur?" (li. 12;)
et apud Davidem,
"Ne confidite in principibus, in filio hominis, cui non salus" (Psalm. cxlvi. 3);
"principes" sunt primaria vera (n. 2089, 5044), ita in opposito sensu primaria falsa; et "filius hominis" est ipsum falsum.

AE n. 64

Apocalypsis Explicata n. 64

64. "Indutum talari." Quod significet Divinum Verum procedens ab Ipso, constat ex significatione "vestium," quod sint vera quae investiunt bonum (de qua, n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536); hic modo "talaris" nominatur, qui est indumentum commune, per quod ideo, quia de Domino, significatur in genere omne Divinum Verum. Quia hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod hic est "Filius hominis apparens in medio candelabrorum," et dicitur quod "indutus talari, et praecinctus ad mamillas zona aurea," et dein quod "facies Ipsius fulserit sicut sol in sua potentia," velim explicationem dare super illa quae apud Evangelistas memorantur de Domino cum transformatus, ubi aliqua similia; et dein super illa quod milites diviserint vestimenta Ipsius, et super tunicam jecerint sortem.

[2] De Domino transformato ita legitur:
Jesus assumpsit Petrum, Jacobum et Johannem in montem altum valde, et transformatus est coram illis; et fulsit facies Ipsius ut sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt candida ut lux: et ecce apparuerunt illis Moses et Elias cum Ipso colloquentes:... et ecce nubes lucida inumbravit eos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite" (Matth. xvii. (1)15; Marc. |i|x. 2-8; Luc. ix. 28-36).
Quod Dominus assumpserit "Petrum, Jacobum et Johannem," erat quia per illos repraesentabatur ecclesia quoad fidem, charitatem, et opera charitatis; quod "in montem altum," erat quia per "montem" significatur caelum; quod "fulserit facies Ipsius ut sol," erat quia "facies" significat interiora, quae quia Divina, fulserunt ut sol, "sol" enim est Divinus Amor; quod "vestimenta Ipsius facta sint candida ut lux," erat quia "vestimenta" significant Divinum Verum procedens ab Ipso, similiter etiam "lux;" quod apparuerint "Moses et Elias," erat quia ambo significant Verbum, "Moses" Verbum Historicum et "Elias" Verbum Propheticum; quod "nubes lucida inumbraverit illos," erat quia "nubes lucida" significat Verbum in littera in quo sensus internus; quod "vox e nube dixerit, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite," erat quia "vox e nube" significat Divinum Verum e Verbo, ac "Filius dilectus" Divinum Humanum Ipsius; et quia Divinum Verum ab Ipso est, et inde omne verum ecclesiae, dictum est e nube, "In quo acquiesco, Ipsum audite:"

[3] quod Divinum Humanum Domini ita visum sit, patet, quia Ipsum Divinum non potest alicui apparere nisi quam per Divinum Humanum, quod etiam Dominus docet apud Johannem,
"Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui est in sinu Patris Ille exposuit" (i. 18);
et alibi,
"Neque vocem Patris unquam audivistis, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37).
(Quod talia per illa verba apud Evangelistas significentur, constare potest ex Arcanis Caelestibus, ubi singula ostensa sunt. Quod nempe per "Petrum" "Jacobum" et" Johannem" in Verbo significentur fides, charitas at opera charitatis, n. 3750; et supra, n. (8,) 9. Quod per "montem altum" significetur caelum, n. 8327, 8805, 9420, 9422, 9434, 10608. Quod per "faciem," interiora quae mentis, n. 1999, 2434, 3527, 4066, 4796, 5102, 9306, 9546: et per "faciem Domini," misericordia, pax et omne bonum, n. 222, 223, 5585, 9306, 9546, 9888. Quod per "solem," Divinus Amor, n. 2495, 4060, 7083; et in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125. Quod per "vestimenta," cum de Domino, Divinum Verum, n. 9212, 9216: quod simile per "lucem," n, 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684; et in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140. Quod "Moses" et "Elias" significent verbum; quod "Moses," n. 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 9372, 10234; et quod "Elias," n. 2762, 5147. Quod "nubes" significet Verbum (in littera), supra, a. 36. Quod "Filius dilectus" sit Divinum Humanum Domini, patet.) Ex eo quod "vestimenta Domini" significent Divinum Verum, sciri potest quid significatur per quod milites diviserint vestes Domini inter se, et super tunicam Ipsius jecerint sortem, de quibus ita apud Johannem:
"Milites... acceperunt vestimenta Ipsius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam: erat autem tunica inconsuta a summo contexta tota; dixerunt ergo inter se, Ne dividamus eam, sed sortiamur de illa cujus erit; ut Scriptura impleretur, dicens, Diviserunt vestes meas sibi, et super vestimento meo jecerunt sortem: milites igitur haec fecerunt" (xix. 23, 24).

[4] Qui non scit quod in singulis Verbi sit sensus internus qui spiritualis, non videre potest aliquod arcanum in illis; scit modo quod milites diviserint vestes, et non tunicam, et praeter illa nihil ampliuS; cum tamen arcanum Divinum non modo huic rei inest, sed etiam singulis quae de passione Domini memorantur. Arcanum quod huic rei inest, est quod "vestes Domini" significaverint Divinum Verum, ita Verbum, quia Verbum est Divinum Verum; "vestes," quas diviserunt, Verbum in littera, et "tunica" Verbum in sensu interno; "dividere" illas significat dispergere et falsificare, ac "milites" significant illos qui ab ecclesia, qui pro Divino Vero militarent; quare dicitur, "Milites igitur haec fecerunt." Inde patet, quod per illa verba in sensu spirituali intelligatur quod Judaica Ecclesia disperserit Divinum Verum quod est in sensu litterae, et quod non potuerint dispergere Divinum Verum quod est in sensu interno. (Quod "vestes Domini significent Divinum Verum, ita Verbum, supra ostensum est; quod tunica" Ipsius Divinum Verum seu Verbum in sensu interno, videatur n. 9826, 9942; quod "dividere" sit dispergere at separare a bono et vero, ita falsificare, n. 4424, 6360, 6361, 9094. Quod "milites" significent illos qui ab ecclesia, ibi ab Ecclesia Judaica, qui militarent pro Divino Vero, patet a sensu spirituali "militiae" et "belli;" quod "bellum" significet pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum, videatur n. 1659, 1664, 8295, 10455; inde est quod de Levitis, quorum functio erat talium quae ecclesiae, dicatur,
quod "obirent militiam" et "militarent militiam," exercendo ministerium in tentorio conventus, Num. iv. 23, 35, 39, 43, 47; cap. viii. 23, 24.)

AE n. 65

Apocalypsis Explicata n. 65

65. "Et praecinctum ad mamillas zona aurea." - Quod significet Divinum Bonum similiter, constat ex significatione "praecingi ad mamillas zona," quod sit investiri quoad pectus; "mamillae" et "zona" dicuntur, quia mamillae e pectore exstant, et zona investit; quod sit Divinum Bonum procedens a Domino quod intelligitur, est quia "pectus" in genere, et "mamillae" in specie id significant: quod sit bonum procedens, est quia omnia indumenta significant illa quae procedunt, sunt enim extra corpus ac induunt illud, sicut illa quae procedunt etiam extra corpus sunt et cingunt illud. (Quod ita sit, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Vestibus quibus induti sunt Angeli; n. 177-182, ostensa sunt; quod nempe quisque induatur vestibus secundum sua intelligendi et sapiendi affectionem; et haec est quae procedit ab illis; est enim sphaera quae procedit ab unoquovis angelo et spiritu, quae est sphaera affectionis, et vocatur sphaera vitae ejus; secundum hanc illis sunt vestes; quod sint ex illa, non apparet coram oculis eorum, sed usque sciunt quod sint. De hac sphaera videatur n. 2489, 4464, 5179, 7454, 8630.)

[2] Ex his constare potest quod "Vestimenta Domini" significent Divinum procedens, quod est Divinum Verum unitum Divino Bono, quod implet universum caelum, ac intrat in interiora mentis, et dat ei, qui recipit, intelligentiam et sapientiam; hoc intelligitur per "indui vestimentis albis." Quia Divinum Bonum procedens significatur per "zonam," qua praecinctus, ideo zona apparebat aurea; per "aurum" enim significatur bonum amoris (videatur n. 113, 1551, 1552, 3658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881). Quod "mamillae" nominentur loco pectoris, quod erat praecinctum zona, est quia "mamillae" significant amorem spiritualem, et "pectus" ipsum bonum ejus. Ille amor etiam significatur per "mamillas" apud Esaiam:
"Ponam te in magnificentiam aeternitatis, gaudium generationis et generationis; suges lac gentium, et mamillas regum suges" (lx. (15,) 16);
"reges" sunt vera ex bono a Domino (videatur supra, n. 31); "mamillae" et "pectus" sunt id bonum, quod est bonum amoris spiritualis.

[3] Quod "pectus" significet bonum amoris spiritualis, est ex correspondentia cum caelo; totum enim caelum correspondet omnibus hominis; intimum seu tertium caelum correspondet capiti, medium seu secundum pectori, ac ultimum seu primum pedibus. Quia talis correspondentia est, etiam caelum vocatur Maximus Homo: et quia intimum seu tertium caelum correspondet capiti, ideo per "caput" significatur bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum; causa est quia id bonum hi regnat et facit illud: et quia medium seu secundum caelum correspondet pectori, ideo per "pectus" significatur bonum amoris spiritualis, quod est bonum amoris erga proximum; causa est quia id bonum ibi regnat et facit illud: ac quia ultimum seu primum caelum correspondet pedibus, ideo per "pedes" significatur bonum amoris naturalis e spirituali, quod est bonum fidei; causa est quia id bonum ibi regnat et facit illud. Ex his patet, unde est quod "mamilla" significet amorem spiritualem, et "pectus" bonum ejus. (Sed haec melius possunt intelligi ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, imprimis ex articulis ubi agitur De Tribus Caelis, n. 29-39; de eo, quod Divinum Domini in Caelis sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum n. 13-19; quod Universum Caelum referat unum Hominem, n. (1)59-67; et quod Correspondentia sit Caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102; et in Arcanis Caelestibus, n. 4938, 4939, 10087. Haec pauca solum illustrationis causa inde afferre licet, quod "pectus" significet honum amoris spiritualis, etiam ex illa causa, quia intus in pectore sunt cor et pulmo, et "cor" ex correspondentia significat amorem caelestem, et "pulmo" amorem spiritualem, sed pulmo implet peaus; quod illa correspondentia sit, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3883-3896, 9280, 9300. Quid amor caelestis et quid amor spiritualis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 23).

AE n. 66

Apocalypsis Explicata n. 66

66. (Vers. 14.) "Et caput Ipsius et capilli candidi," - Quod significent Divinum in primis et ultimis, constat ex significatione "capitis," cum de Domino, de quo haec dicuntur, quod sit Divinum in primis (de qua sequitur); et ex significatione "capillorum," quod sit Divinum in ultimis (de qua etiam sequitur); et ex significatione "candidi," quod sit purum. (Quod "album" et "candidum" sit pulum, videatur n. 3301, 3993, 4007, 5319.) Quod "caput," cum de Domino, sit Divinum in primis, est quia caput est supremum hominis, et in eo sunt prima ejus, quae vocantur principia, ex quibus derivantur illa quae fiunt in corpore; sunt enim in capite intellectus et voluntas, a quibus ut a suis primis seu principiis fluunt reliqua, quae sunt vitae ulterioris hominis, prout loquela et omnes actus. Quod autem "capilli," cum de Domino, sint Divinum in ultimis, est quia capilli sunt ultima; illi enim crescunt ex ultimis apud hominem, et in illos desinunt prima; quapropter cum dicitur "caput et capilli," intelliguntur prima et ultima.

[2] Qui scit quod "caput" significet prima, et "capilli" ultima, etiam in spiritualibus, et quod prima et ultima significent omnia (ut supra, n. 41, ostensum est) scire potest plura arcana sensus interni ubi illa nominantur: prout quod
Nasiraeus non raderet comam capitis sui, quia illa, ut dicitur, erat Naziraeatus Dei super capite ejus, et quod absolutis diebus abraderet illam, et consecraret (Num. vi. 1-21):
tum quod
Simsoni esset robur in capillis, et quod illis abrasis factus sit infirmus, et illis succrescentibus veniret in robur (Judic. xvi. 13 ad fin.):
tum quod
Quadraginta duo pueri discerpti fuerint ab ursis, quia illuserunt Elisaeo vocantes illum calvum (2 Reg. ii. 23, 24):
ut et quod
Elias indutus fuerit tunica pilosa (2 Reg. i. 8);
et Johannes Baptista pilis camelorum (Marc. |i|, 6):
et praeterea, quid significant "caput" "capilli," "barba," et "calvitium," ubi nominantur in Verbo.

[3] Quod Naziraeus non raderet comam, quia illa, ut dicitur, erat Naziraeatus Dei super capite ejus, et quod absolutis diebus abraderet illam, et consecraret, erat quia Naziraeus repraesentabat Dominum in primis et in ultimis, ac Divinum Ipsius in ultimis erat Humanum Ipsius, quod Divinum fecit usque ad carnem et ossa, quae sunt ultima; quod usque ad carnem et ossa, patet ex eo, quod nihil in sepulcro reliquerit, et quod
Ipse ad discipulos dixerit, quod Carnem et Ossa haberet, quae non spiritus (Luc. xxiv. 39, 40):
et cum Ipsum Divinum etiam in ultimis est Divinum, tunc ex primis per ultima regit omnia. (Ut constare potest ex illis quae supra, n. 41, dicta et ostensa sunt; imprimis ex illis quae in Arcanis Caelestibus allata sunt; quod nempe interiora successive influant in exteriora, usque ad extremum seu ultimum, et quod ibi etiam existant et subsistant, n. 634, 6239, 6465, (1)9215, 9216. Quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum, quo ordine, n. 5897, 6451, 8603, 10099. Quod ideo omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum, n. 9828; et in opere De Caelo et Inferno, n. 297. Quod inde ultimum, prae interioribus sit sanctum, n. 9824. Quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836.) Inde nunc est, quod Naziraeatus institutus sit. Quod ultimo consecraret crinem suum, mittendo illum in ignem altaris, erat quia sanctum Divinum repraesentabat, et "ignis altaris" significabat id sanctum (n. 934, 6314, 6832).

[4] Ex his quoque constare potest cur Simsoni erat robur in crinibus (Judic. xvi. (13) ad fin.) nam dicitur quod
Naziraeus fuerit ab utero matris (Judic. xiii. 7; cap. xvi. 17).
Inde quoque erat,
Quod non liceret summo sacerdoti ac filiis ejus, nec Levitis, radere caput, ac inducere sibi calvitium (Levit. x. 6; cap. xxi. 5, 10: Ezech. xliv. 20);
tum quod
Abscindere barbam (quae etiam simile significabat) apud populum Israeliticum esset ignominiosum (2 Sam. x. 4, 5).
Quod quadraginta duo pueri discerpti luerint ab ursis, quia illuserunt Elisaeo, vocantes illum calvum, erat causa, quia Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum, cui sanctitas et robur est in ultimis ex primis, ut mox supra dictum est. Quia sic "calvitium" significabat deprivationem eorum, ideo hoc factum est. "Ursi" etiam significant verum in ultimis. (Quod Etias et Eli,aeus repraesentaverint Dominum quoad Yerbum, videatur n. 2762, 5247.) Ex his quoque patet, cur Eliae fuit "vestis pilosa," ac Johanni "ex pilis camelorum;" Johannes enim Baptista similiter ac Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, quapropter etiam dictus est Elias (videatur n. 7643, 9372).

[5] Ex his intellectis sciri potest quid significatur per "caput," "capillos," "barbam," et "calvitium" in Verbo: - Ut apud Esaiam,
"Tempore illo detondebit Dominus... per regem Aschuris caput, et pilos pedum, etiam barbam consumet" (vii. 20);
apud eundem,
"In omnibus rapitibus calvitium, omnis barba rasa" (xv. 2);
apud Jeremiam,
"Periit veritas, et excisa est ex ore illorum; tonde crinem, et abjice" (vii. 28, 29);
apud Ezechielem,
Accipe novaculam et transmitte super caput et barbam" (v. 1);
apud eundem,
"In omni facie erit pudor, et in omnibus capitibus calvitium" (vii. 18);
apud eundem,
"Omne caput decalvatum" (xxix. 18);
Apud Amos,
"Ascendere faciam... super omne caput calvitium" (viii. 10);
apud Davidem,
"Deus contundet caput hostium, Verticem capillorum, ambulantium in reatibus" (Psalm. lxviii. 22 (B.A. 21)).
In his locis et aliis per "tondere caput," "abradere barbam," et "inducere calvitium," significatur deprivare omni vero et bono, quoniam qui deprivatur ultimis, etiam deprivatur prioribus, existunt enim et subsistunt priora in ultimis, ut supra est dictum. In mundo spirituum etiam apparent qui calvi sunt; et instructus sum quod sint qui abusi sunt Verbo, et sensum litterae, qui est Divinum Verum ibi in ultimis, applicuerunt ad nefanda, et inde deprivati sunt omni vero, sunt etiam malitiosissimi; plures ex illis sunt ex Babylonica gente: vicissim autem angeli apparent in decentibus comis.

AE n. 67

Apocalypsis Explicata n. 67

67. "Tanquam lana candida, tanquam nix." - Quod significet quoad bonum et verum ibi, constat ex significatione "lanae candidae," quod sit bonum in ultimis (de qua sequitur), et ex significatione "nivis," quod sit verum in ultimis; quod "nix" sit verum in ultimis, est ex aqua ex qua est, et ex albedine et candore. (Quod "aqua" significet verum, videatur infra, n. (1)71; et quod "albedo" et "candor" vem ex transparentia lucis n. 3301, 3993, 4007, 5319, 8459.) Quod "lana candida" significet bonum in ultimis, est quia lana super agnis et ovibus simile significat quod crinis super homine, ac "agni" et "oves" significant bonum, "agni" bonum caeleste (n. 3519, 3994, 10132), et "oves" bonum spirituale (n. 4169, 4809); inde est, quod "capilli," per quos significatur Divinum Verum in ultimis, dicantur "candidi tanquam lana candida, et tanquam nix;" ut quoque de Domino cum transformatus,
"Vestimenta Ipsius facta sunt coruscantia, candida valde ut nix, qualia non potest ullo in terra dealbare" (Marc. ix. 3);
et de "Antiquo dierum" apud Danielem,
"Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit; vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsius (2)sicut lana candida" (vii. 9);
"vestis" etiam significat Divinum in ultimis (videatur supra, n. 64), et "Antiquus dierum" Dominum ab aeterno.

[2] Quia "lana" significat bonum in ultimis, ideo aliquoties in Verbo describitur bonum per "lanam," et verum per "linum" et per "nivem:" - Ut apud Hoscheam,
"Dixit, Ibo post amasios meos, dantes panem meum et aquas meas, lanam meam et linum meum;... ideo revertar et accipiam frumentum meum in tempore suo et auferam lanam meam et linum meum" (ii. 5, 9);
apud Ezechielem,
"Adipem comeditis, et lanam induitis; quod Optimum est, mactatis; gregem non pascitis" (xxxiv. 3);
apud Davidem,
Jehovah "(1)mittit verbum suum in terram dat nivem sicut lanam" (Psalm. cxlvii. 15, 16);
et apud Esaiam,
"Si fuerint peccata Vestra sicut dibapha, tanquam nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, tanquam lana erunt" (i. 18);
quod "nix" dicatur de peccatis quae fuerunt sicut dibapha, et "lana" de peccatis quae fuerunt rubra sicut purpura, est quia "dibapha" significant verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (n. 4922, 9468), ac "rubrum" et "purpura" bonum, et in opposito sensu malum omnis generis (n. (2)3300, 9467, (3)9865).

AE n. 68

Apocalypsis Explicata n. 68

68. "Et oculi Ipsius sicut flamma ignis." - Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, constat ex significatione "oculorum," quod sint intellectus (de qua supra, n. 37), et cum de Domino, quod sint praesentia, et inde providentia (n. 3860, 10569), de qua sequitur; et ex significatione "flammae ignis," quod, cum de Domino, sit Divinus Amor. Causa quod "flamma ignis" sit Divinus Amor, est quia Dominus e caelo apparet ut Sol, et Divinum quod procedit ab Ipso ut lux, flammea in intimo seu tertio caelo, et candida in medio seu secundo caelo; ipse Divinus Amor est qui ita apparet. Inde est, quod "ignis" et "flamma" in Verbo significent amorem. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt: nempe, Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu, n. 934, 4906, 5215. Quod "ignis sacer" et "caelestis" sit Divinus Amor, et omnis affectio quae illius Amoris, n. 934, 6314, 6832. Quod binae omnes caloris sint; una ex sole mundi, ex quo omnia vegetant in tellure; altera ex Sole caeli, qui est Dominus, ex quo omne vitae angelis et hominibus, n. 3338, 5215, 7324. Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit, n. 4906, 5071, 6032, 6314. Quod flammea sit verum ex bono intimi caeli, et lux verum ex bono medii caeli, n. 3222, 6832; ex causa, quia lux in intimo caelo apparet flammea, et in medio candida, n. 9570. Et praeterea in opere De Caelo et Inferno, n. 116-140.) Quod "oculi" cum de Domino, significent Divinam Providentiam, est quia cum de homine, significant intellectum, et Divinus Intellectus quia infinitus est Divina Providentia. Non aliud per "oculos" Jehovae significatur apud Esaiam,
"Inclina, Jehovah, aurem tuam et audi; et aperi, Jehovah, oculos tuos et vide" (xxxvii. 17);
apud Jeremiam,
"Ponam oculum meum super illos in bonum, et reducam eos super terram hanc et aedificabo eos" (xxiv. 6);
apud Davidem,
"Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum" (Psalm. xxxiii. 18);
et apud eundem,
"Jehovah in templo sanctitatis suae;... oculi Ipsius vident, et palpebrae Ipsius probant filios hominis" (Psalm. xi. 4);
et alibi. (Quid Divina Providentia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 267-279.)

AE n. 69

Apocalypsis Explicata n. 69

69. (Vers. 15.) "Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti." - Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore, constat ex significatione "pedum," quod sint naturale (de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); inde, cum de Domino, quod sint ultimum ordinis Divini, quia id est naturale; ex significatione "chalcolibani," seu aeris levigati, quod sit bonum naturale (de qua sequitur); et ex significatione "igniti," cum de Domino, quod sit quod ex Divino Amore (de qua n. 10055). Dicitur "tanquam in camino igniti," ut exprimatur Divinus Amor in maximo gradu, et in suo pleno; nam Divinum est in suo pleno cum in suo ultimo, et ultimum est naturale (videatur supra, n. 66). Inde patet, quod per "pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino ignitos," significetur ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore. Dicuntur haec, ut quoque praecedentia, comparative; ut quod "caput et capilli candidi esset tanquans lana candida, tanquam nix," et quod "pedes essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti;" sed sciendum est quod omnes comparationes in Verbo significent, quia similiter ac ipsae res sunt ex correspondentiis (videatur n. 3579, (1)4599, 8989).

[2] Quod "pedes," cum de Domino, significent ultimum ordinis Divini, et quod hoc sit naturale, est quia caelum est caelum ex Divino Humano Domini, et quod inde caelum in toto complexu referat unum Hominem; et quia tres caeli sunt, quod supremum caelum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes. Divinum quod facit supremum caelum vocatur Divinum caeleste, Divinum autem quod facit medium caelum vocatur Divinum spirituale, ac Divinum quod facit ultimum caelum vocatur Divinum naturale ex spirituali et caelesti: inde patet causa, cur hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod est Filius hominis visus in medio candelabrorum, non modo quoad vestes, sed etiam quoad caput, et pectus, et pedes. (Quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 63; et quod "candelabra" sint caelum, etiam supra, n. 62. Sed haec quia arc1na sunt, hactenus in mundo ignota, et tamen sint quae intelligenda ut comprehendatur sensus internus horum, et sequentium in libro hoc prophetico, ideo singilla descripta sunt in specie in opere De Caelo et Inferno: ut, Quod Divinum Humanum Domini faciat Caelum, n, 7-12, 78-86, seq. Quod inde Caelum in toto complexu referat unum Hominem, n. 59-77. Quod tres Caeli sint, et quod supremum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes, n. 29-40.) Ex his inde intellectis constare potest quid significatur per "pedes Jehovae" seu "Domini" in Verbo, quod nempe ultimum ordinis Divini seu naturale; et quia externum ecclesiae, cultus et Verbi est ultimum ordinis Divini in ecclesia, et est naturale, ideo hoc per "pedes Jehovae" seu "Domini" in specie significatur.

[3] Quia id per "pedes Jehovae" seu "Domini" significatur, ideo cum Dominus sicut Angelus visus prophetis alibi, etiam similiter visus est; ut Danieli:
"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus Ejus sicut Tharschisch;... et oculi Ejus sicut faces ignis; brachia Ejus et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" ((Dan.) x. 5, 6).
Similiter cherubi, per quos intelligitur Dominus quoad providentiam et custodiam (n. 9277, 9509, 9673), visi sunt Ezechieli:
"Pedes eorum erant... micantes sicut splendor aeris levigati" ((Ezech.) i 7).
Similiter Dominus visus ut Angelus postea in Apocalypsi:
"Vidi Angelum descendentem de caelo, amictum nube, et iris circum caput, et facies Ejus ut sol, et pedes Ejus tanquam columnae ignis" (x. 1).
Quia talis visus est Dominus quoad pedes, ideo sub pedibus visus est quibusdam ex filiis Israelis,
"Sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem" (Exod. xxiv. 10);
quod Dominus illis non visus sit quoad pedes sed "sub pedibus," erat causa quia non in externo ecclesiae, cultus et Verbi erant, sed sub illo (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n 248).

[4] Quoniam "pedes Jehovae" seu "Domini significant ultimum ordinis Divini, et hoc in specie est externum ecclesiae, cultus et Verbi, ideo hoc in Verbo vocatur "scabellum pedum Ipsius:" - Ut apud Esaiam,
"Gloria Libani ad Te veniet ad decorandum locum sanctuarii mei, locum pedum meorum honorabilem reddam;... et incurvabunt se ad volas pedum tuorum" (lx, 13, 14);
apud eundem,
"Caelum thronus meus. et terra scabellum pedum meorum" (lxvi. 1);
apud Jeremiam,
Deus "non recordatur scabelli pedum suorum in die irae" (Thren. ii. 1);
apud Davidem,
"Adorate Jehovam Versus scabellum pedum Ipsius" (Psalm. xcix. 5);
apud eundem,
"Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (Psalm. cxxxii. 7);
apud Nahum,
"Jehovae... nubes pulvis pedum Ipsius" (i. 3);
quod "nubes" sit externum Verbi, seu Verbum quoad litteram, videatur supra (n. 36); et quia "nubes" est externum Verbi, etiam est externum ecclesiae et cultus, nam ecclesia et cultus sunt ex Verbo; "pulvis pedum" dicitur, quia illa quae in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, apparent sparsa.

AE n. 70

Apocalypsis Explicata n. 70

70. Quod pedes dicti sint "similes chalcolibano," est quia chalcolibanum est aes levigatum micans ex quodam igneo, et "aes" in Verbo significat bonum naturale. Sunt metalla aeque significativa ac reliqua in Verbo; "aurum" ibi significat bonum caeleSte, quod est bonum intimum; "argentum" significat verum ejus, quod est bonum spirituale; "aes" bonum naturale, quod est bonum ultimum; et "ferrum" verum ejus, quod est verum naturale. Quod metalla significent illa, est ex correspondentia; apparent enim in caelo plura fulgentia sicut ex auro et argento, et quoque plura sicut ex aere et ferro, et notum est ibi quod per illa significentur memorata bona et vera. Inde est, quod antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, appellaverint saecula secundum illa metalla; primum saeculum, "Aureum," quia tunc regnabat innocentia, amor, et inde sapientia; secundum autem saeculum, "Argenteum," quia tunc regnabat verum ex illo bono, seu bonum spirituale, et inde intelligentia; tertium saeculum, "Aeneum" seu "Cupreum," quia tunc regnabat modo bonum naturale, quod est justum et sincerum moralis vitae; ultimum autem saeculum vocabant "Ferreum," quia tunc regnabat modo verum absque bono, et cum id regnat, tunc quoque regnat falsum: haec omnia ex significatione spirituali illorum metallorum.

[2] Ex his constare potest quid significatur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam
Cujus "caput erat ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et latus ex aere; crura ex ferro, et pedes partim ex ferro partim ex luto" (Dan. ii. 32, 33);
quod nempe status ecclesiae quoad bonum et Verum, a primo tempore usque ad ultimum ejus; ultimum ejus fuit quando Dominus in mundum venit. Quando scitur quod "aurum" significet bonum caeleste, "argentum" bonum spirituale, "aes" bonum naturale, et "ferrum" verum naturale, sciri possunt plura arcana in Verbo ubi illa metalla nominantur: - Ut quid significatur apud Esaiam,
"Pro aere adducam aurum, pro ferro adducam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam" (lx. 17).

[3] Sed quia de significatione "aeris," quod sit bonum naturale, hic agitur, velim modo aliqua loca adducere, ubi "aes" nominatur et id bonum significat. Apud Mosen,
"Ascher acceptus fratribus suis, et intingens in oleum pedem suum; ferrum et aes calceus tuus, et sicut dies tui fama tua" (Deutr. xxxiii. 24, 25);
"Ascher" ut una tribus significat felicitatem vitae et jucundum affectionum (n. 3938, 3939, 6408); "intingere in oleum pedem" significat jucundum naturale, "oleum" jucundum, (n. 9954), "pes" naturale (ut mox supra, n. 69); "ferrum et aes calceus," significat infimum naturale ex vero et bono, "calceus" est infimum naturale (n. 1748, 1860, 6844), "ferrum" est verum ejus et aes est bonum ejus (ut supra). (Apud eundem,)
"Jehovah Deus tuus introducturus est te in terram opimam terram e cujus lapidibus ferrum et e cujus montibus excides aes" (Deutr. viii. 7, 9).
Apud Jeremiam,
"Dabo te populo huic in murum aeris munitum, ut oppugnent te, et non praevaleant tibi" (xv. (1)20).
Apud Ezechielem,
"(1)Javan, Thubal et Meschech mercatores tui, cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (xxvii. 13):
agitur in eo capite de mercaturis Tyri, per quas significantur cognitiones boni et veri; per nomina "Javan, Thubal et Meschech" significantur talia quae boni et veri sunt, de quibus cognitiones; "anima hominis" est verum vitae; "vasa aeris" sunt scientifica boni naturalis. (Quid per "Tyrum" significatur, videatur n. 1201: quid per "mercaturas," n. 2967, 4453: quid per "Thubal et Meschech," n. 1151: quid per "Javan," n. 1152, 1153, 1155: quid per "animam hominis," n. 2930, 9050, 9281: quid per "vasa," n. 3068, 3079, 3316, 3318.) Apud eundem,
Pedes cheruborum erant "micantes sicut species aeris levigati" (i. 7):
quid "cherubi," et quid "pedes," vide mox supra (n. 69).

[4] Apud eundem,
Vidi, et "ecce vir cujus aspectus sicut aspectus aeris, et filum lini in manibus... is stans in porta" (xl. 3):
ille angelus, quia mensus est murum et portas Domus Dei, quae significant externa ecclesiae, visus est aspectus ejus sicut aspectus aeris. Qui scit quod "aes" significet externum ecclesiae, quod in se est naturale, is aliquantum scire potuit cur
Altare holocausti obductum fuit ex aere, ac cribrum ex aere circum illud, et vasa ex aere (Exod. xxvii. 1-4);
ut et cur
Magnum vas, quod mare vocabatur, cum duodecim bovibus sub illo, ac decem labra cum basibus, ut et omnia vasa tabernaculi pro Domo Dei, a Salomone facta sunt ex aere polito (1 Reg. (2)vii. 43-47).

[5] Qui scit quid "aes" significat, is in id arcanum etiam venire potest, cur mandatum fuit quod serpens aeneus poneretur ad aspiciendum a populo, de quo ita apud Mosen:
"Misit Jehovah serpentes in populum, qui momorderunt populum;... et dixit ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super signum, et fiet, omnis qui morsus fuerit et aspexerit illum vivet. Et fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super signum; et factum est cum momordit serpens virum, et aspexit serpentem aeris, revixit" (Num. xxi. 6, 8, 9).
Quod ille significaverit Dominum, docet Ipse apud Johannem:
"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (iii. 14, 15).
per "serpentem" significatur id quod est ultimum vitae apud hominem, et vocatur sensuale externum, quod est naturale; hoc ultimum, quia in Domino erat Divinum, ideo serpens aeris apud filios Israelis, apud quos omnia erant repraesentativa, factus est, et significabat quod si aspicerent in Divinum Humanum Domini, reviverent; hoc est, si crederent in Ipsum, vitam aeternam haberent, ut quoque Ipse Dominus docet. (Quod "videre" in sensu spirituali sit credere, videatur etiam supra, n. 37, 68; et quod "serpens" sit sensuale externum, quod est ultimum vitae hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313.)
Quod "aes" et "ferrum" in Verbo etiam significent durum (Ut Esai. xlviii. 4; Dan. vii. 19; et alibi),
videbitur in sequentibus.

AE n. 71

Apocalypsis Explicata n. 71

71. "Et vox Ipsius tanquam vox aquarum multarum. "Quod significet Divinum Verum in ultimis, constat ex significatione "vocis," cum a Domino, quod sit Divinum Verum (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 8914; et supra, n. 55); et ex significatione "aquarum," quod sint vera fidei, et quoque cognitiones veri (de qua n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238); et quia cognitiones veri sunt in ultimis, ideo per "vocem sicut (vox) aquarum multarum," quia de Domino, significatur Divinum Verum in ultimis. (Quod cognitiones et scientifica sint externi seu naturalis hominis, quia in luce mundi, ita in ultimis, videatur n. 5212; et in genere de illis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 51). Quoniam nondum notum est quod "aquae "in Verbo significent vera fidei et cognitiones veri, ex causa fortassis quia remotum apparet, ideo velim paucis hic ostendere quod per "aquas" in Verbo illa intelligantur; quod etiam necessum est, quia absque cognitione quid "aquae" significant, non sciri potest quid significat Baptismus, nec quid lavationes in Ecclesia Israelitica, quarum mentio toties fit. "Aquae" significant vera fidei, quia "panis" significat bonum amoris. Quod "aquae" et "panis" illa significent, est quia illa quae sunt nutritionis spiritualis exprimuntur in sensu litterae per talia quae sunt nutritionis naturalis; aquae enim et panis, per quae intelligitur omnis potus et omnis cibus in genere, nutriunt corpus, ac vera fidei et bonum amoris nutriunt animam; est quoque hoc ex correspondentia, nam cum "panis" et "aqua" leguntur in Verbo, angeli, quia spirituales, intelligunt illa quae eos nutriunt, quae sunt bona amoris et vera fidei.

[2] Hic aliqua loca afferre velim, ut sciatur quod "aquae" significent vera fidei, tum cognitiones veri: -Apud Esaiam:
"Plena est terra scientia Jehovae, sicut aquae mare contegunt" (xi. 9);
apud eundem,
"Tunc haurietis aquas cum laetitia ex fontibus salutis" (xii. 3);
apud eundem,
"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines; . . . . panis dabitur et aquae fideles" (xxxiii. 15, 16);
apud eundem,
"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non, lingua eorum siti deficit: . . . . aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum; . . . . ut videant, et cognoscant, et attendant et intelligant" (xli. 17, 18, 20);
apud eundem,
"Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos" (xliv. 3);
apud eundem,
"Exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, . . . . ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cujus aquae non mentientur" (lviii. 10(, 11));
apud Jeremiam:
"Duo mala fecit populus meus; Me deseruerunt, fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, quae non continent aquas" (ii. 13);
apud eundem,
"Magnates miserunt minorennes aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, pudefacti sunt et ignominia affecti" (xiv. 3);
apud eundem,
"Deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam" (xvii. 13);
apud eundem,
"Cum fletu venient, et cum (1)precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum in via recti" (xxxi. 9);
apud Ezechielem:
"Frangam baculum panis, . . . .et comedent panem pondere et in sollicitudine, et aquas mensura et stupore bibent, ut careant pane et aqua, et (1)desolentur vir et frater, et contabescant propter iniquitates" (iv. 16, 17; cap. xii. 18, 19: Esai. li. 14);
apud Amos,
"Ecce dies venient, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum Verbum Jehovae; vagabuntur a mari ad mare, . . . . et discurrent ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient; in die illo deficient virgines pulchra et juvenes siti" (viii. 11-13);
apud Sachariam,
"In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma" (xiv. 8);
apud Davidem,
"Jehovah Pastor meus, non carebo; ad aquas quietum deducet me" (Psalm. xxiii. (1,) 2);
apud (2)Esaiam,
"Non sitient, . . . . aquas e petra effluere faciet illis, et findet petram ut fluant aquae" ((3)xlviii. 21);
apud (4)Davidem,
"Deus, mane quaero Te; sitit anima mea, . . . lassus sine aquis" (Psalm. lxiii. 2 (B. A. 1));
apud eundem,
Jehovah "mittit Verbum suum, . . . . spirare facit ventum, ut fluant aquae" (Psalm. cxlvii. (5)18);
apud eundem,
"Laudate Jehovam caeli caelorum, et aquae quae desuper caelis" (cxlviii. 4);
apud Johannem,
Jesus venit ad fontem Jacobi; "venit mulier e Samaria ad hauriendum aquas; cui dixit Jesus, Da Mihi bibere; . . . si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Ipso ut daret tibi aquam viventem. Dicit Ipsi mulier, . . . Unde habes aquam viventem? . . . . Dixit ei Jesus, Omnis qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo, non sitiet in aeternum; et aqua quam Ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (iv. 7-15);
apud eundem,
Jesus dixit, "Si quis sitiverit, Venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre ipsius fluent aquae viventis" (vii. 37, 38);
in Apocalypsi,
"Sitienti dabitur e fonte aquae vitae gratis" (xxi. 6);
et alibi,
Angelus ostendit illi "fluvium aquae vitae, splendidum sicut crystallum, exeuntem ex throno Dei et Agni" (xxii. 1);
et adhuc ibi,
"spiritus et Sponsa dicunt, (Veni); qui audit, dicat Veni; et qui sitit veniat; et qui vult, accipiet aquam vitae gratis" (xxii. 17).

[3] Haec allata sunt, ut sciatur quod per "aquas" in Verbo significentur vera fidei, et inde quid per aquam Baptismi, de quo ita Dominus docet apud Johannem:
"Nisi homo generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (iii. 5);
"aquae" ibi sunt vera fidei, et "spiritus" est vita secundum illa (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209, seq.). Quia non notum fuerat quod "aquae" significarent vera fidei, nec quod omnia quae apud filios Israelis instituta fuerunt essent repraesentativa spiritualium, ideo creditum est quod per lavationes illis mandatas abstersa fuerint illis peccata, cum tamen ne hilum; repraesentabant modo purificationem a malis et falsis per vera fidei et vitam secundum illa (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3147, 5954, 10237, 10240). Ex his nunc patet quod per "vocem," quae sicut "vox aquarum multarum," intelligatur Divinum Verum; ut quoque apud Ezechielem,
"Ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, et vox Ipsius sicut vox aquarum multarum, et terra illustrata a gloria Ipsius" (xliii. (1)2);
apud Davidem,
"Vox Jehovae super aquis, . . . . Jehovah super aquis multis" (Psalms. xxix. 3);
et in sequentibus in Apocalypsi,
"Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum" (xiv. 2).

[4] Scio quod miraturi sint quidam quare in Verbo "aquae" nominantur, et non vera fidei, cum tamen Verbum docebit hominem de vita spirituali ejus; et si vera fidei loco "aquarum" dicta fuissent, scivisset homo quod non aquae Baptismi et lavationum aliquid ad purificationem hominis a malis et falsis fecissent: sed sciendum est quod Verbum, ut Divinum sit, et simul pro caelo et pro ecclesia, omnino naturale erit in littera; nam nisi naturale esset in littera, non foret per illud conjunctio caeli cum ecclesia, foret enim sicut domus absque fundamento, et sicut anima absque corpore; ultima enim concludunt omnia interiora et fundant illa (videatur supra, n. 41): homo etiam est in ultimis, et super ecclesia apud illum fundatur caelum. Inde nunc est quod talis stylus in Verbo sit; quare homo, cum cogitat spiritualiter ex naturalibus, quae sunt in sensu litterae Verbi, conjungitur caelo, cum quo non alioquin conjungeretur.

AE n. 72

Apocalypsis Explicata n. 72

72. (Vers. 16.) "Et habens in dextra sua manu stellas septem." -Quod significet cognitiones boni et veri omnes ab Ipso, constat ex significatione "habere in dextra sua manu," quod sit ab Ipso; "manus" enim significat potentiam, et inde quicquid est apud illum, ita quoque quicquid ab illo; quod "dextra manus" dicatur, est quia "dextra manus" significat potentiam boni per verum; (quod "manus" significet potentiam, videatur n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, (1)10019; et inde quod significet quicquid apud illum, ita quoque quicquid ab illo, n. 9133, 10019, 10405; quod "dextra manus" significet potentiam boni per verum, n. 9604, 9736, 10061; et quod "dextra Jehovae" significet Divinam potentiam Domini, ita omnipotentiam, n. 3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133, 10019;) et ex significatione "stellarum," quod sint cognitiones boni et veri (de qua sequitur); et ex significatione "septem," quod sint omnes (de qua supra, n. 20, 24).

[2] Quod "stellae" significent cognitiones boni et veri, ita bona et vera, est ex apparentia in mundo spirituali; ibi enim Dominus apparet ut Sol, et angeli e longinquo ut stellae; quod angeli ita appareant, est ex receptione lucis ex Domino ut Sole, ita ex receptione Divini Veri quod a Domino, nam hoc est lux caeli. Inde est quod dicatur apud Danielem,
"Intelligentes fulgebunt sicut splendor expansi, et justificantes multos ut stellae in aeternum" (xii. 3);
"intelligentes" sunt qui in veris, et "justificantes" qui in bonis (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 346-348).

[3] Cum notum est (aliquibus) quod "sol" significet Dominum quoad Divinum Amorem, ita quoque Divinum Amorem a Domino, et quod "stellae" significent vera ecclesiae et illorum cognitiones, illi scire possunt quid in Verbo significatur per quod "sol obscurabitur," et quod "stellae non lucebunt," et quoque quod "cadent e caelo;" et praeterea quid "stellae" significant alibi in Verbo ubi nominantur; ut in sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
Ponam "terram in vastitatem, ut peccatores ejus perdat ex ea: stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua; obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam" (xiii. 9, 10):
agitur ibi de vastatione ecclesiae, quae est cum non amplius bonum amoris et vera fidei; "terra" quae in vastitatem: ponetur est ecclesia; quod "terra" sit ecclesia, videatur supra (n. 29).

[4] Apud Ezechielem,
"Obtegam cum exstinxero te (caelos), et atrabo stellas, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis . . . . atrabo super te, et dabo tenebras super terra" (xxxii. 7, 8);
"tenebrae super terra," sunt falsa in ecclesia. Apud Joelem,
"Sol et luna atrati erunt, et stellae contrahent splendorem suum" (ii. 10, 11 ; cap. iv. 15 (B. A. iii. 15));
apud Matthaeum,
In consummatione saeculi "post afflictionem dierum sol obscurabitur, luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur" (xxiv. 29; Marc. xiii. 24);
apud Danielem,
Ex uno de cornibus hirci caprarum "exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit versus exercitum caelorum, et dejecit . . . . de exercitu et de stellis, et conculcavit eos; immo usque ad Principem exercitus extulit se" (viii. 9-11).
"exercitus caelorum" sunt bona et vera ecclesiae in complexu (n. 3448, 7236, 7988, 8019); in specie, quae pugnant contra falsa (n. (1)7277); inde Jehovah dicitur "Jehovah Zebaoth," hoc est, Exercituum (n. 3448, 7988).

[5] In Apocalypsi,
Draco cauda "traxit tertiam partem stellarum caeli in terram" (xii. 4);
"stellae" etiam ibi sunt bona et vera ecclesiae et cognitiones eorum; "tertia pars" est plurima pars; quid autem "draco," dicetur in sequentibus. Alibi,
"Stellae caeli ceciderunt in terram" (Apoc. vi. 13);
alibi,
"Stella e caelo lapsa est in terram" (Apoc. ix. 1);
alibi,
"Cecidit e caelo stella magna, ardens velut lampas; cecidit in tertiam partem fluviorum et in fontes aquarum" (Apoc. (2)viii. 10);
quia "stellae" significant vera et bona ecclesiae, et cognitiones eorum, per "cadere illas e caelo" significatur quod illa pereant. Apud Davidem,
Jehovah "numerat numerum stellarum, omnibus nomina vocat" (Psalm. cxlvii. 4);
apud eundem,
"Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis" (Psalm. cxlviii. 3);
in Libro Judicum,
"Venerunt reges, . . . . pugnarunt e caelo, pugnarunt stellae de viis suis" (v. (19,) 20).
Quoniam angeli in caelo spirituali lucent ut stellae, et quoniam omnia vera et bona quae apud illos sunt a Domino, ideo Dominus sicut vocatur "Angelus" etiam vocatur "Stella;" ut apud Mosen,
"Orietur Stella ex Jacobo, et Sceptrum surget ex Israele" (Num. xxiv. 17);
et in Apocalypsi,
"Jesus . . . . Stella splendida et matutina" (xxii. 16).
Inde patet unde erat quod
Sapientes ex oriente viderint stellam, et secuti illam, et quod illa steterit ubi Jesus erat natus (Matth. ii. 1, 2, 9).
Ex his nunc sciri potest quid significatur per "septem stellas" quae in dextra manu Filii hominis, qui ibi est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63)

AE n. 73

Apocalypsis Explicata n. 73

73. "Et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens." - Quod significet ex Verbo dispersionem falsorum, constat ex significatione "exire ex ore," cum de Domino, quod sit Divinum Verum, ita Verbum, nam ex ore Domini id procedit; et ex significatione "romphaeae" seu "gladii," quod sit verum pugnans; et quia per verum, cum pugnat, disperguntur falsa, ideo etiam per "romphaeam" etiam significatur dispersio falsorum: quod romphaea anceps "acuta" dicatur, est quia prorsus dispergit. (Quod "romphaea" seu "gladius" significet verum pugnans contra falsa et destruens ea, videatur n. 2799, 6353, 8294.) Quia in sequentibus aliquoties memoratur
"Romphaea" (ut (Apoc.) cap. ii. 12, 16; cap. vi. 4, 8; cap. xiii. 10, 14; cap. xix. 15, 21),
supersedetur hic aliqua loca e Verbo afferre, illustrantia et ostendentia quod significet verum pugnans et dispersionem falsorum; illustrabitur et ostendetur in illis locis.

AE n. 74

Apocalypsis Explicata n. 74

74. "Et facies Ipsius sicut sol fulget in sua potentia." - Quod significet Divinum Amorem Ipsius ex quo omnia caeli, constat ex significatione "faciei," cum de Domino, quod sit Divinus Amor, ex quo omne bonum, ita quoque omnia caeli (n. 5585, 9306, 9546, 9888; et quod Dominus in Verbo quoad Divinum Humanum dicatur "Facies Jehovae," n. 10579. Quod Dominus ex Divino Amore e caelo appareat ut Sol fulgens, et quod ab Ipso ut sole omnia caeli existant et subsistant, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125, et ex illis quae ibi postea sequuntur).

AE n. 75

Apocalypsis Explicata n. 75

75. VERSUS 17-20.
"Et cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus; et imposuit dextram suam manum super me, dicens mihi, Ne time, Ego sum Primus et Ultimus. Et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum, amen; et habeo claves inferni et mortis. Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt (posthac). Mysterium septem stellarum, quas vidisti in dextra mea, et septem candelabra aurea; septem Ecclesiarum sunt; et septem Ecclesiarum sunt; et septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt."
17. "Et cum vidi Ipsum," significat praesentiam Divinae majestatis (n. 76); "cecidi ad pedes Ipsius," significat adorationem ex humiliatione cordis pro Divino (n. 77); "tanquam mortuus," significat vitae propriae defectum (n. 78); "et imposuit dextram (suam) manum super me," significat vitam ab Ipso (n. 79); dicens mihi, Ne time," significat recreationem (n. 80); "Ego sum Primus et Ultimus," significat qui omnia regit ex primis per ultima, et sic omnia caeli (n. 81).
18. "Et qui vivens," significat qui ab aeterno (n. 82); "et factus sum mortuus," significat quod rejectus (n. 83); et ecce vivens sum in saecula saeculorum," significat ad Ipso vita aeterna (n. 84); "amen," significat Divinam confirmationem (n. 85); "et habeo claves inferni et mortis," significat quod Ipsi potentia salvandi (n. 86).
19. "Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt (1)fieri posthac," significat ut omnia posteritati sint quia Divina (n. 87).
20. "Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra mea," significat revelationem de bonis et veris, quae omnia ab Ipso (n. 88); "et septem candelabra aurea," significat et de illis in novo caelo et nova terra (n. 89); - septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt," significat illos qui recipiunt bona et vera a Domino (n. 90); "et septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae (sunt), significat quod omnes illi in novo caelo et in nova ecclesia sint (n. 91).

AE n. 76

Apocalypsis Explicata n. 76

76. (Vers. 17.) "Et (cum) vidi Ipsum." - Quod significet praesentiam Divinae majestatis, constat ex illis quae praecedunt de Filio hominis, quae omnia sunt Divinae majestatis, ut patet ab explicatione eorum in sensu interno; ut quod "indutus esset talari et praecinctus ad mamillas zona aurea," per quae significatur quod Divinum Verum et Divinum Bonum ab Ipso procedat; quod "caput Ipsius et capilli candidi tanquam lana candida, tanquam nix," per quae significatur Divinum in primis et ultimis; quod "pedes Ejus essent similes chalcolibano (tanquam) in camino igniti," per quae significatur quod Humanum Ejus etiam in ultimis esset plenum Divino Amore; quod "vox Ejus tanquam vox aquarum multarum," per quae significatur quod omne Divinum Verum ab Ipso; quod "haberet in dextra sua manu stellas septem," per quae significatur quod inde omnia bona et vera caeli et ecclesiae; quod "ab ore Ejus romphaea anceps acuta exiret," per quae significatur quod ab Ipso dispergantur omnia falsa; quod "facies Ejus sicut sol fulgeret in sua potentia," per quae significatur quod a Divino Amore Ipsius omnia caeli essent: quod haec Divina sint, et visa plena Divinae majestatis, patet. Quod "videre" hic significet praesentiam illorum nunc intimam, constare potest ex eo, quod etiam prius dictum sit quod illa "viderit" (vers. 12), ex quo visu etiam illa descripta sunt; et quod nunc iterum dicatur, "Vidi Ipsum," et ex viso "ceciderit ad pedes Ipsius sicut mortuus;" inde est, quod per "videre" hic significetur praesentia Divinae majestatis. Haec praesentia facta est Johanni cum vidit faciem Ipsius sicut solem in sua potentia; inde enim illustrabatur et implebatur stupore pro Divino, nam a Domino ut Sole omnis Divina lux est, et Divina lux transit in interiora; inde talis est praesentia et talis impletio (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno de Domino ut Sole, n. 116-125, de Luce et Calore in Caelo inde, n. 126-140, et de Conversione ad Ipsum, n. 17, 123, 144, 145, 151, 255, 272, 510, 548, 561, ostensa sunt). Praeterea sciendum est quod homini bini visus sint, unus ex fide cogitativa, alter ex amore; dum modo ei visus est ex fide cogitativa, tunc visus est absque stupore pro Divina Ipsius majestate; cum autem ei visus est ex amore, tunc est cum stupore Divinae majestatis: causa est, quia tunc conversus est ad Ipsum; amor enim convertit, non autem fides cogitativa absque amore (ut constare potest ex locis nunc supra citatis de Conversione, ex opere De Caelo et Inferno: quod ita sit, notissimum est in mundo spirituali). Inde patet quod per "vidi Ipsum" secundo significetur praesentia Divinae majestatis.

AE n. 77

Apocalypsis Explicata n. 77

77. "Cecidi ad pedes Ipsius." - Quod significet adorationem ex humiliatione cordis pro Divino, constat ex significatione "cadere ad pedes," quod sit adoratio ex humiliatione; quod sit humiliatio cordis, est quia humiliatio quae ex corde venit pro Divino, illam procidentiam producit; omnes affectiones, quaecunque sunt, correspondentes gestus in corpore habent; in hos fertur et labitur corpus sicut ex se, dum interius est in affectione; humiliatio pro homine producit incurvationem secundum aestimationem, sed pro Divino incurvationem totalem, imprimis cum homo cogitat quod Divinum sit omne quoad potentiam et sapientiam, et homo nihil respective, aut quod a Divino sit omne bonum, et a se nihil nisi quam malum; cum homo in hac agnitione est ex corde, tunc venit quasi extra se, et inde labitur in faciem; et cum homo sic extra se est, etiam remotus est a proprio, quod in se est mere malum; quo remoto Divinum implet illum, et erigit: non quod Divinum talem humiliationem pro se velit, sed quia tunc removetur malum; et quantum removetur malum apud hominem, tantum influit Divinum; malum enim solum obstat. (Exemplum talis humiliationis videatur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 91.) Status hominis, cum Divina praesentia removet proprium apud hominem, et dein implet eum, describitur in hoc versu ita, "Cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus; et imposuit dextram manum super me, dicens mihi, Ne time:" is status describitur amplius apud Danielem:
"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, . . . . cujus facies sicut aspectus fulguris, et oculi Ejus sicut faces ignis, . . . . pedes Ejus sicut splendor aeris levigati; . . . . vidi ego solus visionem, viri autem qui fuerunt mecum non viderunt, sed timor magnus cecidit super eos, et fugerunt: . . . . nec in me relictae sunt vires, . . . . et factus sum soporatus, . . . . et facies meae super terram: sed ecce manus tetigit me, et sustulit super genua, et volas manuum mearum; . . . . et dixit, Ne timeto" (x. 5-12).
Is status etiam describitur apud Ezechielem, cum vidit cherubos, per quos significatur Dominus quoad providentiam:
Cum vidi gloriam Jehovae, "cecidi super facies meas; et audivi Vocem loquentem, quae dixit, Fili hominis, sta super pedes tuos, ut loquar ad te: et venit in me spiritus cum locutus est ad me, et statuit me super pedes meos, et audivi loquentem ad me" (i. 28; cap. ii. 1, 2; cap. iii. 24).
Et quoque similiter cum Jesus transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne; de quo ita apud Matthaeum:
"Adhuc Petro loquente, ecce nubes lucida inumbravit eos,et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite; et cum haec audissent discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde: tunc accedens Jesus tetigit eos, et dixit, Surgite ne timete; et sublatis oculis neminem viderunt nisi Jesum solum' (xvii. 5-8).
Ex his apparet qualis est praesentia Divini Humani Domini apud hominem qui in humiliatione cordis est; quod nempe cadat in faciem, et per tactum manus Ipsius erigatur in pedes. Quod praesentia Domini quoad Divinum Humanum fuerit, constare potest, nam coram Johanne ita apparuit "Filius hominis" qui in medio candelabrorum; quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 63): similiter coram discipulis cum Dominus transformatus est; quapropter etiam dicitur, quod "sublatis oculis neminem viderint nisi Jesum solum." Quod etiam Dominus quoad Divinum Humanum fuerit qui visus est Danieli et Ezechieli, constare potest ex Ipsius Domini verbis quod
Non vocem Patris unquam audiverint, neque speciem Ipsius viderint (Joh. v. 37; cap. i. 18).
Quod etiam adoraverint Dominum, cum in mundo fuit,
Procidendo super faciem ad pedes Ipsius, videatur apud Matthaeum, cap. xxviii. 9: apud Marcum, cap. vii. 25, 26: apud Lucam, cap. viii. 41; cap. xvii. 15, 16, 18: et apud Johannem, cap. xi. (1)32.

AE n. 78

Apocalypsis Explicata n. 78

78. "Tanquam mortuus." - Quod significet vitae propriae defectum, constat ex significatione "tanquam mortui," cum de Divina praesentia apud hominem, quod sit defectus vitae propriae; vita enim propria hominis est in quam nascitur, quae in se non est nisi quam malum; est enim prorsus inversa, nam spectat se solum et mundum, et inde se vertit retro a Deo et a Caelo: vita quae non propria est homini, est in quam perducitur cum regeneratur a Domino; in quam cum venit, spectat Deum et caelum primo loco, ac se et mundum secundo; haec vita influit apud hominem cum Dominus praesens est: inde patet quod quantum haec influit, tantum fiat versura vitae; haec versura, cum subito fit, facit ut homo appareat sibi sicut mortuus; inde est, quod per "tanquam mortuus" hic significetur defectus vitae propriae. Sed bini illi status vitae non ad captum describi possunt; alii etiam sunt apud hominem, et alii apud spiritum, et differunt prorsus apud malos et apud bonos. Homo ad praesentiam Divini non corpore vivere potest, et qui vivunt obstipantur columna angelica, quae moderatur influxum Divinum; nam corpus cujusvis hominis non est receptibile Divini, quapropter id moritur et rejicitur. Quod homo ad praesentiam Divini non corpore vivere possit, constare potest a Domini verbis ad Mosen,
"Non potes videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet" (Exod. xxxiii. 20);
quapropter Moses, quia videre voluit, positus est in foramine petrae, et obtectus usque dum Dominus praeterivit. Notum etiam fuit antiquis quod homo non possit videre Deum et vivere, ut constat ex Libro Judicum:
"Dixit Manoachus ad uxorem, Moriendo moriemur quia Deum vidimus" (xiii. 22):
et quoque hoc testatum est apud filios Israelis, cum visus est Dominus e monte Sinai, de quo ita apud Mosen:
"Estote parati in diem tertium, quia in die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super monte Sinai; et circumsepies populum circumcirca, dicendo, Cavete vobis ab ascendendo in montem, et tangendo in extremitate ejus; omnis qui tetigerit montem moriendo morietur;" et quia terror occupavit illos, "dixerunt ad Mosen, Loquere tu nobiscum et audiemus, non autem loquatur nobiscum Deus, ne forte moriamur" (Exod. xix. 11, 12; cap. xx. 16 (B. A. 19)).
(Quod per "montem Sinai" significetur caelum ubi Dominus, et quod per "tangere" significetur communicare, transferre et recipere, et quod inde sit quod vetitum sit tangere in extremitate illius montis, videatur in Explicatione super illa capita in Arcanis Caelestibus.) Quod Jehovah visus sit pluribus, de quibus in Verbo, erat quia circumcincti tunc fuerunt columna spirituum, et sic conservati, ut supra dictum est; ita quoque Dominus mihi aliquoties visus est. Alius autem est status spirituum ad praesentiam Divinam quam status hominum: spiritus non mori possunt; quapropter illi, si mali sunt, ad praesentiam Divinam moriuntur morte spirituali, quae qualis est mox dicetur; illi autem qui boni sunt, feruntur in societates ubi sphaera praesentiae Divinae est temperata et accommodata ad receptionem: inde est, quod tres caeli sint, et in quolibet caelo plures societates, et quod qui in superioribus caelis propiores Domino sint, et qui in inferioribus remotiores ab Ipso (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, 29-40, 41-50, 206-209). Quid mors spiritualis, qua moriuntur spiritus mali ad praesentiam Divinam, paucis dicetur. Mors spiritualis est aversio et remotio a Domino; cum autem spiritus mali, qui nondum vastati sunt, hoc est, determinati ad suum amorem regnantem, intrant aliquam societatem angelicam, tunc quia Divinum Domini ibi est, cruciantur dire, et se non modo avertunt, sed etiam se dejiciunt in profunda, quo nulla lux caeli intrat, quidam in speluncas petrarum tenebrosas, verbo in inferna (de qua re videantur quae in opere De Caelo et Inferno, n. 54, (1)400, 410, (510,) 525, 527, ostensa sunt.) Haec aversio et remotio a Domino est quae vocatur mors spiritualis; spirituale caeli etiam mortuum apud illos est.

AE n. 79

Apocalypsis Explicata n. 79

79. "Et imposuit dextram (suam) manum super me." - Quod significet vita in ab Ipso, constat ex significatione "dextrae manus," cum de Domino, quod sit vita ab Ipso (de qua supra, n. 72); quod significet vitam ab Ipso, est quia immediate sequitur post id, quod "ceciderit ad pedes Ipsius tanquam mortuus;" et praeterea per "tangere manu" significatur communicare et transferre in alterum quod apud se, et quoque recipere ab altero; ac communicare et transferre in alterum quod apud se, cum de Domino, ut hic, est vitam, qualis est illis qui in illustratione sunt, ac vident et audiunt talia quae in caelo; quod etiam factum est cum Johanne, nam is in tali illustratione fuit cum vidit et audivit illa quae in Apocalypsi descripta sunt. Quod "tangere manu" sit communicare et transferre in alterum, est quia in manus translata est omnis potentia hominis e corpore; quare quod mens vult ut corpus faciat, brachia et manus faciunt; inde est quod per "brachia" et "manus" in Verbo significetur potentia (videatur n. 878, 3091, 4931-4937, 6947, 7673, (2)10019): sed haec potentia est potentia naturalis, et communicatio per illam est exsertio virium corporis; potentia autem spiritualis est velle alterius bonum, et quantum potest, velle transferre in alterum quod apud se est; haec potentia est quae per "manum" in sensu spirituali significatur, et ejus communicatio et translatio per "tangere manu." Ex his constare potest quid significatur per quod Dominus, qui ibi vocatur "Filius hominis," imposuerit dextram suam manum super Johannem, cum jacuit sicut mortuus, quod nempe communicaverit et transtulerit in illum vitam a Se (de qua supra). Simile significatur per "tangere" et "tangere manu" pluribus in locis in Verbo, ut in his sequentibus: - Apud Danielem,
Dominus qui ibi apparuit illi ut Vir indutus linteis, cujus aspectus sicut aspectus fulguris, et oculi sicut faces ignis, ac pedes sicut splendor aeris levigati, tetigit illum, et restituit super stationem suam, ac sustulit illum super genua sua; ac tetigit labia ejus, et aperuit os ejus; et addidit tangere illum, et corroboravit illum (x. 4 ad finem);
apud Jeremiam,
"Emisit Jehovah manum suam, et tetigit os meum, et dixit, Do verba mea in os tuum" (i. 9);
apud Matthaeum,
Jesus extendens manum ad leprosum, "tetigit illum, dicens, Volo, mundatus esto; et statim mundata est illius lepra" (viii. 3);
apud eundem,
Jesus Vidit socrum Petri febri afflictam; "et tetigit manum ejus, et reliquit eam febris" (viii. 14, 15);
apud eundem,
Jesus tetigit oculos duorum caecorum, et aperti sunt eorum oculi (ix. 29(,30));
apud eundem,
"Adhuc Petro loquente, ecce nubes lucida inumbravit discipulos, et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite; et cum haec audissent discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde: tunc accedens Jesus tetigit illos, et dixit, Surgite, ne timete" (xvii. (1)5-7);
apud Lucam,
Jesus accessit et tetigit loculum defuncti, et dixit, "Adolescens, tibi dico, surge. Tunc resedit qui mortuus, et coepit loqui" (vii. 14, 15);
apud eundem,
Jesus tetigit aurem (2)surdi, et sanavit (xxii. 51);
apud Marcum,
"Attulerunt ad Jesum infantes, ut tangeret eos; . . . . et suscepit in ulnas, posuit manus super eos, et benedixit illis" (x. 13(, 16));
apud eundem,
Attulerunt male habentes ad Jesum, "ut saltem tangerent fimbriam vestimenti Ipsius; et quotquot tetigerunt salvi facti sunt" (vi. (3)56: Matth. xiv. 36);
apud Lucam,
"Mulier profluvio sanguinis laborans, . . . . tetigit fimbriam vestimenti Jesu, et statim constitit fluxus sanguinis; Jesus dixit, Quis est qui tetigit Me? . . . . . . Tetigit Me aliquis; Ego cognovi virtutem a Me egressam" (viii. 43, 44, (45,) 46).
Quia per "tangere" et "imponere manus" significatur communicare et transferre in alterum quod apud se, ideo ab antiquis temporibus receptum est in ecclesiis imponere manus capiti eorum qui inaugurantur et benedicuntur,
Sicut etiam mandatum est Moschi, ut faceret Josuae (Num. xxvii. 18-23; Deutr. xxxiv. 9).
Quoniam omnia erant repraesentativa et significativa spiritualium apud filios Israelis, ideo etiam tactus; quare sanctificabantur qui tetigerunt sanctum, et polluebantur qui tetigerunt immundum, significabat enim "tactus" communicationem et translationem in alterum et receptionem ab altero, ut constare potest ex sequentibus his locis, apud Mosen:
Omnis qui tetigerit tentorium conventus et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, et candelabrum et vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labrum et basin ejus, sanctificabitur (Exod. xxx. 26-29);
Quicquid tetigerit altare, sanctum erit (Exod. xxix. 37);
Omne quod tetigerit residuum minchae, et residuum carnis ex sacrificiis, sanctificabitur (Levit. vi. 11, 20 (B. A. 18, 27));
"Omnis tangens mortuum, . . . . et non expiaverit se, . . . habitaculum Jehovae polluit; ideo exscindetur anima haec ex Israele . . . . Omnis qui tetigerit super superficie agri confossum gladio, . . . . aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit septem dies . . . . Tangens aquas separationis immundus ad vesperam. Omne quod tetigerit immundus immundum fiet; et anima quae tetigerit, immunda ad vesperam" (Num. xix. 11, 13, 16, 21, 22);
Qui tangit immundas bestias, et immunda reptilia, immundus erit: omne super quod ceciderint, immundum erit; sive vas ligni, vestis, aqua, vas testae, cibus, potus, clibanus ((non autem) fons, cisterna, receptaculum aquarum), immunda erunt (Levit. xi. 31-36;)
(Praeter alibi, ut Levit. v. 2, 3; cap. vii. 21; cap. xi. 37, 38; cap.(1) xv. 1 ad fin.; cap. xxii. 4: Num. xvi. 26: Esai. iii. 11: Thren. iv. 14, 15: Hosch. iv. 2, 3: Hagg. ii. 12-14).

AE n. 80

Apocalypsis Explicata n. 80

80. "Dicens mihi, Ne time." - Quod significet recreationem, constat ex serie rerum in sensu interno: jacuit enim Johannes tanquam mortuus; et Dominus visus ut Filius hominis, imposuit dextram manum super eum, et dixit ei, "Ne time:" quod jacuit "tanquam mortuus" significabat vitae propriae ejus defectum; quod Dominus "imposuit dextram manum super eum" significabat vitam ab Ipso; inde quod dixerit ad eum "Ne time" significabat recreationem. Omnes enim qui subito veniunt a vita propria in quandam spiritualem, primum timent, sed recreantur a Domino; recreatio illis fit per id, quod Divina praesentia et pro illa timor, accommodetur ad receptionem. Apud omnes in universo quidem est Dominus praesens; sed propius et remotius secundum receptionem boni per vera apud illos ab Ipso: bonum enim est in quo Dominus est praesens apud angelum, spiritum et hominem; inde quantum et quale boni a Domino est apud illos, tanta et talis praesentia Ipsius est; si praesentia excedit, fit angustia et tremor, sed recreatio per accommodationem ad receptionem, ut quoque constare potest ex illis quae mox supra (n. 78) dicta et ostensa sunt; haec recreatio est quae significatur per "Ne time:" etiam alibi, ubi a Domino aut Angelo Domini viso dictum est
"Ne time" (ut Dan. cap. x. 12, 19: Luc. i. 12, 13; cap. ii, 8-10: Matth. xxviii. 5, 9, 10).
Recreatio, quae fit per accommodationem ad receptionem, apparet in mundo spirituali, cum sistitur visibilis, sicut nubes; tali obvelantur ibi omnes societates, densiori et tenuiori secundum receptionem. (Quod etiam angeli obvelentur tenui correspondente nube, ne laedantur ab influxu propiori Divini Domini, videatur n. 6849. Quid "nubes" in spirituali mundo, at inde in spirituali sensu, videatur supra, n. 36.)

AE n. 81

Apocalypsis Explicata n. 81

81. "Ego sum Primus et Ultimus." - Quod significet qui omnia regit ex primis per ultima, et sic omnia caeli, constat ex illis quae supra (n. 41) explicata sunt.

AE n. 82

Apocalypsis Explicata n. 82

82. (1)(Vers. 18.) "Et qui vivens." - Quod sit qui ab aeterno, constat ex eo, quod Ille solus vivens sit qui ab aeterno est, et quod reliqui, qui non ab aeterno, ab Ipso creati sint, et sic facti recipientes vitae ab Ipso; quare solus qui ab aeterno habet vitam in Se, et nullus praeter Ipsum. Quod Dominus tam quoad Divinum quam quoad Humanum vitam habeat in Se, constat apud Johannem:
"In Principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; . . . . in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: . . . . et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" (i. (2)1, 4, 14):
quod Dominus sit qui intelligitur per "Verbum," patet; nam dicitur, "Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis." Apud eundem,
"Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 26);
apud eundem,
"Jesus dixit, Ego sum resurrectio et vita" (xi. 25);
et apud eundem,
"Jesus dixit, Ego sum Via, veritas, et Vita" (xiv. 6).
(Creditur in mundo quod homo habeat vitam sibi insitam, et sic quod non continue influat ab Ipso qui solus habet vitam in Se Ipso, et qui sic solus sit Vita; sed quod haec fides sit fides falsi, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 9.)

AE n. 83

Apocalypsis Explicata n. 83

83. "Et factus sum mortuus." - Quod significet quod rejectus, constare potest ex eo, quod Dominus dicatur "mortuus" quando non amplius est fides et amor in Ipsum; Dominus enim vivit apud illos qui in amore et fide sunt in Ipsum, sed non vivit apud illos qui non in amore et fide sunt; apud hos dicitur Dominus "mortuus" quia rejectus; hoc in sensu interno intelligitur hic per "factus sum mortuus;" at in sensu litterae quod sit crucifixus. Simile etiam significatur in sensu interno per quod Dominus sit crucifixus, nempe quod rejectus et ita tractatus a Judaeis: Dominus enim cum in mundo fuit, erat ipsum Divinum Verum; et quia Divinum Verum a Judaeis prorsus rejectum est, ideo quoque Dominus, qui illud erat, Se crucifigi passus est. Talia significantur per omnia quae apud Evangelistas memorantur de Passione Domini; singula usque ad singularissima id involvunt; quapropter ubi Dominus de Passione sua loquitur, vocat Se "Filium hominis," hoc est, Divinum Verum (videatur supra, n. 63). Quod Divinum Verum prorsus rejectum sit a Judaeis, notum est; nam non agnoverunt quicquam quod ab Ipso dictum est, et ne quidem quod Ipse esset Filius Dei. Ex his sciri potest quomodo etiam intelligenda sunt quae Dominus de rejectione Sui ab illis locutus est ad discipulos: - Ut apud Lucam,
"Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis" (ix. 22);
apud eundem,
"Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a generatione hac" (xvii. 25);
apud Marcum,
"Scriptum est de Filio hominis quod multa pateretur, et pro nihilo haberetur" (ix. 12);
apud Lucam,
"Jesus assumptis duodecim dixit eis, Ecce ascendimus Hierosolymam, et perficientur omnia quae praedicta sunt per prophetas de Filio hominis, quod tradetur gentibus, et illudetur, et contumeliis afficietur, et conspuetur; et postquam Illum flagellaverint, occident, sed tertia die resurget" (xviii. 31-33):
singula haec significant quomodo Divinum Verum, quod erat ex Verbo, tractaverunt; "Hierosolyma" ibi est Ecclesia Judaica; "tradi gentibus, illudi, contumeliis affici, conspui, flagellari, occidi," sunt nefandi modi quibus Divinum Verum tractaverunt; et quia Dominus erat Ipsum Divinum Verum, quia Verbum (Joh. i. 14), et praedictum est apud prophetas quod id in fine ecclesiae ita afficeretur, ideo dicitur, "ut perficiantur omnia quae praedicta sunt per prophetas de Filio hominis." Similiter alibi apud eundem,
"Haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc eram vobiscum, oportere impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis, et Prophetis, et in Psalmis de Me" (xxiv. 44).
Quod omnia essent peracta, cum Jesus crucifixus, (1)dixit Ipse cum erat super cruce:
"Cum Jesus sciebat quod omnia essent peracta, ut impleretur Scriptura, dixit, Sitio" (Joh. xix. 28);
quod dixerit tunc "Sitio," erat quia novam ecclesiam desideravit, quae Ipsum agnosceret. (Quod "sitire" in spirituali sensu significet desiderare, et quod dicatur de veris ecclesiae, videatur n. 4958, 4976, 8568.) Haec quoque sunt quae a Daniele praedicta sunt de vastatione et desolatione:
"Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, sed non Sibi; deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione: . . . . tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" ((Dan.) ix. 26, 27):
"desolatio" et "vastatio" significant reprobationem et rejectionem Divini Veri apud illos qui ab ecclesia (videatur n, 5300, 5376). Quod Divinum Verum, quod est Verbum, ita reprobatum sit a Judaeis, etiam intelligitur per haec apud Matthaeum:
"Dico Vobis, Eliam jam Venisse, quem non agnoverunt, sed fecerunt ei quaecunque voluerunt; ita futurum est ut Filius hominis passurus sit ab illis" (xvii. 12):
per "Eliam" significatur Verbum (videatur praefatio ad caput xviii. Genes., et n. 2762, 5247); et quoque per "Johannem Baptistam;" quare is dictus est "Elias" (n. 7643, (2)9372). Inde patet quid significatur per quod "Elias venerit," et quod "fecerint ei quaecunque voluerunt," et quod "futurum sit ut Filius hominis passurus sit ab illis." Quomodo Judaei explicuerunt Verbum, et sic rejecerunt illud, patet a plurimis locis apud Evangelistas, ubi Dominus id manifestat. Ex his nunc constare potest, quod per "Ego sum . . . . mortuus" significetur quod rejectus. (Quod etiam Dominus per passionem crucis glorificaverit Humanum suum, hoc est, id Divinum fecerit, videatur in Doctrina Novae, Hierosolymae, n. 294, 295, 302, 305.)

AE n. 84

Apocalypsis Explicata n. 84

84. Et ecce vivens sum in saecula saeculorum." - Quod significet ab Ipso vita aeterna, constat ex significatione "vivens esse," quod sit esse ab aeterno, et in Ipso solo vita a Se Ipso (de qua supra, (1)n. 82); hic autem quod sit vita in aliis, et vita Ipsius in aliis est vita aeterna; nam dicitur mox prius, quod fuerit "mortuus," per quod significatur quod fuerit rejectus, quia non receptus fide et amore; quare hic per "vivens" esse significatur quod recipiatur ab illis qui in vita Ipsius sunt, quae vita est in fide et amore apud hominem, et illa vita est vita aeterna: quod (per) "in saecula saeculorum" significatur in aeternum, patet absque explicatione. Quod vita Domini sit vita fidei et amoris in Ipsum, et quod illa vita sit vita aeterna, ex pluribus locis in Verbo constat, ut a sequentibus: - Apud Johannem,
"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit in Filium, non videbit vitam" (iii. 14-16, 36);
apud eundem,
"Aqua, quam Ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (iv. 10, 11, 14);
"aqua" est verum fidei (videatur supra, n. 71): apud eundem,
"Omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habet Vitam aeternam; verba, quae Ego loquor, spiritus sunt et vita sunt" (vi. 40,63);
"verba" quae Dominus loquitur etiam sunt vera fidei: apud eundem,
`Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet" (xi. 25, 26);
apud eundem,
"Operamini cibum qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis dat" (vi. 27);
"cibus" quem Dominus dat, etiam est verum et bonum fidei, quia intelligitur cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 8562, 9003). Dictum est quod vita Domini sit in fide et amore in Ipsum apud hominem; causa est quia omne fidei et amoris est ab Ipso, et quod ab Ipso est etiam Ipse est, est enim Divinum Ipsius procedens, quod vocatur "Spiritus veritatis" et "Spiritus Sanctus:" et quia Dominus est in illo, et est Ipse, ideo dicitur quod mansuri sint in Domino, per quod intelligitur in fide et amore in Ipsum ab Ipso; ut apud Johannem:
"Jesus dixit, Manete in Me et Ego in Vobis: . . . . si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis petetis, et fiet vobis: . . . . manete in amore meo; si verba mea servaveritis, manebitis in amore meo" . . . . "qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 4-10).
Ex his sciri potest, quid intelligitur per haec apud Johannem,
"Vos videtis Me; quia Ego vivo et vos vivetis" (xiv. 19).
(Quod "videre" Dominum sit credere in Ipsum, videatur supra, n. 14, 25, 37; et quod "fidem habere" seu "credere" in Dominum sit in amore et charitate esse, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122.)

AE n. 85

Apocalypsis Explicata n. 85

85. "Amen." - Quod significet Divinam confirmationem, videatur supra (n. (1)34).

AE n. 86

Apocalypsis Explicata n. 86

86. "Et habeo claves inferni et mortis." - Quod significet quod Ipsi potentia salvandi, constat ex significatione "clavium," quod sint potentia aperiendi et claudendi (de qua n. 9410); et ex significatione "inferni," quod sint mala, quoniam omnia mala sunt ex inferno, et sint inferni; et ex significatione "mortis," quod sit damnatio, quae etiam vocatur mors spiritualis (de qua n. 5407, 6119, 9008); quod "habere claves inferni et mortis" etiam sit potentia salvandi, est quia Dominus solus removet inferna apud hominem, et per id damnationem; et quando illa remota sunt, tunc homo salvatur, nam loco eorum influit caelum et vita aeterna; nam Dominus constanter praesens est apud hominem, et vult implere illum caelo, sed obstant mala quin recipiatur; quapropter quantum inferna removentur, hoc est, quantum homo desistit a malis, tantum Dominus cum caelo influit. Quod Dominus hic Se dicat "habere claves inferni et mortis," est quia in mox praecedentibus dicitur quod Ipse sit "vivens in saecula saeculorum," per quod intelligitur quod ab Ipso sit vita aeterna; quantum etiam Dominus recipitur fide et amore tantum in homine est, et quantum in homine est tantum removet mala, et sic inferna et aeternam mortem; solus Ille hoc facit, quapropter Ille recipiendus est, ut quoque constare potest a locis e Verbo mox supra (n. 83) allatis. Quod per "infernum" significentur mala omnis generis, est quia omnia mala inde sunt; quicquid homo cogitat et vult, vel ex inferno vel ex caelo est; si cogitat et vult malum, ex inferno est; si autem cogitat (et vult) bonum, e caelo est; non datur aliunde cogitatio et voluntas hominis: homo, qui credit quod cogitet et velit ex se, hoc nescit; sed asseverare possum ex omni experientia de hac re, quod omnia quae homo cogitat et vult ab uno aut ab altero sint. Haec etiam causa est, quod homo qui cogitat et vult malum, actualiter in inferno sit; et ubi actualiter est cum vivit in mundo, illuc etiam veniat post mortem; non potest alio venire, quia spiritus ejus formatur et componitur ex illis quae homo cogitat et vult; quare cum cogitat et vult malum, totus est formatus et compositus a malo, sic ut sit suum malum in forma. Inde est quod spiritus infernales prorsus sint imagines sui mali, et monstra secundum mali speciem horrenda. Facere autem ut spiritus formetur et componatur ad caelum, est unicum medium ut recipiat Dominum fide et amore; nam Dominus solus, quia praesens est in fide et amore apud hominem, removet mala, et facit illum in imaginem caeli, quae est angelus. Ex his constare potest quid significatur per "habere claves inferni et mortis." Quod dicantur "claves," est, quia omnia inferna occlusa sunt, et modo aperta cum mali spiritus illuc injiciuntur, et cum aliqui inde eximuntur, quod fit cum increscunt mala apud homines; aperturae illae, quae tunc, dicuntur "portae;" et quia dicuntur "portae," ideo dicuntur "claves," per quas ideo significatur potentia aperiendi et claudendi, aperitio enim et occlusio portarum fit per claves. Simile quod hic etiam significatur
per claves Petro datas (Matth. xvi. 18, 19),
quoniam per "Petrum" ibi significatur verum ex bono quod a Domino; ita quod Domino soli, a quo omne verum dei et bonum amoris, sit illa potestas (videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57).

AE n. 87

Apocalypsis Explicata n. 87

87. (Vers. 19.) "Scribe quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt (1)fieri posthac." Quod significet ut omnia posteritati sint quia Divina, constat ex significatione "scribere," quod sit quod ad reminiscentiam (de qua n. 8620), ita quod sint posteritati; et ex significatione "quae vidisti, et quae sunt, et quae futura posthac," quod sint omnia, nam tria tempora, nempe praeteritum, praesens, et futurum significant omnia; et quia illa quae scriberet a Domino erant, ideo significant Divina, nam a Domino nihil nisi quam Divinum procedit. Singula etiam quae in Apocalypsi scripta sunt, aeque ac singula quae in propheticis Verbi alibi, sensum internum habent, ac sensus internus est in luce caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino. Hic dicitur "quae vidisti, et quae sunt, et quae futura," quia supra de Domino dictum est "qui est et qui fuit et qui venturus:" ibi, ubi ita dictum est, actum est de Ipso Domino; hic autem de Divinis ab Ipso apud hominem, ut constare potest a praecedentibus et sequentibus in serie.

AE n. 88

Apocalypsis Explicata n. 88

88. (Vers. 20.) "Mysterium septem stellarum quas vidisti in dextra mea." Quod significet revelationem de bonis et veris quae omnia ab Ipso; constat ex significatione "mysterii," quod sit quod reconditum latet in visione quae Johanni; hic autem id revelatum, quoniam in nunc sequentibus dicitur quid intellectum est per "septem stellas" et per "Septem candelabra;" et ex significatione "septem stellarum," quod sint cognitiones omnium boni et veri, et inde omnia bona et vera (de qua supra, n. 72); et ex significatione "in dextra," cum de Domino, quod sit quod ab Ipso (de qua etiam, n. 72): inde patet, quod per "mysterium septem stellarum quas vidisti," significetur revelatio de bonis et veris quae omnia ab Ipso.

AE n. 89

Apocalypsis Explicata n. 89

89. "Et septem candelabra aurea." - Quod significet et de illis in novo caelo et in nova terra, constat ex significatione "septem candelabrorum," quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua supra, n. 62): quod sint bona et vera quae illis qui in novo caelo et in nova ecclesia, est quia in sensu interno cum mox praecedentibus ita cohaerent; quae enim in sensu litterae sparsa apparent, in sensu interno continentia sunt (videatur supra, n. 17).

AE n. 90

Apocalypsis Explicata n. 90

90. "Septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt." - Quod significet illos qui recipiunt bona et vera a Domino, constat a significatione "septem stellarum," quod sint bona et vera, omnia (a) Domino (de qua supra, n. 72); ex significatione "angelorum," quod sint qui in simili correspondente bono et vero sunt in caelis cum illis qui in ecclesia (de qua sequitur); et ex significatione "septem Ecclesiarum," quod sint omnes qui in veris ex bono seu in fide ex charitate sunt, ita omnes qui ab ecclesia (de qua supra, n. 20); ex quibus simul ut conclusum sequitur, quod per "septem stellae angeli septem Ecclesiarum sunt" significentur omnes qui recipiunt bona et vera a Domino. Quod per "angelos" hic significentur illi qui in simili correspondente bono et vero sunt in caelo cum illis qui in ecclesia, est quia universum caelum in societates distinctum est, et societates ordinatae secundum affectiones boni et veri in genere et in specie; hae societates correspondent illis in terris qui in similibus affectionibus boni et veri sunt; omnes hae societates vocantur "angeli," et unaquaevis vocatur "angelus;" et quoque societas, cum apparet e longinquo et quando sistitur videnda ut unum, apparet ut unus angelus (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 62, 68-72). Praeterea est correspondentia omnimoda caeli cum ecclesia, seu angelorum caeli cum hominibus ecclesiae; per hanc correspondentiam caelum cum ecclesia unum facit. Ex his patet quid hic significatur per "angelos septem Ecclesiarum," et in sequenti capite per "angelum" cujusvis ecclesiae, ubi dicitur, "Scribe Angelo Ephesinae Ecclesiae," "Angelo Smyrnaeorum Ecclesiae," "Angelo Pergamensis Ecclesiae," "Angelo Thyatirensis Ecclesiae," "Angelo Ecclesiae in Sardibus," "Angelo Philadelphiensis Ecclesiae," et "Angelo Laodicensis Ecclesiae:" manifeste patet, quod non mandatum sit scribere angelis, sed ecclesiis; ita illis qui in tali bono et vero a Domino sunt, qui per unamquamvis ecclesiam describuntur (de quibus in sequentibus). (Quod in Verbo per "angelum" non aliud intelligatur quam bonum et vervm quod a Domino apud angelum et hominem, plenius ostendetur in sequentibus; interea videantur quae in opere De Caelo et Inferno, De Caelis et De societatibus Angelicis, ostensa sunt; quoniam absque cognitione de illis inde, plurum intelligi potest quid in sequentibus de angelis dicetur; cognitio enim praecedet, ut intellectus possit in illustratione esse.)

AE n. 91

Apocalypsis Explicata n. 91

91. "Et septem (1)candelabra quae vidisti septem Ecclesiae (sunt)." - Quod significet quod omnes illi in novo caelo et in nova ecclesia sint, constat ex significatione "septem candelabrorum," quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua supra, n. 62); et ex significatione "septem Ecclesiarum," quod sint qui in veris ex bono, seu in fide ex charitate, sunt (de qua etiam supra, n. 20). Inde patet quod per "septem candelabra septem Ecclesiae" significentur omnes illi qui in novo caelo et in nova ecclesia erunt. Omnia quae in Apocalypsi sunt, ad id quod significatur per "septem candelabra aurea," nempe Novum Caelum et Nova Ecclesia, spectant ut ad suum finem et conclusum; de illis ideo in ultimis capitibus agitur: reliqua, quae intercedunt, sunt talia quae obstant et quae removenda, ut quae de "dracone" et quae de "bestiis Babyloniae" memorantur; quibus non obstantibus, vel quibus remotis, novum caelum et nova ecclesia exsurgit et patet.

CAPUT II.

|1.| ANGELO Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua, ambulans in medio septem candelabrorum aureorum.
2. NOVI opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces.
3. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter nomen meum laborasti, et non defecisti.
4. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris.
5. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac; sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, si non resipueris.
6. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi.
7. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae iri medio paradisi Dei.
8. Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, qui fuit mortuus et vivit.
9. Novi tua Opera, et afflictionem, et paupertatem, (1)dives sed es, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt, sed synagoga satanae.
10. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam, ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
11. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda.
12. Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam.
13. Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui Occisus apud vos, ubi habitat satanas.
14. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis Israelis, edere idolothyta et scortari.
15. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi.
16. Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris mei.
17. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de manna abscondito; et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit.
18. Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei habens oculos suos tanquam flammam ignis, et pedes suos similes chalcolibano.
19. Novi tua opera et charitatem, et ministerium et fidem, et tolerantiam tuam et opera tua, et ultima plura prioribus.
20. Sed habeo adversus te pauca, quod permittas mulierem Jezabel, dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos scortari et idolothyta edere.
21. Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit.
22. Ecce Ego conjicio illam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam, si non resipuerint ab operibus suis.
23. Et filios ejus occidam morte, et cognoscent omnes ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda; et dabo unicuique vestrum secundum opera sua.
24. Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris, quicunque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt profunda satanae, sicut dicunt; non impono super vos aliud onus.
25. Attamen quod habetis retinete donec venio.
26. Et vincens et custodiens usque ad finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes.
27. Et reget eas virga ferrea, tanquam vasa fictilia confringentur; sicut et Ego accepi a Patre meo.
28. Et dabo illi stellam matutinam.
29. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.

AE n. 92

Apocalypsis Explicata n. 92

92. In praecedentibus dictum est quid per "septem ecclesias" et per "angelos" earum intelligitur; quod nempe per "septem ecclesias" omnes qui in veris ex bono sunt, et per "septem angelos" omnes qui illis correspondent in caelo (videatur n. 20 et 90); et quia caelum et ecclesia per correspondentiam unum faciunt, ideo dicitur in sequentibus, "Scribe Angelo Ecclesiae," et non Scribe Ecclesiae. Causa quod ita dicatur etiam est quia correspondentia erit, ut ecclesia sit ecclesia apud hominem; si non correspondentia esset, non foret communicatio caeli, ita non caelum apud illum; et si non caelum, nec foret ecclesia apud illum. (Videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 241-248. Quid correspondentia hominis ecclesiae cum caelo, non paucis dici potest; sed qui vult, instrui potest quid sit ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, n. 87-115, et 291-310, dicta et ostensa sunt.) In summa, est correspondentia quando homo spiritualis factus est; et homo spiritualis fit quando agnoscit Divinum, et in specie Dominum, et amat vivere secundum praecepta in Verbo, nam cum hoc facit, conjungitur caelo; et tunc correspondet spirituale cum naturali quod apud illum. Sed scio quod haec pluribus videantur captum eorum excedere; verum causa est quia non est jucundum amoris illorum illa scire; si id foret jucundum amoris eorum, non solum illa clare perciperent, sed etiam multo plura desiderarent scire; hoc enim desiderat homo quod amat, et quod amat hoc jucundum ejus est; quicquid etiam amatur, hoc intrat cum gaudio et simul cum luce in mentis ideam.

AE n. 93

Apocalypsis Explicata n. 93

93. Scribitur hic primum ad Angelum Ecclesiae Ephesinae; et per angelum illius ecclesiae intelliguntur omnes illi in ecclesia qui in cognitionibus veri et boni sunt, ita in cognitionibus talium quae caeli et ecclesiae, et tamen non aut nondum in vita secundum illas. Per cognitiones has intelliguntur imprimis doctrinalia; ast sola doctrinalia seu solae cognitiones veri et boni non faciunt hominem spiritualem, sed vita secundum illa; doctrinalia enim seu cognitiones, absque vita secundum illa, resident modo in memoria et inde in cogitatione, et omnia quae ibi solum resident, in naturali ejus homine resident: quapropter homo non prius fit spiritualis quam cum illa intrant vitam; et tunc intrant vitam quando homo vult illa quae cogitat, et inde facit illa. Quod ita sit, quisque solum ex eo scire potest, quod si quis novit omnes leges vitae moralis et civilis, et non vivit secundum illas, usque non sit moralis et civilis homo; loqui quidem potest de illis scientius quam alii, sed usque rejicitur: simile etiam est, si quis decem praecepta Decalogi sciat usque ut possit explicare et intelligenter praedicare illa, et tamen non vivit secundum illa. De illis itaque intra ecclesiam qui in cognitionibus talium quae ecclesiae sunt, hoc est, qui in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt, et non aut nondum in vita secundum illa, agitur hic primum; et illi describuntur per ea quae scripta sunt ad Angelum Ecclesiae Ephesinae.

AE n. 94

Apocalypsis Explicata n. 94

94. EXPLICATIO.
VERSUS 1-7.
Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe: Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua, ambulans in medio septem candelabrorum aureorum. Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam, et quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, et inveneris eos mendaces. Et sustinuisti, et tolerantiam habes, et propter nomen meum laborasti, et non defecisti. Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris. Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac; sin minus, veniam tibi alto, et movebo candelabrum tuum de loco suo, si non resipueris. Sed hoc habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis: vincenti dabo illi edere de arbore vitae, quae est in medio paradisi Dei."
1. "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe," significat ad recordationem illis qui infra Ecclesia, in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt (n. 95); "Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua," significat a quo omnes cognitiones boni et veri sunt (n. 96); "ambulans in medio septem candelabrorum aureorum," significat a quo via omnibus in novo caelo et nova ecclesia" (n. 97).
2. "Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam," significat omni," quae cogitant, volunt, et faciunt, ita, omnia amoris et fidei in spirituali et naturali homine (n. 98); ("et quod non possis ferre malos," significat quod rejiciant mala, (n. 99); "et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, ac inveneris eos mendaces," significat etiam falsa quantum possunt scrutari (n. 100).
3. "Et sustinuisti, et tolerantiam habes," significat resistentiam contra illos qui pugnant vera fidei et assiduitatem instruendi (n. 101); "(et) propter nomen meum laborasti," significat agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum (n. 102); "et non defecisti," significat quousque potuerunt (n. 103).
4. "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris," significat quod non vitam, qualis illis qui in incohante ecclesia, essentiale cognitionum faciant (n. 104).
5. "Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac," significat recordationem priorum, et inde quod deviaverint a vero, ac ut in animum veniat bonum vitae incohantis ecclesiae (n. 105); "sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris," significat si non, quod certum sit non dari caelum (n. 106).
6. "Sed (hoc) habes, quod odisti opera Nicolaitarum, quae et Ego odi, significat aversationem a Divino pro illis qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide, ex 4210 non vera (n. 107).
7. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 108); "vincenti dabo edere de arbore vitae," significat qui corde recipit, implebitur bono amoris et inde gaudio, caelesti (n. 109); "quae est in medio paradisi Dei," significat quod illuc spectent et inde procedant omnes cognitiones boni et veri in caelo et in ecclesia (n. 110).

AE n. 95

Apocalypsis Explicata n. 95

95. (Vers 1.) "Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe." - Quod significet ad recordationem illis qui intra ecclesiam in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt, constat ex significatione "scribere," quod sit ad recordationem (de qua n. 8620); quod sit illis qui intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt, est quia illi sunt qui per "Angelum Ephesinae Ecclesiae" intelliguntur; quod illi intelligantur, constat ex illis quae ad istius ecclesiae angelum scripta sunt; non aliunde sciri potest quid per cujusvis ecclesiae angelum intelligitur, quam ex sensu interno eorum quae sequuntur scripta: dicitur ex sensu interno, quia omnia quae in Apocalypsi sunt prophetica, et prophetica non explicabilia sunt quam per sensum internum. Quis non videt, qui legit Prophetas, quod arcana ibi sint, quae altius recondita sunt quam in sensu plano litterae Et quia arcana illa a solo naturali homine non possunt videri, quapropter illi qui sanctum habent Verbum praetereunt illa quae non intelligunt, dicentes quod insit arcanum quod non sciunt, et quod quidam vocant mysticum; quod hoc sit spirituale Verbi, aliqui sciunt, quia cogitant quod Verbum in suo sinu spirituale insit quia Divinum; sed usque hactenus ignotum fuit quod id sit sensus ejus spiritualis, et quod Verbum in hoc Sensu intelligatur ab angelis, ac quod per eum sensum sit conjunctio caeli cum homine ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310). Quod illi qui in cognitionibus veri et boni ex Verbo sunt, intelligantur per "Angelum Ephesinae Ecclesiae," est quia per cognitiones veri et boni intelliguntur doctrinalia ecclesiae, et haec non aliunde possunt haberi quam ex Verbo. Cur dicitur, "Ad Angelum Ecclesiae scribe," et non Ad Ecclesiam, videatur supra (n. 92).

AE n. 96

Apocalypsis Explicata n. 96

96. "Haec dicit tenens septem stellas in dextra sua." - Quod significet a quo omnes cognitiones boni et veri, constat ex significatione "septem stellarum," quod sint omnes cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et ex significatione "dextrae," cum de Domino, quod sit quod ab Ipso (de qua etiam supra, n. 72, 79): inde per haec, "tenens septem stellas in dextra sua," significatur, quod a Domino omnes cognitiones boni et veri. Quod dicatur quod sic dicat "tenens septem stellas in dextra sua et ambulans in medio (septem) candelabrorum aureorum," est quia per "stellas" significantur cognitiones boni et veri, et per "candelabra aurea" novum caelum et nova ecclesia; praeficitur sic descriptioni cuivis ecclesiae Divinum characteristicon, quod indicat de quo agitur (ut quoque descriptioni ecclesiarum sequentium, ut vers. 8, 12, 18; cap. iii. 1, 7, 14); causa quod praeficiatur, est quia omne ecclesiae est a Domino. Inde quoque patet, cur in primo capite Dominus quoad Divinum Humanum suum per repraesentativa, quae visa Johanni, descriptus est; quod nempe ut inde desumeretur quod praeficiendum esset descriptioni cujusvis ecclesiae, in testimonium et memoriale quod omne ecclesiae sit a Domino, et quidem a Divino Humano Ipsius, ex hoc enim procedit omne bonum amoris et verum fidei quae faciunt ecclesiam: quod immediate procedit ex ipso Divino Ipsius, hoc non pervenit ad hominem, quia ipsum Divinum Ipsius est invisibile, et inde non in cogitationem cadit; et quod non in cogitationem cadit, hoc nec in fidem, nam omne quod fidei est cogitabitur. Quod "Filius hominis, qui per repraesentativa visa Johanni in primo capite descriptus est, sit Dominus quoad Divinum Humanum, et inde procedens Divinum Verum, videatur supra (n. 63). Quod de cognitionibus veri et boni hic primum agatur, est quia illae sunt prima ecclesiae; nemo enim initiari potest in fidem et charitatem, quae faciunt ecclesiam, nisi per cognitiones quae sunt ecclesiae ex Verbo (videatur appendix ex Arcanis Caelestibus in opere De Caelo et Inferno, post n. 356).

AE n. 97

Apocalypsis Explicata n. 97

97. "Ambulans in medio septem candelabrorum aureorum." - Quod significet a quo vita omnibus in novo caelo, et in nova ecclesia, constat ex significatione "ambulare," quod sit vivere, et cum de Domino, quod sit ipsa Vita (de qua sequitur); et ex significatione "septem candelabrorum aureorum," quod sint omnes in novo caelo et in nova ecclesia (de qua supra, n. 62). Inde patet, quod Dominus visus sit "(ambulans) in medio candelabrorum," fuerit quia "medium" significat intimum, "candelabra" caelum et ecclesiam, et "ambulare" vitam; et "in medio" esse, cum de Domino, significat in omnibus circum circa esse: quare per id repraesentabatur quod omnis vita fidei et amoris in caelo et in ecclesia sit ab Ipso (videatur supra, n. 84). (Quod "medium" sit intimum et centrum a quo, in Arcanis Caelestibus, n. 1074, 2940, 2973, 7777. Quod Dominus sit Centrum commune, a quo omnis directio et determinatio in caelo, in opere De Caelo et Inferno, n. 123, 124. Quod propagatio lucis caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino, ex quo intelligentia et sapientia angelis, fiat quoque a medio in illos qui circum circa sunt, ibidem n. 43, 50, 189.) Quod "ambulare" significat vivere, et cum de Domino, ipsam Vitam, est ex apparentiis in mundo spirituali: ibi omnes ambulant secundum suam vitam, mali non aliis viis quam quae ducunt ad infernum, boni autem non aliis viis quam quae ducunt ad caelum; quare cognoscuntur ibi omnes spiritus ex viis quas ambulant. Apparent etiam actualiter viae, at malis non nisi quam viae ad infernum, ac bonis non nisi quam viae ad caelum; inde est quod quisque ad suam societatem feratur. Ex hoc est quod "ambulare" significet vivere. (De his viis at de ambulationibus super iis in mundo spirituali videantur quae in opere De Caelo et inferno, n. 195, 479, 534, 590, et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 48, ostensa sunt.) Quod in Verbo "viae" significent vera aut falsa, et quod "ambulare" significet vivere, constare potest a pluribus locis ibi; hic modo aliqua confirmationis causa velim adducere: - Apud Esaiam,
Jehovae peccavimus, "nec voluerunt in viis Ipsius ambulare, neque audiverunt legem Ipsius" (xlii. 24);
apud Mosen,
"Si custodiveritis praecepta... amando Jehovam Deum Vestrum, ambulando in omnibus viis Ipsius" (Deut. xi. 22);
apud eundem,
"Custodies omne praeceptum hoc ad faciendum illud amando Jehovam Deum tuum, et ambulando in viis Ipsius omnibus diebus" (Deut. xix. 9; cap. xxvi. 17);
apud eundem,
"Dabo habitaculum meum in medio (1)vestri et ambulabo in medio vestri, et ero vobis in Deum" (Levit. xxvi. 11, 12);
apud eundem,
"Jehovah Deus tuus ambulans in medio castrorum (2)tuorum, et ideo castra (3)tua sancta erunt" (Deut. xxiii. 15 (B.A. 14);
apud Esaiam,
"Jehovah recordare quod ambulaverim coram Te in Veritate" (xxxviii. 3);
apud eundem,
"Intrans pacem,... ambulans in rectitudine" (lvii. 2);
apud Malachiam,
"In pace et in rectitudine ambulavit Mecum" (ii. 6);
apud Davidem,
"Liberasti.... pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium" (Psalm. lvi. 14 (B.A. 13));
apud Johannem,
"Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui sequitur Me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12);
apud eundem,
"Adhuc parum lux vobiscum est; ambulate dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant; et ambulans in tenebris nescit quo vadit; dum lucem habetis, credite in lucem" (xii. 35, 36);
apud Marcum,
"Interrogant Pharisaei et scribae, Quare discipuli non ambulant secundum traditionem seniorum?" (vii. 5;)
apud Mosen,
"Si ambulatis Mecum in adversum, nec obediveritis voci meae ambulabo etiam Ego vobiscum in adversum" (Levit. xxvi. 21, 23, 24, 27);
apud Esaiam,
"Populus hic, ambulantes in tenebris, viderunt lucem magnam; habitantes in terra umbrae (mortis), lux effulsit super eos" (ix. 1 (B.A. 2);
apud Micham,
"Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri" (iv. 5);
apud Esaiam,
"(1)Quis inter vos timens Jehovae?... qui ambulat in tenebris, non splendor illi" (l. 10);
praeter alibi pluries (Ut Jerem. xxvi. 4: Ezech. v. 6; cap. xx. 73, 16: (1)Mich. iv. 5: Sach. x. 12: Luc. i. 6). Ex his constare potest quod per "ambulare" in spirituali sensu significetur vivere; et quia significat vivere, ideo, cum de Domino, ut hic, significatur ipsa Vita; est enim Dominus ipsa Vita, et reliqui recipientes vitae ab Ipso (videatur supra, n. 82, 84).

AE n. 98

Apocalypsis Explicata n. 98

98. (Vers. 2.) "Novi opera tua, et laborem tuum, et tolerantiam tuam." - Quod significet omnia quae volunt, cogitant et faciunt, ita omnia amoris et fidei in spirituali et in naturali homine, constat ex significatione "operum," quod sint quae voluntatis et amoris (de qua sequitur); ex significatione "laboris," quod sint quae cogitationis et fidei (de qua etiam sequitur); et ex significatione "tolerantiae," quod sint quae inde fiunt, seu quae faciunt. Sed quod haec significentur per illa verba, aegre potest comprehendi, nisi sciatur quod omnia quae fiunt ab homine, fluant ex interioribus quae mentis ejus sunt, et quod mens sit omne in omnibus quae homo agit, et quod corpus sit modo obedientia, per quod sistitur in forma apparente coram oculis id quod mens vult et cogitat; inde est, quod per externa illa, quae hic sunt "opera," "labor" et "tolerantia," significentur velle, cogitare, et inde facere, et quod eodem recidit, amare et credere et inde sistere in actu. Sed usque haec non comprehensibilia sunt, nisi etiam sciatur quod homini sint binae facultates, quae vocantur voluntas et intellectus, et quod binae illae facultates dicantur una voce mens; tum quod homini internum et externum sint, internum in luce mundi spiritualis, externum in luce mundi naturalis. (De his et illis altum est in Doctrina Novae Hierosolymae, De voluntate et Intellectu, n. (1)28-35; et De Interno et Externo Homine, n. 36-52,) His intellectis sciri potest quod per "opera" in spirituali sensu intelligatur omne id quod homo vult et amat, et per "laborem" omne id quod homo cogitat aut credit, et per "tolerantiam" omne id quod homo inde facit.

[2] Sed transeamus ab his, quia fortassis ignotiora Sunt et inde obscuriora quam ut clare percipiantur, ad id solum, quod per "opera" in spirituali sensu intelligantur omnia illa quae sunt voluntatis seu amoris hominis; et hoc ideo, quia in sequentibus, ubi agitur de septem ecclesiis, ubivis primum dicitur, "Novi opera tua:" ut vers. 8, 9,
"Angelo Ecclesia" Smyrnaeorum scribe, Haec dicit Primus et Ultimus, Novi Opera tua, et afflictionem et paupertatem;"
vers. 12, 13,
"Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe, Haec dicit habens romphaeam(acutam), Novi opera tua et ubi habitas;"
vers. 18, 19,
"Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe, Haec dicit Filius Dei,... Novi tua opera et charitatem;"
cap. iii., vers. 1,
"Angelo Ecclesiae in sardibus scribe, Haec dicit habens septem spiritus Dei... Novi opera tua quod dicaris Vivere;
vers. 7, 8,
"Angelo Philadelphiensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Sanctus et Verus, Novi opera tua;"
et vers. 14, 15,
"Angelo Laodicensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,... Novi opera tua."

[3] Quia ubivis ibi dicitur "Novi opera," patet quod per "opera" significentur in genere omnia quae sunt ecclesiae; et quia omnia ecclesiae se referunt ad amorem et fidem, ideo illa per "opera in spirituali sensu intelliguntur. Quod illa per "opera" in spirituali sensu intelligantur, est quia omne opus seu omne factum seu omnis actus, quae ad apparentiam fiunt ex corpore, non fiunt ex corpore, sed per corpus ex voluntate et cogitatione hominis, non enim movet se particula corporis nisi ex illis; inde est quod per "opera" significentur illa, non autem quae apparent in externa forma. Quod ita sit, etiam quisque novit qui reflectit. Quisnam, qui sapit, aspicit hominem ex solis factis nonne ex voluntate ejus? Si bene vult, amat facta ejus; si autem male vult, non amat facta ejus; videt etiam haec, et explicat ea secundum intentionem ejus voluntatis: qui spiritualis est, adhuc minus attendit ad facta, et explorat voluntatem; causa est, ut dictum, quia facta nihil sunt in se, sed omne eorum ex voluntate, sunt enim facta voluntas in actu. Dicitur voluntas, sed in sensu spirituali intelligitur amor, quoniam homo id vult quod amat, et quod amat id vult; voluntas hominis est modo receptaculum amoris ejus. (Videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae de illa facultate hominis, n, (1)28-35, dicta et ostensa sunt; et in opere De Caelo et Inferno, n, 358, 470-484)

[4] Quia "opera" seu facta in Verbo significant in specie illa quae ex hominis voluntate seu amore procedunt, ideo saepius in Verbo dicitur quod homo "secundum opera" judicabitur et ei retribuetur, ac intelligitur quod non secundum opera in externa forma sed in interna; ut in sequentibus locis: -
"Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus" (Matth. xvi. 27);
"Beati mortui qui in Domino moriuntur; immo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera eorum sequuntur illos" (Apoc. xiv. 13);
"Ego dabo unicuique Vestrum secundum opera sua" (Apoc. ii. 23);
"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo, et libri aperti sunt,... et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera illorum; dedit mare illos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dedit illos qui in iis, et judicati sunt quilibet secundum opera illorum" (Apoc. xx. (2)12, 13);
"Ecce venio, et merces mea Mecum, ut dem unicuivis secundum opera ejus" (Apoc. xxii. 12);
apud Jeremiam,
"Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (xxv. 14);
Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias (filiorum) hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus et secundum fructum operum ejus. (xxxii. 19);
(et alibi,)
"Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (Hosch. iv. 9);
"Jehovah juxta vias nostras et juxta opera nostra facit nobiscum" (Sach. i. 6).
Ubi Dominus de ultimo judicio praedicit, non nisi quam opera recenset, et quod
Intrabunt in vitam aeternam qui bona opera fecerunt, et in damnationem qui mala opera (Matth. xxv. 32-46).

[5] Quod "opera" significent illa quae sunt amoris et fidei, etiam manifestat Dominus his verbis:
"Dixerunt ad Jesum, Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondit, Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum quem misit" Pater (Joh. vi. 28, 29);
et alibi,
"Veniet nox quando nemo potest Operari" (Joh. ix. 4);
"nox" significat ultimum tempus ecclesiae, quando nulla fides quia nulla charitas. (Quod "nox" id tempus significet, videatur n. 2353, 6000.) Quod "opera" toties dicantur, est quia sensus litterae Verbi unice consistit ab externis quae in Natura sunt et apparent coram oculis; et hoc ob causam, ut sensus spiritualis singulis insit sicut anima corpori; nam alioquin non foret Verbum communicativum cum angelis, foret enim sicut domus absque fundamento (videatur supra, n. 8, 16): inde quoque est, quod, cum "opera" nominantur, ab angelis, quia spirituales sunt, non intelligantur opera, sed illa ex quibus opera; quae sunt, ut supra dictum, voluntas seu amor, et inde cogitatio quae fidei. (Sed hanc rem in clariore luce expositam videas in opere De Caelo et Inferno, n. 470-483, ubi ostenditur quod homo sit post mortem qualis ejus vita fuit in mundo.) Quod per "laborem" in sensu spirituali intelligantur omnia quae homo cogitat, est quia spiritualiter "laborare" est cogitare; et quod per "tolerantiam" significentur omnia quae homo facit, est quia "tolerare" hic est assiduus esse, ac removere obstantia quae in naturali homine, quae continue assurgunt et remorantur.

AE n. 99

Apocalypsis Explicata n. 99

99. "Et quod non possis ferre malos." - Quod significet quod rejiciant mala, constat ex significatione "non posse ferre," quod sit rejicere; nam quod homo non potest ferre, hoc rejicit. Quod "mali" significent mala, est quia angeli cogitant abstracte a personis, et inde cum in sensu litterae Verbi dicuntur "mali," cogitant mala; per "malos" enim intelliguntur homines qui mali, ita personae: quod talis cogitatio angelorum sit, est quia in sapientia caelesti sunt, et ea sapientia extensionem habet in universum caelum; quare si cogitarent determinate ad personas, periret illa extensio, et cum ea quoque sapientia eorum; in hoc differt spirituale a naturali: inde nunc est, quod per "malos" significentur mala. (De Sapientia Angelorum quod extensa sit in universum caelum per id quod cogitent abstracte a spatio, tempore et materiali, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 169, 191-199, 265-275; et quod abstracte a personis, in Arcanis Caelestibus, n. 8343, 8985, 9007.)

AE n. 100

Apocalypsis Explicata n. 100

100. "Et exploraveris dicentes se esse apostolos, et non sunt, ac inveneris eos mendaces." - Quod significet etiam falsa quantum possunt scrutari, constat ex significatione "explorare," quod sit indagare et scrutari; ex significatione "apostolorum," quod sint qui docent vera ecclesiae, et abstracte a personis ipsa vera quae docentur (de qua sequitur); et ex significatione "non esse," et "inveniri mendaces," quod sint non vera sed falsa, "mendacium" enim et "mendax" significat falsum (n. 8908, 9248) ex his et praecedentibus constare potest quod per "novi quod non possis ferre malos, et exploraveris dicentes se esse apostolos et non sunt, ac inveneris eos mendaces," significetur quod rejiciant mala et quoque falsa quantum possunt scrutari; agitur enim in iis quae scripta sunt ad hanc ecclesiam de illis qui in cognitionibus veri et boni sunt, ita in cognitionibus talium quae caeli et ecclesiae (videatur supra, n. 93); ideo de illis hic primum dicitur quod rejiciant mala, et quantum scrutari possunt etiam falsa; nam interest illorum qui in cognitionibus sanctorum ecclesiae sunt primum in genere scire quid bonum et verum, et quoque quid malum et falsum, nam super cognitione illorum fundantur omnes cognitiones reliquae. (Idcirco etiam in Doctrina Novae Hierosolymae omnium primo actum est De Bono et Vero, n. 11-27, ex quibus etiam patet quid malum et falsum.)

[2] Quod per "apostolos" significentur illi qui docent vera ecclesiae, est quia Apostoli dicti sunt ab eo quod missi sint ad docendum et ad evangelizandum de Domino et de appropinquatione regni Dei per Ipsum, ita vera ecclesiae, per quae cognoscitur Dominus et appropinquatur regnum Dei; regnum Dei in terris est ecclesia: exinde constare potest quid per "apostolos" in sensu spirituali Verbi intelligitur, quod nempe non duodecim Apostoli qui missi a Domino ad docendum de Ipso et de regno Ipsius, sed omnes illi qui in veris ecclesiae sunt, et abstracte a personis ipsa vera. In Verbo enim solenne est de personis loqui, at qui in sensu spirituali ejus sunt, ut sunt angeli, nihil personae cogitant, sed abstracte ab illis, proinde solum de rebus; causa etiam est, quia materiale est cogitare de personis, at spirituale cogitare absque idea personae. Sic etiam ubi nominantur in Verbo "discipuli," ubi "prophetae," ubi "Sacerdotes," ubi "reges," ubi "Judaei," ubi "Israel," ubi "habitatores Zionis" et "Hierosolymae," et sic porro. (Ipsa etiam nomina personarum et locorum vertuntur in res apud angelos, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, 4310, 4442, 5225, (1)5095, 6516, 10216, 10282, 10329, 10432; et quod angeli cogitent abstracte a personis, n. 8343, 8985, 9007.)

[3] Quod discipuli Domini dicti sint Apostoli ex eo quod missi sint ad docendum de Ipso et de regno Ipsius, patet apud Lucam,
Jesus misit duodecim discipulos suos praedicare regnum Dei; et reversi Apostoli narraverunt Ipsi quaecunque fecerunt; et Jesus loquebatur illis de regno Dei (ix. 1, 2, 10, 11);
apud eundem,
"Cum factus est dies, Jesus vocavit discipulos suos, et eligens ex illis duodecim, quos et Apostolos nominavit" (vi. 13);
apud eundem,
"Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur" (xi. 49);
"prophetae et apostoli" dicuntur, quia per "prophetas" aeque ac per "apostolos" intelliguntur qui missi sunt ad docendum vera: sed per "prophetas" illi qui in Veteri Testamento, et per "apostolos" illi qui in Novo. (Quod "prophetae" in Verbo significent docantes vera, et abstracte a personis ipsa vera, videatur n. 2534.) Quia "duodecim apostoli" significant ipsa vera ecclesiae, ideo dicitur in Apocalypsi,
"Murus" Novae Hierosolymae "habens fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni" (xxi. 14).
(Quod per "Novam Hierosolymam" intelligatur ecclesia quoad doctrinam, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 6: quod per "murum" ejus significentur vera doctrinae tutantia, in Arcanis Caelestibus, n. 6419: quod per "fundamenta muri" cognitiones veri super quibus doctrina fundatur, n. (2)9643; quod per "duodecim" omnia vera in complexu, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Inde patat cur dicitur quod in fundamentis muri essent "nomina duodecim Apostolorum Agni."

AE n. 101

Apocalypsis Explicata n. 101

101. (Vers. 3.) "Et sustinuisti, et tolerantiam habes." - Quod significet resistentia in contra illos qui impugnant vera fidei, et assiduitatem instruendi, constat ex significatione "sustinere," cum de illis qui in cognitionibus veri et boni sunt, quod sit resistentia contra illos qui impugnant vera fidei; nam qui in cognitionibus sunt, defendunt illa, et resistunt illis qui contra illa sunt: et ex significatione "tolerantiam" seu "patientiam" habere, quod sit assiduitas instruendi.

AE n. 102

Apocalypsis Explicata n. 102

102. "(Et) propter nomen meum laborasti." - Quod (1)significet agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, constat ex significatione "nominis" Jehovae seu Domini, quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Ipsius (de qua n. 2628, 6887), et in sensu respectivo omnia amoris et fidei per quae colitur Dominus, quia haec sunt Divina quae a Divino Humano Ipsius procedunt (n. 2724, 3006, 6674, 9310); et ex significatione "laborare," quod sit incumbere animo et studio ut ea sciantur et agnoscantur, id enim significat "laborare," cum dicitur de illis qui cognitionibus veri et boni student: ex his sequitur, quod per "propter nomen meum laborasti" significetur agnitio Domini et cognitionum quae spectant Ipsum. Cognitiones quae spectant Ipsum, sunt omnia quae amoris et fidei. Multis in locis in Verbo dicitur "propter nomen Jehovae," "propter nomen Domini" "propter nomen Jesu Christi," quod "sanctificandum nomen Dei," et similia. Illi qui non ultra sensum litterae cogitant, opinantur quod solum nomen intelligatur; sed non intelligitur nomen, verum omne id per quod Dominus colitur, quod omne se refert ad amorem et fidem: inde per "nomen Domini" in Verbo intelliguntur omnia amoris et fidei, per quae colitur; hic vero agnitio Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, quia hoc dicitur ad illos qui modo student cognitionibus.

[2] Quod per "nomen Jehovae" seu "Domini" non intelligatur ipsum nomen, sed omnia amoris et fidei, ducit causam ex spirituali mundo. Ibi nomina quae in terris, non enuntiantur; sed nomina personarum, de quibus loquuntur, formalitur ex idea omnium quae sciuntur de illis, quae in unam vocem compinguntur: talis est enuntiatio nominum in mundo spirituali; unde est, quod etiam nomina ibi sicut omnia reliqua sint spiritualia. Nomen "Dominus" et nomen "Jesus Christus" nec ibi enuntiantur sicut in terris, sed pro illis nominibus nomen formatur ex idea omnium quae sciuntur et creduntur de Ipso, quae idea est ex omnibus amoris et fidei in Ipsum: causa est, quia haec in complexu sunt Dominus apud illos; est enim Dominus apud unumquemvis in bonis amoris et fidei quae ab Ipso. Quia ita est, unusquisque ibi statim cognoscitur qualis est quoad amorem et fidem in Dominum, modo enuntiat spirituali voce seu spirituali nomine Dominum seu Jesum Christum: et inde quoque est, quod illi qui non in aliquo amore aut in aliqua fide in Ipsum sunt, non possint nominare Ipsum, hoc est, formare aliquod nomen spirituale de Ipso. Ex his nunc patet, unde est quod per "nomen" Jehovae Domini aut Jesu Christi in Verbo non intelligatur nomen, sed omne amoris et fidei per quod colitur.

[3] Ne itaque invaleat opinio, quae apud plures regnat, quod solum nomen Jesus Christus, absque amore et fide in Ipsum, ita absque cognitionibus per quas amor et fides, aliquid ad salutem faciat, velim aliqua loca e Verbo afferre, ubi "propter nomen Ipsius," et "in nomine Ipsius" dicitur; ex quibus illi, qui altius cogitant, videre possunt quod non solum nomen intelligatur: - Ut,
"Jesus dixit, Eritis exosi omnibus propter nomen meum" (Matth. x. 22; cap. xxiv. 9, 10);
"Ubi sunt duo Vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Matth. xviii. 20);
"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (Joh. i. 12);
"Cum Jesus erat Hierosolymis,... multi crediderunt in nomen Ipsius" (Joh. ii. 23);
"Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. (1)18);
"Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes Vitam habeatis in nomine Ipsius" (Joh. xx. 31);
"Benedictus qui Venit in nomine Domini" (Matth. xxi. 9; cap. xxiii. 39: Luc. xiii. 35; cap. xix. 38);
"Quisquis reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen meum, centupla accipiet et vitam aeternam" (Matth. xix. 29).
(Quid hic significatur per "domos, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos et agros," quae relicturi propter nomen Domini, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10490.)
Jesus dixit, "Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam" (Joh. xiv. (2)13, 14);
"petere in nomine meo," est ex amore et fide.
"Multi venient in nomine meo, dicentes quod Ego sim;... ne ergo ite post eos" (Luc. xxi. 6; Marc. xiii. (1)6);
"venire in nomine meo," et "dicere quod Ego sim," est praedicare falsa et dicere esse vera, et sic seducere. Simile significatur per dicere se esse Christum, et tamen non esse, apud Matthaeum:
"Multi venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent" (xxiv. (5,) 11, 23-27);
per "Jesum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Christum" Dominus quoad Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3009, 5502), et per non Christum verum non Divinum sed falsum.

[4] Simile quod per "nomen Domini" intelligitur per "nomen Jehovae" in Veteri Testamento, quia Dominus ibi est Jehovah: - Ut apud Esaiam,
"Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" xii. 4);
apud eundem,
"Jehovah, exspectavimus Te, ad nomen tuum et ad memoriam tuam desiderium animae nostrae:... per Te commemorabimus nomen tuum" (xxvi. 8, 10);
apud eundem,
"Ab ortu solis invocabitur nomen meum" (xli. 25);
apud Malachiam,
"Ab ortu solis usque ad occasum magnum, nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo...; nam magnum nomen meum inter gentes" (i. 11),
apud Esaiam,
"Omnem vocatum in nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi illum" (xliii. 7);
apud Micham,
"Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri" (iv. 5);
apud Mosen,
"Non feres nomen Dei tui in vanum: non habebit Jehovah innocentem qui tulerit nomen Ipsius in vanum" (Deut. v. 11);
apud eundem,
"Separavit Jehovah Levitas,... ut ministrarent et benedicerent in nomine Jehovae" (Deut. x. 8);
apud eundem,
Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet nomen suum (Deut. xii. 5, 11, 13, 14, 18, 26; cap. xvi. 2, 6, 11, 15, 16);
"ubi ponet nomen suum" est ubi erit cultus ex bono amoris et veris fidei; hoc factum est Hierosolymae, et ideo per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam et cultum (videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 6).

[5] Quoniam per "nomen Jehovae" seu "Domini" in sensu spirituali omnis cultus ex bono amoris et veris fidei significatur, idea in supremo sensu per "nomen Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ex causa quia ex Divino Humano Ipsius procedit omne amoris et fidei. Quod Dominus in supremo sensu intelligatur per "nomen Jehovae," patet apud Johannem,
"Jesus dixit, Pater glorifica nomen tuum. Venit vox e caelo dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 28);
apud Esaiam,
"Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium;... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (xlii. 6, 8);
ibi de Domino venturo: apud Jeremiam,
"Ecce dies Venient cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex;... et hoc nomen Ipsius quo vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (xxiii. 5, 6).
Inde patet quid in Oratione Dominica intelligitur per
"Sanctificetur nomen tuum" (Matth. vi. 9);
quod nempe Divinum Humanum Domini sancte habendum, et colendum.

[6] Quia "nomen Domini" illa significat, constare potest quid intelligitur per sequentia haec: - Apud Johannem,
Pastor ovium "proprias oves vocat nomine" suo (x. 3);
apud Lucam,
"Gaudete quod nomina vestra scripta sint in caelo" (x. 20);
et in Apocalypsi,
"Habes pauca nomina in Sardibus" (iii. 4).
Qui non scit quid "nomen" significat in Verbo, nequaquam scire potest quomodo intelligenda sunt haec apud Matthaeum,
"Quisquis recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex his parvis poculum frigidae solum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam" (x. 41, 42):
"recipere prophetam in nomine prophetae," "justum in nomine justi," et "potum dare in nomine discipuli," significat amare verum propter verum, bonum propter bonum, et exercere charitatem ex fide veri; per "prophetam" enim significatur verum, per "justum significatur bonum, et per "discipulum" significatur bonum ex vero, et "dare potum frigidae" est ex obedientia charitatem exercere; "in nomine" eorum est propter quale illorum, ita propter illa. Quis usquam illa intellecturus esset, nisi sciret quid significat "nomen?"

[7] Amare et facere verum propter verum, et bonum propter bonum, est affici vero et bono propter illa, et non propter Sui famam, honorem, et lucrum. Illa affectio veri et boni est affectio vere spiritualis; at affectio veri et boni propter sui famam, honorem, et lucrum, est affectio mere naturalis: et quia illi qui amant verum et bonum propter verum et bonum, seu quia est verum et bonum, in spirituali affectione veri et boni sunt, ideo dicitur quod "mercedem prophetae" et "justi" accipient; hoc est, quod in spirituali affectione veri et boni sint, quae affectio in se mercedem, quia caelum, habet. (Quod felicitas caeli sit in affectione amandi et faciendi verum et bonum absque fine mercedis, ita propter verum et bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6388, 6478, 9174, 9984. Quod "propheta" significet docentem verum, ita quoque abstracte verum quod docetur, n. 2534, 7269. Quod "justum" significet bonum amoris in Dominum, n. 2235, 9857. Quod "discipulus" significet bonum ex vero, quod est bonum charitatis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod "potum dare" sit instruere in bonis et veris fidei, ac ita charitatem exercere, n. 3069, 3772, 4017, 4018, (1)8562, 9412. Et quod "nomen" significet quale rei, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3237: inde "nomen Jehovae" seu "Domini" omne quale per quod colitur, n. 2724, 3006, 6674, 9310.)

AE n. 103

Apocalypsis Explicata n. 103

103. "Et non defecisti." - Quod significet quousque potuerunt, constat ex significatione "non deficere," cum de illis qui student cognitionibus veri et boni, quod sit quantum possunt; agitur enim in nunc sequentibus de vita secundum illas: qui in vita secundum illas sunt, illi ultra vadunt, et non deficiunt; sed qui adhuc in solis cognitionibus sunt, illi progrediuntur quousque possunt, nec adhuc lucem vitae habent, ex qua vigor.

AE n. 104

Apocalypsis Explicata n. 104

104. (Vers. 4.) "Sed habeo adversus te, quod charitatem tuam primam reliqueris." - Quod significet quod non vitam, qualis illis qui in incohante ecclesia, essentiale cognitionum faciant, constat ex significatione "charitatis primae," quod sit vita secundum cognitiones boni et veri, qualis illis qui in incohante ecclesia, de qua sequitur; et ex significatione "relinquere charitatem illam," quod sit eam non essentiale cognitionum facere; nam qui cognitionibus veri et boni student, et per eas salvari se credunt, illi faciunt cognitiones essentiale, et non vitam, cum tamen vita secundum cognitiones est essentiale. Sed quia in nunc sequentibus de hoc essentiali ecclesiae et salutis agitur, plura de eo ibi dicentur. Quod charitas sit vita, est quia omnis vita secundum praecepta Domini in Verbo vocatur charitas; quapropter charitatem exercere est secundum praecepta illa vivere. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, in articulo De Amore erga Proximum seu Charitate, n. 84-106; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39.) Vita incohantis ecclesiae hic intelligitur per "charitatem primam;" nam omnis ecclesia incipit a charitate, et deflectit successive ab illa ad solam fidem, vel ad opera meritoria. (De qua re, et de charitate, videantur quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, nempe, Quod omnis ecclesia incohet a charitate, sed quod temporis tractu ab illa deflectat, n. 494, 501, 1327, 3773, (1)4689: et sic ad falsa ex malo et tandem ad mala, n. 1834, 1835, 2910, 4683, 4689: communiter ad solam fidem, n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094, Comparatio ecclesiae incohantis et decrescentis cum ortu et occasu solis, n. 1837; et cum hominis infantia at senectute, n. 10134. Quod non prius ecclesia sit apud hominem, quam cum cognitiones veri et boni implantatae sunt vice, n. 3310. Quod charitas faciat ecclesiam, n, 809, 916, 1798, 1799, 1844, 1894. Quod internum ecclesiae sit charitas, n. 4766, 5826. Quod una ecclesia foret, et non plures ut hodie, si omnes spectarentur ex charitate, tametsi quoad doctrinalia fidei et quoad ritualia cultus differrent, n. 1286, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385, 2982, 3267, 3451. Quod cultus Domini consistat in vita charitatis, n. 8254, 8256. Quod quale cultus sit secundum quale charitatis, n. 2190.)

AE n. 105

Apocalypsis Explicata n. 105

105. (Vers. 5.) "Memor esto itaque unde excideris, et resipisce, et prima opera fac." - Quod significet recordationem priorum, et in de quod deviaverint a vero, ac ut in animum veniat bonum vitae incohantis ecclesiae, constat ex significatione "memor esse," quod hic sit recordatio priorum; ex significatione "unde excideris," quod sit deviatio inde, ita deviatio a vero; ex significatione "resipiscere," quod sit ut in animum veniat; et ex significatione "prima opera facere," quod sit bonum vitae incohantis ecclesiae. (Quod "opera" sint omnia illa vitae quae procedunt ex amore et fide, videatur n. 98; et quod "prima opera," quae sunt charitatis, sint quae incohantis ecclesiae, mox supra, n. 104.) Quod vita secundum cognitiones sit essentiale ecclesiae, et non cognitiones absque vita secundum illas, constare potest unicuivis qui expendit: cognitiones enim, quamdiu non vivitur secundum illas, resident solum in memoria; et quamdiu ibi solum resident, non afficiunt interiora hominis; nam memoria homini data est ut sit receptaculum a quo desumantur quae inservitura sunt vitae, et tunc inserviunt vitae quando homo vult illa et facit illa.

[2] Totus spiritus hominis non est nisi quam sua voluntas; quapropter homo, cum fit spiritus, non potest resistere alicui rei quae (non) est contra voluntatem ejus, totus enim nititur in id. Quod ita sit, notissimum est in mundo spirituali; et quoque vidi exploratum aliquoties, num spiritus possit facere contra suam voluntatem, ex qua ille est, et compertum quod non posset: inde patuit, quod hominis voluntas sit quae format spiritum ejus, et quod spiritus hominis, postquam reliquit corpus, sit sua voluntas. Sive dicas voluntatem, sive amorem, idem est, nam quod homo amat hoc vult; quare etiam, sive dicas quod spiritus hominis non resistere possit suae voluntati, seu (1)dicas quod non possit resistere suo amori, idem est. Cognitiones veri et boni, antequam intrant voluntatem seu amorem hominis, nihil prorsus faciunt ad Salutem ejus, ex causa quia non intra hominem sunt, sed extra illum. At usque cognitiones sunt necessariae, quoniam absque illis homo nihil scire potest de vita spirituali; et qui nihil scit de illa, nec fieri potest spiritualis: quod enim homo scit, hoc potest cogitare, potest velle, et potest facere, non autem quod non scit; sed usque si non altius intrant quam in memoriam et inde cogitationem, non afficiunt illum, proinde non salvant.

[3] Creditur a pluribus hodie in mundo, imprimis ab illis qui solam fidem essentiale ecclesiae faciunt, quod scire doctrinalia, et ex scientia credere quod vera sint, salvet hominem utcunque vivit; sed asseverare possum, quod nemo per illa sola salvetur. Vidi plures, etiam doctissimos, in infernum conjectos; at vicissim illos qui vixerunt secundum cognitiones veri et boni ex Verbo, elevatos in caelum. Inde patet quod cognitiones nihil faciant, sed vita secundum illas, et quod cognitiones modo doceant quomodo vivendum est. Vivere secundum cognitiones veri et boni, est cogitare quod ita, non aliter faciendum sit, quia praeceptum est a Domino in Verbo; cum homo inde cogitat, et inde vult et facit, tunc fit ille spiritualis: sed oportet illos, qui intra ecclesiam sunt, credere in Dominum; et cum cogitant de Ipso, cogitare de Divino Ipsius in Humano, quoniam ex Divino Humano Ipsius procedit omne charitatis et fidei.

AE n. 106

Apocalypsis Explicata n. 106

106. "Sin minus, veniam tibi cito, et movebo candelabrum tuum e loco suo, si non resipueris." - Quod significet si non, quod certum sit non dari caelum, constat ex Significatione "venire cito," quod sit pro certo; (quod "cito" sit certum, videatur supra, n. 7;) ex significatione "candelabri," quod sit ecclesia et caelum (de qua etiam supra, n. 62); inde "removere candelabrum e loco suo" est separare ab ecclesia et caelo, seu non dari illis caelum. Quod illis qui in solis cognitionibus sunt, et non in vita secundum illas, non sit caelum, videatur supra (n. 104).

AE n. 107

Apocalypsis Explicata n. 107

107. (Vers. 6.) "Sed (hoc) habes quod odisti opera Nicolaitarum, (1)quae et Ego odi." - Quod significet aversationem a Divino pro illis qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide, e quo non vita, constat ex significatione "habes quod odisti," quod sit aversatio; quod sit aversatio a Divino, est quia dicitur "(1)quae et Ego odi;" ex significatione "operum," quod sint quae sunt mentis, unde opera (de qua supra, n. 98) ex significatione "Nicolaitarum," quod sint qui separant bonum a vero, seu charitatem a fide; qui hoc faciunt, illis non est vita. Quod illis non sit vita, est quia omnis vita spiritualis est charitatis, et nulla fidei separatae; fidei enim est scire et cogitare, at charitatis est velle et facere. Qui separant charitatem a fide, illi prorsus nihil scire possunt quid facit caelum et ecclesiam apud hominem, ita quid vitam spiritualem, quoniam non cogitant intra se sed extra se. Cogitare extra se est solum ex memoria, nam haec est extra hominem sicut est atrium per quod intratur in domum et ejus conclavia; et in cogitationem quae extra hominem caelum non potest influere, nam caelum influit in illa quae intra hominem sunt, et per ea in illa quae extra illum sunt; inde est, quod nec instrui possint quid facit caelum et ecclesiam, seu vitam aeternam; nam unusquisque instruitur e caelo, hoc est, per caelum a Domino, de talibus quae sunt vitae aeternae; ita per viam vitae ejus, quae est per viam animae et cordis ejus. Qui credit quod in cognitionibus veri possint esse qui separant charitatem a fide, multum fallitur; capiunt enim omnia a se et nihil e caelo, et quae homo a se capit et non e caelo haec falsa sunt, quia in tenebris (1)cogitant et non in luce; omnis lux in talibus quae ecclesiae sunt, e caelo veniet.

[2] Sunt quidem in ecclesia plures qui dicunt charitatem esse essentiale ecclesiae et non fidem separatam; sed dicere id et credere id, et non vivere vitam charitatis, est modo dicere illam esse et non facere illam essentiale; quare illi in eodem loco sunt cum illis qui dicunt fidem esse essentiale, est enim illis charitas solius fidei, et non vitae, quapropter nec illi possunt illustrari. In mundo spirituali apparet apud illos niveum quoddam sicut lucis; sed ea lux, ex qua illud niveum, est naturalis, quae talis est, ut influente luce caeli, quae est lux spiritualis, vertatur in tenebras; habitant ad sinistrum ibi paene in angulo septentrionis et occidentis: illi tantum sunt intelligentes quantum cognitiones veri et boni applicuerunt vitae.

[3] Omnes illi qui in cognitionibus veri et boni sunt, et non secundum illas in bono vitae, vivere possunt aeque moralem vitam ac illi qui in cognitionibus sunt et per illas in bono vitae; sed usque moralis illorum vita est naturalis et non spiritualis, quoniam in vita sua non sincere, juste et bene vivunt ex religione; et qui non ex religione bene vivunt, ii non possunt conjungi caelo; nam religio facit hominem spiritualem, et conjungit illum angelis, qui modo spirituales sunt. Ex religione bene vivere, est cogitare, velle et facere, quia ita praeceptum est in Verbo, et quia Dominus id mandavit; at non ex religione vivere, est cogitare, velle et facere solum propter leges civiles et morales. Hi quia non Spectant alio quam ad has, ideo se conjungunt solum mundo, pro quo leges illae sunt; at illi spectant ad Dominum, et inde se conjungunt Ipsi. Quod gentes salventur est unice ex eo, quod in vita sua spectent ad religionem, cogitantes et dicentes quod ita et non aliter faciendum sit, quia est contra leges religionis suae, ita contra Divinum; et cum ita cogitant et inde faciunt, imbuunt vitam spiritualem, quae talis est apud illos ut postea in mundo spirituali recipiant vera prae Christianis illis qui nihil cogitant ex Verbo et ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo, dum aliquid faciunt.

[4] Illi qui non ex religione cogitant, quia non spirituales sunt, nec habent conscientiam; quare si externa illorum vincula, quae sunt pro lege et pro fama, illis remitterentur, ruerent in omne nefas: at vicissim, si illis, qui cogitant ex religione, externa vincula, quae sunt timores pro lege et fama, auferrentur, usque sincere, juste et bene agerent; nam timent Deum, et in vita obedientiae et charitatis tenentur e caelo a Domino, cui conjuncti sunt. Quod illi qui separant charitatem a fide dicantur "Nicolaitae," est praecipue ex vocis illius sono in caelo; nam sonat ex vero seu fide, et non ex bono seu charitate. (Quod ex vocibus in verbo sciri possit num involvant bonum aut verum, ita quoque num unum separatum ab altero, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 241.)

AE n. 108

Apocalypsis Explicata n. 108

108. (Vers. 7.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." -Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex significatione "Habens aurem audiat," quod sit qui intelligit auscultet seu obediat; (quod "audire" sit intelligere et facere, seu auscultare, videatur supra, n. 14;) ex significatione "Spiritus," hic Spiritus Dei, quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua in Arcanis Caelestibus, n. 3704, 5307, 6788, 6982, 6993, 7004, 7499, 8302, 9199, 9228, 9229, (1)9303, 9407, 9818, 9820, 10330); et ex significatione "ecclesiarum," quod sint qui in veris ex bono, seu in fide ex charitate; ita qui ab ecclesia, nam non alii ab ecclesia sunt. Haec verba dicuntur, nempe, "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," unicuivis ecclesiae (hic Ephesinae; postea Smyrnensi, vers. 11 Pergamensi, vers. 17; Thyatirensi, vers. 29; Sardensi, cap. iii., vers. 6; Philadelphiensi, vers. 13; et Laodicensi, vers. 22), ex causa, ut unusquisque qui ab ecclesia sciat quod scire et intelligere vera et bona fidei, seu doctrinalia, et quoque Verbum, non faciat ecclesiam; sed auscultare, hoc est, intelligere et facere: hoc enim significat "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." Quia id facit ecclesiam et format caelum apud hominem, et non Scire ac intelligere absque facere, ideo etiam Dominus idem aliquoties dicit, nempe,
"Qui habet aurem ad audiendum audiat" (ut Matth. xi. 15; cap. xiii. 43: Marc. iv. 9, 23; cap. vii. 16: Luc. viii. 8; cap. xiv. 35).
In Apocalypsi additur, "quid Spiritus dicit ecclesiis," quia significat quid Divinum Verum docet et dicit illis qui ab ecclesia sunt; seu quod idem, quid Dominus, nam omne Divinum Verum procedit ab Ipso (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, (1)137, 139): ideo etiam Ipse Dominus non dixit, "quid Spiritus dicit," quia Ipse erat Divinum Verum qui dixit.

[2] Quod non scire et intelligere vera Divina faciat ecclesiam et formet caelum apud hominem, sed scire, intelligere et facere, docet Dominus aperte plurimis in locis: - Ut apud Matthaeum,
"Qui audit verba mea et facit ea, comparatur viro prudenti,... qui autem audit et non facit comparatur viro stulto" (vii. 24, (2)26);
apud eundem,
"Qui in terram bonam seminatus est, is est qui verbum audit, et attendit et inde fructum fert" (xiii. (3)23);
apud Lucam,
"Omnis veniens ad Me, et audiens verba mea, et faciens ea, ostendam cui similis; similis est homini aedificanti domum,... et posuit fundamentum super petra:... at audiens et non faciens, est similis homini aedificanti domum super terra sine fundamento" (vi. 47-49);
apud eundem,
"Mater mea et fratres mei sunt, qui Verbum Dei audiunt et faciunt illud." (viii. 19-21);
praeter multis aliis in locis. In his locis "audire" simpliciter significat audire, quod est scire et intelligere. "Audire" etiam in communi sermone id significat quando dicitur "audire id;" at significat et intelligere et facere cum dicitur "audire ei" seu "audiens esse," similiter "auscultare." Praeterea illi qui separaverunt vitam a fide sunt similes illis de quibus Dominus loquitur apud Matthaeum,
"Videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt" (xiii. 13-15; Ezech. xii. 2).

AE n. 109

Apocalypsis Explicata n. 109

109. "Vincenti dabo edere de arbore vitae." - Quod significet qui corde recipit implebitur bono amoris et inde gaudio caelesti, constat ex significatione "vincere," quod sit corde recipere (de qua Sequitur); ex significatione "edere," quod sit appropriari et conjungi (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3813, 5643); et ex significatione "arboris vitae," quod sit bonum amoris et inde gaudium caeleste (de qua etiam sequitur). Quod "vincere" sit corde recipere, est quia omnis, qui recepturus est vitam spiritualem, pugnabit contra mala et falsa quae sunt vitae ejus naturalis; et quando illa vincit, tunc bona et vera, quae sunt vitae spiritualis, recipit corde: recipere corde est voluntate et amore, nam "cor" in Verbo significat illa (videatur n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336); quapropter recipere corde est ex voluntate seu amore facere illa; hoc intelligitur per "vincere."

[2] Quod "arbor vitae" significet bonum amoris et inde gaudium caeleste, est quia "arbores" significant talia quae sunt apud hominem in ejus interioribus, quae mentis seu animi ejus sunt, "frondes" et "folia" illa quae sunt cognitionum veri et boni, ac "fructus" ipsa bona vitae. Haec significatio "arborum" trahit suam originem ex mundo spirituali, ibi enim apparent arbores omnis generis: et arbores, quae apparent, correspondent interioribus angelorum et spirituum, quae sunt mentis eorum; arbores pulcherrimae et fructiferae, illorum interioribus qui in bono amoris et inde in Sapientia sunt; arbores minus pulchrae et fructiferae, illis qui in bono fidei; at arbores solum foliaceae et absque fructibus, illis qui modo in cognitionibus veri sunt; ac arbores tetrae cum fructibus maligni|s|, illis qui in cognitionibus sunt et in malo vitae; illis autem qui non in cognitionibus et in malo vitae sunt, non apparent arbores, sed loco illarum saxa et arenae. Hae apparentiae in mundo spirituali actualiter fluunt ex correspondentia; nam interiora quae mentis eorum sunt per tales effigies sistuntur actualiter coram oculis eorum. (Sed haec melius videri possunt ex binis articulis in opere De Caelo ef Inferno: in primo, ubi agitur De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; et in altero, ubi agitur De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176; et in sequentibus ibi, n. 177-190.)

[3] Inde nunc est quod in Verbo toties nominentur "arbores;" per quas ibi significantur ea apud homines quae sunt mentis eorum: et inde quoque est quod in primis capitibus Geneseos dicantur "binae arbores" in horto Edenis positae, una quae vocatur "Arbor Vitae," et altera quae "Arbor Scientiae." Per "arborem vitae" ibi significatur bonum amoris in Dominum, et inde gaudium caeleste, quae erant illis qui tunc ab ecclesia, et intelliguntur per "Hominem et ejus Uxorem;" et per "arborem scientiae" significatur jucundum cognitionum absque alio usu quam ut audiant docti et captent famam eruditionis solum propter honorem aut lucrum. Quod "arbor vitae" etiam significet gaudium caeleste, est quia bonum amoris in Dominum, quod in specie per illam arborem significatur, gaudium caeleste in se habet (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 395-414: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 230-239).

[4] Quod "arbores," quae toties nominantur in Verbo, significent interiora hominis quae mentis et animi ejus sunt, et illa quae super arboribus, ut "folia" et "fructus," talia quae ex illis, constare potest a sequentibus his locis: -
"Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (Esai. xli. 19);
ibi agitur de ecclesiae instauratione.
"Gloria Libani ad te veniet, abies, taeda et buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii mei" (Esai. lx. 13).
"Cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humiliem, arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezech. xvii. 24);
"Ecce Ego in te incendam ignem, qui comedet in te arborem viridem,et omnem arborem aridam" (Ezech. xxi. 3 (B.A. xx. 47));
"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt; exaruit gaudium de filiis hominum" (Joel i. 12);
"Cum angelus clanxit, facta est grando et ignis,... qui cecidit super terram, et tertia pars arborum combusta est" (Apoc. viii. 7);
(1)Nebuchadnezar vidit in somnio "arborem in medio terrae, cujus altitudo magna,... folium pulchrum, flos multus, et cibus omnibus in ea" (Dan. iv. 7-9 (B.A. 10-12)).
(Quia arbores in genere significant talia quae apud hominem, ac interiora quae mentis ejus sunt faciunt, et sic quoque spiritualia quae ecclesiae, et haec et illa varia sunt, ideo tot species arborum nominantur, et unaquaeque species significat aliquod differens; quid variae species significant, ostensum est in Arcanis Caelestibus: ut quid arbor olei," n. 9277, 10261; quid "cedrus," n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178; quid "vitis," n. 1069, 5113, 6375, 6378, 9277; quid "ficus," 217, 4231, 5113: et sic porro.)

[5] Insuper illa quae sunt super arboribus, ut folia et fructus, significant talia quae apud hominem, "folia" vera apud illum, et "fructus" bona; ut in sequentibus:-
"Erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices;... erit folium ejus viride... nec cessabit a ferendo fructum" (Jerem. xvii. 8);
Juxta fluvium exeuntem e Domo Dei" ascendit super ripa hinc et hinc arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario exeunt; unde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamentum" (Ezech. xlvii. 12);
"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni) hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim, per mensem quemvis reddens fructum suum, et folia arboris ad sanitatem gentium" (Apoc. xxii. (1,) 2);
"Beatus vir,... cujus in lege beneplacitum;... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium non decidit" (Psalm. i. (1, 2,) 3);
"Ne timete,... quia arbor feret fructum, ficus atque vitis dabit vim suam" (Joel ii. 22);
"Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit" (Psalm. civ. 16);
"Laudate Jehovam arbores fructus, et omnes cedri" (Psalm. cxlviii. (7,) 9).

[6] Quia "fructus" significabant bona vitae apud hominem, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, mandatum fuit ut fructus arborum, sicut ipsi homines, circumciderentur; de quibus ita legitur:
Fructus arboris inservient esui praeputiabitur in Terra Canaan, "et erunt praeputiati tribus annis;... et anno quarto erit omnis fructus sanctus, laudes Jehovae; quinto autem comedentur" (Levit. xix. 23-25).
Quia "fructus arboris" significabant bona vitae, ideo etiam mandatum est,
Ut in Festo Tabernaculorum acciperent fructus arboris honoris, et ramos, ac laetarentur coram Jehovah, et sic feriarentur festum (Levit. xxiii. 40, 41);
per "tabernacula" enim significabantur bona amoris caelestis, et inde sanctus cultus (n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, (1)4391, 10545); et per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio illius boni seu amoris (n. 9296). Quia "fructus" significabant bona amoris, quae sunt bona vitae, ideo
Inter benedictiones erat, quod arbor agri daret fructum suum; et inter maledictiones quod non daret fructum (Levit. (2)xxv|i|. 4, 20).
Et ideo quoque vetitum fuit, cum obsideretur aliqua urbs,
Ne securim mitterent in aliquam arborem fructus boni (Deut. xx. 19, 20).
Ex his nunc constare potest quod per "fructus" significentur bona amoris, seu quod idem, bona vitae, quae etiam "opera" vocantur; ut quoque in his locis apud Evangelistas:
"Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor non faciens fructum. bonum exscindetur et in ignem conjicietur" (Matth. iii. 10; cap. vii. 16-21);
"Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem et fructum putrem; ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matth. xii. 33; Luc. vi. 43, 44);
"Omnis palmes non ferens fructum, (1)auferetur, omnis autem fructum ferens putabitur, ut plus fructus ferat" (Joh. xv. 2-8);
"Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Ecce tribus annis venio quaerens fructum ex ficu et non invenio; exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet?" (Luc. xiii. (4)6-9;)
"Jesus vidit ficum juxta viam; venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum; dixit, Nunquam ex te fructus erit; et arefacta est statim ficus" (Matth. xxi. 19; Marc. xi. 13, 14, 20);
"ficus" significat naturalem hominem et ejus interiora, et "fructus" bona ejus (n. 217, 4231, 5113); "folia" autem significant cognitiones (n. 885): inde patet, quid significatur per quod ficus arefacta sit quia Dominus in ea solum folia invenit, et non fructus. Haec omnia allata sunt ut sciatur quid significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei," quod nempe bonum amoris procedens a Domino, et inde gaudium caeleste.

AE n. 110

Apocalypsis Explicata n. 110

110. "Quae est in medio paradisi De" Quod significet quod illuc spectent, et inde procedant omnes cognitiones boni et veri in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "medii," quod sit centrum quo omnia quae circum circa spectant et ex quo procedunt (de qua supra, n. 97); et ex significatione "paradisi," quod sint cognitiones boni et veri et inde intelligentia (de qua n. 100, 108, 1588, 2702, 3220); et quia illa per "paradisum" significantur, ideo per "paradisum Dei significatur caelum; et quia caelum, etiam significatur ecclesia, nam ecclesia est caelum Domini in terris; quae vocantur "paradisus Dei" quia Dominus est in medio ibi, et ab Ipso est omnis intelligentia et sapientia. Quoniam hactenus non notum fuit quod omnia in Verbo per correspondentias scripta sint, et inde quod spiritualia ibi insint singulis quae ibi dicta, credunt quod per "paradisum," de quo agitur in secundo capite Geneseos, intelligatur hortus paradisiacus; sed non intelligitur ibi aliquis paradisus terrestris, sed paradisus caelestis, qui est illis qui in intelligentia et sapientia ex cognitionibus boni et veri sunt (videatur supra, n. 109, et in opere De Caelo et Inferno, n. 176, 185).

[2] Inde constare potest non solum quid per "paradisum" seu "hortum in Edene" significatum est, sed etiam quid per paradisos seu "hortos Dei" in Verbo: - Ut apud Esaiam,
"Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, adeo ejus in Eden, et solitudinem in hortum Jehovae laetitia et gaudium invenietur in ea" (li. 3);
apud Ezechielem,
"In Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, (xxviii. 13);
haec dicuntur de Tyro, quia per "Tyrum" in Verbo significatur ecclesia quae in cognitionibus veri et boni, et inde intelligentia (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2201); intelligentia ejus inde est "Eden hortus Dei," similiter "lapis pretiosus" ex quo "tegumentum" (n. 114, 9863, 9865, 9868, 9873). Apud eundem,
"Ecce Aschur cedrus in Libano;... cedri non occultaverunt eam In horto Dei... omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine; pulchram feci eam per multitudinem ramorum ejus, et aemulatae sunt illi omnes arbores Eden in horto Dei" (xxxi. 3, 8, 9);
per "Aschurem" in Verbo intelliguntur illi qui per cognitiones boni et veri rationales facti sunt, ita quibus mens illustrata e caelo. (Quod "Aschur" sit rationale hominis, videatur n. 119, 1186.)

[3] Aliquantum etiam hic explicabitur quomodo intelligendum est quod omnes cognitiones boni et veri spectent ad bonum amoris in Dominum, et quoque quod inde procedant, quae significantur per "Vincenti dabo edere ex arbore vitae quae est in medio paradisi Dei." Bonum amoris in Dominum est Ipse Dominus, quoniam Dominus est in sui amoris bono apud hominem, spiritum et angelum. Quod omnes cognitiones boni et veri illuc spectent seu ad Ipsum, notum est in Ecclesia Christiana; docet enim doctrina ibi, quod absque Domino nulla salus, et quoque quod in Domino omnis salus: cognitiones boni et veri seu doctrinalia ex Verbo docent quomodo homo possit venire ad Deum, et conjungi Ipsi. (Quod nemo possit conjungi Deo nisi a Domino et in Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolyma", n. 283, 296.) Inde constare potest quod omnia quae docet ecclesia ex Verbo spectent Dominum et amorem in Ipsum, ut finem ad quem. Quod omnes cognitiones boni et veri seu doctrinalia ex Verbo procedant a Domino, etiam notum est in ecclesia; docetur enim ibi quod omne amoris et omne fidei sit e caelo, et nihil ab homine, et quod nemo possit amare Deum et credere in Ipsum a se. Amare Deum et credere in Ipsum involvunt omnia quae ecclesia docet, quae vocantur doctrinalia et cognitiones, quoniam ex his amatur et creditur: amor et fides absque praeviis cognitionibus non datur, nam absque illis foret homo vacuus.

[4] Ex his sequitur, quod sicut omne amoris et fidei procedit a Domino, ita quoque omnes cognitiones boni et veri quae faciunt et formant amorem et fidem. Quia omnes cognitiones boni et veri spectant Dominum et procedunt ab Ipso, et hoc significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei," ideo omnes arbores in paradiso vocantur "arbores vitae," et "arbores Jehovae" "arbores vitae" in Apocalypsi,
"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni), hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim" (xxii. (1,) 2);
et "arbores Jehovae" apud Davidem,
"Saturantur arbores Jehovae, et cedri Libani quas plantavit" (Psalm. civ. 16):
inde quoque patet quod per "arborem vitae in medio paradisi" intelligatur omnis arbor ibi, hoc est, omnis homo, in cujus medio, hoc est, in quo est Dominus. Ex his et ex illis quae in praecedente articulo ostensa sunt, sciri potest quid significatur per quod Dominus daturus sit vincenti "edere de arbore vitae quae in medio paradisi Dei."

AE n. 111

Apocalypsis Explicata n. 111

111. "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, qui vivit mortuus et vivit. Novi tua opera, et afflictionem et paupertatem, dives sed es, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt, sed synagoga satanae. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat et vobis diabolus in custodiam, ut tentemini et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda."
8. "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe," significat ad recordationem illis infra ecclesiam, qui volunt intelligere Verbum, et nondum intelligunt, et inde parum adhuc in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen corde desiderant (n. 112); "Haec dicit Primus et Ultimus," significat Dominum qui omnia ex Divino Humano ex primis per ultima regit (n. 113); "qui fuit mortuus et vivit," significat quod rejectus, et tamen ab Ipso vita aeterna (n. 114, 115).
9. "Novi tua opera," significat amorem (n. 116); "et afflictionem," significat anxietatem ex desiderio cognoscendi vera (n. 117); "et paupertatem, dives sed es," significat agnitionem quod nihil ex se sciant (n. 118); "et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt," significat invectionem ab illis qui putant se in cognitionibus boni et veri esse, quia Verbum, et tamen non sunt (n. l. 19); "sed synagoga satanae," significat doctrinam omnium falsorum apud illos (n. 120).
10. "Ne timeas quae futurus es pati," significat Ne doleant quod tales persequantur vos (n. 121); "ecce futurum, ut Conjiciat ex vobis diabolus in custodiam," significat quod qui in falsis ex malo sunt, aggressuri deprivare illos omni vero ex Verbo (n. 122); "ut tentemini," significat inde incrementum desiderii veri (n. 123); "et habebitis afflictionem diebus decem," significat quod infestatio et inde tentatio duratura sit aliquo tempore (n. 124); "esto fidelis usque ad mortem," significat in veris ad finem (n. 125); "et dabo tibi coronam vitae," significat sapientiam et inde felicitatem aeternam (n. 126).
11. Habens autem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 127); "et vincens non laedetur, a morte secunda," significat quod qui permanet in genuina affectione veri ad finem vitae suae in mundo, in novum caelum venturus sit (n. 128).

AE n. 112

Apocalypsis Explicata n. 112

112. (Vers. 8.) "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe." - Quod significet ad recordationem illis intra ecclesiam qui volunt intelligere Verbum, et nondum intelligunt, et inde parum adhuc in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen corde desiderant, constat ex significatione "scribere" quod sit ad recordationem (ut supra, n. 95); et ex significatione "Angeli Ecclesiae Smyrnaeorum," quod sint illi intra ecclesiam qui volunt intelligere Verbum et nondum intelligunt, et inde parum in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen corde desiderant; quod hi per "Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum" intelligantur, constat ex illis quae ad illum Angelum scripta sunt, quae sequuntur; nam non aliunde sciri potest, quinam per Angelum cujusvis Ecclesiae intelliguntur, quam ex scriptis ad illum in sensu interno.

[2] In illis quae ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, de quo mox prius scripta sunt, descripti sunt qui in cognitionibus veri et boni sunt, et non simul aut nondum in vita secundum illas; hic nunc describuntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt et simul in vita secundum illas; hi itaque sunt qui in affectione veri ex origine spirituali sunt; illi autem qui in affectione veri ex origine naturali. Sunt affectiones veri in genere ex binis originibus, nempe ex origine naturali et ex origine spirituali. Illi qui in affectione veri ex origine naturali sunt, spectant primario ad se et ad mundum, et inde naturales sunt; at illi qui in affectione veri ex origine spirituali sunt, spectant primario ad Dominum et ad caelum, et inde spirituales sunt. Affectio seu amor hominis vel spectat deorsum vel spectat sursum: qui spectant ad se et ad mundum, illi spectant deorsum; at qui spectant ad Dominum et ad caelum, illi spectant sursum. Interiora hominis, quae mentis ejus sunt, actualiter spectant illuc quo ejus amor seu affectio, nam amor determinat illa; et qualis est determinatio interiorum hominis quae ejus mentis sunt, talis homo post mortem manet in aeternum. Spectare deorsum aut sursum est ex amore per intellectum, ita per illa quae formant et faciunt intellectum, quae sunt cognitiones veri et boni.

[3] Quod de illis intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt, et non simul aut nondum in vita secundum illas, ita de illis qui in affectione veri ex origine naturali sunt, ad "Angelum Ephesinae Ecclesiae" scriptum sit, et nunc ad "Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum" de illis qui in cognitionibus veri et boni sunt et simul in vita secundum illas, ita de illis qui in affectione veri ex origine spirituali sunt, est causa quia illud primum ecclesiae est, et hoc Secundum: nemo enim potest introduci in ecclesiam et formari ad caelum, nisi per cognitiones ex Verbo; absque illis homo non scit viam ad caelum, et absque illis Dominus non potest habitare apud illum. Quod absque cognitionibus veri et boni ex Verbo nemo sciat aliquid de Domino, de caelo angelico, de charitate et fide, notum esse potest; et quod homo non scit, hoc non cogitare potest, ita nec velle, proinde nec credere et amare; inde patet quod homo per cognitiones discat viam ad caelum. Quod absque cognitionibus veri et boni ex Verbo Dominus non possit adesse et ducere hominem, etiam notum est; nam qui nihil novit de Domino, de caelo, de charitate et fide, ejus mens spiritualis, quae mens Superior est et visura per lucem caeli, vacua est, et nihil habet ex Divino in se; et tamen Dominus non potest esse apud hominem quam in suo apud illum, hoc est, in illis quae ab Ipso. Inde est, quod dictum sit quod Dominus non possit habitare apud hominem nisi is in cognitionibus veri et boni ex Verbo sit, et inde in vita. Ex his ut in summa sequitur, quod homo naturalis nequaquam fieri possit spiritualis absque cognitionibus veri et boni ex Verbo.

[4] Quod per "Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum" intelligantur illi intra ecclesiam qui volunt intelligere Verbum et nondum intelligunt, et inde parum adhuc in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen desiderant, est quia illi in affectione veri spirituali sunt; et qui in affectione veri spirituali sunt, etiam in vita charitatis sunt, nam inde illis affectio spiritualis; aliunde homini non est spirituale quam ex charitate. Qui in affectione illa sunt, illi student Verbo, et nihil plus desiderant quam intelligere illud; et quia innumerabilia inibi sunt quae non intelligunt, quoniam Verbum in sinu suo est spirituale, et hoc includit infinita arcana, ideo homo quamdiu adhuc in mundo vivit, et tunc ex naturali homine videt, parum potest in cognitionibus veri et boni esse, sed solum in communibus, quibus usque implantari possunt innumerabilia quando in mundum spiritualem seu caelum venit. Homo qui in affectione veri ex origine spirituali est, is scit multo plura quam novit; nam communes cognitiones, quae sunt apud illum, sunt sicut vasa, quae multis impleri possunt, et quoque actualiter implentur dum in caelum venit.

[5] Quod ita sit, modo ex eo constare potest, quod omnes angeli qui in caelo sunt, ex humano genere sint, et tamen illis sapientia talis est ut describatur per inenuntiabilia et incomprehensibilia, ut notum est. (Quod Angeli Caeli non aliunde sint quam ex Genere Humano, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 311-317; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 14-22.) Illa impletio intelligentiae et sapientiae est quae intelligitur per Domini verba apud Lucam,
"Mensura bona, pressa, agitata et superfluens dabitur in sinum vestrum" (vi. 38);
apud Matthaeum,
"Quicunque habet, dabitur ei, ut abundantius habeat" (xiii. 12; cap. xxv. 29);
et apud Lucam,
Dominus dixit servo qui ex mina ei data acquisivit decem minas, "Quia in modico fidelis fuisti, potestatem habebis super decem urbes" (xix. 16, 17):
per "decem" ibi significatur multum et plenum, et per "urbes" intelligentia et sapientia. (Quod "decem" significant multum et plenum, videatur n. 1988, 3107, 4638; et quod "urbes" significent illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. (1)2449, 2712, 2943, 3216, 3584, 4492, 4493, 5297.)

AE n. 113

Apocalypsis Explicata n. 113

113. "Haec dicit Primus et Ultimus." Quod significet Dominum qui omnia ex Divino Humano ex primis per ultima regit, constat ex significatione "Primi et Ultimi," cum de Domino, quod sit regens omnia ex primis per ultima (de qua supra, n. 41); quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, qui hic et in sequentibus loquitur ad Angelos Ecclesiarum, constare potest ex capite praecedente, ubi similia dicuntur de Filio hominis; et Filius hominis est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63). Hoc patet manifeste a collatione: nempe, describitur in capite praecedente Filius hominis,
Quod visus sit "in medio candelabrorum aureorum,... habens in dextra sua manu stellas septem" ((cap. i.) vers. 13, 16):
eadem haec praemittuntur scriptis ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, his verbis, "Haec dicit habens septem stellas in dextra sua manu, ambulans in medio candelabrorum aureorum" (vers. 1, hujus capitis).

[2] In praecedente capite describitur Filius hominis ita,
"Ego sum Primus et Ultimus, et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens in saecula saeculorum" ((cap. i.) vers. 17, 18);
haec praemittuntur hic scriptis ad Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum, his verbis,
"Haec dicit Primus et Ultimus, qui fuit mortuus et vivit" (vers. 8).
In praecedente capite describitur Filius hominis, quod
"Ex ore Ipsius visa sit romphaea anceps acuta exiens "((cap. i.) vers. 16);
hoc praemittitur scriptis ad Angelum Pergamensis Ecclesiae, his verbis,
"Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam" (vers. (1)12).
In praecedente capite describitur Filius hominis, quod visus sit
Habere oculos tanquam flammam ignis, et pedes similes chalcolibano tanquam in camino ignitos (cap. i.) vers. 14, 15);
haec praemittuntur Scriptis ad Angelum Thyatiris Ecclesiae, his verbis,
"Haec dicit Filius Dei habens oculos suos tanquam flammam ignis, et pedes suos similes chalcolibano" (vers. 18).

[3] Similiter ante scripta ad Angelos trium reliquarum Ecclesiarum, de quibus in capite sequente. Ex his constare potest quod sit Filius hominis qui dicit illa quae scribuntur ad ecclesias; et quia per "Filium hominis intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (ut Supra, n. 63, ostensum est), sequitur quod omnia quae scripta sunt ad ecclesias, a Divino Humano Domini sint; et quoque inde sequitur quod Divinum Humanum sit omne in omnibus ecclesiae, sicut est omne in omnibus caeli; hic etiam per quod sit "Primus et Ultimus" significatur quod Dominus ex Divino Humano suo omnia ex primis per ultima regat. (Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit omne in omnibus caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12, et 78-86, et quia ibi; et quia Dominus est omne in omnibus caeli, est etiam omne in omnibus ecclesiae, nam ecclesia est regnum Domini in terris.) Hoc asseverare possum, quod nemo, qui intra ecclesiam est, et non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, possit intrare in caelum. Agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius, est cogitare de Divino Ipsius cum de Humano Ipsius. Causa quod ita cogitandum sit, est quia totum caelum est ex Divino Humano Ipsius (ut Ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno, a principio ad finem; et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 10, 49, 52, 82).

AE n. 114

Apocalypsis Explicata n. 114

114. "Qui fuit mortuus et vivit." - Quod significet quod rejectus et tamen ab Ipso vita aeterna, constat ex significatione "mortuus" esse, cum de Domino, quod sit rejectus esse (de qua supra, n. 83); et ex significatione "vivere," quod sit quod ab Ipso vita aeterna (de qua etiam supra, n. 84). Dominus rejectus dicitur cum non aditur et colitur, et quoque dum aditur et colitur solum quoad Humanum suum et non simul quoad Divinum; quare rejicitur hodie intra ecclesiam ab illis qui non Ipsum adeunt et colunt, sed orant Patrem ut misereatur propter Filium; cum tamen nusquam aliquis homo nec angelus potest adire Patrem, et Ipsum immediate colere, est enim Divinum invisibile, cum quo nemo conjungi fide et amore potest: quod enim invisibile est, hoc non cadit in ideam cogitationis, et ideo nec in affectionem voluntatis; et quod non cadit in ideam cogitationis, hoc nec cadit in fidem, nam quae fidei erunt, cogitabuntur; et quoque quod non intrat in affectionem voluntatis, hoc nec intrat in amorem, nam quae amoris erunt, afficient voluntatem hominis, in hac enim residet omnis amor qui est homini (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 28-35).

[2] At Divinum Humanum Domini cadit in ideam cogitationis et sic in fidem, et inde in affectionem voluntatis seu amorem. Inde patet quod nulla conjunctio sit cum Patre nisi a Domino et in Domino. Hoc perquam clare docet Ipse Dominus apud Evangelistas: - Apud Johannem,
"Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui in sinu Patris est, Ipse exposuit" (i. 18);
apud eundem,
"Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37);
apud Matthaeum
"Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui Filius vult revelare" (xi. 27);
apud Johannem,
"Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (xiv. 6);
apud eundem,
"Si Me cognoscitis, etiam Patrem meum cognoscitis;... is qui Me videt, videt Patrem." ...Philippe, "Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me? ...Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me" (xiv. 7-11);
et quod
Pater et Dominus unum sint (cap. x. 30, 38);
apud eundem,
"Ego sum, Vitis, vos palmites;... sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5).

[3] Inde constare potest quod Dominus rejectus sit ab illis intra ecclesiam qui immediate adeunt Patrem, et Ipsum orant ut misereatur propter Filium; hi enim non aliter possunt quam cogitare de Humano Domini sicut de humano alius hominis, ita non simul de Divino Ipsius in Humano, minus de Divino Ipsius conjuncto Humano Ipsius sicut conjuncta est anima corpori, secundum doctrinam in universo Christiano orbe receptam (videatur supra, n. 10 et 26). Quis usquam in Christiano orbe, qui Divinum Domini agnoscit, talis vult esse ut Divinum Ipsius ponat extra Humanum Ipsius? cum tamen cogitare de solo Humano et non simul de Divino Ipsius in Humano, est intueri illa separata, quod non est intueri Dominum, nec utrumque ut unam Personam; cum tamen doctrina in Christianismo recepta etiam est, quod Divinum et Humanum Domini non sint duo sed unica Persona.

[4] Homines ecclesiae hodie quidem cogitant de Divino Domini in Humano Ipsius, cum ex doctrina ecclesiae loquuntur; at prorsus aliter dum cogitant et secum loquuntur extra doctrinam. Sed sciatur quod alius status sit homini cum ex doctrina cogitat et loquitur, et alius cum extra doctrinam. Dum ex doctrina cogitat et loquitur, tunc ex memoria naturalis sui hominis cogitat et loquitur; at cum extra doctrinam, tunc ex spiritu suo; nam ex spiritu cogitare et loqui, est ex interioribus mentis suae, unde est ipsa fides ejus. Hominis etiam status post mortem fit qualis ejus spiritus cogitatio et loquela secum fuit extra doctrinam, et non qualis ejus cogitatio et loquela fuit ex doctrina, si non haec una fuerit cum illa.

[5] Quod bini status homini quoad fidem et amorem sint, unus dum in doctrina est et alter cum extra doctrinam, at quod status ejus fidei et amoris extra doctrinam salvet illum, et non status ejus loquelae de fide et amore cum ex doctrina nisi hic unum faciat cum illo, homo nescit; cum tamen cogitare et loqui ex doctrina de fide et amore est loqui ex naturali homine et ejus memoria, ut constare potest ex eo solo, quod aeque mali quam boni ita cogitare et loqui possint quando cum aliis; quapropter etiam antistites mali aeque ac boni, seu antistites qui nullam fidem habent aeque ac qui fidem habent, possunt praedicare Evangelium cum simili ad apparentiam zelo et affectione. Causa est, quia tunc homo, ut dictum est, ex suo naturali homine et ejus memoria cogitat et loquitur; at cogitare ex suo spiritu non est ex naturali homine et ejus memoria, sed ex spirituali homine et hujus fide et affectione. Ex hoc solum constare potest quod bini status sint homini, et quod prior status non salvet illum, sed posterior: est enim homo post mortem spiritus; ergo qualis homo fuit in mundo quoad spiritum, talis manet post excessum e mundo.

[6] Praeterea, quod bini illi status homini ecclesiae sint, ex multa experientia datum est scire; homo enim post mortem mitti potest in utrumque statum, et quoque actualiter in utrumque mittitur: multi ex illis, cum missi sunt in priorem statum, locuti sunt sicut Christiani, et ex loquela illa ab aliis crediti sunt quod Christiani essent; sed ut primum in Statum posteriorem, qui proprius erat spiritus eorum, remissi sunt, tunc locuti sunt sicut spiritus diabolici, et prorsus contra illa quae prius (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 491-498, et 499-511).

[7] Ex his constare potest quomodo etiam intelligendum est quod Dominus rejectus sit hodie ab illis qui intra ecclesiam: nempe, quod quidem ex doctrina sit quod agnoscendum et credendum sit Divinum Domini in eodem gradu quo Divinum Patris, nam docet doctrina quod
Sicut est Pater, etiam est Filius increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, ac nemo Eorum maximus et minimus, primus et ultimus; (videatur Symbolum Athanasii;)
et usque tamen non adeunt et colunt Dominum et Ipsius Divinum, sed Patris; quod fit dum orant Patrem ut misereatur propter Filium; et cum hoc dicunt, prorsus non cogitant de Divino Domini, sed de Humano Ipsius separato a Divino, ita de Humano Ipsius simili cum humano alterius hominis; et quoque simul tunc non de uno Deo sed de duobus aut tribus. Ita cogitare de Domino est rejicere Ipsum, nam non simul cogitare de Divino Ipsius cum de Humano Ipsius, per separationem tunc excludunt Divinum; quod tamen non duo sunt sed una Persona, ac unum faciunt sicut anima et corpus.

[8] Locutus sum quondam cum spiritibus, qui dum vixerunt in mundo, fuerunt ex religione Pontificia; et quaesivi num in mundo usquam cogitaverint de Divino Domini. Dixerunt quod cogitaverint quoties in doctrina cum visu essent, et quod tunc agnoverint Divinum Ipsius par Divino Patris; at cum extra doctrinam, quod solum de Humano Ipsius et non de Divino. Quaerebantur cur dicunt quod potestas, quae fuit Humano Ipsius, data sit ei a Patre et non a Se Ipso, quia Divinum Ipsius agnoverunt par Divino Patris: tunc averterunt se, nihil respondentes. Sed dictum illis est quod causa fuerit quia transtulerunt in se omnem Divinam Ipsius potestatem, quod non potuissent nisi separavissent. Quod Dominus apud hos rejectus sit quisque potest ex eo concludere, quod pro Domino colant Papam, et quod nullam potestatem Domino amplius tribuant.

[9] Hic etiam referre velim magnum scandalum auditum a Papa qui vocatus Benedictus XIV. Dixit aperte quod crediderit, cum in mundo vixit, quod Domino nulla potestas sit, quia omnem transtulit in Petrum et inde in ejus successores; addens quod crediderit quod sancti eorum plus potestatis habeant quam Dominus, quia illi a Deo Patre illam retinent; at quod Dominus omnem Sibi abdicaverit et dederit Pontificibus; sed quod usque colendus sit, quia absque eo non sancte colitur Papa. Sed is quia Divinum sibi arrogavit etiam post mortem, post aliquot dies in infernum conjectus est.

AE n. 115

Apocalypsis Explicata n. 115

115. Quod Dominus dicat ad Angelum hujus Ecclesiae, "Ego sum Primus et Ultimus, qui fuit mortuus et vivit," est quia hic agitur de illis intra ecclesiam qui in affectione veri spirituali sunt; qui sunt qui inquirunt vera ex Verbo, et cum inveniunt illa, gaudent corde, solum ex causa quia vera sunt; et simul dicitur hic de illis qui in affectione veri mere naturali sunt, qui sunt qui non inquirunt vera, nec gaudent illis quia vera sunt, sed solum acquiescunt in doctrinalibus suae ecclesiae, et non curant si illa aut vera aut falsa sint: haec discunt memoria tenus, et quoque confirmant ex Verbi sensu litterae; et hoc faciunt solum ad aucupandum famam, honores aut lucrum; hi sunt apud quos Dominus est "mortuus," hoc est, rejectus. Affectio veri spiritualis, quae est amare verum quia est verum, non datur quam apud illos qui conjuncti sunt Domino per agnitionem et fidem Divini Ipsius in Humano; quoniam omne verum caeli et omne verum ecclesiae non aliunde est quam ex Divino Humano Domini; procedit enim inde Divinum Verum, quod Spiritus veritatis seu Spiritus Sanctus vocatur. Inde est omnis affectio veri et sapientia angelis caeli; (quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 265-275, 346-356;) hi sunt apud quos Dominus vivit.

AE n. 116

Apocalypsis Explicata n. 116

116. (Vers. 9.) "Novi tua opera." - Quod significet amorem, constat ex significatione "operum," quod sint quae sunt voluntatis seu amoris, quia opera inde procedunt; et id a quo aliquid procedit, facit omne in eo quod procedit, similiter ut causa in effectu; nam ablata aut cessante causa, cessat effectus: ita etiam voluntas hominis et inde opera; voluntas est causa et opera sunt effectus; et notum est quod cessante voluntate cesset opus; inde patet quod opera sint voluntas in causa. Voluntas hominis est spiritualis, opera autem inde sunt naturalia; inde nunc est quod per "opera" in spirituali sensu intelligatur voluntas. Quod etiam per "opera" intelligatur amor, est quia id quod homo amat hoc vult, et quod corde vult hoc amat; et si penitius inspicis, videbis quod omnia interioris voluntatis hominis sint amoris ejus. Quod tamen in communi sermone dicatur hominis "amor" et non ejus voluntas, est quia amores multiplices sunt, et plures in uno homine, et omnes simul in voluntate, quae non aliter quam Sicut una ab homine percipitur, quia distinguit inter voluntatem et intellectum. Est itaque voluntas ipsum spirituale hominis, quia amor est spiritualis. Quod in Verbo "opera" nominentur et non voluntas seu amor (ut hic et in sequentibus ad Angelos Ecclesiarum, "Novi opera tua," et non Novi voluntatem tuam, seu amorem tuum), est causa, quia omnia quae in sensu litterae Verbi naturalia sunt, et in se continent spiritualia; quapropter ut sensus spiritualis Verbi pateat, explorandum est spirituale quod in naturali, seu a quo naturale procedit.

AE n. 117

Apocalypsis Explicata n. 117

117. "Et afflictionem." - Quod significet anxietatem ex desiderio cognoscendi vera, constat ex significatione "afflictionis," quod sit anxietas mentis ex desiderio cognoscendi vera; agitur enim de illis qui volunt intelligere Verbum, et nondum bene intelligunt (videatur supra, n. 112); et hi in anxietate quoad spiritum sunt, quando non intelligunt. Quod illis talis anxietas sit quando non intelligunt, non scire possunt alii quam qui in affectione veri propter verum sunt, ita qui in affectione spirituali; quinam illi sunt, videatur mox supra (n. 115). Causa est, quia illi conjuncti sunt angelis caeli; et hi continue desiderant vera, quia intelligentiam et sapientiam; desiderant illas sicut famelicus cibum, quapropter etiam intelligentia et sapientia vocatur "cibus spiritualis." Hoc etiam desiderium est homini ab infantia, quia homo cum infans est, et dein cum puer, conjunctus est caelo, et ex caelo hoc desiderium est; sed perit apud illos qui se vertunt ad mundum. Ex his sciri potest quid anxietas mentis seu anxietas spiritualis, quae significatur hic per "afflictionem."

[2] Quod talis anxietas illis sit cum legunt Verbum et non bene intelligunt illud, est quia omnia vera caeli et ecclesiae inde sunt, et ibi recondita latent in sensu ejus spirituali, at non aperiuntur aliis quam qui conjuncti sunt caelo, quoniam ille sensus Verbi in caelo est; sed e caelo non influit ipse spiritualis sensus Verbi apud hominem, verum influit in affectionem ejus, et per hanc in cognitiones quae apud illum, et sic desiderium ejus incendit; et tunc quantum ex sensu litterali Verbi videre potest, tantum recipit genuina vera ecclesiae. Quisque qui in affectione veri spirituali est, appercipit quod pauca sint quae scit, et infinita quae non scit; novit etiam quod illud scire et agnoscere sit primus gradus ad sapientiam; et quod ad primum gradum non venerint qui ex scientiis superbiunt, ac intelligentissimos se inde credunt: hi etiam solent ex falsis plus quam ex veris gloriari; spectant enim sui famam, et hac solum afficiuntur, et non ipso vero; tales sunt qui solum in naturali affectione et inde desiderio sunt (de qua etiam videatur supra, n. 115).

AE n. 118

Apocalypsis Explicata n. 118

118. "Et paupertatem, dives sed es." - Quod significet agnitionem quod nihil ex se sciant, constat ex significatione "paupertatis," quod sit agnitio cordis quod nihil ex se sciant (de qua sequitur); et ex significatione "dives sed esse," quod sit affectio veri spiritualis (de qua etiam sequitur). Quod per "paupertatem" hic intelligatur paupertas spiritualis, et quod per "dives esse" intelligatur spiritualiter dives esse, patet, quoniam illa dicuntur ad ecclesiam. Spiritualiter pauper esse et tamen dives esse, est agnoscere corde quod nihil ex se sciat, intelligat et sapiat; sed quod scit, intelligit et sapit, omne sit ex Domino. In tali agnitione sunt omnes angeli caeli; quapropter etiam intelligentes et sapientes sunt, et in eo gradu in quo sunt in agnitione et perceptione quod ita sit; sciunt enim et percipiunt quod nihil veri quod fidei vocatur, et nihil boni quod amoris, sit ab ipsis, sed a Domino; et quod omnia quae intelligunt et sapiunt se referant ad verum fidei et ad bonum amoris; inde quoque sciunt quod illis omnis intelligentia et sapientia sit a Domino; et quia hoc sciunt et agnoscunt, et quoque hoc volunt et amant, ideo continue influit a Domino Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia, quam recipiunt quantum illo afficiuntur, hoc est, quantum illud amant. Vicissim autem spiritus inferni credunt quod omnia quae cogitant, volunt, et inde loquuntur et faciunt, sint ab ipsis, et nihil a Deo; nam non credunt in Divinum: inde quoque illis loco intelligentiae et sapientiae est insania et stultitia; cogitant enim contra verum et volunt contra bonum, quod est insanus et stultus esse. Similiter facit omnis homo qui in amore Sui est; is quia modo spectat ad Se, non potest aliter quam sibi omnia tribuere; et quia hoc facit, non in aliqua agnitione est quod omnis intelligentia et sapientia sit a Domino; inde quoque est quod cum secum cogitant, contra vera et bona ecclesiae et caeli cogitent; tametsi cum loquuntur cum hominibus, aliter dicant, ex causa ne perdant famam.

[2] Ex his sciri potest quid per "paupertatem" in spirituali sensu intelligitur. Quod is qui spiritualiter pauper est usque dives sit, est quia in affectione veri spirituali est; influit enim intelligentia et sapientia a Domino in hanc affectionem; affectio enim cujusvis recipit, et imbibit sui convenientia sicut spongia aquas; ita affectio veri spiritualis vera spiritualia quae sunt vera ecclesiae ex Verbo. Quod affectio veri spiritualis non aliunde sit quam a Domino, est quia Dominus in caelo et ecclesia est Divinum Verum, procedit enim ab Ipso; et quia Dominus amat ducere
unumquemque ad Se et salvare, et hoc non potest nisi quam per cognitiones veri et boni ex Verbo, ideo amat indere illas homini, et facere illas ejus vitae; sic enim, non aliter, potest aliquem ducere ad Se et salvare. Inde patet quod omnis affectio spiritualis veri sit a Domino, et quod nemo in illa possit esse nisi agnoscat Divinum Domini in Humano Ipsius; per hanc enim agnitionem est conjunctio, et secundum conjunctionem receptio. (Sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est De Sapientia Angelorum Caeli, n. 265-275; et De Sapientibus et Simplicibus in Caelo, n. 346-356; et praeterea ibi, n. 13, 19, 25, 26, 133, 139, 140, 205, 297, 422, 523, 603; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27; ac supra in Explicatione super Apocalypsis n. 6, 59, 112, 115, 117.)

[3] In Verbo passim nominantur "pauperes et egeni," et quoque "esurientes et sitientes;" et per "pauperes et egenos significantur qui credunt se nihil scire ex se, et quoque qui non sciunt quia non habent Verbum; et per "esurientes et sitientes" significantur illi qui continue desiderant vera et per illa perfici. Hi et illi sunt qui intelliguntur per "pauperes," "egenos, esurientes" et "sitientes" in his locis:-
"Beati pauperes spiritu, quoniam illorum est regnum caelorum beati esurientes et sitientes justitiam, quoniam illi saturabuntur" (Matth. v. 3, 6);
"Beati pauperes, quia eorum est regnum caelorum; beati esurientes, quoniam saturabimini" (Luc. vi. 20(, 21));
"Pauperibus praedicabitur Evangelium." "Et pauperes audiunt Evangelium" (Luc. vii. 22; Matth. xi. 5);
Paterfamilias dixit servo, ut abiret in plateas et vicos urbis, et introduceret pauperes (Luc. xiv. 21);
"Tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt" (Esai. (1)xiv. 30);
"Esurivi et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me" (Matth. xxv. 35);
"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; Ego Jehovah exaudiam illos;... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam" (Esai. xii. 17, 18).
Ex ultimo hoc loco patet quod "pauperes et egeni" sint qui desiderant cognitiones boni et veri; "aqua" enim quam quaerunt est verum; (quod "aqua" sit verum fidei, videatur supra, n. 71;) desiderium eorum describitur per" quod lingua eorum siti deficiat," et abundantia quam habituri, per "quod aperientur fluvii super clivis, et fontes in medio vallium."

[4] Qui non sciunt quod per "divites" significentur illi qui Verbum habent, et inde in cognitionibus veri et boni possunt esse, et quod per "pauperes" significentur illi qui non habent Verbum, et usque desiderant vera, non aliter sciunt quam quod
per "divitem" (Luc. xvi. 19, seq.) "qui induebatur purpura et bysso,"
intelligantur divites in mundo, et per "pauperem projectum ad vestibulum ejus, et (qui) desiderabat saturari micis quae cadebant ex mensa divitis," intelligantur pauperes in mundo: sed per "divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, et potuit inde in cognitionibus veri et boni esse, et per "pauperem " ibi intelliguntur gentes quae non habebant Verbum, et tamen desiderabant cognitiones veri et boni; quod dives describatur per "quod indutus esset purpura et bysso," erat quia "purpura" significat genuinum bonum (n. 9467), et "byssus" genuinum verum (n. 5319, 9469, 9596, 9744), utrumque ex Verbo; et quod pauper describatur per "quod projectus esset ad vestibulum divitis, et desideraret saturari micis quae caderent e mensa divitis," erat quia "projici ad vestibulum" erat rejici, ac privari lectione et intellectu Verbi, et "velle saturari micis ex mensa divitis" est desiderare aliqua vera inde; nam "cibus" significat illa quae sunt scientiae, intelligentiae et sapientiae, in genere bonum et verum (n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, (2)5655, 8562, 9003), et "mensa" significat receptaculum earum (n. 9527). Quia pauper in desiderio illo erat, quod idem est cum affectione veri spirituali, ideo de eo dicitur quod "sublatus sit ab angelis in sinum Abrahami," per quod significatur quod in statum angelicum quoad intelligentiam et sapientiam: "sinus Abrahami" est Divinum Verum quod in caelo; qui enim in illo sunt, apud Dominum sunt. (Quod "Abraham" in Verbo significet Dominum, videatur n. (1)2010, 2833, 2836, 3245, 3251, 3305, 3439, 3703, (1)6098, 6185, 6276, 6804, 6847.)

[5] Simile quod per "divitem" et per "pauperem esurientem" ibi, significatur per "divites" et "esurientes" apud Lucam,
"Esurientes implevit bono, et divites dimisit inanes" (i. 53).
(Quod per "divitias" in Verbo intelligantur divitiae spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, videatur n. 1094, 4508, 10227; et in opere De Caelo et Inferno, n. 365; et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, quas confirmant ex Sensu litterae Verbi, in Arcanis Coelestibus, n. 1694. Quod "divitiae" in verbo significent cognitiones veri et boni, et infra intelligentiam et sapientiam, est ex correspondentia; in caelo enim apud angelos apparent omnia sicut fulgentia ex auro et argento et lapidibus pretiosis; et hoc quantum in intelligentia veri et sapientia boni sunt: etiam apud spiritus, qui infra caelos sunt, sunt divitiae in apparentia secundum receptionem veri et boni a Domino apud illos.)

AE n. 119

Apocalypsis Explicata n. 119

119. "Et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt." - Quod significet invectionem ab illis qui putant se in cognitionibus boni et veri esse, quia habent Verbum, et tamen non sunt, constat ex significatione "blasphemiae," quod sit vituperatio et invectio; et ex significatione "judaeorum," quod sint qui in cognitionibus boni et veri ex Verbo sunt, nam "Judah" in Verbi sensu supremo significat Dominum quoad amorem caelestem, in sensu interno regnum caeleste Domini et Verbum, et in sensu externo doctrinam e Verbo quae ecclesiae caelestis (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3881, 6363): inde constare potest quod per "blasphemiam dicentium se Judaeos esse et non sunt," significetur vituperatio et invectio ab illis qui dicunt se agnoscere Dominum, et esse in regno Ipsius, inque vera doctrina, quia habent Verbum, et non tamen sunt; in genere, qui dicunt se in cognitionibus boni et veri esse ex Verbo, et tamen in falsis et malis sunt.

[2] Qui nihil de sensu interno Verbi norunt, non aliter scire possunt quam quod in propheticis Verbi per "Jehudam" et "Judaeos"' intelligantur Jehudah et Judaei; ast per nomina eorum ibi non illi intelliguntur, sed omnes qui in vera doctrina ecclesiae sunt, ita qui in cognitionibus boni et veri ex Verbo, et in opposito sensu illi qui in falsa doctrina sunt, ita qui vera et bona Verbi adulteraverunt. Quod non Jehudah et Judaei sint intellecti, constare solum potest ex eo, quod sensus internus sit in singulis Verbi, et quoque in nominibus personarum et locorum, et quod in illo sensu non agatur nisi de rebus caeli et ecclesiae, inde quoque per nomina "Jehudae" et "Israelis;" et quia apud illos instituta fuit ecclesia in qua repraesentativa et significativa caelestium fuerunt omnia, ideo per nomina eorum significatum est id quod essentialiter facit ecclesiam, nempe in supremo sensu Ipse Dominus, et in interno Verbum Ipsius, ac in externo doctrina ex Verbo, ut supra dictum est. Inde patet quantum hallucinantur qui Secundum litteram credunt quod Judaei reducendi sint in Terram Canaanem, et quod illi electi et destinati sint ad caelum prae aliis; cum tamen pauci ex illa gente salvantur, quoniam non alii salvantur quam qui credunt in Dominum; et qui credit in Dominum in mundo, is credit in Ipsum post obitum; et illa gens prorsus a sua fide rejecit Ipsum.

[3] Quod per "Jehudam" intelligatur Dominus quoad regnum suum et quoad Verbum, constare potest a prophetico Israelis de filiis suis, quod cum evolvitur per sensum internum patet quid unaquaevis tribus in ecclesia repraesentavit. Quod tribus Jehudae repraesentaverit regnum Domini seu ecclesiam ubi Verbum, constat manifeste; nam de Jehudah dicitur,
"Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti, fili mi:... non recedet sceptrum de Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum Venit Schilo, et Huic adhaesio populorum; qui ligabit ad vitem pullum asininum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae; dum laverit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genes. xlix. 11):
quod singula haec significent regnum Domini seu ecclesiam, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa explicantur.

[4] Qui scit quod per "Jehudam" intelligatur in supremo sensu Dominus, et in interno regnum Ipsius ac Verbum, ac in externo doctrina e Verbo, ac in opposito sensu illi qui negant Dominum et adulterant Verbum, scire potest quid per "Jehudam" plurimis in locis in Verbo significatur ut in sequentibus his: -
"Audite domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt" (Esai. xlviii. 1);
"domus Jacobi" et "Israelis" est ecclesia; "ex aquis Jehudae exire" est ex doctrina e Verbo, ecclesia enim inde est; quod "aquae" sint vera doctrinae ex Verbo, videatur supra (n. 71).
"Filios Jehudae et filios Hierosolymae Vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeatis eos a terminis eorum... Fiet in die omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit,... et Jehudah in aeternum sedebit" (Joel iv. (B.A. iii.) 6, 18, 20):
"vendere filios Jehudae et filios Hierosolymae filiis Graecorum," est falsificare bona et vera ecclesiae; "in die illo," est quando finis illius ecclesiae est, et nova apud gentes instaurata; "omnes rivi Jehudae fluent aquis," significant abundantiam veri et boni ex Verbo illis qui in Nova Ecclesia; quod ex Verbo, significatur per quod "fons e domo Jehovae exibit." Inde patet quod per "Jehudam" qui "In aeternum sedebit," non intelligatur Jehudah seu Judaica gens, sed omnes illi qui in bono per vera ex Verbo sunt.

[5] Similia intelliguntur per "Jehudam" in sequentibus his locis: -
"Domus Jehudae miserebor, et salvabo illos et congregabuntur filii Jehudae et filii Israelis una, et ponent sibi caput unum, et ascendent e terra, quia magnus dies "Israelis" (Hosch. i. 7, 11);
"Tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo; erunt Mihi in populum; habitabo namque in te:... tunc Jehovah hereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem suam super terra sanctitatis, et eliget iterum Hierosolymam" (Sach. ii. 15, 16 (B.A. 11, 12));
"Visitabit Jehovah Zebaoth gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos (sicut) equum gloriae in bello;... potentem reddam domum Jehudae" (Sach. x. 3, 6);
"Deus salvabit Zionem, et aedificabit urbes Jehudae et habitabunt ibi, et hereditabunt eam, et semen servorum Illius hereditabunt eam; et amantes nomen Jehovae habitabunt in ea" (Psalm. lxix. 36, 37 (B.A. 35, 36));
"Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium meorum, ut possideant eum electi mei" (Esai. lxv. 9);
praeter in plurimis aliis locis. (Porro quod gens Judaica non intellecta sit in Verbo in illis locis et in aliis ubi vocantur "electi" et "heredes," videri potest ex illis quae de gente illa ex Arcanis Caelestibus allata sunt, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.) Ex his nunc constare potest quid significatur per "blasphemiam dicentium Judaeos esse se, et non sunt."

AE n. 120

Apocalypsis Explicata n. 120

120. "Sed synagoga satanae." - Quod significet doctrinam omnium falsorum apud illos, constat ex significatione "synagogae," quod sit doctrina (de qua sequitur), et ex significatione "satanae," quod sit infernum ex quo omnia falsa. Sunt bina genera infernorum, unum in quo sunt illi qui in malis, et alterum in quo sunt illi qui in falsis mali. Infernum in quo sunt illi qui in malis, una voce vocatur Diabolus; ac infernum in quo sunt illi qui in falsis mali, una voce vocatur Satanas. Quod ita nominentur inferna, ignorant illi qui nihil de infernis sciunt, et qui de diabolo captaverunt opinionem quod creatus fuerit lucis angelus, et quia rebellis factus cum turba sua dejectus sit, et sic factum est infernum. (Quod inferna dicantur Diabolus et Satanas, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 311, 544, 553; et in opusculo De Ultimo Judicio, in articulo ubi ostensum est quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere, n. 14-112.)

[2] Praeterea sciendum est quod sicut omnia bona et vera sunt e caelis a Domino, ita omnia mala et falsa ex infernis. Qui credit quod bona et vera aliunde sint quam e caelis a Domino, et quod mala et falsa aliunde quam ex infernis, multum fallitur. Homo solum est receptaculum eorum, et quo se vertit inde recipit; si se vertit ad caelum, quod fit per bona amoris et vera fidei, tunc recipit bona et vera a Domino; at si se vertit ad infernum, quod fit per mala amoris et falsa fidei, tunc recipit mala et falsa ab infernis. Quoniam nunc omnia mala et falsa ab infernis sunt, et inferna una voce dicuntur vel diabolus vel satanas, sequitur quod per "diabolum" etiam significentur omnia mala, et per "satanam" omnia falsa. Inde nunc est, quod per "synagogam satanae" significetur doctrina omnium falsorum.

[3] Quod per "synagogam" significetur doctrina, est quia in synagogis docebatur, et quoque lites in doctrinalibus dirimebantur. Quod in synagogis doceretur, patet apud Matth. iv. 23: cap. ix. 35; cap. xiii. 54: Marc. i. 21, 22, (1)29, 39; cap. vi. 2: Luc. iv. 15, 16, 44; cap. xiii. 10, 14: Joh. xviii. 20. Quod lites in doctrinalibus in synagogis dirimerentur. concludi potest ex illis quae dicuntur apud
Matth. x. 17; Marc. xiii. 9; Luc. xii. 11; cap. xxi. 12: Joh. ix. 22; cap. xii. 42; cap. xvi. (1)2, 3. Quod apud gentem Judaicam fuerit doctrina omnium falsorum, constare potest ex multis quae de illa gente nota sunt; quod nempe negaverint Dominum, quod velint Messiam cujus regnum sit in terris, et qui evehat illos supra omnes gentes in mundo; quod omnem cultum in externi ponant, et quod interna cultus quae sunt fidei et amoris in Dominum rejiciant; quod omnia in Verbo ad se applicent, et illud per traditiones a se inventas falsificent (Videatur Matth. xv. 6-9; Marc. vii. 1-13); porro qualis illa gens quoad interiora sua ab initio fuerat, constare potest ex Cantico Mosis (Deutr. cap. xxxii.), et alibi pluries (et in collectis ex Arcanis Caelestibus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248).

AE n. 121

Apocalypsis Explicata n. 121

121. (Vers. 10.) "Ne timeas quae futurus es pati." - Quod significet Ne doleant quod tales persequantur vos, constat ex significatione "Ne timeas," cum de illis qui passuri sunt persecutiones, quod sit ne doleant animo, nam timor eorum est etiam dolor; et ex significatione "quae futurus es pati," nempe ab illis qui in doctrina omnium falsorum sunt, quod sit quod tales persecuturi sint. Agitur nunc de persecutione illorum qui in affectione veri spirituali sunt ab illis qui in falsis: hoc imprimis constare potest ex illis qui tales in mundo spirituum sunt (de quo mundo videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 421-535); nam ibi patent omnes quales sunt quoad interiora quae sunt cogitationis et intentionis, quoniam quisque ibi in se est, quia est spiritus, ac spiritus est qui cogitat et intendit. Omnes ibi Spiritus vel conjuncti sunt infernis vel conjuncti caelis: illi qui conjuncti sunt infernis, ut primum appercipiunt aliquem in affectione veri spirituali esse, incipiunt flagrare odio, et conantur eum perdere; non sustinent visum ejus: plerique ex illis cum modo parumper percipiunt jucundum affectionis veri spiritualis, quod est ipsum jucundum caeli, fiunt sicut insani, et tunc nihil jucundius illis est quam id exstinguere. Inde patet quod omnia inferna sint contra affectionem veri spiritualem, et quod omnes caeli sint in illa. Simile foret in terris inter homines si in perceptione essent in qua sunt spiritus; sed quia in tali non sunt, et inde non sciunt quinam sunt, quiescunt, et inter se amice agunt secundum jucunda mundi. Sed usque se manifestat inter ecclesias apud illos qui religiosis student: et quoque se manifestat apud illos qui in affectione illa spirituali sunt, per id, quod falsa in cogitationes eorum irrumpant conantia exstinguere desiderium eorum et inde jucundum. Falsa illa quae in cogitationes irrumpunt sunt ab inferno; nam omnia quae homo cogitat, vel ex inferno vel e caelo sunt, ut supra (n. 120) dictum est.

AE n. 122

Apocalypsis Explicata n. 122

122. "Ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam." - Quod significet quod qui in falsis ex malo sunt aggressuri deprivare illos omni vero ex Verbo, constat ex significatione "conjicere in custodiam," cum de illis qui in affectione veri spirituali sunt, quod sit conari et aggredi deprivare veris ex Verbo (de qua sequitur); et ex significatione "diaboli," quod sint inferna quae sunt in malo et inde falsis (de qua supra, n. 120). Quod "conjicere in custodiam," cum de illis qui in affectione veri spirituali sunt, sit conari et aggredi deprivare veris ex Verbo, est quia vera sunt sicut in custodia aut in carcere cum falsa irrumpunt; et quamdiu haec sub intuitione sunt, vera non possunt apparere, minus in libertatem emitti: illi qui in affectione veri spirituali sunt, qui sunt qui amant vera quia vera sunt, in tali carcere toties detinentur quoties non intelligunt Verbum, et tamen volunt intelligere; falsa quae captivant, exsurgunt ab inferno in naturalem hominem, quando dominantur ibi jucunda amoris sui et mundi, haec enim jucunda sunt origines omnium malorum et inde falsorum (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83).

[2] Hoc in spirituali sensu intelligitur per "conjici a diabolo in custodiam;" diabolus enim quia est infernum, et ex inferno omne malum exsurgit, et ejus influxus est in naturalem hominem et non in spiritualem, ideo afficit omnes qui in illorum amorum jucundis sunt, et hos sibi subjicit et facit turbam suam; nam omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis ex amoribus sui et mundi sunt. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 551-565: sed quod jucunda illorum amorum vertantur in correspondentia, quae qualia sunt, videatur etiam ibi, n. 485-490.) Haec conjectio in custodiam a diabolo describitur in Verbo per quod Judaei et mali persecuturi sint discipulos Domini, illos probris affecturi et occisuri; nam per "discipulos Domini" intelliguntur omnes qui in veris ex bono sunt, ita qui in veris ex Domino; et cum illi per "discipulos Domini" intelliguntur, etiam in sensu abstracto a personis, qui sensus est ipse sensus spiritualis Verbi, intelliguntur ipsa vera et bona quae ex Domino per Verbum Ipsius. (Quod per "duodecim discipulos Domini" intelligantur omnia fidei et amoris in complexu, ita omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod Verbum in caelo intelligatur abstracte a personis, supra, n. 99, 100.)

[3] Qui novit quod per "discipulos Domini" intelligantur omnes qui in veris ex bono a Domino sunt, et in sensu abstracto ipsa vera ex bono, et quod per "conjectionem illorum in custodiam a diabolo "intelligatur conatus illorum qui in falsis ex malo sunt deprivandi illos veris, ac in sensu abstracto a personis detentio et captivatio verorum a falsis, ut supra, illi intelligere possunt quid in utroque sensu significatur in sequentibus his locis: -
"Injicient in vos manus et persequentur vos, tradentes vos in synagogas et custodias... propter nomen meum" (Luc. xxi. 12);
quod "propter nomen Domini" significet propter bona amoris et vera fidei ab Ipso, videatur supra (n. 102).
"Tunc tradent Vos in tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti propter nomen meum (Matth. xxiv. 9, 11);
"Tradent vos in synedria et in synagogas, et flagellabunt Vos propter Me" (Matth. x. 17, 18; Marc. xiii. 9);
"Ecce mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini ab urbe in urbem" (Matth. xxiii. 34);
"Homo paterfamilias plantavit vineam... et locavit agricolis... Cum appropinquavit tempus fructuum, misit servos suos ad agricolas, ut acciperet fructus ejus; sed apprehendentes agricolae servos unum ceciderunt virgis, alterum occiderunt, alium lapidarunt. Iterum misit alios servos, sed fecerunt iis similiter. Tandem misit ad eos Filium suum;... sed agricolae Videntes Filium, dixerunt inter se, Hic est heres, Venite, occidamus Ipsum, et possideamus hereditatem lpsius. Et apprehendentes Ipsum, ejecerunt extra vineam, et occiderunt" (Matth. xxi. 33-44);
"Dixit Sapientia Dei, Mittam ad illos prophetas et apostolos. et ex illis occident et persequentur" (Luc. xi. 49).
(Quod per "prophetas" in verbo intelligantur docentes vera, et in sensu abstracta personis doctrina veri, videatur n. 2534, 7269; et quod similia per "apostolos," supra, n. 100.)
"Beati cum probris affecerint vos, et persecuti fuerint, dixerintque omne verbum malum contra vos mentientes, propter Me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra multa in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui ante Vos" (Matth. v. (1)11, 12);
"Beati cum odio habuerint vos homines, et cum separaverint, et probro affecerint, et ejecerint nomen vestrum sicut malum, propter Filium hominis;... secundum hoc faciebant prophetis patres eorum" (Luc. vi. 22, 23).

[4] Simile quod in his locis, significatur etiam per verba Domini, quod secuturi Ipsum et portaturi crucem suam, in his sequentibus: -
"Jesus dixit discipulis suis, Si quis vult post Me venire, abneget semet ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur Me" (Matth. xvi. 24; Marc. viii. 34);
"abnegare se ipsum" est rejicere mala quae ex proprio.
"Qui non portat crucem suam, et venit post Me, non potest meus esse discipulus" (Luc. xiv. 27);
Jesus dixit ad adoiescentem divitem, "Unum tibi deest; abi, vende quaecunque habes,... et veni, sequere Me, portans crucem" (Marc. x. 21);
per hoc in sensu spirituali intelligitur, quod rejecturus esset falsa quae erant doctrinae Judaicae, et accepturus doctrinam veri a Domino, et quod subiturus impugnationes et tentationes a falsis; quare falluntur qui credunt quod qui Dominum volunt sequi vendituri sint sua bona, et passuri crucem. Quoniam Dominus erat ipsum Divinum Verum, quod (apud Johannem, cap. i. 1-3, 14) vocatur "Verbum," ideo per quod Dominus passus sit Se flagellari et crucifigi, significatur quod a Judaeis ita factum sit cum Divino Vero quod in Verbo. (Quod omnia quae de Passione Domini apud Evangelistas memorantur, involvant et significent quod Judaei ita Divinum Verum tractaverint, videatur supra, n. 83.) Quare dicit Dominus,
"Mementote sermonis mei... si Me persecuti sunt, etiam vos persequentur" (Joh. xv. 20).

[5] Quod Judaei in specie intelligantur per "diabolum" qui conjecturus esset discipulos Domini in custodias, et quod in genere intelligantur omnes "qui se Judaeos vocant et non sunt, sed synagoga satanae" (secundum ea quae supra, n. 119, 120, allata sunt), patet a Domini verbis apud Johannem,
"Loquelam meam non cognoscitis, quia non potestis audire sermonem meum; vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non veritas in eo; cum loquitur mendacium, ex proprio loquitur, quia mendax est et pater ejus" (viii. 43, 44).
Quod ab initio fuerint contra vera, et in falsis ex malo, significatur per quod pater eorum esset "homicida ab initio," et "non veritas" sed "mendacium" in eo; "homicida" est destructor veri ecclesiae, et "pater" sunt priores. (De gente Judiica qualis fuerat et quoque hodie est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248. Quod per "vinctos in carcere" significentur qui in falsis ex malo, in Arcanis Caelestibus, n. (1)4958, 5096. Quod per "(1)vinciri in carcere" significetur detineri et separari a veris, n. 5037, (5038,) 5083, 5086, 5096; et quoque quod tentari, n. 5037, 5038.)

[6] Quod Judaei tales fuerint ut nunc descriptum est, erat quia in amore sui et mundi fuerunt prae aliis gentibus; et qui tales sunt, cum legunt Verbum omnia applicant suis amoribus; et Judaei imprimis, quia toties nominati sunt. Similiter fit cum aliis qui in illis amoribus sunt; nam is amor qui dominatur, mentem legentis vertit solum ad illa quae favent ei: amor enim est quasi ignis, ex quo lucent illa quae lavent; cetera vel praetereuntur sicut non visa, vel trahuntur in partes per sinistram explicationem, et sic falsificantur. Hi et illi infestant eos qui in affectione veri spirituali, et intelliguntur per "diabolum," qui illos qui ab ecclesia Domini sunt "injicit in custodiam;" ex his enim e mundo spirituali influunt omnia falsa apud illos qui desiderant vera, quae illos tenent quasi vinctos in carcere: intelliguntur etiam per eos de quibus Dominus dicit,
"In custodia fui et non visitastis Me" (Matth. xxv. 43).

AE n. 123

Apocalypsis Explicata n. 123

123. "Ut tentemini" - Quod significet inde incrementum desiderii veri, constat ex significatione "tentari," quod sit infestari a falsis (de qua in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 197, 198); hic autem, quia dicitur quod "conjiciet ex vobis diabolus in custodiam," per quod intelligitur illa infestatio, ideo per "tentari" significatur incrementum desiderii et inde veri, quoniam tentationes id efficiunt. (Quod per tentationes, in quibus homo vincit, fiat illustratio et perceptio veri et boni, videatur in Arcanis Caelestibus, n.8367, 8370. Quod inde intelligentia et sapientia, n. 8966, 8967. Quod vera post tentationes in immensum crescant, n. 6663; praeter plura, de quibus videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201.)

AE n. 124

Apocalypsis Explicata n. 124

124. "Et habebitis afflictionem diebus decem." - Quod significet quod infestatio et inde tentatio duratura sit aliquo tempore, constat ex significatione "afflictionis," quod sit infestatio et tentatio illorum qui in affectione veri spirituali sunt ab illis qui in falsis; (quod hoc per "afflictionem" intelligatur, patet, quoniam de illis dicitur;) et ex significatione "dierum decem," quod sit duratio aliquo tempore. Causa quod per "dies decem" significetur duratio aliquo tempore, est quia per "quadraginta dies" significatur integra duratio infestationis et tentationis (videatur n. 2959, 7985, 7986), et "decem" sunt inde aliqua pars; omnes enim numeri in Verbo significant res aut status, ac varios secundum respectum ad alios numeros. (Numerus "decem" absque respectu ad alios numeros significat plenum aut multum, videatur n. 3107, 4638, at respective ad majorem significat quantum ad usus, n. 9757; hic itaque durationem aliquo tempore, ita sicut usus postulat. Quod omnes numeri in Verbo significent res aut status, n. 482, 487, 647, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, (1)4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253.) Qui expendit, videre potest quod hic per "afflictionem dierum decem," quam habituri sunt qui conjecti in custodiam a diabolo, aliud significetur quam afflictio dierum decem.

AE n. 125

Apocalypsis Explicata n. 125

125. "Esto fidelis usque ad mortem." - Quod significet permanentiam in veris ad finem, constat absque explicatione: dicitur "usque ad mortem," quia qualis homo est cum moritur, talis manet in aeternum; Vita anteacta est modo vita formationis spiritus ejus (de qua re videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n, 470-484).

AE n. 126

Apocalypsis Explicata n. 126

126. "Et dabo tibi coronam vitae." - Quod significet sapientiam et inde felicitatem aeternam, constat ex significatione "coronae," cum de illis qui in spirituali affectione cognitionum veri et boni sunt, quod sit sapientia (de qua sequitur); et ex significatione "vitae," quod sit felicitas aeterna, quae etiam vita aeterna vocatur. Quod illis qui in spirituali affectione veri et boni sunt, de quibus hic agitur, sit felicitas aeterna, est quia caelum apud hominem implantatur per cognitiones veri et boni ex Verbo. Qui credit quod caelum implantetur per alia media, multum fallitur: homo enim nascitur solum naturalis cum facultate ut fieri possit spiritualis; sed fit spiritualis per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Quis usquam fieri potest spiritualis, nisi sciat aliquid de Domino, de caelo, de vita post mortem, de fide et de amore, et de reliquis quae sunt media salutis? Si homo illa ignoraret, mansurus esset naturalis; et mere naturalis homo non potest aliquid commune habere cum angelis caeli, qui spirituales sunt. Sunt binae mentes apud hominem, una exterior et altera interior. Mens exterior vocatur mens naturalis; mens autem interior vocatur mens spiritualis. Illa mens, seu naturalis, aperitur per cognitiones rerum quae sunt in mundo; haec (1)autem mens, seu spiritualis, aperitur per cognitiones rerum quae sunt in caelo, quas docet Verbum, et ex Verbo ecclesia; per has fit homo spiritualis dum novit illas et vivit secundum illas.

[2] Hoc intelligitur per Domini verba apud Johannem,
"Nisi quis fuerit generatus ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (iii. 5);
per "aquam" significantur vera fidei, et per "spiritum," vita secundum illa (videatur supra, n. 71; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209). Perplurimi hodie credunt quod in caelum venturi sint solum per sanctum cultum in templis, perque adorationes et preces; sed illi ex iis qui non curant cognitiones veri et boni ex Verbo, ac illas imbuunt non solum memoria sed etiam vita, manent naturales ut prius; nec fiunt spirituales, nam sanctus eorum cultus, adorationes et preces non procedunt ex aliqua origine spirituali: mens enim eorum spiritualis non est aperta per cognitiones rerum spiritualium et per vitam secundum illas, sed est vacua; et cultus procedens ex vacuo est modo gestus naturalis, cui non aliquid spirituale inest. Si tales quoad moralem et civilem vitam insinceri ac injusti sunt, tunc sanctus eorum cultus, adorationes et preces intus in se habent tale quod repellit caelum a se, loco quod credant quod per illa recipiant caelum: est enim eorum sanctus cultus sicut vas in quo sunt tetra et sordida quae transpirant; et est sicut vestis splendida intra quam est corpus scatens ex ulceribus; vidi tales ad multa millia dejectos in infernum. Aliter vero sanctus cultus, adorationes et preces, apud illos qui in cognitionibus veri et boni sunt et in vita secundum illas; apud hos placent illa Domino, nam sunt effectus spiritus eorum in corpore, seu effectus fidei et amoris eorum; sic tantum non sunt gestus naturales sed actus spirituales. Ex his constare potest quod cognitiones veri et boni ex Verbo et vita secundum illas, solum faciant hominem spiritualem; et quod ei, qui spiritualis per illa fit, indi possit sapientia angelica a Domino, et cum hac felicitas aeterna; nec est angelis aliunde felicitas quam ex sapientia.

[3] Quod "corona" significet sapientiam, est quia omnia quae investiunt hominem ac insigniunt illum, trahunt significationem ab illa parte hominis quam investiunt seu insiglliunt (videatur n. 9827); ac "corona" (significat) sapientiam, quia insignit caput, per quod in Verbo significatur sapientia, residet enim ibi: ut apud Ezechielem,
"Ornavi te ornatu, dedique armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum. Insuper dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus in caput tuum" (xvi. 11, 12):
ibi agitur de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, qualis illa a Domino instaurata est; per singula haec insignia in sensu spirituali intelliguntur talia quae sunt ecclesiae, et significationem trahunt ex parte cui applicantur; per "coronam ornatus" ibi intelligitur sapientia. (Quid autem per "ornatum," videatur n. 10536, 10540; quid per "armillas," n. 3103, 3105; quid per "torquem," n. 5320; quid per "monile," n. 4551; et quid per "inaures," n. 4551, 10402). Similiter sapientia quae ex cognitionibus veri et boni ex Verbo et ex vita secundum illas, significatur per coronam" in pluribus aliis locis in Verbo (Ut Esai. xxviii. 5: Jerem. xiii, 18: Thren. v. 15, 16: Ezech. xxi. 30, 31 (B.A. 25, 26); cap. xxiii. 42: Sach. vi. 11-13(, 14): Psalm. lxxxlx. 39, 40 (B.A. 38, 39); Psalm. cxxxii. 17, 18: Hiob xix. 9: Apoc. iii. 11: cap. iv. 4). Quod reges coronentur, est ex antiquis temporibus, quando sciverunt repraesentativa et significativa; sciverunt enim quod reges repraesentarent Dominum quoad Divinum Verum, et quod "corona" significatura esset sapientiam. (Quod reges repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5068, 6148.) Quod "reges" ac "filii regis" dicantur qui in veris sunt, (videatur) supra (n. 31); et quia illi dicuntur "reges" in Verbo, et regibus est corona, ideo hic, ubi de illis agitur, dicitur quod "accepturi coronam vitae."

AE n. 127

Apocalypsis Explicata n. 127

127. (Vers. 11.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiii." - Quod significet quad qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, videatur supra (n. 108), ubi dicuntur similia.

AE n. 128

Apocalypsis Explicata n. 128

128. "Et vincens non laedetur a morte secunda." - Quod significet quod qui permanet in genuina affectione veri ad finem vitae suae in mundo, in novum caelum venturus sit, constat ex significatione "vincere," cum de illis qui desiderant cognitiones veri et boni ex Verbo, quod sit permanere in genuina affectione veri usque ad finem vitae in mundo: dicitur "vincens," quia illi sunt qui spiritualem tentationem, quae est a malis et falsis, subeunt, et pugnant; quibus resistere, et quae domare et subjugare sicut suos hostes, est vincere. Sed nemo vincit, nisi permaneat in affectione veri spirituali usque ad finem vitae in mundo: tunc absolvitur opus, nam homo in aeternum manet qualis tunc est, nempe qualis ejus vita ad illum terminum fuit; mors est complementum ejus. Sed vincere nemo potest, nisi solus Dominus; homo qui oredit ex se vincere, et non Dominus apud illum, is non vincit sed succumbit; est enim fides spiritualis quae vincit, et nihil fidei spiritualis est ab homine, sed omne ejus a Domino. (Quid fides spiritualis, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; et in Doctrina Novae Hiersoloymae, n. 108-109; et quid tentatio spiritualis, ibi n. 187-201.) Quod "non laedi a morte secunda" sit venire in novum caelum, non sciri potest nisi sciatur quid "prius caelum," et quid "novum caelum," de quibus in Apocalypsi (cap. xxi.). (Quid "prius caelum," aliquid ostensum est in opusculo De Ultimo Judicio, n. 65-72; et quid "novum caelum," in Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 1-7.) Sed quid "prima mors" et quid "secunda mors," tum quid "prima resurrectio" et "secunda resurrectio" dicetur in explicatione ad cap. xx., xxi., ubi dicitur,
"Reliqui ex mortuis non reviviscent, donec consummati fuerint mille anni; hoc est resurrectio prima: beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione (1)prima; in hos secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes Dei et Christi" (xx. 5, 6);
"Eorum pars erit in stagno ardente igne et sulphure, quod est mors secunda" (xxi. 8).
Inde patet quod "mors secunda" sit damnatio; inde laedi ab illa est damnari, ac vicissim non laedi ab illa est salvari; et quia omnes qui salvantur in novum caelum veniunt, ideo per "non laedi a morte secunda" significatur venire in novum caelum (de quo, et a quibus id, videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 2-6).

AE n. 129

Apocalypsis Explicata n. 129

129. VERSUS 12-17
"Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe: Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam. Novi opera tua, et ubi habitas, ubi thronus satanae; et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos, ubi habitat satanas. Sed habeo adversus te pauca, quod habeas illa tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram filiis israelis, edere Idolothyta et scortari. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi. Resipisce; sin minus, veniam tibi alto, et pugnabo cum illis romphaea oris mei. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis; vincenti dabo illi edere de manna abscondito: et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui accipit."
12. "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe," significat ad recordationem illis infra ecclesiam qui in tentationibus sunt (n. 130); "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam," significat Dominum qui solus in tentationibus pugnat (n. 131).
13. "Novi opera tua," significat amorem et fidem (n. 132); "(et) ubi habitas," significat inter quos nunc vivit (n. 133); "ubi thronus satanae," significat ubi regnant omnia falsa (n. 134); "et tenes nomen meum," significat agnitionem Divini in Humano Ipsius (n. 135); "et non negasti fidem (meam)," significat constantia" in veris (n. 136); et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos," significat in eo tempore et statu quo odio habentur omnes qui Divinum Humanum Domini profitentur (n. 137); "ubi habitat satanas," significat ad illis qui in doctrina omnium falsorum sunt (n. 138).
14. "Sed habeo adversus te pauca," significat quod cavendum sit (n. 139); "quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram illis Israelis," significat illos qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia (n. 140); "edere idolothyta et scortari," significat ut imbuant mala et inde falsa (n. 141).
15. "Ita habes (et) tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi," significat illos qui separant bonum a vero seu charitatem a fide, quod est contra Divinum ordinem (n. 142).
16. "Resipisce," significat dissociationem ab illis (n. 143); "sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo contra illos romphaea oris me," significat si non, cum visitatio venit, quod dispergentur (n. 144).
17. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 145); "Vincenti dabo (illi) edere de manna abscondito," significat iis qui in tentationibus vincunt, jucundum amoris caelestis ex Divino Humano Domini (n. 146); "et dabo illi calculum album," significat sapientium et intelligentiam (n. 147); et in calculo nomen novum scriptum quod nemo novit nisi qui accipit," significat statum vitae interioris ignotum omnibus praeter illis qui in eo sunt (n. 148).

AE n. 130

Apocalypsis Explicata n. 130

130. (Vers. 12.) "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe." - Quod significet ad recordationem illis intra Ecclesiam qui in tentationibus sunt, constat ex significatione "scribere," quod sit ad recordationem (de qua n. 8620); ex significatione "angeli," quod sit recipiens Divini Veri, et in sensu supremo ipsum Divinum Verum procedens a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "Ecclesiae in Pergamo," quod sint illi intra ecclesiam qui in tentationibus sunt; quod ii sint qui intelliguntur per "Ecclesiam in Pergamo," patet a scriptis ad illam, quae sequuntur; aliunde non sciri potest quid per unamquamvis ecclesiam ex septem significatur. Nam, ut prius ostensum est, non intelligitur aliqua ecclesia in Epheso, in Smyrna, in Pergamo, Thyatira, Sarde, Philadelphia et Laodicea, sed omnes qui ab ecclesia Domini sunt; et per unamquamvis aliquid quod facit ecclesiam apud hominem. Et quia prima ecclesiae sunt cognitiones veri et boni, et affectio veri spiritualis, ideo de illis primum actum est, nempe in scriptis ad Angelum Ephesinae et Smyrnensis Ecclesiae, de cognitionibus veri et boni ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, et de affectione veri spirituali ad Angelum Smyrnensis Ecclesiae: et quia nemo potest imbui cognitionibus veri et boni quoad vitam ac persistere in affectione veri spirituali, nisi subeat tentationes, ideo nunc de illis agitur in scriptis ad Angelum Ecclesiae in Pergamo. Inde apparet quo ordine sequuntur illa quae sub nominibus septem ecclesiarum docentur.

[2] Quod dicatur "Ad Angelum Ecclesiae scribe," et non Ad Ecclesiam, est quia per "Angelum" significatur Divinum Verum, quod facit ecclesiam; Divinum enim Verum docet quomodo homo victurus est ut fiat ecclesia. Quod per "angelum" in Verbo in sensu ejus spirituali non intelligatur aliquis angelus, sed in supremo sensu Divinum Verum procedens a Domino, et in sensu respectivo is qui recipit illud, constare potest ex eo quod omnes angeli sint recipientes Divini Veri a Domino; et quod nullus angelus sit ex se angelus, et quod tantum angelus sit quantum illud recipit: nam angeli prae hominibus sciunt et percipiunt quod omne bonum amoris et verum fidei non sit ab ipsis sed a Domino; et quia bonum amoris et verum fidei faciunt sapientiam et intelligentiam eorum, et hae totum angelum, ideo norunt et dicunt se modo esse recipientes Divini procedentis a Domino, et sic in eo gradu esse angelos in quo id recipiunt; inde est quod velint ut "angeli" intelligantur spiritualiter, quod est abstracte a personis, nempe Divina Vera. Per Divinum Verum intelligitur simul Divinum Bonum, quoniam unita procedunt a Domino (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13,140).

[3] Nunc quia Divinum Verum procedens a Domino facit angelum, ideo in supremo sensu in Verbo per "Angelum" intelligitur Ipse Dominus: - Ut apud Esaiam,
"Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum et indulgentiam suam Hic redemit eos et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis" (lxiii. 9);
apud Mosen,
"Angelus qui redemit me ab omni malo, benedicat" illis (Gen. xlviii. 16);
apud eundem,
"Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via;... caveto tibia faciebus Ipsius, quia nomen meum in medio Illius" (Exod. xxiii. 20-23).

[4] Quia Dominus quoad Divinum Verum vocatur "Angelus," ideo etiam Divina vera in sensu spirituali intelliguntur per "angelos," ut in sequentibus locis: -
"Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno suo omnia offendicula,... in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos e medio justorum" (Matth. xiii. 41, 49);
In consummatione saeculi Filius hominis "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabit electos e quatuor ventis" (Matth. xxiv. (3,) 31);
"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (Matth. xxv. 31);
Dixit Jesus, "Exhinc videbitis caelum se aperiens, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis" (Joh. i. 52 (B.A. 51)).
In his locis in sensu spirituali per "angelos" intelliguntur Divina vera, et non angeli; ut in locis antecedentibus, quod in consummatione saeculi "angeli collecturi sint omnia offendicula," "separaturi malos e medio justorum," quod "collecturi electos cum tubae voce magnae quatuor ventis," et quod "Filius hominis cum angelis sessurus super throno gloriae:" ibi non intelligitur quod angeli id una cum Domino facturi sint, sed quod solus Dominus per Divina sua vera; quoniam angeli nihil potentiae ex se habent, sed omnis potentia est Domino per Divinum suum Verum (videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 230-233). Simile intelligitur per quod "visuri angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis;" nempe quod Divina vera in Ipso et ab Ipso essent.

[5] Per "angelos" etiam alibi intelliguntur Divina vera quae a Domino, proinde Dominus quoad Divina vera: ut,
Quod septem angelis datae sint septem tubae, et quod angeli illi tubis clanxerint (Apoc. viii. 2, 6-8, 10, 12, 13; cap. ix. 1, 13, 14);
dicitur quod datae sint angelis tubae, et quod illis clanxerint, quia per "tubas" et illarum "clangorem" significatur Divinum Verum revelandum (videatur supra, n. 55). Similia etiam intelliguntur
Per angelos pugnantes contra draconem (Apoc. xii. 7,9);
Per angelum volantem in medio caeli habentem Evangelium aeternum (Apoc. xiv. 6);
Per septem angelos effundentes septem phialas (Apoc. xvi. 1-4, 8, 10, 12);
Per duodecim angelos super duodecim portis Novae Hierosolymae (Apoc. xxi. 12);
quod ita sit, videbitur etiam in sequentibus.

[6] Quod per "angelos" intelligantur Divina vera quae sunt a Domino, patet manifeste apud Davidem:
Jehovah "facit angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammantem" (Psalm. civ. (1)4);
per quae significatur Divinum Verum et Divinum Bonum; nam "ventus" Jehovae in Verbo significat Divinum Verum, et "ignis" Ipsius Divinum Bonum. (Ut constare potest ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ut quod "ventus narium" Jehovae sit Divinum Verum, n. 8286: quod "quatuor venti" sint omnia veri et boni, n. 3708, 9642, 9668: quod inde "respirare" in Verbo significet statum vitae fidei, n. 9281: ex quibus patet quid significatur per
quod Jehovah "inspiraverit" in nares Adami, Genes. ii. 7;
per quod Dominus "inspiraverit" in discipulos, Joh. xx. 22:
per quod dicatur "Ventus quo vult spirat, et vocem ejus audis, et non scis unde venit," Joh. iii. 8,
de quibus videatur n. 96, 97, 9229, 9281; et insuper n. 1119, 3886, 3887, 3889, 3829, 3893: quod "ignis flammans" sit Divinus Amor et inde Divinum Bonum, in opere De Caelo et Inferno, n. 133-140, 566-568; et supra, n. 68.)

[7] Quod "angelus" significet Divinum Verum procedens a Domino, patet manifeste ex his in Apocalypsi,
"Mensus est murum" Novae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli" (xxi. 17):
quod murus Hierosolymae non sit "mensura angeli," quisque videre potest; sed quod sint omnia vera tutantia, quae per "angelum" ibi intelliguntur, patet a significatione "muri Hierosolymae," et a significatione numeri "centum quadraginta quatuor." (Quod "murus" significet omnia vera tutantia, videatur n. 6419: quod numerus "centum quadraginta quatuor" significet Omnia veri in complexu, n. 7973: quod "mensura" significet quale rei quoad verum et bonum, n. 3104, 9603, 10262; videantur etiam illa quoad sensum spiritualem explicata in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 1.)

[8] Quia per "angelos" in Verbo significantur Divina Vera, ideo homines ex quibus Divina vera aliquoties in Verbo dicuntur "angeli:" ut apud Malachiam,
"Labia sacerdotis custodire debent scientiam, et legem quaerent ex ore illius, quia angelus Jehovae (Zebaoth) ille" (ii. 7):
is "angelus Jehovae" dicitur ex eo, quod doceat Divinum Verum; non quod is sit angelus Jehovae, sed Divinum Verum quod docet. Notum etiam in ecclesia est quod nemini sit Divinum Verum ex se: "labia" etiam ibi significant doctrinam veri, et "lex" ipsum Divinum Verum. (Quod "labia" significent doctrinam veri, videatur n. 1286, 1288; et quod "lex" ipsum Divinum Verum, n. 3382, (1)7463.)

[9] Inde quoque est quod Johannes Baptista dicatur "angelus:"
"Jesus dixit, Hic est de quo scriptum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante Te" (Luc. vii. 27);
causa quod is dictus sit "angelus" est quia per illum in sensu spirituali significatur Verbum, quod est Divinum Verum, similiter ac Elias. (Videatur n. (2)7643, 9372. Et quod significatur, hoc per personam in Verbo intelligitur, videatur n. 665, 1097, 1361, 3147, 3670, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806, 9229.)

[10] Dicitur quod per "angelos" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligantur Divina vera a Domino procedentia, quoniam haec faciunt angelos; et dum loquuntur illa, non ex se loquuntur sed ex Domino: quod ita sit non modo sciunt sed etiam percipiunt angeli; homo qui credit quod nihil fidei sit a se sed a Deo, id quoque scit, sed non percipit. Quod nihil fidei sit ab homine, sed omne a Deo, est quod nihil veri, quod vitam habet, sit ab homine sed a Deo; nam verum est fidei, et fides est veri.

AE n. 131

Apocalypsis Explicata n. 131

131. "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam." - Quod significet Dominum qui solus in tentationibus pugnat, constat ex significatione "romphaeae" seu "gladii," quod sit verum pugnans contra falsum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum; "anceps acuta" dicitur quia penetrat utrinque: hoc quia per "romphaeam" significatur, ideo per illam etiam significatur dispersio falsorum, et quoque tentatio. Quod dispersio falsorum, videatur supra (n. (3)73); quod tentatio, est quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de tentationibus; quod etiam significetur tentatio per "romphaeam," est quia tentatio est pugna veri contra falsum et falsi contra verum. (Quod tentatio spiritualis sit talis pugna, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201.) Quod per "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam" intelligatur Dominus quod solus in tentationibus pugnet, est quia in capite praecedente (vers. 16) dictum est quod
Visum quod ex ore Filii hominis ambulantis inter septem candelabra romphaea anceps acuta exiret ((cap. i. vers. 16));
et per "Filium hominis" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 63). (Quod Dominus solus in tentationibus pugnet, et nihil homo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 195-200.) Quod per "romphaeam" seu "gladium" significetur pugna veri contra falsum, et falsi contra verum, est quia per "bella" in Verbo significantur bella spiritualia, ac bella spiritualia sunt verorum contra falsa ac falsorum contra vera; et quia "bella" in Verbo talia significant, ideo etiam omnia arma belli, sicut "gladius," "hasta," "arcus," "tela," "clipeus," et plura, significant aliqua specialia pugnae spiritualis; "gladius" imprimis, quia in bellis pugnatur gladiis. (Quod "bella" significent pugnas spirituales, videatur n. 1659, 1664, 8295, 10455; et quod inde singula arma belli significant aliquid pugnae spiritualis, n. 1788, 2686.)

[2] Quod "gladius" in Verbo significet Verum pugnans contra falsum, ac (1)falsum contra verum, ac inde dispersionem falsorum, et quoque tentationem spiritualem, constare potest a plurimis locis ibi, quorum aliqua hic confirmationis causa in medium afferre volo: - Ut apud Matthaeum,
Jesus dixit se non venisse mittere pacem super terram, sed gladium (x. 34);
per "gladium" ibi intelligitur tentationis pugna; causa, quod ita dictum sit, erat, quia homines eo tempore in falsis erant, et Dominus detexit vera interiora, et falsa non nisi quam per pugnas ex his veris possunt ejici.

[3] Apud Lucam,
Jesus dixit discipulis, "Nunc qui habet crumenam tollat, similiter peram; qui vero non habet, vendat Vestimenta sua, et emat gladium" (xxii. 35-38);
per "crumenam" et "peram" significantur cognitiones spirituales, ita vera; per "vestimenta" significantur propria; et per "gladium" pugna.

[4] Apud Jeremiam,
"Gladie contra Chaldaeos,... et contra habitatores Babelis, et contra principes ejus et contra sapientes ejus; gladie contra mendaces ut stultescant; gladie contra fortes ejus ut consternentur; gladie contra equos ejus, et contra currus ejus gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ejus ut exarescant" (|l|. 35-38);
per "gladium" ibi significatur dispersio et vastatio veri; per singulos illos apud quos erit, ut per "Chaldaeos," "habitatores Babelis," "principes et sapientes ejus," "mendaces," "fortes," "equos," "currus," "thesauros," significantur illi aut illa quae vastabuntur; ut per "equos intellectualia, per "currus" doctrinalia, et per "thesauros" cognitiones: inde dicitur "Siccitas super aquas ejus ut exarescant" "aquae" enim sunt vera ecclesiae, "et siccitas ut exarescant" est vastatio. (Quod "siccitas" et "exarescentia" sit ubi non verum, videatur n. 8185: quod "aquae" sint vera ecclesiae, supra. n. 71: quod "thesauri" sint cognitiones, n. 1694, 4508, 10227: quod "equi" sint intellectualia, et "currus" doctrinalia, in opusculo De Equo Albo, n. 2-5.)

[5] Apud Esaiam,
"Jehovah disceptabit, et in gladio suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae" (lxvi. 16);
apud Jeremiam,
"Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae" (xii. 12);
apud Ezechielem,
Propheta et dic,... Gladius exacutus, etiamque expolitus, ut mactet mactationem exacutus est, ut sit ei splendor expolitus est;... Iteretur gladius tertio, gladius confossorum, gladius confossionis magnae penetralia penetrans, ut colliquescat cor, et multiplicentur offendicula; contra omnes portas eorum dabo aciem gladii; ab, factus est in fulgur" (xxi. 14-20, 33 (B.A. 9, 10, 14, 15, 18));
apud Esaiam,
Obviam sitienti adferte aquas,... cum pane praevenite vagabundum; nam coram gladio vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso, et propter gravitatem belli" (xxi. 14, 15);
apud Ezechielem,
"Cohorrescent... cum volare fecero gladium meum praeter faces eorum, ut trepident ad momenta vir propter animam suam,... per gladius potentium dejiciens multitudinem eorum" (xxxii. 10-12);
apud Davidem,
"Exultabunt sancti in gloria, cantabunt super cubilibus suis; celsitudines Dei in gutture eorum, et gladius orium in manu eorum" (Psalm. cxlix. 5, 6);
apud eundem,
Accinge gladium tuum super femur tuum, O Potens;... in honore tuo conscende currum, equita super verbo veritatis,... docebit Te mirabilia dextra tua; tela tua acuta" (Psalm. xlv. 4-6 (B.A. 3-5));
in Apocalypsi,
Data est machaera magna sedenti super equo rufo (vi. 4);
et alibi,
Ex ore sedentis super equo albo exibat "romphaea acuta, ut per eam percutiat gentes:... reliqui occisi sunt romphaea sedentis super equo" (xix. 15, (1)21);
per "gladium" in illis locis significatur verum pugnans et destruens. Haec destructio apparet imprimis in mundo spirituali; illi ibi qui in falsis sunt non sustinent verum; anguntur sicut qui luctantur cum morte cum veniunt in sphaeram lucis, hoc est, ubi Divinum Verum est, et quoque sic deprivantur veris et vastantur.

[6] Sicut pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "gladius;" et in eo sensu significat falsum pugnans contra verum, ac destruens illud. Vastationes ecclesiae, quae sunt quando ibi non amplius vera sed modo falsa, describuntur in Verbo per "gladium," ut in sequentibus his locis: -
"Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; tandem Hierosolyma erit conculcata ab "omnibus" gentibus usque dum implebuntur tempora gentium" (Luc. xxi. 24).
Consummatio saeculi, de qua ibi agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando regnatura falsa; "cadere ore gladii" est quod verum destruetur per falsum; "gentes" ibi sunt mala; "Hierosolyma" est ecclesia.

[7] Apud Esaiam,
"Rarum reddam hominem prae auro puro;... inventus confodietur; et omnis congregatus cadet gladio" (xiii. 12, 15);
"homo" qui rarus, pro illis qui in veris; "confodi" et "cadere gladio" pro consumi falso.

[8] Apud eundem,
"In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus Vestrae... Tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum; qui vero fugit sibi coram gladio juvenes ejus in tributum erunt" (xxxi. 7, 8);
"idola quae fecerunt manus" sunt falsa ex propria intelligentia; "Aschur" est rationale per quod; "cadere gladio non viri" et "non hominis," est non destrui per aliquam pugnam veri contra falsum; "qui fugit sibi coram gladio, juvenes ejus in tributum erunt," est verum quod non destruitur hoc serviet falsis: quod hic sensus istorum verborum sit, non apparet in sensu litterae; inde patet quantum distat sensus spiritualis a sensu litterae.

[9] Apud Jeremiam,
"In vanum percussi filios Vestros, et disciplinam non acceperunt; Comedit gladius vester prophetas Vestros" (ii. 30);
apud eundem,
"Ecce prophetae dicentes, Non videbitis gladium, et fames non erit vobis... gladio et fame consumentur prophetae;... si egredior in agrum, ecce confossi gladio; et si intro urbem, ecce aegritudines famis" (xiv. 13-18);
agitur hic et ibi de ecclesiae vastatione quoad verum; "prophetae" sunt qui docent vera, et "gladius" qui consumit eos est falsum pugnans et destruens; "ager" est ecclesia, "urbs" est doctrina, "confossi gladio in agro" sunt apud quos in ecclesia destructa sunt vera, "fames" quae intra urbem est defectus omnis veri in doctrina.

[10] Apud eundem,
"Abnegarunt Jehovam quando dixerunt, Non Ille; non veniet super nos malum, ac gladium famemque non videbimus" (v. 12);
apud eundem,
"Juvenes morientur gladio, ac filii filiaeque eorum morientur fame" (xi. 22);
"juvenes" sunt qui in veris, et abstracte ipsa vera; - "mori gladio" est destrui per falsa; "filii filiaeque" sunt cognitiones veri et boni; "fames" est defectus earum.

[11] In Threnis,
"Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter gladium deserti" (v. 9);
"desertum" est ubi non bonum quia non verum; "gladius" ejus est destructio veri; "panis" est bonum quod "cum periculo animarum" recipitur, quia omne bonum implantatur homini per verum.

[12] Apud Ezechielem,
"Gladius foris, ac pestis et fames intus; qui in agro gladio morietur; qui in urbe pestis et fames comedent" (vii. 15);
"gladius" est destructio veri; "pestis" est inde consumptio; "fames" est plenarius defectus: similiter alibi (Ut Jerem. xxi. 7; cap. xxix. 17, 18; cap. xxxiv. 17).

[13] Apud Sachariam,
"Vae pastori nihili deserenti gregem; gladius super brachio ejus, et super oculo dextro ejus; brachium ejus arescendo exarescet, et oculus dexter ejus caligando caligabit" (xi. 17);
"gladius super brachio" est destructio voluntarii quoad bonum, "gladius super oculo dextro" est destructio intellectualis quoad verum; quod periturum omne bonum et omne verum significatur per quod "brachium arescendo exarescet et oculus dexter caligando caligabit."

[14] Apud Esaiam,
"Sic dicetis ad dominum vestrum,... Ne time propter verba quae audivisti, quibus blasphemarunt pueri regis Aschuris Jehovam"... ecce cadere faciam eum gladio in terra sua. Et Sancheribus rex Aschuris reversus est;... et factum est cum incurvaret se in domo (1)Nisroch Dei sui,"... duo "filii percusserunt eum gladio" (xxxvii. 6, 7, (37,) 38);
quia rationale est quod agnoscit et quod negat Divinum, et cum negat arripit omne falsum loco veri et sic perit, ideo hoc repraesentativum exstitit, nempe quod rex Aschuris, quia blasphemavit Jehovam, a filiis in domo "Nisroch Dei sui percuteretur gladio; "Aschur" significat rationale in utroque sensu (n. 119, 1186); "filii" regis illius significant falsa; et "gladius" destructionem per illa.

[15] Apud Mosen,
Urbs quae colit alios deos, percuteretur gladio et combureretur igne (Deut. xiii. 13, (14, 16,) 17 (B.A. 12, 13, 15, 16));
hoc statutum erat, quia eo tempore omnia repraesentativa erant; "colere alios deos" est colere ex falsis; "percuti gladio" est perire falso; et "comburi igne" est perire malo falsi.

[16] Apud eundem,
Quisquis tetigerit in agro confossum gladio, immundus erit (Num. xix.16, 18, 19);
"in agro confossus gladio" repraesentabat illos intra ecclesiam qui destruxerunt vera apud se; "ager" ibi est ecclesia.

[17] Quod "gladius" significet falsum destruens verum, patet apud Davidem:
"Inflammantur filii hominis, dentes eorum hasta et tela, et lingua eorum gladius acutus" (Psalm. lvii. 5 (B.A. 4));
"Ecce eructant ore suo, gladii in labiis eorum" (Psalm. lix. 8 (B.A. 7));
Operantes iniquitatem "acuunt sicut gladium linguam suam, tendunt telum suum verbo amaro" (Psalm. lxiv. 4 (B.A. 3)).
Ex his patet quid significatur per Domini verba ad Petrum,
"Omnes accipientes gladium, per gladium peribunt" (Matth. xxvi. 51, 52);
nempe, quod qui credunt falsa perituri sint per falsa.

[18] Ex his nunc patet quid per "romphaeam," "machaeram," seu "gladium" in Verbo in utroque sensu significatur. Quod talia per "gladium" significentur, est quoque ex apparentia in mundo spirituali. Quando ibi pugnae spirituales sunt, quae sunt pugnae veri contra falsum, et falsi contra verum, tunc apparent varia arma belli, sicut enses, hastae, clipei, et similia; non quod per talia illis pugnae sint, sed sunt modo apparentiae repraesentativae pugnarum spiritualium. Quando falsa acriter pugnant contra vera, tunc quandoque e caelo apparet splendor aut fulgur ensis utrinque se vibrantis, ex quo magnus terror; quo dissipantur illi qui ex falsis pugnant.

[19] Ex eo patet quid intelligitur per haec apud Ezechielem,
"Exhorrescent cum volare fecero gladium meum praeter facies eorum, ut trepident ad momenta propter animam suam" (xxxii. 10-12);
et apud eundem,
"Propheta et dic,... gladius exacutus est, etiamque expolitus,... ut sit ei splendor ut colliquescat cor ah, factus est in fulgur" (xxi. 14-20, 33 (B.A. 9, 10, 15)).
Quod inde tantus terror sit, est quia ferrum, ex quo ensis, significat verum in ultimis, ac splendor et fulgur est ex luce caeli et ejus vibratione super eum: lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino; Divinum Verum ita incidens in illos qui in falsis sunt terrorem incutit.

[20] Exinde quoque patet quid significatur per quod, ejecto Adamo,
"Ab oriente Edenis habitare facti sint cherubi, et flamma gladii hinc inde vertentis et vibrantis se ad custodiendum vitam ad arborem vitae" (Gen. iii. 24);
per "arborem vitae" significatur amor caelestis, qui est amor in Dominum; per "cherubos" custodia; per "flammam gladii hinc inde vertentis se" terrifica abactio et rejectio omnium qui in falsis sunt; "oriens Edenis" est ubi praesentia Domini est in illo amore: significatur itaque per illa, quod omnis aditus clausus sit ad agnoscendum solum Dominum (ei) qui non vitam amoris vivit. Quod per "gladium significetur falsum, patet manifeste apud Ezechielem, ubi de principe Tyri hoc dicitur,
"Evaginabunt gladios super pulchritudinem sapientiae tuae" (xxviii. 7);
per "principem Tyri" significatur intelligentia quae ex cognitionibus veri; quia illa exstinguitur per falsa, ideo dicitur "super sapientiam," quod non dici posset nisi per "gladios" intelligerentur falsa.

AE n. 132

Apocalypsis Explicata n. 132

132. (Vers. 13.) "Novi opera tua." - Quod significet amorem et fidem, constat ex illis quae supra (n. 98 et 116) ostensa sunt.

AE n. 133

Apocalypsis Explicata n. 133

133. "Ubi habitas." - Quod significet inter quos nunc vivit, constat ex significatione "habitare," quod sit vivere. Quod "habitare" in sensu spirituali sit Vivere, est quia habitationes in mundo spirituali sunt omnes distinctae secundum vitas ac vitae differentias (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Societatibus in Caelo, n. 41-50 et n. 205, ostensa sunt: inde est quod in Verbo per "habitare" significetur vivere. Quod "habitare" sit vivere, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1293, 3384, 3613, 4451, 6051: quod "cohabitare" sit concordem vitam agere, n. 6792. Quod "habitationes" in Verbo significent illa quae mentis sunt, ita quae intelligentiae et sapientiae, ex quibus vita homini, n. (1)7719, 7910. Quod "urbes" dicantur de veris doctrinae, "habitatores" de bono vitae, n. 2268, 2451, 2712. "Habitare in medio eorum," cum de Domino, quod sit praesentia Ipsius et influxus in vitam amoris et fidei, n. 10153. "Habitaculum Domini" quod sit caelum, n. 8269, 8309. Quod "habitaculum tentorii" apud filios Israelis repraesentaverit et significaverit caelum, n. 9481, 9594, 9632).

AE n. 134

Apocalypsis Explicata n. 134

134. "Ubi thronus satanae." - Quod significet ubi regnant omnia falsa, constat ex significatione "ubi thronus," quod sit ubi regnat, nam per "thronum" significatur regnum; ex significatione "satanae," quod sint inferna ubi et unde omnia falsa (de qua supra, n. 120). Multis in locis in Verbo memorantur "throni;" et per illos in sensu spirituali significatur Judicium ex Divinis veris, et in supremo sensu regnum spirituale Domini, ubi Divinum Verum plus quam Divinum Bonum Domini recipitur (videatur n. 2129, 5313, 5315, 6397, 8625); sed quia "thronus" nominatur hic in opposito sensu, supersedetur nunc e locis e Verbo id ostendere; ostendetur in sequentibus.

AE n. 135

Apocalypsis Explicata n. 135

135. "Et tenes nomen meum." - Quod significet agnitionem Divini in Humano Domini ac omnia amoris et fidei in Ipsum, constat ex illis quae supra de significatione "nominis" Jehovae, Domini et Jesu Christi (n. 102) ostensa sunt. Quod per "nomen Domini" in Verbo primario intelligatur agnitio Divini in Humano Ipsius, est quia inde sunt omnia amoris et fidei: non enim aliunde procedunt Divina bona quae amoris et Divina vera quae sunt fidei quam a solo Domino; et ea non influere possunt apud hominem, nisi cogitet de Divino Domini cum simul de Humano Ipsius; Divinum Ipsius nec est separatum ab Humano, sed est in Humano (videatur supra, n. 10, 26, 49, 52, 77, 97, 113, 114). Asseverare possum ex omni experientia de spirituali mundo, quod nemo sit in veris fidei et in bonis amoris nisi qui cogitat de Divino Domini simul cum de Humano Ipsius; ut et quod nemo sit spiritualis seu angelus nisi in illa cogitatione et tunc agnitione fuerit in mundo. Homo debet conjungi Divino suo fide et amore, ut possit salvari; et omnis conjunctio est cum Domino, et conjungi solum Humano Ipsius et non simul Divino non est conjunctio; nam Divinum salvat, non Humanum absque Divino. (Quod Humanum Domini sit Divinum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310.)

AE n. 136

Apocalypsis Explicata n. 136

136. "Et non negasti fidem (meam)." - Quod significet constantiam in veris, constat ex significatione "non negare," cum de fide, quod sit constans esse (nam qui constans est, non negat); et ex significatione "fidei," quod sint vera, quoniam verum est fidei et fides est veri. Sunt duo quae faciunt vitam hominis spiritualem, amor et fides; omne bonum se refert ad amorem et omne verum ad fidem; sed verum tantum est fidei apud hominem quantum trahit ex bono amoris, quoniam omne verum est ex bono, est enim forma ejus, et omne bonum est esse veri; bonum enim cum formatur, ut appareat menti et per mentem in loquela, vocatur verum; inde dictum est quod bonum sit esse veri. (Sed de his plura videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 11-27, tum 28-35, 54-64, 108-122.)

AE n. 137

Apocalypsis Explicata n. 137

137. "Et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos." - Quod significet in eo tempore et statu quo odio habentur omnes qui Dominum Humanum Domini profitentur, constat ex significatione "diei" quod sit tempus et status (de qua n. 23, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 10656); inde "in diebus in quibus," significat in eo tempore et statu: ex significatione "Antipatis martyris mei fidelis," quod sint qui profitentur Divinum Humanum Domini (de qua sequitur); et ex significatione "occidi," quod sit odio haberi. Quod "occidi" sit odio haberi, est quia qui odio habet is perpetuo occidit, non aliud gerit animo ac vult quam occidere, et quoque occideret nisi inhiberent leges; hoc latet in odio; quapropter qui odio habet proximum, in altera vita, quando ei vincula externa auferuntur, continue spirat necem alterius; hoc mihi testatum factum est multa experientia.

[2] Quod "Antipas martyr fidelis" significet illos qui odio habentur propter agnitionem Divini Humani Domini, est quia Antipas quidam eo tempore ideo occisus est; quapropter per illum intelliguntur omnes qui ideo odio habentur: sicut per "Lazarum," qui projectus ad vestibulum divitis et desideravit saturari micis ex mensa ejus cadentibus, intelliguntur omnes quos Dominus amat quia desiderant vera ex affectione spirituali (videatur supra, n. 118). Quod Dominus amaverit quendam dictum Lazarum, quem etiam exsuscitavit a mortuis, patet apud Johannem (cap. xi. 3, 5, 36); et quod accubuerit cum Domino ad mensam (cap. xii.); propterea "Lazarus" dictus est a Domino, qui voluit saturari micis cadentibus e mensa divitis, per quod significatur desiderium ad vera ex affectione spirituali (ut supra, n. 118, ostensum est). Sicut nominatus est "Lazarus" propterea, ita "Antipas" quia martyr factus ob nomen Domini, hoc est, ob agnitionem Divini Humani Ipsius.

[3] Quod illi odio habeantur ab omnibus illis qui non cogitant de Divino Domini simul cum de Humano Ipsius, non Sciri potest ex illis qui in mundo sunt, sed ex iisdem in altera vita; omnes illi ibi flagrant tanto odio contra illos qui solum Dominum adeunt ut paucis describi non possit; nihil potius cupiunt quam occidere illos. Causa est, quia omnes qui in infernis sunt, contra Dominum sunt, et omnes qui in caelis sunt, cum Domino sunt; et illi qui ab ecclesia sunt, et non agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, unum agunt cum infernis; inde est illis tantum odium. Illis saepius dictum est quod male faciant, quia sciunt ex Verbo,
Quod Domino sit omnis potestas in caelis et in terris (Matth. xxviii. 18);
ita quod sit Deus caeli et terrae:
Tum quod Ipse sit via, veritas et vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6);
Ut et quod qui videt Dominum videat Patrem, quia Ipse in Patre et Pater in Ipso (Joh. xiv. 7-11);
Et quod nemo speciem Patris viderit, nec vocem Ipsius audiverit; et quod solus Dominus qui in sinu Ipsius, et qui unum cum Illo (Joh. |i|. 18; cap. v. 37;)
(Praeter plura):
quibus auditis avertunt se, non enim possunt negare; sed offenduntur, et spirant usque necem omnium profitentium Dominum, ut prius, ex causa quia odium illis est insitum (videatur supra, n. 114).

[4] Quod illi odio habituri sint omnes propter Dominum, praedixerat Dominus quibusdam in locis: - Ut apud Matthaeum,
In consummatione saeculi "tradent vos in afflictionem, et occident vos, et eritis odio habiti ab omnibus (gentibus) propter nomen meum" (xxiv. 9, 10);
Apud Johannem,
Jesus dixit, "Si mundus vos odit, scite quod Me prius quam vos oderit:... si Me persecuti sunt, etiam vos persequentur;... haec omnia facient Vobis propter nomen meum" (xv. 18-25);
et praeter haec videantur loca supra (n. 122) ex Verbo allata. Haec dicta sunt, ut sciatur quod per "Antipas martyr meus fidelis, qui occisus apud vos," intelligantur qui odio habentur quia Divinum Humanum Domini profitentur.

AE n. 138

Apocalypsis Explicata n. 138

138. "Ubi habitat satanas." - Quod significet ab illis qui in doctrina omnium falsorum sunt, constat ex illis quae supra (n. 120 et 134) allata et ostensa sunt. In praecedentibus describitur inter quos sunt qui in tentationibus, nempe quod sint inter illos qui in omnis generis falsis sunt. Homo enim quoad corpus suum est cum hominibus in mundo naturali, at quoad cogitationes et intentiones est cum spiritibus in mundo spirituali. Quando in tentationem spiritualem venit, tunc est inter illos spiritus qui in falsis sunt; hi cogitationes ejus ligant, et tenent illas sicut vinctas in carcere, et continue infundunt scandala contra vera fidei, et evocant mala vitae ejus; sed Dominus continue tutatur hominem influendo ab interiori, et sic tenet hominem in constantia resistendi; tales sunt tentationes spirituales. Quod homo qui in tentationibus est inter spiritus qui in falsis sunt, intelligitur per haec in hoc versu, "Novi ubi habitas, ubi thronus satanae;" et quoque per haec, "Et in diebus in quibus Antipas martyr meus fidelis occisus apud vos, ubi habitat satanas:" et constantia resistendi intelligitur per haec, "Tenes nomen meum, et non negasti fidem meam." Sed in tentationes spirituales non alii immittuntur, quam qui agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, et in affectione veri spirituali sunt; reliqui sunt naturales homines, qui non tentari possunt. (Sed de Tentationibus videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 187-201, ostensa sunt.)

AE n. 139

Apocalypsis Explicata n. 139

139. (Vers. 14.) "Sed habeo adversus te pauca." - Quod significet quod cavendum sit, constat a sequentibus, nam ibi dicitur a quibus cavendum (est).

AE n. 140

Apocalypsis Explicata n. 140

140. "Quod habeas illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balacum objicere scandalum coram illis Israelis. - Quod significet illos qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, constat ex historicis Verbi de Bileamo et Balaco in sensu spirituali intellectis, quae prius memoranda sunt. Bileamus ex Pethor Mesopotamiae erat praestigiator, et ideo vocatus a Balaco rege Moabi ut malediceret populo Israelitico; sed hoc inhibuit Jehovah, et dedit ei loqui prophetice: sed usque postea consuluit Balaco perdere illum populum dolo, abducendo illum a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris. Inde nunc per "Bileamum" intelliguntur illi qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sed usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia. Quod Bileamus praestigiator fuerit, constat ex his apud Mosen,
"Iverunt seniores Moabi et seniores Midianis ad Bileamum, et praestigiae in manu eorum" (Num. xxii. 7);
"Cum videret Bileamus quod bonum in oculis Jehovae benedicere Israeli, non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Num. xxiv. 1);
et apud Josuam,
"Bileamum filium Beoris praestigiatorem occiderunt filii Israelis gladio super confossos eorum" (xiii. 22).
Quod vocatus sit a Balaco rege Moabi ad maledicendum populo Israelitico, videatur Num. xxii. 5, 6, 16, 17; Deutr. xxiii. 4, 5 (B.A. 3, 4);
sed quod Jehovah hoc inhibuerit, ac dederit ei loqui prophetice, Num. xxii. 9, 10, 12, 20; cap. xxiii. 5, 16.
Prophetica quae locutus est, videantur Num. xxiii. 7-15, 18-24; cap. xxiv. 5-9, 16-19, 20-24;
quae omnia sunt vera, quia dicitur quod
"Jehovah posuerit verbum in "ejus" (Num. (1)xxiii. 5, 12, 16).

[2] Quod postea consuluerit Balaco perdere populum Israeliticum dolo, abducendo a cultu Jehovae ad cultum Baalpeoris, patet ab his apud Mosen,
"In Schittim coepit populus scortari cum filiabus Moabi, et Vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; comedit populus et incurvavit se diis (2)earum, imprimis adjunxit se (Israel) Baalpeori;... ideo occisi sunt" ab Israele "viginti quatuor millia" (Num. xxv. 1(-3), 9, 18);
Occiderunt Bileamum inter Midianitas; et filii Israelis captivas duxerunt omnes feminas ex Midianitis, quod erat "ex consilio Bileami ad tradendum illos praevaricationi contra Jehovam per negotium Peoris" (Num. xxxi. (8, 9,) 16).
Quod per "Bileamum" intelligantur qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, sequitur ex nunc ostensis; nam locutus est prophetice vera de Israele et quoque de Domino: quod quoque de Domino, videatur in prophetia ejus, Num. xxiv. 17; loqui prophetice de Israele, non est de populo Israelitico, sed de ecclesia Domini quae per "Israelem" significatur. Illustrationem intellectus sui etiam ipse describit his verbis,
"Dictum Bileami filii Beoris, dictum Viri aperti oculos, dictum audientis verba Dei,... qui procidit et revelatus oculos" (Num. xxiv. 3, 4, 15, 16);
"apertus oculis" et "revelatus oculos" est illustratus quoad intellectum; "oculi" enim in Verbo significant intellectum (videatur n. 2701, 4410(-)4421, 4523-4534, 9051, 10569).

[3] Quod per "bileamum" simul intelligantur qui amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, etiam patet ex supra ostensis; et praeterea continue, cum equitavit super asina, meditatus est praestigiis uti ad perdendum filios Israelis; et cum hoc non potuit aggredi per maledictiones, consuluit Balaco perdere illos vocando ad sacrificia deorum ejus, et scortando cum filiabus Moabi; per "filios Israelis," quos perdere voluit, significatur ecclesia, quoniam apud illos ecclesia instituta fuit (videatur n, 6426, 8805, 9340).

[4] Arcanum de asina super qua Bileamus equitavit, quae ter deflexit e via ex viso angelo cum ense evaginato, et quod locuta sit ad Bileamum, velim hic paucis explicare. Bileamus cum equitavit super asina, continuo meditatus est praestigias contra filios Israelis; lucrum quo honoraretur in animo ejus erat; quod etiam patet ex his ejus verbis,
"Non ivit sicut prioribus vicibus obviam divinationibus" (Num. xxiv. 1):
corde etiam praestigiator erat; quare cum ex se, non aliud cogitavit. Per "asinam" super qua equitatur, in sensu spirituali Verbi significatur intellectuale illustratum; quapropter equitare super asina seu mula erat insigne summi judicis et regis (videatur supra, n. 31(b), et in Arcanis Caelestibus, n 2781, 5741, 9212). Angelus cum ense evaginato significat Divinum Verum illustrans et pugnans contra falsum (videatur etiam, supra, n. 131 (a)). Inde per quod "asina ter deflexerit e via," significatur quod intellectus illustratus non concordaret cum cogitatione praestigiatoris, quod etiam intelligitur per quod angelus dixit ad Bileamum,
"Ecce ego exivi in adversum, quia mala est via coram me" (Num. xxii. (1)32);
per "viam" in sensu spirituali Verbi significatur id quod homo ex intentione cogitat (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 479, 534, 590: et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 48); quod detentus sit a cogitatione et intentione praestigiis utendi per timorem mortis, patet ab angeli dictis ad illum,
"Nisi asina declinasset coram me, utique etiam nunc te occidissem" (Num. xxii. 33).

[5] Auditum a Bileamo sicut asina locuta sit ad illum; sed usque non illa locuta est, verum audita est loquela sicut ab illa: quod ita sit, per vivam experientiam mihi saepius ostensum est; datum est audire equos sicut loquentes, quod tamen non erat ab illis sed sicut ab illis: cum Bileamo actualiter ita factum est, ob causam ut describeretur historia illa in Verbo propter sensum internum in singulis, in quo describitur quomodo Dominus tutatur illos qui in veris et bonis sunt, ne laedantur a talibus qui loquuntur quasi ex illustratione, et tamen animum et intentionem seducendi gerunt. Qui credit quod Bileamus potuisset laedere filios Israelis per praestigias, multum fallitur; nam praestigiae nihil quicquam valuissent contra illos; quod etiam ipse Bileamus fatetur, dicendo,
"Non valet divinatio contra Jacobum, nec praestigiae contra Israelem" (Num. xxiii. 23).
Quod Bileamus seducere potuisset illum populum dolo, erat causa quia populus ille talis fuit corde; Jehovam modo ore colebant sed Baalpeorem corde; et quia tales erant, ideo hoc permissum fuit.

[6] Praeterea sciendum est quod homo possit in illustratione esse quoad intellectum, tametsi in malo est quoad voluntatem; facultas enim intellectualis separata est a facultate voluntaria apud omnes qui non regenerati sunt, at solum apud illos qui regenerati sunt unum agunt: intellectus enim est scire, cogitare, et loqui vera; voluntatis autem est velle illa quae intelligit, et ex voluntate seu amore facere illa: dissidentia utriusque apparet manifeste apud spiritus malos; quando illi convertuntur ad bonos spiritus, etiam intelligunt vera et quoque agnoscunt illa, paene sicut illustrati forent; ast ut primum se convertunt ab illis, redeunt ad voluntatis suae amorem, et nihil veri vident, immo negant illa quae audiverunt (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 153, 424, 455).

[7] Quod intellectus in illustratione possit esse, datum est homini propter reformationem: in voluntate enim hominis residet omne malum, tam in quod nascitur, quam in quod semet introducit; et voluntas non emendari potest, nisi homo sciat et per intellectum agnoscat vera et bona, et quoque falsa et mala; alioquin non potest haec aversari et illa amare. (Plura de Voluntate et Intellectu videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. (1) 28-35.)

AE n. 141

Apocalypsis Explicata n. 141

141. "Edere idolothyta et scortari." - Quod significet ut imbuant mala et inde falsa, constat ex significatione "edere," quod sit appropriare sibi et consociari (de qua n 2187, 2343, 3168, 3513, 5643, 8001), ita quoque imbuere; ex significatione "idolothytorum," quae sunt quae sanctificata sunt idolis, quod sint mala omnis generis (de qua sequitur); et ex significatione "scortari," quod sit falsificare vera (de qua etiam sequitur). Quod Bileamus consuluerit Balaco ut invitaret filios Israelis ad sacrificia deorum ejus, constat ex illis quae in praecedente articulo ostensa sunt, et ex his apud Mosen,
"Consedit Israel in Schittim, ubi coepit populus scortari cum filiabus Moabi; (2)vocarunt enim populum ad sacrificia deorum suorum, et comedit populus, et incurvavit se diis (3)earum; imprimis adjunxit se populus Baalpeori; ideo accensa est ira Jehovae contra Israelem,... et occisi sunt quatuor et viginta millia" (Num. xxv. 1-3, 9).
Fuerat ex statutis ubi sacrificia instituta sunt, quod ex sacrificiis, imprimis eucharisticis, aliqua adolerentur super altari, et aliqua comederentur in loco sancto; ipsa "sacrificia" significabant cultum ex amore et fide, et "comessationes" appropriationes boni illius. (Quod "sacrificia" significaverint omnis cultus ex bono amoris et fidei, videatur n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042; et quod "comessationes" appropriationem boni, n. 10109.) Quia Comessationes ex sanctificatis Jehovae significabant appropriationem boni, inde comessationes ex sacrificiis quae pro diis gentium erant, et "idolothyta" vocabantur, significabant appropriationem mali.

[2] Quod "scortari" in sensu spirituali significet imbuere falsa, tum quoque falsificare vera, constat ex pluribus locis in Verbo. Simile significabatur per scortationes filiorum Israelis cum filiabus Moabi; omnia enim historica in Verbo involvunt spiritualia et significant illa (ut constare potest ab explicationibus super Genes in et Exodum, quae Arcana Caelestia vocantur). Et quia comessationes filiorum Israelis ex idolothytis et scortationes eorum cum filiabus Moabi talia quoque involvebant, nam quae significant involvunt, ideo mandatum est ut capita populi suspenderentur Jehovae coram sole, et ideo Pinchasus filius Eleazaris transfodit in lupanari virum ex Israele et feminam Midianitiden, propter quod etiam benedictus est; et ideo quoque occisi sunt ex Israele ad viginti quatuor millia (videatur Num. xxv. 1 ad fin.). Tales poenae et tales plagae nequaquam ob solam comessationem ex idolothytis, et scortationem cum feminis alius gentis, potuissent ex mandato fieri, nisi involvissent nefanda contra caelum et ecclesiam, quae non exstant in litterali sensu Verbi, sed solum in ejus sensu spirituali. Nefanda illa quae involvebantur, erant, quod profanarent simul bona et vera ecclesiae; quod erat, ut supra dictum est, appropriatio mali et falsi.

[3] Quod "adulteria" et "scortationes" talia involvant constat ex plurimis locis in Verbo ubi illa memorantur, ex quibus manifeste patet quod per illa significentur adulterationes boni et falsificationes veri; ut in his sequentibus: - Apud Ezechielem,
Hierosolyma "confisa es pulchritudini, et scortata es ob famam tuam, adeo ut effuderis scortationes tuas super omnem transeuntem. ...Scortata es cum filiis Aegypti Vicinis tuis, magnis carne; ac multiplicasti scortationem tuam. ...Scortata es cum filiis Aschuris, cum satietas tibi nulla, cum quibus scortata es. Multiplicasti scortationem tuam usque ad terram negotiationis chaldaeam Mulier adultera sub Viro suo accipit alienos. (1)Omnes meretricibus suis dant mercedem, tu vero dedisti mercedes omnibus amasiis tuis, et remunerasti eos, ut veniant ad te in circuitu in scortationibus tuis. ...Quare, meretrix, audi verbum Jehovae" (xvi. 15, 26, 28, 29, 32, 33, 35, seq.):
quis non videre potest quod hic per "scortationes" non intelligantur scortationes in sensu communi naturali? agitur enim de ecclesia, ubi omnia vera Verbi falsificata sunt; haec sunt quae per "scortationes" intelliguntur, nam "scortationes" in spirituali sensu seu scortationes spirituales non aliud sunt quam falsificationes veri. "Hierosolyma" ibi est ecclesia; "filii Aegypti" cum quibus scortata est sunt scientifica et cognitiones omnis generis, sinistre applicata ad confirmandum falsa; "filii Aschuris" sunt ratiocinationes ex illis; "terra negotiationis Chaldaea" est profanatio veri; "mercedes" quas dedit amasiis suis sunt venditationes falsorum; ex adulteratione boni per falsificationes veri vocatur illa ecclesia "mulier adultera sub viro suo."

[4] Apud eundem,
"Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto; in adolescentia sua scortatae sunt scortata est" una "sub Me, et dilexit amasios Assyrios propinquos;... dedit scortationes suas super illis;... attamen scortationes suas in Aegypto non deseruit." ...Altera "corrupit amorem suum plus quam illa, et scortationes suas supra scortationes sororis addidit ad scortationes amavit Chaldaeos; ...venerunt ad illam filii Babelis ad concubitum amorum, et polluerunt eam per scortationem suam" (xxiii. 2, 3, 5, (1)7, 8, 11, 14, 16, 17, seq.):
quod per "scortationes" hic similiter intelligantur scortationes spirituales, a singulis patet. "Duae mulieres, filiae unius matris," sunt binae ecclesiae Israelitica et Judaica; "scortationes" cum "Aegyptiis," "Assyriis" et "Chaldaeis" similia hic significant quae mox supra; "concubitus amorum cum filiis Babelis" est profanatio boni.

[5] Apud Jeremiam,
"Scortata es cum sociis multis,... profanasti terram scortationibus tuis et malitia tua. ...Num vidisti quae fecit aversa Israel? Abiens haec super omnem montem altum, et sub omni arbore viridi, et scortabaris ibi: ...etiam perfida Jehudah abivit et scortata est, adeo ut a voce scortationis suae profanaverit terram; moechata est cum lapide et ligno" (iii. (|1|,) 2, 6, 8, 9):
"Israel" est ecclesia quae in vero, "Jehudah" ecclesia quae in bono, has enim binas ecclesias repraesentaverunt; falsificationes veri significantur per "scortationes Israelis," et adulterationes boni per "scortationes Jehudae;" "abire in omnem montem altum, et sub omni arbore viridi et scortari," est inquirere omnes, cognitiones boni et veri, etiam ex Verbo, ac falsificare; "moechari cum lapide et ligno," est pervertere et profanare omne verum et bonum, "lapis" significat verum, et "lignum" bonum.

[6] Apud eundem,
"Discurrite per plateas Hierosolymae,... et quaerite in vicis ejus, si inveniatis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem;... cum saturavi eos scortati sunt, et domum meretricis turmatim venerunt" (v. 1, 7):
"discurrere plateas et quaerere in vicis Hierosolymae," est videre et explorare in ecclesiae istius doctrinalibus, nam "Hierosolyma" est ecclesia, ac "plateae" et "vici" sunt doctrinalia; "si inveneritis virum, si sit faciens judicium, quaerens veritatem," est num aliquid ibi verum sit; "cum saturavi eos scortati sunt," est quod cum vera illis revelata sunt falsificaverint ea; ecclesia talis quoad doctrinam est "domus meretricis" in quam "turmatim veniunt."

[7] Apud eundem,
"Adulteria tua, hinnitus tui, scelus scortationis tuae, super collibus in agro vidi abominationes tuas; vae tibi Hierosolyma, non mundaberis" (xiii. 27):
"hinnitus" sunt profanationes veri, quia "equus" significat intellectuale ubi verum; "colles in agro" sunt bona veri in ecclesia, quae perversa sunt.

[8] Apud eundem,
"In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio" (xxiii. 14).
Apud eundem,
"Fecerunt stultitiam in Israele, et moechati sunt cum uxoribus sociorum suorum, et locuti sunt verbum (1)meum in nomine meo mendaciter" (xxix. 23):
"adulterare" et "moechari" hic manifeste pro pervertere vera; "prophetae" significant illos qui docent vera ex Verbo, nam dicitur "adulterando et eundo in mendacio,... et locuti verbum meum mendaciter;" "mendacium" in Verbo significat falsum.

[9] Apud Mosen,
"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis; et portabunt scortationes (2)vestras usque dum consumuntur corpora eorum in deserto" (Num. xiv. 33):
quod filii Israelis non portaverint scortationes, et ideo consumpti fuerint in deserto, sed quia respuerunt caelestia vera, constat ex eo, quod hoc dictum sit illis quia intrare non voluerunt in Terram Canaanem, sed redire in Aegyptum; per "Terram Canaanem" significatur caelum et ecclesia cum ejus veris, et per "Aegyptum" significantur illa falsificata et versa in magica.

[10] Apud Micham,
"Omnia sculptilia ejus contundentur, et omnes mercedes meretriciae comburentur igne; et omnia idola ejus ponam in Vastitatem, nam ex mercede meretricis congregavit; ideo usque in mercedem meretricis revertentur" (i. 7):
"sculptilia" et "idola" significant falsa quae ex propria intelligentia; "mercedes meretriciae" sunt cognitiones veri et boni quas applicuerunt falsis et malis et sic perverterunt.

[11] Apud Hoscheam,
Locutus est Jehovah ad Prophetam, "Accipe tibi mulierem scortationum et liberos scortationum, quia scortando scortatur terra a post Jehovam" (i. 2):
per hoc repraesentatum est qualis ecclesia erat, quod nempe tota in falsis.

[12] Apud eundem,
"Peccarunt Mihi; gloriam eorum in ignominiam convertam;... scortabantur,... quia Jehovam dereliquerunt...; scortatio, Vinum et mustum occupavit cor;... scortantur filiae vestrae, et nurus vestrae adulterantur" (iv. 7, 10, 11, (13)):
"scortatio, vinum et mustum" sunt falsificata vera; "scortatio" est ipsa falsificatio, "vinum" est falsum interius, "mustum" est falsum exterius; "filiae quae scortantur" sunt bona veri perversa; "nurus quae adulterantur" sunt mala conjuncta falsis inde.

[13] Apud Esaiam,
"Fiet a fine septuaginta annorum Visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam suam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis; tandem erit mercatura ejus (et merces meretricia ejus) sanctum Jehovae" (xxiii. 17, 18):
"Tyrus" in Verbo est ecclesia quoad cognitiones veri et boni; "merces meretricia" sunt eaedem applicatae malis et falsis pervertendo; "mercatura ejus" est venditatio earum; "scortari cum omnibus regnis terrae" est cum omnibus et singulis veris ecclesiae; quod "mercatura et merces meretricia futura sit sanctum Jehovae," est quia per illas significantur cognitiones veri et boni ab illis applicatae falsis et malis: et homo per ipsas cognitiones in se spectatas potest sapere; nam cognitiones sunt media sapiendi, et quoque sunt media insaniendi; sunt media insaniendi cum falsificantur per applicationes ad mala et falsa: simile significatur per illud, quod per quod
Facerent sibi amicos ex injusto mammone (Luc. xvi. 9);
et per quod mandatum
Ut mutuo acciperent ab Aegyptiis aurum, argentum et Vestes, et eis auferrent (Exod. iii. 22; cap. xii, 35, 36);
per "Aegyptios" enim significantur scientifica omnis generis, quibus usi sunt ad falsificandum vera.

[14] Apud Mosen,
"Exscindam... animam quae respicit ad pythones et ad hariolos, ad scortandum post illos" (Levit. xx. 5(, 6));
apud Esaiam,
"Intrat pacem,... ambulat in rectitudine; vos autem accedite filii praestigiatricis, semen adulteri, et scortata est" (lvii. (2,) 3);
apud Nahum,
"Vae urbi sanguinum, tota in mendacio"... eques ascendit, et splendor gladii, et fulgur hastae, multitudo confossorum,... prae multitudine scortationum scorti, magistrae praestigiarum, vendentes gentes per scortationes suas" (iii. 1, 3, 4);
apud Mosen,
Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne Scortentur filii et filiae post deos eorum (Exod xxxiv. (15,) 16);
apud eundem,
"Ut recordemini omnium praeceptorum Jehovae et faciatis ea, nec investigetis post cor vestrum, et post oculos vestros, post quos vos scortari soletis" (Num. xv. 39);
in Apocalypsi,
Babylon "a vino irae scortationis potavit omnes gentes" (xiv. 8);
Angelus dixit, "Monstrabo judicium meretricis magnae, sedentis super aquis multis, cum qua scortati sunt reges terrae" (xvii. 1, 2);
Babylon "ex vino furoris scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt" (xviii. 3);
"Judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua" (xix. 2).
Quod in his locis per "scortationes" intelligantur falsificationes veri, patet.

[15] Quia talia per "scortationes" et "adulteria" significantur, et quoque talia per illa significantur in caelo, ideo in EccleSia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, in qua omnia significabant, sequentia mandata sunt:
Quod non esset meretrix et scortator in Israele (Deutr. xxiii. 18 (B.A. 17));
Quod vir, qui adulterium commiserit cum uxore viri, et qui adulterium commiserit cum uxore socii, occidendo occideretur (Levit. xx. 10);
Quod donum meretricium non inferretur in domum Jehovae, quocunque voto (Deutr. xxiii. 19 (B.A. 18));
Quod filii Aharonis non acciperent meretricem in uxorem, neque mulierem repudiatam a viro suo. Quod summus sacerdos in uxorem acciperet virginem. Quod filia sacerdotis, si profanaverit se scortando, igne combureretur (Levit. xxi. 7, 9, 13, 14;)
(Praeter plura).

[16] Quod scortationes et adulteria talia involvant, ex multa experientia in altera vita testatum factum est: sphaerae ex spiritibus qui tales fuerunt, manifestarunt illa; ex praesentia spirituum qui confirmarunt apud se falsa, et applicuerunt vera ex sensu litterae Verbi ad confirmanda illa, sphaera scortationis nefanda exhalat. Omnibus gradibus prohibitis (de quibus (1)Levit. xx. 11-21), correspondent tales sphaerae, cum differentia secundum applicationem verorum ad falsa, et secundum conjunctionem falsorum cum malis, imprimis cum malis scaturientibus ex amore sui (de quibus plura videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 384-386).

AE n. 142

Apocalypsis Explicata n. 142

142. (Vers. 15.) "Ita habes tu tenentes doctrinam Nicolaitarum, quod odi." - Quod significet illos qui separant bonum a vero seu charitatem a fide, quod est contra Divinum ordinem, constat ex illis quae supra (n. 107) dicta et ostensa sunt, ubi similia. Quibus addendum est, quod qui separant verum a bono seu fidem a charitate, avertant a se omnem influxum caeli in bona quae faciunt, unde bona illorum non sunt bona; influit enim caelum, hoc est, per caelum Dominus, in bonum amoris hominis; quapropter qui rejicit bonum charitatis a doctrina ecclesiae, et loco ejus recipit illa solum quae vocantur fidei, exclusus est e caelo; vera apud illum non habent vitam; ac vita veri, quae est bonum, conjungit; non autem verum absque vita, seu fides absque charitate. (Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi De Charitate, n. 84-107, et De Fide, n. 108-122.)

AE n. 143

Apocalypsis Explicata n. 143

143. (Vers. 16.) "Resipisce." - Quod significet dissociationem ab illis, constat ex significatione "resipiscere," cum de illis quae significantur per "doctrinam Balaam," et per "doctrinam Nicolaitarum," quod sit dissociari ab illis. Resipiscentia nec aliud est; nam non est alicui resipiscentia nisi actualiter separet se ab illis a quibus resipuit; et tunc separat se ab illis, cum fugit illa, et aversatur illa. (Quod hoc sit resipiscentia seu paenitentia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 150-172.)

AE n. 144

Apocalypsis Explicata n. 144

144. "Sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo contra illos romphaea oris mei." - Quod significet si non, cum visitatio venit, quod dispergentur, constat ex significatione "venire tibi cito," cum de Domino, quod sit visitatio, de qua sequitur; et ex significatione "romphaeae oris," quod sit verum pugnans contra falsum, et tunc dispersio falsorum (de qua supra, n. 73 et 131 (a)); hic autem dispersio illorum qui tenent "doctrinam Balaam," et "doctrinam Nicolaitarum;" hoc est, qui quoad intellectum illustrati sunt et docent vera, et usque amant dolo perdere illos qui ab ecclesia, tum qui separant bonum a vero seu charitatem a fide (de quibus videatur supra, n. 140 et 142). Quod "venire cito" sit visitatio, est quia adventus Domini in Verbo significat visitationem (videatur n. 6895); visitatio est exploratio hominis post mortem qualis est, antequam judicatur.

AE n. 145

Apocalypsis Explicata n. 145

145. (Vers. 17.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." - Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex illis quae supra (n. 14 et 108) dicta et ostensa sunt, ubi similia verba.

AE n. 146

Apocalypsis Explicata n. 146

146. "Vincenti dabo (illi) edere de manna abscondito." - Quod significet "is qui in tentationibus vincunt, jucundum amoris caelestis ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "vincentis," quod sint qui in tentationibus vincunt, nam illi sunt de quibus in Scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 130); ex significatione "dare edere" quod sit appropriari et conjungi per amorem et charitatem (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643); et quia dicitur "de manna abscondito," per quod intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per "edere" de illo hic significatur jucundum amoris caelestis, nam hoc appropriatur a Divino Humano Domini illis qui recipiunt Ipsum amore et fide; et ex significatione "mannae absconditi," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum; quod id sit "Manna" constat ab Ipsius Domini verbis apud Johannem,
"Patres nostri ederunt manna in deserto, sicut scriptum est, Panem e caelo dedit eis quem ederent Panis Dei est qui de caelo descendit et dat vitam mundo:... Ego sum Panis vitae: patres vestri ederunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est Panis ille qui e caelo (1)descendit, ut qui edit de eo non moriatur. Ego sum Panis vivus qui e caelo descendi; si quis ederit ex hoc Pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego dabo Caro mea est" (vi.31-58).
Quod Ipse Dominus sit qui intelligitur per "Mannam" et "Panem," Ipse aperte docet, dicit enim, "Ego sum Panis vitae... qui e caelo descendi;" quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, etiam docet dicendo, "Panis quem Ego dabo Caro mea est."

[2] Idem docet Dominus cum instituit Sanctam Cenam,
"Jesus accipiens panem, et benedicens, et dedit discipulis et dixit, Accipite, comedite, hoc est Corpus meum" (Matth. xxvi. 26; Marc. xiv. 22; Luc. xxii. 19);
edere de hoc pane est conjungi Ipsi per amorem, nam "edere" significat appropriari et conjungi, ut supra, et amor est conjunctio spiritualis. Idem hoc significatur per "edere in regno Dei," apud Lucam,
"Beatus qui edit panem in regno Dei" (xiv. 15);
apud eundem,
"Edetis et bibetis in mensa mea in regno" Dei (xxii. 30);
apud Matthaeum,
"Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno" Dei (viii. 11);
(quod per "Abrahamum," "Isacum" et "Jacobum" intelligatur Dominus, videatur n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847;) et apud Johannem,
"Non operemini cibum qui perit, sed cibum qui permanet..., quem Filius hominis dabit vobis" (vi. 27);
quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 63).

[3] Quod dicatur "manna absconditum," est quia jucundum amoris caelestis, quod accipiunt illi qui per amorem conjuncti sunt Domino, prorsus ignotum est illis qui in amore non caelesti sunt; et hoc jucundum nemo potest accipere nisi qui Divinum Humanum Domini agnoscit, ex hoc enim illud procedit. Quia hoc jucundum ignotum fuit filiis Israelis in deserto, ideo vocabant illud "man," ut constat apud Mosen:
"Dixit Jehovah Mosi, Ecce ego faciam ut pluat vobis panis ex ipso caelo;... et mane fuit stratus ros circa ipsa castra; cumque elevasset se stratus ille ros, ecce in superficie ipsius deserti tenue rotundum quod videntes dicebant, Man hoc?" (Quid hoc?)... "Dixit Moses eis, Hic est panis ille quem dat vobis Jehovah ad comedendum... Et vocavit domus Israelis nomen ejus Man" (Exod. xvi. 3 ad fin.);
et apud eundem,
Jehovah cibavit te "manna, quod non noveras, nec noverunt patres tui, ut doceret te quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae vivat homo" (Deutr. viii. 3).
Quod hoc jucundum, quod intelligitur per "man," ignotum fuerit filiis Israelis, erat quia in jucundo corporeo prae aliis gentibus erant; et qui in hoc jucundo sunt, prorsus non scire possunt aliquid de jucundo caelesti. (Quod filii Israelis tales fuerint, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.) Jucundum dicitur, ac intelligitur jucundum amoris; nam omne jucundum vitae est amoris.

[4] Quia est jucundum amoris caelestis quod per "edere ex manna abscondito" significatur, ideo id vocatur "panis caelorum" apud Davidem,
"Jehovah praecepit aetheribus desuper, et Ostia caelorum patefecit, et depluere fecit super eos man in cibum, et frumentum caelorum dedit illis" (Psalm. lxxviii. 23, 24);
et alibi,
"Jehovah pane caelorum saturavit eos" (Psalm. cv. 40);
"panis caelorum" dicitur quia depluebat e caelo cum rore; sed in sensu spirituali dicitur "panis caelorum" quia defluit a Domino per caelum angelicum; in hoc sensu non aliud caelum intelligitur, et non alius panis quam qui nutrit animam hominis; quod "panis" hic in hoc sensu intelligendus sit, constat ex ipsis Domini verbis apud Johannem,
"Quod Ipse sit Manna seu Panis qui e caelo descendit (vi. 31-58);"
et apud Mosen,
"Quod Jehovah cibaverit eos manna, ut doceret quod non per panem solum vivat homo, sed per omne enuntiatum oris Jehovae (Deut. viii. 3);
"enuntiatum oris Jehovae" est omne quod procedit ex Domino, et hoc in specie est Divinum Verum unitum Divino Bono (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, 139, 140, 284-290).

[5] Hoc jucundum etiam describitur per correspondentias apud Mosen,
Man apparuit "quasi semen coriandri album, et sapor sicut placentae melle subactae" (Exod xvi. 31);
et alibi apud eundem,
"Fecerunt ex eo placentas; sapor ejus erat sicut succi olei" (Num. xi. 7, 8).
Man quod tale esset quoad Visum et saporem, erat quia "semen coriandri album" significat verum ex origine caelesti; "placenta" bonum amoris caelestis; "mel" ejus jucundum externum; "oleum" ipsum illum amorem; et "succus" ejus, ex quo sapor, jucundum ejus internum; "pluvia cum rore," in quo fuit manna, influxum Divini veri in quo id jucundum. (Quod "semen" significet verum ex origine caelesti, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "album" dicatur de illo vero, n. 3301, 3993, 4007, 5319. Quod "placenta" significet bonum amoris caelestis, n. 7978, 9992, 9993; quod "oleum" significet ipsum illum amorem, n. 886, 3728, 9780, 9954, 10261, 10269; inde "succus" hujus significat jucundum ejus, quia inde sapor, et "sapor" est jucundum et amoenum, n. 3502, 4791-4805: sed plura de his videantur in explicatione super cap. xvi. Exodi in Arcanis Caelestibus.)

[6] Quod jucundum amoris caelestis significetur per "edere ex manna abscondito," cum tamen per "Mannam absconditum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum, est quia idem est sive dicas Divinum Humanum Domini, sive dicas Divinum Amorem; nam Dominus est Ipse Divinus Amor, et quod ab Ipso procedit est Divinum Bonum unitum Divino Vero; utrumque est Amoris, et quoque est Dominus in caelo; inde edere ab Ipso est conjungi Ipsi, et hoc per amorem ab Ipso. (Sed haec melius intelligi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19, 116-125, 126-140, et quoque in Doctrina Novae Ille Hierosolymae, n. 210-222, 307, dicta et ostensa sunt, quae videantur.)

AE n. 147

Apocalypsis Explicata n. 147

147. "Et dabo illi calculum album." - Quod significet sapientiam et intelligentiam, constat ex significatione "calculi albi," cum a Domino, quod sit receptio ab Ipso et influxus; et quia est receptio et influxus a Domino, est quoque sapientia et intelligentia ab Ipso; nam qui recipiunt a Domino, et apud quos Dominus influit, illi in sapientia et intelligentia sunt. Quod "dare calculum album" illa (1)significet, est quia in judiciis colligebantur suffragia per calculos, sententiae affirmativae per calculos albos, et negativae per calculos nigros; inde per "calculum album" significatur receptio sapientiae et intelligentiae.

AE n. 148

Apocalypsis Explicata n. 148

148. "Et in calculo nomen novum scriptum quod nemo novit nisi qui accipit." - Quod significet statum vitae interioris ignotum omnibus praeter illis qui in eo sunt, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status (de qua n. 1754, 1896, 2009, 3237, 3421), hic quale status vitae interioris, quia dicitur "nomen novum quod nemo novit nisi qui accipit;" nam quale status vitae interioris prorsus ignotum est illis qui non in vita interiore sunt; in vita interiore sunt qui in amore in Dominum sunt, et non alii in amore in Dominum sunt quam qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius; (quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, videatur n. 10143, 10153, 10578, 10645, 10829;) vita interior est vita spiritualis in qua sunt angeli caeli, vita autem exterior est vita naturalis in qua sunt omnes qui non in caelo sunt; et apud illos qui vivunt secundum praecepta Domini, et agnoscunt Divinum in Humano Ipsius, aperitur mens interior, et tunc homo fit spiritualis; at qui non ita vivunt, nec agnoscunt, manent naturales. (Quod status vitae interioris seu spiritualis sit ignotus omnibus illis qui non in amore caelesti sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 395-414, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 105, 238.)

[2] Quod "nomen" in Verbo significet quale status, constat ex plurimis locis ibi, quorum aliqua hic, confirmationis causa, velim adducere: - Ut apud Esaiam,
"Tollite in actum oculos vestros, et Videte; quis creavit haec? qui educit in numero exercitum, omnes nomine vocat" (xl. 26);
"omnes nomine vocat" est quod sciat omnes quales sunt, et illis det secundum statum amoris et fidei apud illos. Apud Johannem,
Qui ingreditur per ostium, pastor est ovium; huic aperit janitor, et oves vocem ejus audiunt, et suas oves nomine vocat, et educit eas" (x. 2, 3);
similiter. Apud Esaiam,
"Sic ait Jehovah Creator tuus Jacob, et Formator tuus Israel: Ne timeto, nam redemi te, et vocavi te nomine; Mihi tu" (xliii. 1);
apud eundem,
"Ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocaveram nomine tuo propter servum meum Jacobum et Israelem electum meum; Vocavi te nomine tuo cum non nosceres Me" (xlv. 3, 4);
"vocavi te nomine tuo," est quod noverit qualis status ecclesiae, nam "Jacob" et "Israel" sunt ecclesia, "Jacob" ecclesia externi, et "Israel" ecclesia interna.

[3] Apud eundem,
Israel, "si auscultasses praeceptis meis... non excisum neque perditum fuisset nomen ejus coram Me" (xlviii. (18,) 19);
"exscindi et perdi nomen coram Jehovah," est quale status per quem conjungitur, qui status est status spiritualis illius qui ab ecclesia quae per "Israelem" significatur. Apud eundem,
"Jehovah ab utero vocavit Me, a visceribus matris meminit nominis mei" (xlix. 1);
"meminit nominis mei," est qualis est. Apud eundem,
"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam,... et videbunt gentes justitiam (tuam), et omnes reges gloriam tuam; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit" (lxii. 1, 2);
apud eundem,
"Servis suis Vocabit nomen aliud" (lxv. 15);
"vocare nomen novum" et "nomen aliud," est dare alium statum vitae, nempe statum vitae spiritualis. Apud Ezechielem,
"Urbs sanguinum,... polluta nomine" (xxii. (2,) 5);
"urbs sanguinum" est doctrina violentiam inferens bono charitatis; quae "polluta nomine" dicitur, cum scatet falsis et inde malis, quae faciunt quale ejus.

[4] Apud Mosen,
"Moses dixit ad Jehovam Tu dixisti, Novi te nomine tuo;... et Jehovah dixit ad Mosen, Etiam verbum hoc quod dixisti faciam, quia novi te nomine" (Exod. xxxiii. 12, 17);
quod "noverit" Mosen "nomine," est quod noverit qualis est. In Apocalypsi,
"Habes pauca nomina in Sardibus, (1)quae non inquinaverunt vestimenta sua:... vincens hic vestietur vestimentis albis et confitebor nomen ejus coram Patre meo... qui vincit scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierosolymae... et nomen meum novum" (iii. 4, 5, 12);
quod "nomen" hic significet quale status quoad bonum amoris et verum fidei, constare potest. Alibi,
"Quorum non scripta sunt nomina in libro vitae" (Apoc. xiii. 8; cap. xvii. 8);
"nomina scripta in libro vitae," sunt omnia amoris et fidei ejus, ita omnia vitae spiritualis ejus, qualia sunt. Alibi,
"Videbunt faciem" Dei et Agni, "et nomen Ipsius in frontibus eorum" (Apoc. xxii. 4);
"nomen in frontibus" est status amoris, "frons" enim correspondet amori, et inde significat illum.

[5] Quod "nomen" in Verbo significet quale status hominis, est quia in spirituali mundo quilibet nominatur secundum statum vitae in quo est, ita varie: loquela enim spiritualis non est sicut loquela humana; exprimuntur omnia ibi secundum ideas
de rebus et de personis, ac ideae illae cadunt in voces. (Quod melius constare potest ex illis quae De Loquela Angelorum Caeli in opere De Caelo et Inferno, n. 234-245, ostensa sunt. Porro videatur supra, n. 102 et 135, ubi ostenditur quid "nomen Jehovae," "Domini" et "Jesu Christi" in Verbo significat.)

AE n. 149

Apocalypsis Explicata n. 149

149. VERSUS 18-29.
"Et Angelo In Thyatiris Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei habens oculos suos tanquam flammam ignis, et pedes suos similes chalcolibano. Novi tua opera et charitatem, et ministerium et fidem, et tolerantiam tuam et opera tua, et ultima plura prioribus. Sed habeo adversus te pauca, quod permittas mulierem Jezabel, dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos scortari et idolothyta edere. Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit. Ecce Ego conjicio eam in lectum, et moechantes cum illa in afflictionem magnam, si non resipuerint ab operibus suis. Et filios ejus occidam morte, et cognoscent omnes ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris, quicunque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt profunda satanae, ut dicunt, non impono super vos aliud onus. Attamen, quod habetis retinete donec venio. Et vincens et custodiens usque ad finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes. Et reget eas virga ferrea, tanquam vasa fictilia confringentur; sicut et Ego accepi a Patre meo. Et dabo illi stellam matutinam. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis."
18. "Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe," significat illos ab ecclesia apud quos internum et externum, seu spiritualis et naturalis homo, unum faciunt (n. 150); "Haec dicit illius (1)hominis," significat Dominum quoad Divinum Humanum, a quo illud ecclesiae (n. 151); "habens oculos suos tanquam flammam ignis," significat Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinam sapientiam et intelligentiam communicatam illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt (n. 152); "et pedes suos similes chalcolibano," significat ultimum ordinis Divini, quod naturale plenum Divino Amore (n. 153).
19. "Novi opera tua et charitatem," significat internum eorum qui ab ecclesiam 154); "et ministerium et fidem," significat bonum et verum ibi (n. 155); "et tolerantiam (tuam)," significat conjunctionem cum externo(, et tunc pugnam) (n. 156); "et opera tua, et ultima plura prioribus," significat externa inde (n. 157).
20. "Sed habeo adversus te pauca," significat quod cavendum (n. 158); "quod permittas mulierem Jezabel," significat jucundum auroris sui et mundi (n. 159); "dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos," significat quod inde doctrina omnium falsorum (n. 160);" scortari et idolothyta edere," significat falsificationes veri et adulterationes boni (n. 161).
21. "Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit," significat quod qui inde in falsis sunt non se convertant ad vera et per vera (n. 162).
22. "Ecce Ego Conjicio eam in lectum," significat qnod relinquantur suo naturali homini et ibi doctrinae falsorum (n. 163); "et moechantes cum illa in afflictionem magnam," significat tentationes graves illis qui se addicant falsis eorum (n. 164); "si non resipuerint ab operibus suis," significat si non se separent ad illis (n. 165).
23. "Et filios ejus occidam morte," significat qnod sic falsa exstinguantur (n. 166); "et cognoscent omnes ecclesiae quod Ego sim scrutans renes et corda," significat agnitionem omnium qui ab ecclesia sunt, quod Dominus solas sciat et exploret exteriora et interiora, ac quae fidei et amoris sunt (n. 167); "et dabo unicuique vestrum secundum opera sua, significat beatum aeternum secundum infernum ejus in externo (n. 168).
24. "Vobis autem dico et reliquis in Thyatiris," significat omnibus et singulis apud quos infernum conjunctum est externo (n. 169); "quicunque non habet doctrinam hanc," significat apud quos jucundum externum, quod est jucundum amoris sui et mundi, non dominatur (n. 170); "et qui non cognoverunt profunda satanae, ut dicunt," significat illaqueationem ad illis (n. 171); "non impono super vos aliud onus," significat quod hoc solum cavendum sit (n. 172).
25. "Attamen quod habetis retinete donec venio," significat permanentiam in statu amoris et fidei usque ad visitationem (n. 173).
26. "Et vincens et custodiens usque ad finem opera mea," significat post pugnam contra illos amores et remotionem illorum quantum potest, perseverationem in amore et fide (n. 174); "et dabo illi potestatem super gentes," significat super mala apud se, quae tunc a Domino discutientur (n. 175).
27. "Et reget eas virga ferrea," significat quod castigaturus mala per vera quae sunt in naturali homine (n. 176); "tanquam vasa fiet illa confringentur," significat dispersionem falsorum totalem (n. 177); "sicut et Ego accepi a Patre meo, significat comparative sicut Dominus a Divino suo cum glorificavit Humanum suum (n. 178).
28. "Et dabo illi stellam matutinam," significat intelligentiam et sapientiam a Divino Humano Domini (n. 179).
29. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 180).

AE n. 150

Apocalypsis Explicata n. 150

150. (Vers. 18.) "Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe." - Quod significet illos ab ecclesia apud quos internum et externum seu spiritualis et naturalis homo unum faciunt, constat ex scriptis ad hunc angelum in sensu interno intellectis: in illis agitur de conjunctione interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali, seu de illis ab ecclesia apud quos illa conjuncta sunt. Est apud unumquemvis hominem internum et externum; internum ejus est quod vocatur spiritualis homo, externum quod vocatur naturalis homo. Cum homo nascitur, primum aperitur externus seu naturalis homo; ac postea, sicut adolescit et perficitur intelligentia et sapientia, aperitur internus seu spiritualis homo. Externus seu naturalis homo aperitur per talia quae homo haurit ex mundo, at internus seu spiritualis homo aperitur per talia quae haurit ex caelo; nam externus seu naturalis homo formatus est ad receptionem talium quae in mundo sunt, ac internus seu spiritualis homo ad receptionem talium quae in caelo sunt. Illa quae in mundo sunt, ad quorum receptionem formatus est externus seu naturalis homo, se referunt in genere ad omnia quae sunt vitae civilis et moralis; at illa quae in caelo sunt, ad quorum receptionem formatus est internus seu spiritualis homo, se referunt in genere ad omnia quae amoris et fidei sunt.

[2] Quoniam illa bina sunt apud hominem, ac unum et alterum distincte per sua media aperiendum est, patet, quod nisi aperiatur internum per sua media homo maneat solum naturalis, et quod tunc internum ejus clausum sit: sed illi apud quos internum clausum est, non sunt homines ecclesiae, nam ecclesia apud hominem formatur per communicationem cum caelo, et communicatio cum caelo non datur nisi internum ejus aperiatur per sua media, quae omnia, ut supra dictum est, se referunt ad amorem et fidem. Porro sciendum est quod apud hominem ecclesiae, qui est qui a Domino regeneratus est per vera quae fidei vocantur et vitam secundum illa, conjunctum sit internum et externum, seu spiritualis et naturalis homo, et quod conjuncta sint per correspondentias. (Quae quales sunt, et inde qualis per illas conjunctio est, constare potest ex iis quae de illis in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ex quibus collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 261.)

[3] Quia nunc homo non prius fit homo ecclesiae quam cum internus seu spiritualis homo apertus est, et hic conjunctus cum externo seu naturali homine, ideo nunc de his intra ecclesiam agitur; nam (ut supra, n. 20, dictum est) per "septem ecclesias" non intelliguntur septem ecclesiae, sed omnes in genere qui ab ecclesia Domini sunt; et inde ad Angelum cujusvis Ecclesiae agitur de talibus quae faciunt ecclesiam; hic itaque, seu ad Angelum Ecclesiae in Thyatiris, de interno et externo, et conjunctione utriusque apud illos. (Sed quia hactenus ignotum fuit quod bina illa actualiter sint apud hominem, et quod aperienda et conjungenda sint ut homo sit homo ecclesiae, et quia illa paucis non describi possunt, ideo actum est de illis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 36-53 et 179-182, quae videantur.)

AE n. 151

Apocalypsis Explicata n. 151

151. "Haec dicit Filius (1)hominis." - Quod significet Dominum quoad Divinum Humanam a quo illud ecclesiae, constat ex significatione "Filii (1)hominis," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, et quoad Divinum Verum, quia hoc ab Ipso procedit (de qua supra, n. 63); quod etiam sit a quo illud ecclesiae, nempe aperitio interni seu spiritualis hominis et ejus conjunctio cum externo, est quia omne ecclesiae apud hominem est ex Divino Humano Domini; omne enim amoris et fidei, quae faciunt ecclesiam, ex Divino Humano Domini procedit, et non immediate ab ipso Divino; nam quod immediate ab ipso Divino Ipsius procedit, hoc non cadit in aliquam cogitationem et affectionem hominis, et inde nec in fidem et amorem, quia est longe supra illa; ut constare potest ex eo, quod homo non possit cogitare de ipso Divino absque Humana forma, nisi sicut de Natura in minimis. Cogitatio quae non determinatur ad aliquam speciem, est diffusa quaquaversum, et diffusum dissipatur. Hoc apprimis scire datum est ex illis e Christiano orbe in altera vita qui solum cogitaverunt de Patre et non de Domino, quod sibi Naturam in minimis faciant Deum, et tandem decidant ab omni idea Dei, consequenter ab idea et fide omnium quae caeli et ecclesiae sunt.

[2] Aliter illi qui de Deo sub Humana forma cogitaverunt; illi omnes ideas ad Divinum determinatas habent, nec vagantur ut priores quaquaversum; et quia Divinum sub Humana forma est Divinum Humanum Domini, ideo Dominus illorum cogitationes et affectiones ad Se flectit et determinat. Quia hoc primarium ecclesiae est, ideo id jugiter influit e caelo apud hominem; unde quasi insitum est cuivis cogitare de Divino sub Humana forma, et sic intus in se videre suum Divinum, praeter apud illos qui hoc insitum apud se exstinxerunt (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 82). Causa etiam inde videri potest: quod omnes, quotcunque sunt, homines post mortem, quando fiunt spiritus, vertantur ad suos amores; et quod inde qui Divinum sub Humana forma coluerunt, ad Dominum, qui apparet illis ut Sol supra caelo,: qui autem Divinum non sub Humana forma coluerunt, illi vertuntur ad amores naturalis sui hominis, qui omnes se referunt ad amores sui et mundi, ita retro a Domino; et vertere se retro a Domino, est ad infernum. (Quod convertant se omnes ad suos amores in spirituali mundo, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-145, 151, 153, 255, 272, 510, 548, 552, 561.)

[3] Omnes qui antiquis temporibus vixerunt, et Divinum coluerunt, Divinum sub Humana forma cogitatione viderunt, et vix aliquis Divinum invisibile; et Divinum sub Humana forma etiam tunc erat Divinum Humanum: sed quia hoc Divinum Humanum erat Divinum Domini in caelis et transiens caelos, et hoc tandem, cum caelum invalidum factum est ex eo, quod homines, ex quibus caelum, successive ab internis facti sint externi et sic naturales, ideo placuit Ipsi Divino Humanum induere, et hoc glorificare seu Divinum facere; ut sic ex Se posset afficere omnes tam qui in mundo spirituali quam qui in mundo naturali sunt, et salvare illos qui Ipsius Divinum in Humano agnoscunt et colunt.

[4] Hoc manifestatum est plurimis in locis apud Prophetas Veteris Testamenti, et quoque apud Evangelistas; ex quibus solum haec apud Johannem volo afferre:
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Omnia per Ipsum facta sunt, et absque Eo factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum: et Lux illa in tenebris lucet, et tenebrae illam non comprehenderunt... Erat Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: in mundo erat sed mundus Eum non agnovit... Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius" (i. 1-14):
quod Dominus quoad Humanum ibi intelligatur per "Verbum," patet clare, nam dicitur "Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius;" et quod Humanum suum Divinum fecerit, etiam patet, (nam dicitur) "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,... et hoc Caro factum est," hoc est, Homo: et quia omne Divinum Verum procedit a Divino Humano Domini, et illud est Divinum Ipsius in caelis, ideo etiam per "Verbum "significatur Divinum Verum; et ideo dicitur Ipse "Lux quae illuminat omnem hominem venientem in mundum;" "Lux" est etiam Divinum Verum: et quia homines ab internis ita externi seu naturales facti sunt ut non amplius agnoverint Divinum Verum, ita nec Dominum, ideo dicitur quod "tenebrae Lucem non comprehenderint," et quod "mundus Ipsum non agnoverit." Quod "Verbum" sit Dominus quoad Divinum Humanum, et inde Divinum Verum procedens, videatur in Doctrina novae Hierosolymae, n. 263 et 304; quod "Lux" sit Divinum Verum, et quod "tenebrae" sint falsa in quibus sunt qui non in luce, in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, (1)275.)

[5] Quod qui agnoscunt Dominum, et colunt Ipsum ex amore et fide, et non in amoribus sui et mundi sunt, regenerentur et salventur, etiam ibi docetur, his Verbis:
"Quotquot Ipsum receperunt, dedit iis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (cap. i. vers. 12, 13):
ibi "ex sanguinibus" sunt illi qui destruunt amorem et charitatem; "voluntas carnis" est omne malum ex amoribus sui et mundi, estque proprium hominis voluntarium, quod in se non est nisi quam malum; "voluntas viri" est falsum inde ex proprio illo voluntario; quod qui in his amoribus non sunt recipiant Dominum, regenerentur et salventur, intelligitur per quod "qui credunt in nomen Ipsius," fiant "filii Dei," et sint "ex Deo nati." (Quod "credere in nomen Domini" sit Divinum Humanum Ipsius agnoscere, et ab Ipso recipere amorem et fidem, videatur supra, n. 102, 135: quod "sanguines" sint quae destruunt amorem et charitatem, in Arcanis Caelestibus, n. 4735, 5476, 9127: quod, caro" sit proprium voluntarium hominis, quod in se non est nisi quam malum, n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, (1)2308, 3518, 3701, 3812, 4328, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, (2)10732: et quod proprium hominis sit amor sui et amor mundi, n. 694, 731, 4317, 5660. Quod "vir" sit intellectuale, et inde verum aut falsum, quoniam ex uno aut altero est illud, n. 3134, 3309, 9007: ita "voluntas viri" est proprium intellectuale; quod cum existit ex proprio voluntario, quod in se non est nisi quam malum, non est nisi quam falsum; ubi enim malum est in voluntate ibi falsum est in intellectu. Quod "a Deo nasci" sit regenerari a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 173-184. Praeterea quod omnes in universo ex influxu e caelo et ex revelatione colant Divinum sub Humana forma, videatur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 98, (3)121, 141, 154, 158, 159, 169; tum quod omnes angeli caelorum superiorum, in opere De Caelo et Inferno, n. 78-86.)

[6] Ex his nunc constare potest quod omne ecclesiae, ita quoque omne caeli apud homines, sit ex Divino Humano Domini. Quia ita est, ideo in primo capite Apocalypseos describitur "Filius hominis," qui est Divinum Humanum, per varia repraesentativa; et dein ex illa descriptione desumpta sunt exordia ad singulas Ecclesias (videatur supra, n. 113); et in specie ad hanc Ecclesiam, ad quam agitur de praecipuo essentiali ecclesiae, nempe de conjunctione interni et externi seu de regeneratione hominis ecclesiae; dicitur enim ad Angelum hujus Ecclesiae, "Haec dicit Filius (4)hominis habens oculos suos tanquam flammam ignis."

AE n. 152

Apocalypsis Explicata n. 152

152. "Habens oculos suos tanquam flammam ignis." Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinam sapientiam et intelligentiam communicatam illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt. Quod "oculi sicut flamma ignis," cum de Domino, sit Divina Ipsius Providentia ex Divino Ipsius Amore, videatur supra (n. 68): quod etiam sit Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt, est quia per "oculos" in Verbo, cum de hominibus, significatur intellectus veri, et intellectus Veri est intelligentia et sapientia; inde per "oculos," cum de Domino, significatur Divina sapientia et intelligentia procedens ab Ipso; et quod procedit ab Ipso, hoc communicatur angelis et hominibus qui in amore et inde fide in Ipsum sunt. Omnis etiam sapientia et intelligentia, quae est angelis et hominibus, non est eorum sed Domini apud illos; quod etiam notum est in ecclesia, scitur enim quod omne bonum quod est amoris, et omne verum quod est fidei, a Deo sit, et nihil ab homine; ac vera interius visa et agnita faciunt intelligentiam, et haec una cum bonis interius perceptis et inde visis faciunt sapientiam: inde nunc est, quod per "habere oculos tanquam flammam ignis," etiam significetur Divina sapientia et intelligentia Domini communicata illis qui in bonis amoris et inde fide in Ipsum sunt.

[2] Quod "oculi" significent intellectum, est quia omnis visus oculorum apud homines et angelos inde est. Quod omnis visus oculorum inde sit, apparet sicut paradoxon illis qui non sciunt causas rerum interiores, ex quibus effectus sistuntur in corpore: qui illas non sciunt non aliter credunt quam quod oculus videat ex se, auris audiat ex se, lingua gustet ex se, et corpus sentiat ex se; cum tamen interior vita hominis, quae est vita spiritus ejus, quae vita est vita intellectus et voluntatis ejus seu cogitationis et affectionis, sentit per organa corporis illa quae in mundo sunt, et sic percipit illa naturaliter. Totum corpus cum omnibus suis sensoriis est modo instrumentum suae animae seu sui spiritus; quae etiam est causa, quod, cum separatur spiritus hominis a corpore, corpus prorsus nihil sentiat, at spiritus postea sentiat aeque ac prius. (Quod spiritus hominis aeque videat, audiat, sentiat post solutionem a corpore, ut prius in corpore, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 461-469; praeterea De Correspondentia Intellectus cum Visu Oculi, in Arcanis Caelestibus, n. 4403-4421, 4523-4534.) Apud bestias etiam interior earum vita, quae quoque anima earum vocatur, pariter per organa externa corporis earum sentit; sed cum differentia quod non rationaliter sicut homo, ita non ex intellectu et voluntate tali qualis est homini (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 108; et De Ultimo Judicio, n. 25).

[3] Inde nunc est quod per "oculum" in Verbo significetur intellectus veri, seu intelligentia et sapientia, ut constare potest a sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, ac videte videndo et non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis" (vi. 9, 10; Joh. xii. 40);
"oculos obtinere ne forte videat oculis suis," est obtenebrare intellectum ne intelligat.

[4] Apud eundem,
"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (xxix. 10);
"occlusit oculos, prophetas et capita, et videntes obtexit," est intellectum veri: "prophetae" etiam sunt qui docent vera, qui etiam vocantur "capita" quia caput significat intelligentiam; et quoque vocantur "videntes" ex revelatione Divini Veri apud illos.

[5] Apud eundem,
"Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt" (xxxii. 3);
"videntium oculi" pro illorum qui intelligunt vera. Apud eundem,
"Qui occludit oculos suos ne videant malum:... regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui" (xxxiii. 16, 17);
"occludere oculos ne videant malum," est malum non admittere in cogitationem; "regem in pulchritudine sua videbunt oculi," est quod intellecturi verum in sua luce cum amoenitate, nam per "regem" ibi non intelligitur rex, sed verum (videatur supra, n. 31 (a)).

[6] Apud Jeremiam,
"Audite haec, popule stulte, cui non cor; quibus oculi non vident, et quibus aures non audiunt" (v. 21; Ezech. xii. 2).
In Threnis,
"Cecidit corona capitis nostri propter hoc factum est languidum cor nostrum, et propter hoc caligarunt oculi nostri" (v. (16,) 17);
"corona capitis" est sapientia (videatur supra, n. 126); "cor languidum" est voluntas boni non amplius; (quod "cor" sit voluntas et amor, videatur in opere De Caelo et Inferno, n, 95;) "oculi" sunt intellectus veri, qui "caligantes" dicuntur cum non amplius intelligitur verum.

[7] Apud Sachariam,
"Poena pastoris deserentis gregem; gladius super oculo dextro ejus,... et oculus dexter caligando caligabit" (xi. 17);
"gladius super oculo dextro, et oculus dexter caligando caligabit," est quod periturum omne Verum in intellectu per falsum (quod "gladius" sit destructio veri per falsum, videatur supra, n. 131 (b)).

[8] Apud eundem,
"Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam;... oculi ejus contabescent in foraminibus suis" (xiv. 12);
"populi qui pugnabunt contra Hierosolymam," sunt qui contra ecclesiam ("Hierosolyma" est ecclesia); "oculi" eorum quod "contabescent," est quod peritura intelligentia, pugnant enim ex falsis contra vera.

[9] Apud Sachariam,
"Percutiam omnem: equum stupore et omnem equum populorum caecitate" (xii. 4);
agitur ibi de vastatione ecclesiae; per "equum" significatur intellectuale; quare per quod "equus percuteretur stupore" et "caecitate," est quod intellectus. (Quod "equus" significet intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)

[10] Apud Davidem,
"Exaudi Me Jehovah, Deus mi illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem" (Psalm. xiii. 4 (B.A. 3));
"illumina oculos" est intellectum. Apud Mosen,
"Non accipies munus, quia munus occaecat oculos sapientum" (Deutr. xvi. 19);
"occaecare oculos sapientum" est ut non videant seu intelligant verum.

[11] Apud Matthaeum,
"Lucerna corporis est oculus; si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae" (vi. 22, 23; Luc. xi. 34);
hic per "oculum" non intelligitur oculus sed intellectus, per "oculum simplicem" intellectus veri, per "oculum malum" intellectus falsi; "tenebrae" sunt falsa; "totum corpus" est totus Spiritus, nam is totus est qualis ejus voluntas et inde intellectus: si ei intellectus veri ex voluntate boni, est is angelus lucis; si autem ei intellectus falsi, est is spiritus tenebrarum: per illa verba describitur hominis reformatio per intellectum veri. Inde patet, quod qui scit quid "oculus" significat, scire possit arcanum illorum verborum. Quod homo reformetur per vera in intellectu, videatur supra (n. 112, 126).

[12] Apud Matthaeum,
"Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum et abjice abs te; nam bonum est luscus intrare in vitam, quam duos habens oculos mitti in gehennam ignis" (v. 29; cap. xviii. 9: Marc. ix. 47);
per "oculum" nec hic intelligitur oculus sed intellectus cogitans; per "oculum dextrum scandalizantem" intellectus cogitans malum; "eruere et abjicere illum" est tale non admittere sed rejicere; "luscus" est intellectus non cogitans malum, sed modo verum; intellectus enim cogitare potest verum; si cogitat malum est ex voluntate mali: quod oculus "dexter" dicatur, est quia per illum significatur intellectus boni, et per "sinistrum" intellectus veri (videatur n. 4410, 6923).

[13] Apud Esaiam,
"Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt" (xxix. 18);
apud eundem,
"Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum" (xxxv. {1}5);
apud eundem,
"Dabo te... in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecorum, ad educendum e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes in tenebris" (xlii. (6,) 7);
apud eundem,
"Educ populum caecum, cui oculi sunt, et surdos quibus aures" (xliii. 8);
"aperire oculos caecorum" est instruere illos qui adhuc ignorant vera, et usque desiderant illa, ita gentes. Simile significatur per
Sanationes caecorum a Domino (Matth. ix. 27-29; cap. xx. 29 ad fin.; cap. xxi. 14: Marc. viii. 23, 25: Luc. xviii. 35 ad fin.: Joh. ix. 1-21);
nam omnia miracula Domini involvebant talia quae sunt ecclesiae et caeli; inde erant illa Divina (videatur n. 7337, 8364, 9031).

[14] Quia "oculus" significabat intellectum, ideo inter statuta apud filios Israelis erat,
Quod caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intra velum intraret (Levit. xxi. 17-23);
Quod caecum non offerendum esset in sacrificium (Levis. xxii. 22; Mal. i. 8):
inde etiam inter maledictiones erat
"Febris consumens oculos" (Levit. xxvi. 16).
Ex his nunc sciri potest quid per "oculos Filii (2)hominis qui tanquam flamma ignis," significatur; quod nempe Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Dominum sunt:

[15] quod etiam significetur Divina Ipsius providentia, constat ex illis quae supra (n. 68) ostensa sunt. Quibus addendum est quod de Cherubis dicitur apud Ezechielem, et de quatuor Animalibus circa Thronum in Apocalypsi, per quae etiam Divina Domini providentia, et in specie custodia ne adeatur Dominus nisi per bonum, significatur: apud Ezechielem,
"Vidi, ecce quatuor rotae juxta cherubos;... tota caro eorum, et dorsa eorum, et manus eorum, et alae eorum, et rotae, erant plena oculis circumcirca" (x. (9,) 12);
et in Apocalypsi,
"Circa thronum erant quatuor animalia plena oculis ante et retro unumquodvis habebat... alas circum et intus plenas oculis" (iv. 6, 8);
quatuor haec "animalia" etiam erant cherubi, nam similis paene est descriptio eorum quae est cheruborum apud Ezechielem. Illis tot "oculi" ascribuntur, quia Divina Domini providentia, quae per "cherubos" significatur, est omnia in caelis et in terris ex Divina sapientia regere; Dominus enim ex Divina providentia videt omnia, disponit omnia, et prospicit omnia. (Quod par "cherubos" significetur Divina providentia Domini, et in specie custodia ne Dominus adeatur nisi per bonum, videatur n. 9277, 9509, (1)9673.)

AE n. 153

Apocalypsis Explicata n. 153

153. "Et pedes suos similes chalcolibano." Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino amore, constat ex illis quae supra (n. 69) dicta et ostensa sunt, ubi similia. Quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de ecclesiae interno quod spirituale, et de ejus externo quod naturale, quod unum facient (videatur supra, n. 150), ideo praemittitur de Domino, a quo omne ecclesiae, "Haec dicit Filius (2)hominis habens oculos tanquam flammam ignis, et pedes similes chalcolibano;" per "oculos" enim respective ad homines significatur internum quod spirituale, et per "pedes" externum quod naturale; at per "oculos" et "pedes" respective ad Dominum significantur Divina, a quibus illa apud homines.

AE n. 154

Apocalypsis Explicata n. 154

154. (Vers. 19.) "Novi opera tua et charitatem." - Quod significet internum eorum qui ab ecclesia, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae sunt voluntatis seu amoris caelestis (de qua supra, n. 98), et ex significatione "charitatis," quod sint quae sunt amoris spiritualis; quod per "opera et charitatem" significetur internum ecclesiae, est quia illa quae sunt voluntatis seu amoris faciunt internum ejus, at illa quae sunt intellectus et fidei faciunt externum ejus. Sunt bini amores, qui faciunt caelum seu ecclesiam, - amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas: amor in Dominum est qui vocatur amor caelestis; et amor erga proximum, qui est charitas, est qui vocatur amor spiritualis. Quod ita dicantur, est ex eo, quod caelum distinctum sit in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; inde quoque amores qui ibi regnant ita vocantur. (Videatur opus De Caelo et Inferno, n. 13-19, et 20-28, ac Doctrina Novae Hierosolymae, n, 54-62 et 84-100: ubi etiam ostensum est quid amor caelestis et quid amor spiritualis, quod nempe amor caelestis sit ex affectione voluntatis facere praecepta Domini, et quod amor spiritualis sit ex affectione intellectus facere praecepta Domini.) Sunt duo apud hominem, quae faciunt caelum aut ecclesiam apud illum, - amor et fides. Amor residet in voluntate hominis, nam quod homo amat hoc quoque vult; fides autem residet in intellectu hominis, nam quod homo credit, hoc quoque cogitat, et cogitatio est intellectus;

[2] internum itaque ecclesiae caelestis est ex affectione voluntatis, proinde ex amore boni facere praecepta Domini; internum autem ecclesiae spiritualis est ex affectione intellectus, proinde ex amore veri facere praecepta Domini; nam
quod facere praecepta Domini sit amare Ipsum, docet Ipse apud Johannem (cap. xiv. 21, 23):
internum ecclesiae caelestis est quod intelligitur per "opera," ac internum ecclesiae spiritualis est quod intelligitur per "charitatem." (Sed quia haec, ut clare appercipiantur, non paucis exponi possunt, videantur quae de illis in Doctrina Novae Hierosolymae dicta sunt: nempe, De Voluntate et Intellectu, n. 28-36; De Interno et Externo Homine, n. 36-53; De Amore in Genere, n. 54-64; De Amore erga Proximum seu Charitate, n, 84-107; et De Fide, n, 108-122; et in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Amore Caelesti et De Amore Spirituali, n. 13-19.)

AE n. 155

Apocalypsis Explicata n. 155

155. "Et ministerium et fidem." - Quod significet bonum et verum ibi, constat ex significatione "ministerii," quod sit bonum (de qua sequitur), et ex significatione "fidei," quod sit verum. Causa quod "fides" significet verum est quia verum est fidei et fides est veri. Quod "ministerium" significet bonum, est quia "ministerium" in Verbo dicitur de bono: inde est quod functio Aharonis, filiorum ejus, et Levitarum, dicta fuerit "ministerium," et in genere functio sacerdotum; et quod per "ministrare" Jehovae seu Domino, intelligatur colere Ipsum ex bono amoris. Inde patet quod "ministerium" se referat ad "opera," et "fides" ad "charitatem," de quibus mox supra, ubi dictum est, "Novi opera tua et charitatem:" nam fides et charitas unum faciunt; ubi enim non charitas ibi nec fides (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-40).

[2] Quod "ministerium" et "ministrare" in Verbo dicatur de bono amoris, constare potest a sequentibus locis: - Apud Davidem,
Jehovah "facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem" (Psalm. civ. 4);
quod Jehovah faciat "angelos suos spiritus" est quod recipientes Divini Veri (videatur supra, n. 130(a)); quod faciat "ministros suos ignem flammantem" est quod recipientes Divini Boni, nam per "ignem flammantem" significatur bonum amoris (videatur supra, n. 68): inde patet quod per "ministros" intelligantur illi qui in bono amoris sunt.

[3] Apud eundem,
"Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius facientes voluntatem Ipsius" (Psalm. ciii. (1)21);
"exercitus" Jehovae dicuntur qui in veris sunt (videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019) "ministri" qui in bonis, quare dicitur "facientes voluntatem Ipsius;" "facere voluntatem" Domini est ex bono amoris, nam omne bonum se refert ad voluntatem, sicut omne verum ad intellectum.

[4] Apud Esaiam,
"Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri" (lxi. 6);
sacerdotes vocantur "ministri," quia illi repraesentabant Dominum quoad bonum amoris; inde est (quod) qui in bono amoris sunt, in Verbo dicantur "sacerdotes" (videatur n. 2015, 6148, 9809, 10017); ex eo etiam est quod dicantur "ministri Dei;" inde est quod functio Aharonis et filiorum ejus dicatur "ministerium," et quoque functio Levitarum sacerdotum; et quod intrare in tentorium conventus et fungi ibi ministerio, et quoque accedere ad altare et ibi fungi ministerio, dicatur "ministrare." (Videatur Exod. xxviii. 35; cap. (2)xxx. 20: Num. viii. 15, 19, 24-26.) Et apud Jeremiam,
"Foedus meum irritum fiet. .. . cum Levitis sacerdotibus ministris meis" (xxxiii. 21).
(Quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Bonum Amoris, videatur n. 9806, (3)9946, 10017: quod etiam in genere sacerdotes, n. 2015, 6148: quod inde per "sacerdotium" in Verbo significetur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, n. 9806, 9809.)

[5] Sunt duo regna in quae totum caelum distinctum est, unum in quo angeli qui in bono amoris caelestis sunt, alterum in quo sunt angeli qui in bono amoris spiritualis seu in charitate. Regnum caeleste Domini vocatur "sacerdotium" Ipsius, et regnum spirituale vocatur "regium" Ipsius (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 24, 226). De illis qui in regno caelesti dicitur "ministrare," at de illis qui in regno spirituali sunt dicitur "servire." Inde patet quid per "ministrare" et "ministrum," et quid per "servire" et "servum" significatur in sequentibus his locis: -
Jesus dixit discipulis, "Quisquis voluerit esse magnus, esse debet vester minister; et quisquis voluerit esse primus, esse debet vester servus: sicut Filius hominis non venit ut Ipsi ministretur, sed ut ministret" (Matth. xx. 16-18; cap. xxiii. 11, 12: Marc. ix. 35: Luc. xxii. 24-27);
Jesus dixit, "Si quis ministraverit Mihi, sequitor Me; tunc ubi Ego sum, etiam minister meus erit; immo si quis Mihi ministraverit, honorabit eum Pater" (Joh. xii. 26);
Jesus dixit, "Beati servi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (Luc. xii. 37):
apud Esaiam,
"Filii alienigenae, qui adhaerent Jehovae ad ministrandum Illi, et ad amandum nomen Jehovae" (lvi. 6):
quia "ministrare" praedicatur de bono amoris, ideo dicitur "ad ministrandum Jehovae, et ad amandum;" ac ideo dicitur de Domino quod Ipse "ministraturus." Ex his nunc constare potest quod per "ministerium" significetur omne quod fit ex bono amoris, ita bonum amoris.

AE n. 156

Apocalypsis Explicata n. 156

156. "Et tolerantiam tuam." - Quod significet conjunctionem cum externo, et tunc pugnam, constat ex significatione "tolerantiae," cum de illis qui in interno et externo ecclesiae sunt, de quibus hic agitur, quod sit conjunctio interni cum externo, et pugna tunc; quod hoc per "tolerantiam" significetur, est quia conjunctio interni cum externo, seu spiritualis hominis cum naturali, fit per tentationes; aliter non conjunguntur: ideo pugna per quam illa conjunctio fit, quia homo tunc patitur et sustinet, significatur per "tolerantiam." (Quod internus homo cum externo conjungatur per tentationes, quae sunt pugnae spiritualis, videatur in Arcanis Caelestibus, n.(1)10685; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 190, 194, 199.)

AE n. 157

Apocalypsis Explicata n. 157

157. "Et opera tua, et ultima plura prioribus." Quod significet externa in de, constat ex significatione "operum," quod sint externa in quibus interna; nam opera sunt ultimi effectus, in quibus interna se sistunt simul, et ibi in serie; formant ibi suum ultimum et plenum. Interna dicuntur quae sunt cogitationis et voluntatis, et spiritualiter loquendo, quae sunt amoris et fidei; haec sunt in operibus, unde haec sunt ultima. (Quod interiora quae mentis successive influant in externa, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi etiam existant et subsistant, videatur n. 634, 6239, 6465, (1)9215, 9216: quod etiam forment in ultimo simultaneum, qua serie, n. 5897, 6451, 8603, 10099: quod totus homo sit in factis seu operibus, et quod id nondum existat quod modo est in velle et non in facere, cum homo facere potest, in opere De Caelo et Inferno, n. 475, 476.)

[2] His adjicere velim arcanum, quod nondum notum est: - Spiritus hominis in tali forma humana apparet post mortem, in quali vita affectionis ejus fuit in mundo; in forma pulchra si vita amoris caelestis ei fuerat, at in forma impulchra si vita amoris terrestris. Inde est quod angeli sint formae amoris et charitatiS. Sed illis non forma tam pulchra est ex affectione solius cogitationis et voluntatis, sed ex illarum affectione in factis seu operibus; facta enim seu opera ex affectione voluntatis et cogitationis, seu amoris et fidei, faciunt externam speciem spiritus, ita pulchritudinem faciei, corporis et loquelae ejus. Causa est, quia sicut interiora desinunt in facta seu opera ut in sua extrema, ita in formam corporis externam; nam notum est quod omne voluntatis hominis desinat in corporis extrema. Pars ibi in quam non desinit voluntas non est pars corporis, ut patet ab actibus etiam minimis corporis, qui omnes fluunt ex nutu voluntatis et sistuntur in corporis extremis (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59, 60; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 30, 31).

[3] Idem constare potest ex eo, quod spiritus hominis sit prorsus sicut ejus voluntas: non sicut ejus voluntas quae non abit in actum quando potest; ea voluntas est modo cogitatio, in qua apparet sicut velle; sed est sicut voluntas actualis, quae non potius desiderat quam agere: haec voluntas est eadem cum ejus amore; secundum hanc est totus spiritus, et ejus forma humana; (quod voluntas seu amor sit ipse spiritus, videatur supra, n. 105, et in opere De Caelo et Inferno, n. 479;) unde est quod toties in Verbo dicatur quod homo debeat "facere praecepta," et quod ei retribuetur secundum "facta;" hoc est, secundum amorem in factis, non autem secundum amorem absque factis, si facere potest.

[4] Dicitur, "Novi opera tua, et ultima plura prioribus;" et per "ultima plura prioribus" intelligitur quod pleniora sint amore post conjunctionem interni hominis cum externo; nam quantum internus conjungitur externo, tantum plus interni est in externis, consequenter in factis seu operibus: externa enim seu opera non sunt nisi quam effectus interiorum, quae sunt voluntatis et inde cogitationis; et effectus trahunt omne suum ab internis, a quibus existunt, sicut motus a suo conatu; conatus in homine est voluntas, et motus inde est actio.

[5] Ex illis quae in hoc versu explicata sunt, constare potest, quo ordine describitur conjunctio interni cum externo apud hominem ecclesiae: nempe, internum per "Novi opera tua et charitatem;" bonum interni et verum ejus per "ministerium et fidem;" conjunctio interni cum externo per "tolerantiam;" et externa inde per "Novi opera tua, et ultima plura prioribus:" sed quod illa involvantur iis verbis, nemo videre potest ex sensu litterae, sed ex sensu spirituali, qui inest, sensui litterae.

AE n. 158

Apocalypsis Explicata n. 158

158. (Vers. 20.) "Sed habeo adversus te pauca." - Quod significet quod cavendum, constat ex sequentibus, nam ibi dicitur a quibus cavendum est.

AE n. 159

Apocalypsis Explicata n. 159

159. "(1)Quod permittas mulierem Jezabel" - Quod significet jucundum amoris sui et mundi, constat ex significatione "mulieris Jezabel," quod sit ecclesia prorsus perversa; nam per "mulierem" in Verbo significatur ecclesia (videatur n. 252, 253, 749, 770, 6014, 7337, 8994), hic ecclesia Perversa; et quia omnis perversio ecclesiae existit ex binis amoribus, nempe ex amore sui et amore mundi, inde per "Jezabel" significatur illorum amorum jucundum. Vocatur ecclesia in qua regnant illi amores "mulier Jezabel," ex eo quod per Isabelem uxorem Achabi in Verbo repraesentabatur illorum amorum jucundum, et per id perversio ecclesiae; omnia enim quae in Verbo, etiam Historico, scripta sunt, repraesentativa sunt talium quae ecclesiae (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 249-266). Quod omnis perversio ecclesiae ex illis binis amoribus, dum regnant super amores caelestes, existat, est quia illi bini amores prorsus oppositi sunt binis amoribus qui faciunt caelum et ecclesiam, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum, et quia ex illis binis amoribus existunt omnia mala et inde falsa. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 59, 61, 65-83; et in opere "Caelo Inferno, n. 252, 396, 399, 400, 486, 551-565, 566-575.)

[2] Quod Isabel uxor Achabi repraesentaverit illa quae dicta sunt, videbitur in nunc sequentibus; hic primum de jucundis amorum aliquid dicetur. Unusquisque homo talis est qualis ejus amor, et omne jucundum vitae ejus est ex suo amore; quicquid enim amori ejus favet, hoc percipit jucundum, et quicquid amori ejus adversatur, hoc percipit injucundum; quapropter sive dicatur quod homo sit qualis ejus amor, sive dicatur quod homo talis sit quale est ejus vitae jucundum, idem est. Qui itaque sunt amores sui et mundi, hoc est, apud quos illi amores regnant, illi non habent aliud vitae jucundum, seu aliam vitam quam vitam infernalem; nam amores illi, seu jucunda vitae ex illis, quae perpetua sunt, vertunt omnes cogitationes et intentiones illorum ad se et ad mundum; et quantum vertunt illas ad se et ad mundum, tantum immergunt illas proprio hominis, quod ei ex hereditario est, ita simul in omnis generis mala; et quantum cogitationes et intentiones hominis vertuntur ad proprium ejus hereditarium, quod in se non est nisi quam malum, tantum avertuntur a caelo: nam interiora hominis quae ejus mentis sunt, hoc est, quae ejus cogitationis et intentionis, seu ejus intellectus et voluntatis, actualiter vertuntur ad amores suos, deorsum, hoc est, ad se, ubi amor sui et ejus jucunda regnant; et extrorsum, hoc est a caelo ad mundum, ubi amor mundi et ejus jucunda regnant. Aliter vero cum homo super omnia amat Deum, et proximum sicut se ipsum: tunc Dominus vertit interiora quae sunt mentis hominis, seu cogitationis et intentionis ejus, ad Se; ita avertit illas a proprio ejus, et elevat; et hoc praeter quod homo aliquid de eo sciat. Inde est quod spiritus hominis, qui est ipse homo, post solutionem a corpore actualiter vertatur ad amorem suum, quia is facit jucundum vitae ejus, hoc est, vitam ejus. (Quod omnes spiritus actualiter ad amores suos vertantur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142-145, 151, 253, 272, 510, 548, 552, 561; et supra, n. 41.)

[3] Hoc aliquantum illustrari potest ex eo, quod omnia minima corporis se vertant ad centrum commune nostri orbis, quod centrum gravium vocatur; et quod inde sit quod homines, ubicunque sunt, etiam qui in opposito versu et antipodes vocantur, insistant pedibus: at hoc centrum gravium est modo centrum gravium in Natura; verum centrum gravium aliud est in mundo spirituali; hoc determinatur apud hominem ex amore in quo est, deorsum si ei amor infernalis est, et sursum si amor ei caelestis est; et quo amor hominis determinatur, eo quoque cogitationes et intentiones ejus; nam hae sunt in spirituali mundo, et a viribus quae ibi, aguntur.

[4] Ex his nunc constare potest quod perversio ecclesiae, quae per "mulierem Jezabel" significatur, apud homines unice sit ex amoribus sui et mundi; quoniam hi vertunt interiora hominis, quae mentis ejus sunt, deorsum, et sic avertunt a caelo. Perversio ecclesiae apud homines dicitur, quia ecclesia est in homine, sicut caelum est in angelo: omnis ecclesia constituitur ex illis qui ecclesiae sunt, et non ab aliis tametsi natis ubi ecclesia est; hoc manifeste sciri potest ex eo, quod amor et fides faciant ecclesiam, ac amor et fides erunt in homine, proinde etiam ecclesia. (Quod caelum sit in angelo, et quod ecclesia in homine, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 33, 53, 54, 57, 454: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 232, 233, 241, 245, 246.)

AE n. 160

Apocalypsis Explicata n. 160

160. "Dicentem se prophetissam, docere et seducere meos servos." - Quod significet quod inde doctrinam omnium falsorum, constat ex significatione "prophetae," quod sit qui docet vera, et abstracte a persona, doctrina veri (de qua n. 2534, 7269); inde in opposito sensu per "prophetam" intelliguntur qui docent falsa, et abstracte a personis doctrina falsorum; similiter hic per "prophetissam:" quia hic per "prophetissam" significatur docens falsa, et doctrina omnium falsorum, ideo additur quod "doceat et seducat Domini servos;" "docere et seducere" dicitur, quia "docere" praedicatur de veris et falsis, ac "seducere" de bonis et malis, ac "servi Domini" in Verbo dicuntur qui in veris sunt, et "ministri" qui in bono (videatur supra, n. 155 fin.). Dicitur de Isabele, quod "se dicat prophetissam;" non quod Isabel uxor Achabi se dixerit prophetissam, sed quia per illam significatur jucundum amoris sui et mundi, et hoc jucundum docet et seducit illos qui in veris sunt; quisque enim, dum ex se, cogitat ex suo amore, ac inde se imbuit falsis, quod est "docere et seducere." De Isabele legitur in Verbo
Quod Achabus rex Israelitarum acceperit Isabelem filiam regis Zidoniorum in uxorem, et quod abiverit et serviverit Baali, et ei erexerit altare in Samaria, et fecerit lucum (1 Reg. xvi. 31-33);
Quod Isabel occiderit prophetas Jehovae (1 Reg. xviii. 4, 13);
Et quod etiam occidere voluerit Eliam (cap. xix. 1, 2, seq.);
Quod per dolum, substituendo falsos testes, abstulerit vineam Nabotho, et eum occiderit (cap. xxi. 6, 7, seq.);
Inde praedictum ab Elia, quod canes comederent illam (1 Reg. xxi. 23; 2 Reg. ix. 10);
Et dein quod jussu Jehu dejecta sit e fenestra, et quod aspersum fuerit de sanguine ejus ad parietem, et ad equos qui conculcaverunt eam (2 Reg. ix. 32-34).

[2] Per haec omnia repraesentabatur perversio ecclesiae ex jucundo amoris sui et mundi, et ex inde scaturientibus malis et falsis; nam omnia historica Verbi, aeque ac prophetica, sunt repraesentativa talium quae ecclesiae sunt; per "Baalem," cui servivit, et cui erexit altare, significatur cultus ex malis amoris sui et mundi; per "lucum," quem fecit, significatur cultus ex falsis inde; per "quod occiderit prophetas Jehovae" significatur destructio ecclesiae quoad sua vera; per "quod etiam occidere vellet Eliam" significatur quod annihilare vellet Verbum, nam hoc Elias repraesentavit; per "vineam, quam per falsos testes abstulit Nabotho" significatur falSificatio veri et adulteratio boni; per propheticum Eliae "quod canes illam comederent," significatur immundities et profanatio; per "quod dejecta sit e fenestra," et per "quod aspersum sit e sanguine ejus ad parietem et ad equos qui conculcaverunt eam," significatur sors illorum qui tales sunt; qualis sors illorum fit, constare potest ex singulis ibi in sensu interno. Ex his videri potest quod non alia Isabel intelligatur per "mulierem Isabelem dicentem se prophetissam," quam Isabel uxor Achabi, de qua in Verbo; et quod per illam describantur illi qui in doctrina omnium falsorum sunt ex jucundis amorum sui et mundi.

AE n. 161

Apocalypsis Explicata n. 161

161. "Scortari et idolothyta edere." - Quod significet falsificationes veri et adulterationes boni, constat ex significatione "scortari," quod sit falsificare vera (de qua supra, n. 141); et ex significatione "edere idolothyta," quod sit appropriare malum (de qua etiam supra, n. 141 (a)): quod etiam sit adulterare bonum est quia appropriationes mali in rebus ecclesiae sunt adulterationes boni, applicantur enim ejus bona ad mala, et sic adulterantur: ut pro exemplo, bona Ecclesiae Israeliticae significabantur per altare, sacrificia, et comessationes ex sacrificatis; haec cum addicarentur Baali, tunc bona applicabantur ad mala; praeter similia alia. Pariter in ecclesia ubi non sunt repraesentativa, si applicatur Verbum ad confirmandum mala sui; ut fit a gente Pontificia ad dominium super universum caelum. Quod per "scortari et idolothyta edere," significetur falsificare vera et adulterare bona, patet quoque ex eo, quod facta Isabelis una voce dicantur "scortationes" et "incantationes," in Libro Secundo Regum,
"Cum videret Jehoramus Jehu, dixit, Num pax Jehu? qui dixit, Quid pax, usque ad scortationes Isabelis matris tuae et incantationes ejus multas?" (ix. 22.)

AE n. 162

Apocalypsis Explicata n. 162

162. (Vers. 21.) "Et dedi illi tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit." - Quod significet quod qui inde in falsis sunt, non se convertant ad vera et per vera, constat ex significatione "resipiscere a scortatione," quod sit a falsis se convertere ad vera, "scortatio" enim est falsificatio veri, ac "resipiscere" est se convertere ab illis, nam resipiscentia est actualis conversio a falsis ad vera, ac dissociatio et separatio ab illis (ut supra, n. 143); et ex significatione "non resipuit," quod sit quod non a falsis ad vera se convertant. Haec dicta sunt de Isabele, sed intelliguntur qui ex jucundo amorum sui et mundi falsificarunt vera et adulterarunt bona; nam in propheticis Verbi nominatur una persona, et per illam intelliguntur omnes qui tales.

[2] Paucis dicetur de eo, quod qui apud se falsificarunt vera applicando ad jucundum amoris sui, postea se non convertant ad vera. Homo ex spirituali seu interno homine, et ex ejus intellectuali, videt vera, quae ecclesiae sunt, ex Verbo; sed non recipit illa ibi, nisi quantum amat illa usque ut velit facere illa: cum homo hoc ita vult, tunc internus seu spiritualis homo ex naturali et ejus memoria evocat et elevat vera quae ibi ad se, ac conjungit illa amori qui est voluntatis ejus; ita aperitur internus spiritualis homo, ubi est mens hominis interior et superior, et successive impletur et perficitur. At si homo patitur ut naturale jucundum, quod est jucundum amoris sui et mundi, praedominetur, tunc homo ex illo jucundo videt omnia; et si vera, applicat illa suo amori, et falsificat: quod cum fit, clauditur internus spiritualis homo; nam hic, quia ad receptionem talium quae in caelo sunt accommodatus est, non sustinet falsificari vera; quare cum falsificantur, se contrahit et claudit, paene sicut fibrilla aculeo tacta; quo semel clauso regnat amor sui aut amor mundi, aut uterque simul, ac format externum seu naturalem hominem prorsus in oppositum interno seu spirituali homini. Inde nunc est, quod qui falsificaverunt vera applicando ad jucunda amoris sui et mundi, postea non possint convertere se ad vera. Haec nunc sunt quae intelliguntur per ea verba, "Dedi" mulieri Isabeli "tempus ut resipisceret a scortatione sua, et non resipuit."

AE n. 163

Apocalypsis Explicata n. 163

163. (Vers. 22.) "Ecce Ego conjicio illam in lectum." - Quod significet quod relinquantur suo naturali homini et ibi doctrinae falsorum, constat ex significatione "lecti," quod sit naturalis homo, et quoque doctrina falsorum, de qua sequitur. Agitur in nunc sequentibus de illis qui se patiuntur seduci ab illis qui in doctrina falsorum sunt ex jucundo amorum sui et mundi, qui sunt qui per "Isabelem" intelliguntur, ut supra dictum est. Ii qui se seduci patiuntur non sunt sicut illi qui falsificaverunt vera et adulteraverunt bona ex jucundo illorum amorum, nam hi viderunt vera, et applicuerunt illa ad favorem jucundorum suorum, et sic perverterunt; hi sunt qui postea non possunt convertere se ad vera et illa agnoscere, et hi sunt de quibus in praecedente articulo (n. 162) actum est. Verum ii qui hoc non fecerunt, sed se ab illis seduci passi sunt, non ita occluserunt internum seu spiritualem hominem apud se, non enim ipsi falsificaverunt vera, sed credunt illis qui falsificaverunt, quia sonant ut vera; non enim altius cogitant quam quod credendum sit antesignanis, quia intelligentes et sapientes, ita pendent ex ore magistri; tales sunt plerique hodie in Christianismo imprimis qui nati sunt in terris ubi religio Pontificia; hi itaque sunt qui intelliguntur per moechantes cum Isabele in lecto.

[2] Quod "lectus" significet doctrinam falsorum, et simul naturalem hominem, est quia doctrina falsorum non aliunde est quam ex naturali homine separato a spirituali; et naturalis homo separatus a spirituali mundana videt in luce, at caelestia in caligine, inde falsum loco veri et malum loco boni; et si videt verum, falsificat id, et si bonum adulterat id: influit enim caelum per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et non in naturalem seu externum immediate; in hunc immediate tunc influit mundus: et cum mundus naturalis apud hominem non regitur per mundum spiritualem, tunc vinculum ruptum est cum caelo; quo rupto homo mundum facit omne ac caelum parvi aut nihili, tum se omne et Deum parvi aut nihili. Cum externus seu naturalis homo in tali statu est, tunc in falsis est ex malis scaturientibus ex amore sui et mundi. Inde est quod quia per "lectum" significatur naturalis homo, etiam per illum significetur doctrina falsorum.

[3] Quod per "lectum "significetur naturalis homo, est quia substratus est spirituali, et sic in illo inque illis quae ibi sicut in suo lecto cubat. Quod "lectus" significet naturalem hominem, et quoque doctrinalia quae ibi, constare potest a locis in Verbo ubi nominatur, ut in sequentibus: - Apud Amos,
"Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura et particulam auris, sic eripientur filii Israelis habitantes in Samaria in angulo lecti et in extremitate spondae" (iii. 12);
"leo" significat ecclesiam, hic illos ibi qui destruunt bona et vera; "crura et particula auris" sunt bona quae in naturali homine, et inde aliquid apperceptionis veri; "filii Israelis habitantes in Samaria" sunt qui ex ecclesia; "in angulo lecti et in extremitate spondae," sunt qui in pauco naturali lumine ex spirituali, et inde in aliquibus veris.

[4] Apud eundem,
"Vae securis in Zione, et confidentibus in montibus Samariae,... iis qui cubant super lectis eboris, et (extendentes se) super spondis suis, eduntque agnos de grege, et Vitulos e medio saginarii,... excogitant sibi instrumenta cantus, et bibunt ex scyphis Vini, et primitiis oleorum se ungunt, et super confractione Josephi non afficiuntur dolore" (vi. 1, 4-6);
"confidentes in montibus Samariae," sunt qui sibi fidunt, et ex propria intelligentia doctrinas excludunt; "Samaria" est ecclesia perversa spiritualis; "lecti eboris" sunt fallaciae sensuum super quibus fundatur doctrina; "extendere se super spondis," est inde falsa confirmare et multiplicare; "edere agnos de grege, vitulos e medio saginarii, bibere e scyphis vini, et ungere se primitiis oleorum," est vera et bona Verbi ex sensu ejus litterae afferre, applicare et falsificare; "super confractione Josephi non affici dolore," est nihili facere quod ecclesia spiritualis pereat, et vera ejus infringantur. (Quod "Josephus" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum spirituale, in sensu interno Domini regnum spirituaie, ita etiam ecclesiam spiritualem, in externo fructificationem boni et multiplicationem veri, videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417, 6526.)

[5] Apud Mosen,
"Benedictiones patris tui praevaleant super benedictionibus parentum meorum fiant super caput Josephi, et super verticem (1)lecti fratrum ejus" (Gen. xlix. 26);
"Josephus," ut dictum est, est ecclesia spiritualis Domini; "vertex lecti fratrum" est spirituale quod influit in omnia vera et bona illius ecclesiae (duodecim enim filii seu tribus Israelis significant omnia vera et bona ecclesiae in complexu, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335).

[6] Apud Lucam,
"Dico vobis, Illa nocte erunt duo in lecto uno, unus acceptabitur alter relinquetur: duae erunt molentes, una acceptabitur altera relinquetur: duo erunt in agro, unus acceptabitur alter relinquetur" (xvii. (34,) 35, 36);
agitur de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae quando judicium; esse "in uno lecto" est in una doctrina ecclesiae; "duae molentes," sunt qui colligunt et addiscunt talia quae inserviunt fidei; "duo in agro," sunt qui in ecclesia sibi applicant vera et bona. (Quod "molentes" sint qui colligunt et addiscunt talia quae inserviunt fidei, videatur n. 4335, 7780, 9995. Quod "ager" sit receptio veri et boni, n. 368, 3310, 9141, 9295.)

[7] Apud Johannem,
Jesus dixit aegroto ad piscinam (1)Bethesdae, "surge, tolle lectum tuum, et ambula; et statim factus est sanus homo, et sustulit lectum suum et ambulavit. ...Postea invenit eum Jesus, et dixit ei, Ecce sanus factus es; ne pecca amplius, ne pejus tibi fiat" (v. 8-12, 14);
et apud Marcum,
Removerunt tectum ubi Jesus erat, "et (1)demiserunt lectum super quo paralyticus jacebat." Jesus dixit, "Quid est facilius, dicere, Remissa sunt tibi peccata tua, vel dicere, Surge et tolle lectum tuum et ambula Tunc dixit, Surge, tolle lectum tuum," et ambula, "et abi in domum tuam. Tunc surrexit statim, et tollens lectum exivit coram omnibus" (ii. 4, 9, (11,) 12);
quod Dominus dixerit aegrotis illis, "Surge, tolle lectum et ambula," significat doctrinam et vitam secundum illam, "lectus" doctrinam, et "ambulare" vitam; (quod "ambulare" sit vivere, videatur supra, n. 97;) et "aegrotus" significat illos qui transgressi sunt et peccaverunt; quapropter Dominus dixit aegroto ad piscinam (1)Bethesdae, "Ecce sanus factus es, ne pecca amplius, ne quid pejus tibi fiat;" et paralytico per tectum demisso in lecto, "Quid est facilius dicere, Remissa sunt tibi peccata, sive Surge, tolle lectum et ambula?" Qui non sciunt aliquid de sensu interno Verbi, credere possunt quod verba quae Dominus locutus est, non plus involvant quam quae exstant in sensu litterae; sed usque singula quae Dominus locutus est spiritualem sensum habent, nam locutus est ex Divino, ac ita simul coram caelo cum coram mundo (videatur n. 2533, 4637, 4807, 9048, 9063, 9086, 10126, (1)10276).

[8] Describitur lectus Ogi regis Baschanis ita apud Mosen:
Ogus rex Baschanis relictus fuit de reliquiis Rephaim; ecce lectus ejus lectus ferri, nonne ille in Rabbath filiorum Ammonis? cujus longitudo novem ulnarum, et quatuor ulnarum latitudo, in cubito viri" (Deut. iii. 11);
describitur ibi Ogi lectus, quia erat ex reliquiis Rephaim, et quia erat rex Baschanis; per "Rephaim" enim significabantur qui in amore sui prae aliis erant, et inde summe naturales, et ex persuasione suae eminentiae super alios in omnis generis falsis (videatur n. 581, 1268, 1270, 1271, 1673, (1)7686); et per "Baschanem" significabatur externum ecclesiae, ita naturale, erat enim Baschan extra Terram Canaanem ubi ecclesia; ideo lectus ejus describitur, qui non descriptus esset nisi talia per "Ogum" significata fuissent; nam quicquid in Verbo, etiam Historico, memoratur, quoad omnem vocem (2)significat; inde est quod Verbum sit in omnibus et singulis spirituale, proinde ab intimis ad ultima Divinum; inde quoque est, quod etiam memoratum sit quod lectus esset "ex ferro," et quod esset "in Rabbath filiorum Ammonis," et quod "longitudo ejus esset novem ulnarum, et latitudo quatuor in cubito viri;" "ferrum" enim significat naturale (videatur infra, n. 176); "Rabbath Ammonis" significat falsificationes veri (videatur in Arcana Caelestibus, n. 2468); ac "longitudo novem ulnarum et latitudo quatuor in cubito viri," significat conjunctionem mali et falsi.

[9] Ex his videri potest quale est Verbum in suo sinu. Quia "lectus significat doctrinam, ideo inter statuta in ecclesia apud filios Israelis erat
Quod omne cubile super quo cubat fluxu affectus immundum esset;... et quod Vir qui tetigerit cubile ejus, lavaret vestes suas et ablueret se aquis (Levit. xv. 4, 5);
"fluxu affectus" significat illos qui in naturali amore sunt separato a spirituali; "lavare vestes et se abluere aquis" significat purificationem per vera fidei (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209). Quia "Jacob" in Verbo significat ecclesiam externam, quae apud illos est qui in lumine naturali sunt, et vitam moralem vivunt ex obedientia fidei, tametsi non ex affectione interna, ideo cum sermo est de Jacobo, apparet in mundo spirituali superne ad dextrum sicut vir cubans in lecto; inde est quod in Verbo de illo moriente dicatur,
"Cum absolvisset Jacobus praecipere filiis suis, collegit pedes suas super lecto suo, et exspiravit" (Gen. xlix. 33);
"collegit pedes super lecto" dicitur, quia etiam per "pedes" significatur naturale (videatur n, 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

AE n. 164

Apocalypsis Explicata n. 164

164. (1) "Et moechontes cum illa in afflictionem magnam." - Quod significet tentationes graves illis qui se addicant falsis eorum, constat ex significatione "moechari," quod sit falsificare vera (de qua supra, n. 141); inde "moechari cum Isabele" est addicare se falsis eorum qui per "Isabelem" significantur; et ex significatione "afflictionis," quod sit infestatio veri a falsis (de qua etiam supra, n. 47), hic tentatio, quia tentatio non aliud est quam infestatio veri a falsis apud hominem (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 188, 196, 197) inde per "conjicere moechantes cum illa in afflictionem magnam," significatur quod illos qui se addicant falsis eorum in tentationes graves. Agitur hic de illis apud quos spiritualis seu internus homo non ita clausus est, ex eo quod in aliqua affectione veri spirituali sint, et usque patiuntur se seduci ab illis qui in doctrina falsorum sunt (videatur supra, n. 162). Hi quia recipiunt falsa in memoria naturalis sui hominis, cum quibus spiritualis internus homo non concordare potest, nam hic non recipit nisi vera, ideo oritur pugna inter spiritualem et naturalem hominem; haec pugna est tentatio, quae significatur per "afflictionem magnam." (Quod tentatio sit pugna inter spiritualem et naturalem hominem, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 190, 194, 197, 199.)

AE n. 165

Apocalypsis Explicata n. 165

165. "Si non resipuerint ad operibus suis." - Quod significet si non Se separent ab illis, constat ex significatione "resipiscere," quod sit se separare a falsis (de qua supra, n. 163); et ex significatione "operum," quod hic sint scortationes cum Isabele, per quas significantur receptiones falsorum (de quibus mox supra, n. 163). Separare se ab illis est paenitentiam agere, et paenitentiam agere est desistere a malis et falsis, et dein fugere et aversari illa (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 161, 165, 169, et seq.).

AE n. 166

Apocalypsis Explicata n. 166

166. (Vers. 23.) "Et filios ejus occidam morte." - Quod significet quod sic falsa exstinguantur, constat ex significatione "filiorum," quod sint vera ecclesiae ex Verbo, et in opposito sensu falsa (de qua sequitur); et ex significatione "occidere morte," quod sit exstinguere; falsa enim separantur et quasi exstinguuntur per tentationes, et per quod homo desistat ab illis, ac fugiat et aversetur illa. Quod "filii" in Verbo significent vera, et in opposito sensu falsa, est quia in spirituali sensu Verbi agitur solum de talibus quae sunt ecclesiae et caeli, et omnia ecclesiae et caeli se referunt ad bona quae amoris et vera quae fidei; inde est, quod nomina consanguinitatum et affinitatum, ut "maritus," "uxor," "filius," "filia," "frater," "soror," "nurus," "gener," et plura, significent spiritualia, quae se referunt ad nativitatem spiritualem quae est regeneratio, et ad conjugium caeleste quod est conjugium boni et veri. Illa quae ex hoc conjugio nascuntur, sunt etiam bona et vera: inde est quod per "filias" in Verbo significentur bona, et per "filios" vera, utraque derivata ex bono quod significatur per "patrem," et ex vero quod significatur per "matrem." (Quod omnia vera et bona, quae apud hominem regeneratum sunt, secundum affinitates spirituales conjuncta sint, et consequentur, videatur n. 2508, 3815, 4121. Quod etiam omnes in caelo consociati sint secundum affinitates spirituales, in opere De Caelo et Inferno, n. 205. Quod "filii" significent vera et affectiones veri, ostensum est in Arcanis Caelestibus, n. 489, 491, 533, 2623, 3373, 4257, 8649, 9807. Quod "filii filiorum" significent vera in ordine successivo, n. 6583, 6584. Quod per "patrem," "matrem," "fratres," "liberos," significentur bona et vera, aut mala et falsa, quae apud hominem, n. 10490. Quod "percutere matrem super filios" sit destruere omnis ecclesiae, n. 4257. Quod Dominus Se dixerit "Filium hominis," quia Ipse erat Divinum Verum, et quia omne verum caeli et ecclesiae ab Ipso procedit, supra, n. 63.)

AE n. 167

Apocalypsis Explicata n. 167

167. "Et cognoscent omnes (Ecclesiae) quod Ego sim scrutans renes et corda." - Quod significet cognitionem omnium qui ab ecclesia sunt, quod Dominus solus sciat et exploret exteriora et interiora, ac quae fidei et amoris sunt, constat ex significatione "scrutari," cum de Domino, quod sit quod solus sciat et exploret; ex significatione "renum," quod sint vera fidei et purificatio eorum a falsis (de qua sequitur); et ex significatione "cordium," quod sint bona amoris. Quod "cor" significet bonum amoris, est quia duo sunt quae regnant in homine, ex quibus omnis vita corporis ejus, nempe cor et pulmo; et quia omnia quae in hominis corpore sunt, correspondent illis quae in ejus mente, et ibi duo quoque sunt quae regnant, nempe voluntas et intellectus. Haec bina regna mentis correspondent binis regnis corporis, nempe voluntas cordi et ejus pulsui, ac intellectus pulmoni et ejus respirationi; absque illa correspondentia corpus non vivit, ne quidem particula ejus. Quia cor correspondet voluntati, etiam correspondet bono amoris; et quia pulmo correspondet intellectui, etiam correspondet veris fidei. Ex hac correspondentia est quod "cor" significet amorem, et quod "anima" significet fidem. Inde est quod toties in Verbo dicatur "ex corde et anima," per quod intelligitur ex amore et fide. (Sed quia de hac correspondentia multis actum est in Arcanis Caelestibus, videantur illa ibi plenius ostensa; nempe, - Quod "cor" in Verbo significet amorem, et quia amorem quod etiam significet voluntatem, n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336. Quod cor correspondeat illis quae amoris sunt apud hominem, et pulmo illis quae sunt fidei apud illum, n. 3883-3896. Quod in caelo sit pulsus qualis cordis, et respiratio qualis pulmonis, n. 3884, 3885, 3887. Quod pulsus cordis ibi sit secundum statum amoris, et respiratio pulmonis secundum statum fidei, n. 3886-3889. Quod influxus cordis in pulmonem se habeat sicut influxus boni in verum, tum sicut influxus voluntatis in intellectum, ut et secundum influxum amoris in fidem, et quod similes communicationes et conjunctiones sint, n. 3884, 3887-3889, 9300, (1)9495. Influxus caeli in cor et in pulmonem ab experientia, n. 3884. Quod ex illa correspondentia in Verbo ex corde et ex anima significet ex amore et fide, n. 2930, 9050. Quod conjunctio spiritus hominis cum corpore ejus sit per respirationem pulmonis et per pulsum cordis; et quod ideo illis cessantibus homo moriatur quoad corpus, sed vivat quoad spiritum, in opere De Caelo et Inferno: et quod quando pulsus cordis cessat, spiritus separetur, ex causa quia cor correspondet amori, qui est calor vitalis, n. 447 ibi: plura de illa correspondentia (videantur ibi n. 95.) Quod "renes" significent vera fidei et purificationem eorum a falsis, est quia purificatio sanguinis in renibus peragitur; et per "sanguinem" in Verbo significatur verum (videatur n. 4735, 9127) simile etiam per organum quod purificat, significatur: omnis etiam purificatio a falsis fit per vera. Inde patet quid significat in Verbo, quod Jehovah seu Dominus "scrutetur corda et renes," quod nempe exploret vera fidei et bona amoris, et separet illa a falsis et malis.

[2] Hoc significatur per "renes" in sequentibus locis: - Apud
Jeremiam,
"Jehovah Zebaoth judex justitiae probans renes et cor" (xi. (2)20);
apud eundem,
"(3)Plantasti eos, etiam radicati sunt, pergunt, etiam faciunt fructum; propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a renibus eorum: Jehovah,... videbis me, et probabis cor meum" (xii. 2, 3);
"propinquus in ore et longinquus a renibus," est verum modo in memoria et inde in aliqua cogitatione cum homo loquitur, non autem in voluntate et inde in actu; verum in voluntate et inde in actu est quod separat et dissipat falsa; verum in voluntate et inde in actu est velle et facere quod homo scit et cogitat verum esse; hoc verum est quod in specie intelligitur per "renes."

[3] Apud eundem,
"Ego Jehovah scrutans cor et probans renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus" (xvii. 10);
"scrutari cor" est purificare bonum separando malum; "probare renes" est purificare verum separando falsum; ideo dicitur "ad dandum cuivis juxta vias ejus, et juxta fructum operum ejus;" "viae" sunt vera quae fidei, et "fructus operum" sunt bona quae amoris. (Quod "via, sint vera quae fidei, videatur supra, n. 97; at quod "fructus operum" sint bona quae amoris, n. 98, 109, 116, ibi,)

[4] Apud eundem,
"Jehovah Zebaoth probans justum, Videns renes et cor" (xx 12);
et apud Davidem,
"Confirma justum, nam qui probas corda et renes Deus justus" (Psalm. vii. 10 (B.A. 9));
"justi" pro illis qui amant facere verum et bonum; horum vera et bona purificantur a Domino, quod intelligitur per quod "vides" et "probas renes et corda." Apud Davidem,
"Proba me Jehovah, et tenta me, explora renes meos et cor meum" (Psalm. xxvi. 2);
quia vera a falsis et bona a malis separantur per tentationes, ideo dicitur, "Tenta me." Apud eundem,
"Exacerbatur cor meum, et renibus meis exacuo me; sed ego stolidus nec cognosco" (Psalm. lxxiii. 21, 22);
infestatio boni a malo, et veri a falso, describitur per illa verba. Apud eundem,
"Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi" (Psalm. li. 8 (B.A. 6));
hic "renes" alia voce in lingua originali exprimuntur, quae involvit tam separationem falsorum a veris quam malorum a bonis; inde patet quod per "renes" purificatio et separatio significetur.

[5] Apud eundem,
"Benedicam Jehovae qui consuluit mihi, etiam noctibus castigant me renes mei" (Psalm. xvi. 7);
"noctes" significant statum hominis quando falsa exsurgunt; pugna tunc verorum cum illis significatur per "castigant me renes." Apud eundem,
"Etiam tenebrae non faciunt tenebras prae te, sed nox sicut dies lucida est, sicut tenebrae ita lux; Tu enim possides renes meos,... non latuit Te os meum cum factus sum in occulto" (Psalm. cxxxix. 12, 13, 15);
"tenebrae" sunt falsa, et "lux" sunt vera; "possidere renes" est scire falsa et vera apud hominem; inde dicitur "non latuit Te os meum cum factus sum in occulto," per quod significatur quod non latuerit aliquod falsum quod factum est. (Quod "tenebrae" sint falsa, et "lux" sint vera, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140; et quod "os" sit verum in ultimo ordinis, et in opposito sensu falsum, in Arcanis Caelestibus, n. 3812, 5560, (1)5565, 6592, 8005.)

[6] Quoniam "renes" significabant vera purificata a falsis, ideo
In sacrificiis adolebantur solum adipes et renes (videatur Exod. xxix. 13: Levit. iii. 4, 10, 15; cap. iv. 9: et alibi);
quod solum adipes et renes adolerentur super altari, erat causa, quia "adipes" significabant bona amoris, et "renes" vera fidei. (Quod "adipes" seu "pinguedines" significent bona amoris, videatur n. 353, 5943, 6409, 10033. Quod "renes" significent vera fidei lustrantia, purificantia, et a se rejicientia falsa, est ex correspondentia; nam omnia et singula corporis correspondent, ut constare potest in opere De Caelo et Inferno, ubi in suo articulo ostenditur Quod Correspondentia sit omnium Caeli cum omnibus Nominis, n. 87-102; et ibi de Renibus, n. 96, 97,) Quis usquam sciret, nisi sciat quod talis correspondentia sit, cur toties in Verbo dicatur de Jehovah seu Domino, quod sit "scrutans et Probans renes et cor?" (Praeterea de Correspondentia Renum, Ureterum et Vesiculae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5380-5386.) Quod "scrutari renes et corda" etiam significet explorare exteriora et interiora hominis, est quia verum est extra et bonum est intra; ac bonum spirituale, quod in sua essentia est verum, et in specie per "renes" significatur, est bonum exterius; bonum autem caeleste, quod in specie per "cor" significatur, est bonum interius. (Hoc melius constare potest ex illis quae de Regno Spirituali et de Regno Caelesti in opere De Caelo et Inferno, n. 20-26, ostensa sunt.)

AE n. 168

Apocalypsis Explicata n. 168

168. "Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua." - Quod significet beatum aeternum secundum internum ejus in externo, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae sunt amoris et inde fidei (de qua supra, n. 98, 116); et quod sint ea in factis seu operibus (supra, n. (2)157); et ex significatione "dare unicuique secundum opera," quod sit beatum aeternum; nam omne beatum et jucundum est amoris et secundum amorem (de qua etiam supra, n. 146): hic per "dare unicuique secundum opera sua" significatur beatum aeternum secundum internum in externo, quia hic agitur de illis qui in interno sunt et simul in externo, et de conjunctione utriusque (videatur supra, n. 150). Dicitur beatum aeternum secundum internum in externo, quia omne beatum caeli apud hominem, spiritum, et angelum, influit per internum in externum eorum; internum enim eorum formatum est ad receptionem omnium caeli, et externum ad receptionem omnium mundi; quapropter beatum caeleste datur unice apud illos apud quos internum apertum est, et formatum ad imaginem caeli: non autem apud illos apud quos internum clausum est; horum beatum est jucundum honoris, gloriae et lucri, quod jucundum homini est quamdiu vivit in mundo. (Sed id post mortem, cum homo fit spiritus, vertitur in correspondens, quod est tetrum et dirum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. (1)485-490; et quod beatum caeli, quod gaudium caeleste vocatur, sit solum illis qui (in) interno sunt et inde in externo, in eodem opere, n. 395-414: et quid Internum et Externum, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 36-53.)

AE n. 169

Apocalypsis Explicata n. 169

169. (Vers. 24.) "Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris. - Quod significet omnibus et similis apud quos internum conjunctum est externo, constat ex illis, quae supra (n. 150) dicta et ostensa sunt, quod nempe in scriptis ad Angelum Ecclesiae in Thyatiris describantur illi qui in interno sunt et inde in externo, ita apud quos internum conjunctum
est externo.

AE n. 170

Apocalypsis Explicata n. 170

170. "Quicunque non habet doctrinam hanc." - Quod significet apud quos jucundum externum, quod est jucundum amoris sui et mundi, non dominatur, constat ex significatione "doctrinae" illius, quam "Jezabel dicens se prophetissam" docuit et per quam seduxit, quod sit jucundum amoris sui et mundi (de qua supra, n. 159-161): per "doctrinam" hic significatur vita, ita per "non habere illam" significatur non vivere secundum illam; intelligitur enim habere doctrinam in se, et habere doctrinam in se est in vita: inde patet, quod per "doctrinam Jezabelis" intelligatur vita amoris sui et mundi.

AE n. 171

Apocalypsis Explicata n. 171

171. "Et qui non cognoverunt profunda satanae, ut dicunt." - Quod significet illaqueationem ab illis, constare potest ex eo, quod amores sui et mundi sint qui regnant in infernis, et quod illi amores prorsus oppositi sint amoribus in Dominum et erga proximum qui regnant in caelo: "satanas," per quem intelligitur infernum (videatur supra, n. 120) continuo inspirat amores sui et mundi, et hos quoque recipit homo ex jucundo, quia ei insunt ex hereditario, et inde sunt ejus proprium; ita insinuat se infernum apud hominem, et ei illa queat. Haec sunt quae significantur per "profunda satanae." Pauci etiam sunt qui hoc norunt, quoniam amores illi, quia sunt proprium homini ex hereditario, trahunt ad se mentem ejus per allectamenta ex jucundo, et sic abstrahunt a jucundis amorum caeli, usque adeo ut nesciat quid jucunda caeli. Illa jucunda, nempe amorum sui et mundi, sunt quae claudunt internum hominem, et aperiunt externum; et quantum hic aperitur, tantum clauditur ille, usque ut homo tandem in totali caligine sit quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt, tametsi in lumine quoad illa quae sui et mundi sunt. (Sed haec videantur plenius descripta in opere De Caelo et Inferno, nempe in articulo n. 13-19, ubi ostensum est, Quod Divinum Domini in caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum; et in articulo n. 551-565, in quo ostensum est, Quod omnes qui in Infernis sunt, in Malis et inde Falsis ex amoribus Sui et Mundi sint; et quod illi amores sint Ignis infernalis, n. 566-575: et praeterea in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83, ubi de illis binis amoribus actum est.)

AE n. 172

Apocalypsis Explicata n. 172

172. "Non impono super vos aliud onus." - Quod significet quod hoc solum cavendum sit, constat ex significatione "imponere onus" super illos apud quos internum conjungi potest externo, quod sit ut id sollicito caveant, quoniam jucunda binorum illorum amorum solum faciunt ut internum hominis quod spectat caelum claudatur; quo clauso non datur ulla conjunctio ejus cum externo quod spectat mundum, nec aliquis influxus e caelo. "Onus" dicitur, quia proprium hominis, quod est amare se prae Deo, et mundum prae caelo, renititur.

AE n. 173

Apocalypsis Explicata n. 173

173. (Vers. 25.) "Attamen quod habetis retinete donec venio." - Quod significet permanentiam in statu boni amoris et fidei usque ad visitationem, constat ex significatione "retinete quod habetis," quod sit permanere in statu amoris et fidei, ita in statu conjunctionis interni cum externo, in quo esse possunt quantum resistunt jucundis amorum sui et mundi; tantum enim conjungitur internum externo quantum homo removet a se illa jucunda, ita plus apud unum et minus apud alterum; et ex significatione "donec venio," quod sit visitatio (de qua supra, n. 144).

AE n. 174

Apocalypsis Explicata n. 174

174. (Vers. 26.) "Et vincens at custodiens usque ad finem opera mea." - Quod significet post pugnam contra illos amores, et remotionem illorum quantum potest, perseverationem in amore et fide, constat ex significatione "vincere," quod sit pugnare contra jucunda amorum sui et mundi, ac illa removere; quod hic sensus spiritualis illorum verborum sit, sequitur ex serie; et ex significatione "custodire usque ad finem," quod sit perseveratio usque ad mortem, nam qui perseverat usque ad mortem in amore et fide, is salvatur, manet enim postea in aeternum qualis quoad omnem suam vitam tunc est (videatur supra, n. 125); et ex significatione "operum," quod sint illa quae sunt amoris et fidei in causa et in effectu, seu in internis et in externis; quod haec per "opera" hic significentur, est quia de illis in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 150). Dicitur custodiens "opera mea," quia omne amoris et fidei, et omnis aperitio interni et ejus conjunctio cum externo est a solo Domino; inde "opera," per quae illa significantur, non sunt hominis sed Domini apud illum; inde est quod dicantur "opera mea."

AE n. 175

Apocalypsis Explicata n. 175

175. (a). "Et dabo illi potestatem super gentes." - Quod significet quod super mala apud se, quae tunc a Domino discutientur, constat ex significatione "gentium," quod sint mala (de qua sequitur); et ex significatione "dare potestatem super illas," quod sit quod illa, nempe mala, tunc a Domino discutientur: "potestatem habere" cum dicitur "super gentes," est discutere cum dicitur de malis; ita voces applicantur suis subjectis: quod discutientur a Domino, est quia Dominus discutit mala per vera; revelat illa prius per vera, et cum homo agnoscit illa, tunc Dominus discutit illa. (Quod solus Dominus id faciat, videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 200.) Pluries in Verbo nominantur "gentes et populi," et qui non scit aliquid de sensu spirituali seu interno Verbi, credit quod populi et gentes intelligantur, sed per "populos" intelliguntur illi qui in veris sunt, aut in opposito sensu qui in falsis, ac per "gentes" intelliguntur illi qui in bonis, aut in opposito sensu qui in malis; et cum per "populos" et "gentes" illi intelliguntur, etiam abstracte a personis per "populos" intelliguntur vera aut falsa, ac per "gentes" bona aut mala, nam verus sensus spiritualis est abstractus a personis, spatiis, temporibus, et similibus quae sunt propria Naturae;

[2] sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, est una cum illis, et sensus qui est una cum illis inservit pro basi sensui qui est absque illis: omnia enim quae in Natura sunt, ultima ordinis Divini sunt; ac Divinum non subsistit in medio, sed defluit usque ad sua ultima, et sic subsistit; inde est quod Verbum tale sit in littera, et nisi tale foret, non inserviret sapientiae angelorum, qui spirituales sunt, pro basi. Inde videri potest quantum errant qui contemnunt Verbum propter stylum. Quod "gentes" significent illos qui in bono sunt, et abstracte bona, est quia homines antiquis temporibus vixerunt distincti in gentes, familias, et domos, et tunc amaverunt se mutuo et pater gentis totam gentem quae ex se erat, ita erat inter illos bonum amoris regnans; inde est, quod per "gentes" significentur bona. At cum in contrarium iverunt, quod factum est sequentibus aevis, cum imperia coeperunt, tunc per "gentes" significata sunt mala. (Sed plura de his videantur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 49, 90, 173, 174.)

[3] Quod "gentes" in Verbo significent bona aut mala, ac "populi" vera aut falsa, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui. . . . . Tunc videbis et afflues, . . . . et dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium (1)veniunt ad Te . . . . aperientur portae tuae jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges earum deducentur; nam gens aut regnum quae non servient Tibi peribunt; et gentes vastando vastabuntur. . . . Suges lac gentium, immo ubera regum suges. . . . . Exiguus erit in mille, et paucus in gentem numerosam" (lx. (3,) 5, 11, 12, 16, 22);
agitur ibi de Domino, et per "gentes" intelliguntur omnes qui in bono amoris sunt in Ipsum, et per "reges" omnes qui in veris fidei in Ipsum; inde patet quinam intelliguntur per "gentes" quae "ambulabunt ad lucem tuam" et per "exercitum gentium" quae "adducentur," et quinam per "reges qui ambulabunt ad splendorem ortus tui," et per "reges gentium" qui "deducentur;" et quid intelligitur per quod "suges lac gentium, et ubera regum" ("lac" est jucundum boni amoris, similiter "ubera" quia ex illis lac); multiplicatio veri et fructificatio boni describitur per quod "exiguus erit in mille, et paucus in gentem numerosam:" per "gentes" autem "quae vastabuntur," intelliguntur omnes qui in malis sunt, et quoque ipsa mala.

[4] Apud eundem,
"Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos tollam signum meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportent; et erunt reges nutritii tui, et principes feminae lactatrices tuae; facies (ad) terram incurvabunt Tibi" (xlix. 22, 23);
agitur etiam ibi de Domino, et de illis qui Ipsum colent et adorabunt; "tollere erga gentes manum et erga (2)populos signum," est adsciscere sibi omnes qui in bonis amoris et inde veris sunt; de his dicitur, quod "adferent filios tuos in sinu, et filias tuas apportabunt humero;" "filii" sunt affectiones veri, et "filiae" sunt affectiones boni (videatur supra, n. (3)166); et de illis dicitur quod eorum "reges erunt nutritii tui, et principes feminae lactatrices tuae;" "reges" sunt ipsa vera, "principes feminae" sunt eorum bona; per haec et illa quia homo regeneratur et quoque alitur, dicitur quod erunt "lactatrices" et "nutritii." (Quod homo per vera et per vitam secundum illa regeneretur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 23, 24, 27, 186.) Hic est sensus internus horum verborum; quis absque eo sensu intellecturus esset illa?

[5] Apud eundem,
"Dixit Jehovah, Ecce Ego expandens super" Hierosolymam, "sicut fluvium, pacem, et sicut torrentem (inundantem), gloriam gentium, ut sugatis. . . . . Veniet ad congregandum omnes gentes et linguas, ut veniant videantque gloriam meam. . . . . . Annuntiabunt gloriam meam in gentibus; tunc adducent fratres vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru, . . . . ad montem sanctitatis meae" (lxvi. 12, 18-20);
"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini in caelis et in terris; ecclesia in caelis dicitur, quia ibi etiam est ecclesia (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 221-227); per "gentes et linguas" intelliguntur omnes qui in bonis amoris et inde veris: (dicitur) "adducere ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru," (et hic) "munus Jehovae" est cultus ex bono amoris, "equi et currus" sunt intellectualia et doctrinalia, nam ex his et super his fundatur cultus. (Quod "equi et currus" illa significent, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)

[6] Apud eundem,
"Fiet in die illo Radicem Jischaji, qui stans in signum populorum, gentes quaerent" (xi. 10);
"Radix Ischaji" est Dominus; "Stare in signum populorum," est ut videatur ab illis qui in veris sunt; "gentes qui quaerent" sunt qui in bono amoris: creditur quod per "gentes" ibi intelligantur gentes quae accessurae sunt et Dominum agniturae, ex quibus ecclesia quae Ecclesia Gentium vocatur; at non illi per "gentes" intelliguntur, sed omnes qui in amore et fide in Dominum Sunt, sive intra ecclesiam sive extra illam sint (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 308, (1)318-328).

[7] Apud eundem,
"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium potentium timebunt Te" (xxv. 3);
apud eundem,
"Aperite portas ut ingrediatur gens justa; . . . . addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es" (xxvi. (2)2,15);
apud eundem,
"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate" (xxxiv. 1);
apud eundem,
"Jehovah vocavi Te in justitia, . . . . in foedus populo, in lucem gentium" (xlii. 6);
apud Jeremiam,
"Benedicent sibi in Eo gentes, et in Eo gloriabuntur" (iv. 2);
apud eundem,
"Quis non timebit Te, Rex gentium? . . . . et in omni regno earum non sicut Tu" (x. 7);
apud Danielem,
"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caeli sicut Filius hominis; . . . . Huic datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent" (vii. 13, 14);
apud Davidem,
"Confitebuntur Tibi populi, Deus, confitebuntur Tibi populi omnes. laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terra ducturus es" (Psalm. (1)lxvii. 4-6 (B. A. 3, 4));
apud eundem,
"Ut videam bonum electorum tuorum, et laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalm. (2)cvi. 5);
in Apocalypsi,
Afferretur gloria et honor gentium in Novam Hierosolymam (xxi. (3)26);
apud Esaiam,
"Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei (4)nostri, dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria earum gloriabimini" (lxi. 6);
in Threnis,
"Spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra ejus vivemus inter gentes" (iv. 20).
In his locis per "gentes" intelliguntur omnes qui in amore in Dominum sunt, sive intra ecclesiam ubi Verbum est, sive extra illam sint.

[8] (b.) Quod per "gentes" in opposito sensu intelligantur illi qui in malis sunt, et abstracte ipsa mala, constare potest a sequentibus: -Apud Jeremiam,
"Adducam super vos gentem e longinquo . . . . gens valida ista, gens a saeculo ista, gens cujus non cognosces linguam; . . . . comedet messem tuam et panem tuam, comedet filios tuos et filias tuas comedet vitem tuam et ficum tuam; desolabit urbes . . . . gladio" (v. 15, 17);
agitur ibi de vastatione ecclesiae, et per "gentem" intelligitur malum, quod illam consummaturum; inde dicitur quod "comedet messem et panem," "filios et filias," "vitem et ficum," et "depauperabit urbes gladio;" per quae significantur omnia bona amoris et vera fidei; per "messem" status receptionis veri a bono (videatur n. 9295); per "panem," bonum amoris (in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 218); per "filios et filias," affectiones veri et boni (supra, n. (1)166); per "vitem," ecclesia interna, ita interna ecclesiae (in Arcanis Caelestibus, n. 1069, 5113, 6376, 9277); per "ficum," ecclesia externa, ita externa ecclesiae (n. 5113); per "urbes," doctrinae (n.4011, (2)2449, (3)2712, 2943, 3216, 4492, 4493); per "gladium," falsum destruens (supra, n. 73, 131(b)): ex his constare potest quod per "gentem" significetur malum quod destruit ea omnia.

[9] Apud eundem,
"Ecce Ego dans coram populo hoc offendicula, ut offendant in iis patres et filii: . . . . ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna ex lateribus terrae; . . . . non miserantur, vox (4)eorum sicut mare resonat, et super equis equitant" (vi. 21-23);
"gens" etiam ibi pro malo, et "populi" pro falsis; "offendicula in quibus offendent patres et filii," sunt perversiones boni et veri ("patres" sunt bona, et "filii" sunt vera quae inde); "populus" dicitur "e terra septentrionis, et gens e lateribus terrae," quia "septentrio" significat falsum ex malo, et "latera terrae" significant quae extra ecclesiam, ita significant mala remota a bonis ecclesiae; "resonare sicut mare, et equitare super equis," est persuadere ex fallaciis sensuum, et per ratiocinia inde.

[10] Apud Ezechielem,
"Terra est plena judicio sanguinum, et urbs plena est Violentia; ideo adducam pessimas gentium, ut occupent domos eorum; . . . . rex lugebit, et princeps induetur stupore" (vii. 23, 24, 27);
"terra" est ecclesia; "plena judicio sanguinum," est quod sit in falsis destruentibus bona; "urbs" est doctrina; "plena violentia," est quod vim inferat bono charitatis; "pessimae gentium," sunt dira falsa ex malo; "occupare domos eorum," est mentes eorum; "rex" qui "lugebit," est verum ecclesiae; "princeps" qui "induetur stupore," est verum inserviens. (Quod "terra" sit ecclesia, videatur n. 662, 1066, (5)1068, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643: quod "sanguines" sint falsa destruentia bonum, n. 374, 1005, 4735, 5476, 9127: quod "urbs" sit doctrina, n. 2268, (6)2449, 2451, 2712, 2943, 3216, 4192, 4493: quod "violentia" sit vis inferens bono charitatis, n. 6353: quod "domus" sint illa apud hominem quae ejus mentis sunt, n. 710, (7)2231, 2233, (8)2559, 3128, 3538, (9)4973, 5023, 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150: "rex" qui "lugebit," quod sit verum ecclesiae, videatur supra, n. 31 (a).)

[11] Apud Davidem,
"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalm. xxxiii. 10);
"gentes" pro illis qui sunt in malis, et "populi" pro illis qui sunt in falsis; quia illi et hi significantur, ideo dicitur quod "Jehovah irritum reddet consilium gentium, et subvertet cogitationes populorum," quae sunt binae expressiones sicut unius rei, sed usque distinctae sunt in sensu interno, in quo per "gentes" aliud significatur quam per "populos."

[12] Apud Lucam,
"Tunc cadent acie gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium; tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, . . . . resonante mari et salo" (xxi. 24, 25);
agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus ecclesiae, quando nulla amplius fides quia nulla charitas, seu non verum quia non bonum: hoc describitur ibi per correspondentias; "cadere acie gladii" est destrui a falsis; "captivari inter omnes gentes" est occupari a malis omnis generis; "Hierosolyma" quae "erit conculcata" est ecclesia; "sol" est amor in Dominum, "luna" est fides in Ipsum, "astra" seu "stellae" sunt cognitiones boni et veri; "signa in illis" est quod peritura; "mare et salum" quae "resonabunt" sunt fallaciae et inde ratiocinia.

[13] Apud Matthaeum,
"Insurget gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt fames, pestes et terrae motus in singulis locis; . . . . et tradent vos in afflictionem: . . . . et eritis exosi omnibus gentibus propter nomen meum" (xxiv. 7, 9; Luc. xxi. 10, 11);
haec etiam dicta sunt a Domino de ultimo tempore ecclesiae, et per quod "insurget gens contra gentem et regnum contra regnum," significatur quod dissidia erunt malorum et falsorum inter se; per "fames et pestes" significatur defectus et consumptio verorum; per "terrae motus" perversio ecclesiae; per "esse exosi omnibus gentibus," significatur esse exosi omnibus qui in malo sunt; per "nomen Domini," propter quod "exosi erunt," significantur omnia amoris et fidei, per quae Dominus colitur (videatur supra, n. 102, 135).

[14] Apud Ezechielem,
"Ecce Aschur, cedrus in Libano, . . . . alta facta est et multiplicati sunt rami ejus in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae. . . . . Sed elatum est cor ejus in altitudine sua, quare dabo eum in manum fortis gentium, . . . . exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum; . . . . unde descenderunt ex umbra ejus omnes populi terrae, et deseruerunt eum"(xxxi.3, 5, 6, (10,) 11, 12);
haec nemo intellecturus est nisi noverit sensum spiritualem seu internum Verbi; credet quod sint merae comparationes, in quibus non aliqua significatio spiritualis, cum tamen singula ibi significant talia quae caeli et ecclesiae sunt; quare illa paucis explicabuntur: "Aschur" est rationale hominis ecclesiae quod illustratur; hoc vocatur "cedrus in Libano," quia "cedrus" significat idem cum "Aschure," in specie verum ex bono ibi; et "Libanus" est mens ubi illud, quia in Libano cedri; "rami ejus" qui "multiplicati," sunt vera inde; "aves caelorum" qui "nidificarunt in ramis ejus," sunt affectiones veri; "bestiae agri" quae "pepererunt sub ramis," sunt affectiones boni; "gentes magnae" quae "in umbra ejus habitarunt," sunt bona amoris; "cor elatum in altitudine sua," est amor sui; "dari in manum fortis gentium, ac dejici a violentis gentium," est quod mala ex illo amore destruent bona et vera; "populi terrae" qui "descenderunt ex umbra ejus et deseruerunt eum," sunt omnia vera ecclesiae: quod per "gentes" significentur bona, et in opposito sensu mala, constat inde; per "gentes" quae "habitarunt in umbra ejus," bona, et per "gentes" quae "exscindent et dejiciunt eum," mala. (Praeterea videantur quae de gentibus et earum significatione dicta et ostensa sunt in Arcanis Caelestibus, nempe quod per "gentes" in Verbo intelligantur qui in bono, et quod inde per illas significentur bona, n. 1059, 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, 6005; "coetus gentium," quod sint vera et bona, n. 4574, 7830; "gens sancta," quod sit regnum spirituale, n. 9255, 9256; cum dicitur "gens et populus," quod per "gentem" intelligantur qui in bono caelesti, et per "populum" qui in bono spirituali, n. (1)10288. Quod per "gentes," imprimis per "gentes terrae Canaanis," intelligantur mala et falsa omnis generis, n. 1059, 1205, 1868, (2)6306, 8054, 8317, 9320, 9327.)

AE n. 176

Apocalypsis Explicata n. 176

176. (Vers. 27.) "Et reget eas virga ferrea." - Quod significet quod castigaturus sit mala per vera quae sunt in naturali homine, constat ex significatione "regere," quod sit castigare, nam sequitur quod "confringeret eas sicut vasa figulina," et mala, quae significantur, per vera castigantur; et ex significatione "virgae ferreae," quod sint vera quae sunt in naturali homine; per "virgam" seu "baculum" significatur potentia qua castigatur, et per "ferrum" vera in naturali. homine quae castigant. (Quod "virga" seu "baculus" sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026, 7568, 7572; quod inde sit quod regibus sit sceptrum, quod est curtus baculus, n. 4581, 4876.) Quod "ferrum," significet vera in naturali homine, est quia metalla, aeque ac reliqua telluris, ex correspondentia significant spiritualia et caelestia, quae omnia se referunt ad vera et bona: "aurum" significat bonum interni hominis, "argentum" ejus verum, "cuprum" seu "aes" bonum externi seu naturalis hominis, "ferrum" ejus verum; inde est, quod ab antiquis Saecula vocata sint a metallis, nempe "Aurea," "Argentea," "Cuprea" et "Ferrea;" "Aurea" ex hominibus antiquissimis qui vixerunt in bono amoris; "Argentea" ex antiquis post illos qui vixerunt in veris ex illo bono; "Cuprea" ex posteris horum qui in bono externo seu naturali; "Ferrea" ex horum posteris, qui erant in solo vero naturali absque bono; verum naturale est verum memoria et non vita; verum vitae est bonum. (Sed plura de hac correspondentia videantur in opera De Caelo et Inferno, n. 104 et 115.)

[2] Successivi status ecclesiae usque ad adventum Domini, intellecti sunt per "aurum," "argentum," "aes," et "ferrum," ex quibus erat statua Nebuchadnezari in somnio visa, de qua ita apud Danielem,
"Caput ejus erat aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum ex parte argilla: . . . . et excisus est lapis" ex petra, "et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos. . . . . Quod vidisti pedes. . . . ex parte argilla figuli, et ex parte ferrum," significat quod "regnum divisum erit" . . . . ex parte regnum erit validum, et ex parte erit fractum: quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (ii. 32-34, 41-43);
per "caput" quod erat "aurum bonum," intelligitur primus status ecclesiae, quando in bono amoris in Dominum fuerunt; per "pectus et brachia," quae erant "argentum," intelligitur secundus status ecclesiae, quando in veris ex illo bono fuerunt; per "ventrem et femora," quae "ex aere," sequens tertius status ecclesiae, quando non amplius in bono spirituali sed in bono naturali erant, nam "aes" significat id bonum; per "crura," quae erant "ex ferro," intelligitur quartus status ecclesiae, quando non bonum naturale amplius, sed modo verum; per "pedes," autem, qui "ex ferro et ex argilla," intelligitur ultimus status ecclesiae, quando verum et falsum, verum in Verbo et falsum in doctrina; cum vera Verbi falsificantur, et ex falsificatis fit doctrina, tunc status ecclesiae est "ex parte ferrum ex parte argilla," et sic regnum "ex parte validum et ex parte fractum;" "regnum" ibi est ecclesia, quare etiam "regnum
Dei" vocatur; quod sic mixta sint vera falsis, sed quod usque non cohaereant, intelligitur per ea verba, "quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla;" "semen hominis" est Divinum Verum quod in Verbo; (quod "semen" illud significet, videatur n. 3038, 3373, 10248, 10249; quod "Homo" Dominum a quo Verbum, et quoque ecclesiam, n. 768, 4287, 7424, 7523, 8547, 9276;) quod "argilla figuli" significet falsa quae in naturali, homine, videatur in mox sequente articulo (n. 177): per "lapidem excisum e petra, qui percussit statuam ad pedes ejus," intelligitur Dominus per Divinum Verum, et destructio falsorum non cohaerentium cum veris ex Verbo; (quod "lapis" sit verum, et quod "lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 643, 1298, 3720, 6246, 8609, 10376: similiter "Petra," n. 8581, 10580, et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57:) quia "ferrum" significat vera in naturali homine, ideo visum est quod pedes statuae essent "ex ferro" nam "pedes" significant naturale (videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952).

[3] Similia per "aurum," "argentum," "aes" et "ferrum" significantur per haec apud Esaiam,
"Pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum" (lx. 17);
"pro aere adducere aurum," est pro naturali bono caeleste bonum; "pro ferro argentum," est pro naturali vero caeleste verum; "pro lignis aes et pro lapidibus ferrum," est naturale bonum et verum tali copia qua sunt ligna et lapides; agitur ibi de statu caelesti ecclesiae. (Porro quod ferrum" significet verum in naturali homine videatur in Arcanis Caelestibus, n. 425, 426.)

[4] Haec allata sunt ut sciatur quid significatur per "virgam ferream," quod nempe potentia qua Dominus castigat mala et dispergit falsa quae in naturali homine; "virga" enim seu "baculus" significat potentiam, ut supra dictum est, et "ferrum" significat vera in naturali homine. Quod Dominus castiget mala et dispergat falsa per vera in naturali homine, est quia omnia mala et inde falsa ibi resident, nulla autem in spirituali seu interno homine; hic non recipit mala et falsa, sed ad mala et falsa clauditur. Et quia omnia mala et falsa in naturali homine resident, ideo illa castigari et dispergi debent per talia quae etiam ibi, quae sunt vera in naturali homine. Vera in naturali homine sunt scientifica et cognitiones, ex quibus homo naturaliter cogitare, ratiocinari, et concludere potest de veris et bonis ecclesiae, et de falsis et malis quae illis opposita sunt, et inde in quadam illustratione naturali esse cum legit Verbum. Verbum enim in littera absque illustratione non intelligitur, et illustratio est vel spiritualis vel naturalis; illustratio spiritualis modo, datur apud illos qui spirituales sunt, qui sunt qui in bono amoris et charitatis sunt et inde in veris; at illustratio solum naturalis apud illos qui naturales sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 153, 425, (455,) et supra, n. 140). Apud illos etiam qui spirituales sunt, dum vivunt in mundo, est illustratio in naturali, sed existit illa ab illustratione in spirituali; nam apud illos influit Dominus per spiritualem seu internum hominem in naturalem seu externum, et sic illuminat hunc; ex qua illuminatione homo videt quid verum et bonum et quid falsum et malum; et cum homo videt illa, tunc Dominus discutit mala et falsa quae in naturali homine per vera et bona quae etiam ibi sunt et unum faciunt cum bonis et veris in spirituali seu interno homine. (Cetera videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, De Scientiis et Cognitionibus, quid efficiant, n. 51; et De Influxu, n. 277, 278.)

[5] Ex his nunc videri potest quid significatur per "virgam ferream," qua Dominus recturus est gentes, hoc est, castigaturus mala quae in naturali homine. Haec dicta sunt ad angelum hujus ecclesiae, quia in scriptis ad illum agitur de interno et externo homine, et de eorum conjunctione; nam cum internum et externum seu spirituale et naturale conjuncta sunt, tunc Dominus castigat mala et falsa quae in naturali homine, et hoc per cognitiones veri et boni. Apud illos autem apud quos internus et externus homo non conjuncti sunt, mala et falsa castigari et discuti nequeunt, quoniam nihil recipiunt per spiritualem hominem e caelo, sed omnia quae recipiunt sunt e mundo, quibus rationale eorum favet, et subministrat confirmationes. Similia quae per "virgam ferream" hic, etiam significantur in sequentibus locis: - Apud Davidem,
"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalm. ii. 9);
apud Esaiam,
"Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (xi. 4):
in Apocalypsi,
Mulier "peperit filium masculum, recturum omnes gentes Virga ferrea" (xii 5);
Ex ore Sedentis super Equo albo prodibat romphaea acuta, ut ea percuteret gentes; Ipse enim reget eas virga ferrea" (xix. 15);
et apud Micham,
"Surge . . . . Filia Zionis quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (iv. (1)13);
"Filia Zionis" est ecclesia caelestis; "cornu" est potentia in naturali homine; "ungulae" sunt ultima ibi, quae vocantur scientifica sensualia; inde patet quid sit "facere cornu ferrum et ungulas aes." (Quod "Filia Zionis" sit ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod "cornu" sit potentia veri ex bono in naturali homine, n. 2832, 9081, 9719, 9720, 9721, 10182, 10186; et quod "ungulae" sint scientifica sensualis hominis, quae sunt vera in ultimo ordinis, n. 7729.)

AE n. 177

Apocalypsis Explicata n. 177

177. "Tanquam vasa fictilia confringentur." - Quod significet dispersionem falsorum totalem, constat ex significatione "vasorum fictilium," quod sint talia in naturali homine quae ex propria intelligentia; et omnia quae ex propria intelligentia sunt in rebus caeli et ecclesiae ibi sunt falsa, de quo sequitur; et ex significatione "confringi," quod sit dispergi; de falsis enim dicitur dispergi, cum de vasis fictilibus "confringi." Quod per "vasa fictilia" significentur illa in naturali homine quae ex propria intelligentia de rebus caeli et ecclesiae, et quod illa sint falsa, in sequentibus ostendetur; hic primum quod illa quae ex propria intelligentia intrant de rebus caeli et ecclesiae sint falsa, aliquid dicetur. Qui ex propria intelligentia cogitant, illi ex mundo cogitant; nam homo ex suo proprio non amat nisi illa quae mundi sunt et quae sui sunt, et quae amat etiam videt et percipit: quae amat vocat bona, et quae inde videt et percipit vocat vera; sed bona quae ex amore ita vocat, sunt mala; et vera quae ex amore illo videt, sunt falsa, quoniam scaturiunt ex amoribus sui et mundi, qui amores sunt oppositi amoribus caeli, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; et quae ex oppositis scaturiunt, sunt opposita.

[2] Quapropter qui legunt Verbum solum propter nomen eruditionis, aut ad captandum famam ut evehantur ad honores, aut ut lucrentur opes, nusquam vident et percipiunt vera, sed pro iis falsa; et vera quae ibi exstant coram oculis, vel transeunt sicut non videant, vel falsificant; causa est, quia legere Verbum solum propter nomen eruditionis, et propter famam ut evehantur ad honores et lucrentur opes, est propter se et mundum ut fines, ita ex amoribus sui et mundi; hi amores quia sunt proprii hominis, ideo homo illa quae ex illis videt et percipit sunt ex propria intelligentia:

[3] at qui legunt Verbum ex affectione veri spirituali, quae affectio est amor sciendi verum quia est verum, illi vident vera ibi et gaudent corde cum vident illa: causa est, quia in illustratione sunt a Domino; descendit illustratio a Domino per caelum e luce ibi, quae lux est Divinum Verum; ideo datur illis videre vera ex sua luce, et hoc in Verbo, quia Verbum est Divinum Verum, et in illo recondita sunt omnia vera caeli. Sed illi solum in hac illustratione sunt, qui in binis amoribus caeli sunt, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; hi enim amores aperiunt mentem interiorem seu superiorem, quae formata est ad recipiendum lucem caeli; per illam apud eos influit lux caeli et illustrat; sed non percipiunt vera in illa mente dum vivunt in mundo, verum vident illa in mente inferiore, quae mens est externi seu naturalis hominis: hi sunt qui non ex propria intelligentia cogitant cum legunt Verbum. Praecipua causa, quod hi non ex propria intelligentia cogitent cum legunt Verbum, est quia horum mens interior seu spiritualis spectat ad Dominum, et tunc Dominus elevat illam, et simul mentem inferiorem seu naturalem ad Se, et sic subducit a proprio hominis; quod non fieri potest apud illos qui se et mundum principaliter spectant.

[4] Ex his constare potest, quod homo ex propria intelligentia non percipiat nisi mala et videat nisi falsa; at quod bona et vera, quae sunt caeli et ecclesiae, percipiat et videat ex Domino. Quando internus seu spiritualis homo, in quo est mens interior seu superior, de qua modo dictum est, apertus est, tunc Dominus domat mala, et dispergit falsa quae sunt in externo seu naturali homine. Haec nunc sunt, quae intelliguntur in sensu spirituali per quod Filius hominis "daturus sit illis potestatem super gentes, et reget illas virga ferrea; tanquam vasa fictilia confringentur."

[5] Quod "vasa fictilia" significent illa quae ex propria intelligentia, ita falsa quae sunt in naturali homine, constat ex variis locis in Verbo, ex quibus ad confirmationem volo sequentia adducere: - Apud Davidem,
"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalm. ii. 9);
"conterere gentes sceptro ferreo," etiam hic est castigare et domare mala quae in naturali homine; per "sceptrum" simile significatur hic quod per "baculum" aut "virgam;" "sicut vas figuli additur," quia per id significatur falsum quod ex propria intelligentia: in sensu litterae est comparatio, nam dicitur "sicut" vas figuli, et "tanquam" vasa fictilia; sed in sensu interno non percipiuntur comparationes ut comparationes, quoniam comparationes aeque ex significativis sunt (videatur n. 3579, 8989). Quod "vas figuli" seu "vas fictile" significet falsum, est quia figulus est qui format, et vas est quod formatur; quando homo id format est falsum, quando autem Dominus id apud hominem format est verum; inde est quod "vas figuli" in Verbo significet aut falsum aut verum, ac "figulus" formatorem.

[6] Ipse Dominus in Verbo, ex formatione hominis per vera, vocatur "Figulus;" ut apud Esaiam,
"Jehovah, Pater noster; nos lutum sumus, Tu Figulus noster, et opus manuum tuarum omnes nos" (lxiv. 7 (B. A. 8));
apud eundem,
"Vae litiganti cum Formatore suo, testa cum testis terrae; num dicet lutum Figulo suo, Quid facis?" (xlv. (1)9;)
apud eundem,
"Num sicut lutum Figulus reputabitur? Num dixerit opus de Factore suo, Non fecit me? et figmentum dixerit de Figulo suo, Non intelligit?" (xxix. 16.)

[7] Quoniam Judaei et Israelitae omnia vera Verbi falsificarunt, per applicationem ad se et ad sui eminentiam super omnes gentes et populos in universo terrarum orbe, ideo eorum falsa dicuntur "vasa figuli corrupta:" - Ut apud Esaiam,
Dixerunt videntibus, Ne videatis; et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta; loquimini nobis blanditias, Videte illusiones, recedite a via; . . . . ideo iniquitas . . . . franget eos sicut fractura utris figulorum. contundendo non parcat; unde non invenietur in fragmento ejus testa ad accipiendum ignem de foco, aut ad hauriendum aquas e fovea" (xxx. 10, 11, (13,) 14);
quod se prorsus deprivaverint veris, et immerserint falsis, describitur per quod "dicerent videntibus, Ne videatis, et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta, loquimini blanditias, videte illusiones, recedite a via;" quod ita falsis se immerserint ut nihil veri interesset, describitur per "fracturam utris figulorum, ut non inveniretur in fragmento testa ad accipiendum ignem de foco, aut ad hauriendum aquas e fovea," per quae significatur quod non superesset tantum veri ut appercipere possent aliquod bonum et verum ex Verbo;" "ignis" enim significat bonum et "aquae" verum, "focus" Verbum quoad bonum, "fovea et fons" Verbum quoad verum.

[8] Apud Jeremiam,
"Factum est verbum ad Jeremiam: . . . . Surge et descende domum figuli. . . . . Descendi itaque domum figuli, cum ecce ille fecit opus super tabula; sed corruptum est vas quod ille faciens: . . . . et reversus est et fecit illud vas aliud, quemadmodum rectum fuit in oculis figuli facere" (xviii. 1-4);
per haec etiam intelligitur quod apud gentem Judaicam non esset nisi quam falsum; "vas corruptum in domo figuli" est id falsum; "domus figuli" est ubi illi; quod illis auferretur verum ecclesiae, et daretur aliis, intelligitur per quod "reversus figulus fecerit illud vas aliud quemadmodum rectum fuit in oculis ejus."

[9] Apud eundem,
"Dixit Jehovah, Eundo eme lagenam figuli testae de senioribus populi, et de senioribus sacerdotum, et exi ad vallem filii Hinnomis; . . . . tunc franges lagenam coram oculis euntium tecum, et dices, Frangam populum hunc, et urbem hanc, sicut frangit vas figuli, quod non potest reparari amplius; et in Topheth sepelient, ex eo quod non locus amplius ad sepeliendum" (xix. 1, 2, 10, 11);
"lagena" seu vas "figuli testae de senioribus populi et sacerdotum," est quoque hic falsum in quo erant omnes ex illa gente; quod id falsum esset tantum ut non per vera posset dispergi, describitur per quod "fregerit vas illud coram oculis euntium secum, ut non posset reparari;" quod "sepelirent in Topheth, quia alibi non locus amplius, significat ubi omnia vera et bona consumpta sunt.

[10] Apud Nahum,
"Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum et calca lutum, repara fornacem lateritiam; ibi comedet te ignis, exscindet te gladius" (iii. 14, 15);
"haurire aquas obsidii, et confirmare munimenta," est munire falsa variis contra vera; "intrare in caenum et calcare lutum," est confirmare falsa per figmenta et fallacias; doctrina inde vocatur "fornax lateritia," ex eo, quod infernalis amor per falsificata stabiliatur; inde dicitur quod "ignis comedet et gladius exscindet;" "ignis" est infernalis amor, et "gladius" est falsum pugnans et destruens verum. Quod "vas figuli" seu "vas fictile" significet falsum, est quia id correspondet figmento, et figmentum est quod ex propria hominis intelligentia; ex illa correspondentia est quod prophetis talia, de quibus nunc supra, mandata sunt.

AE n. 178

Apocalypsis Explicata n. 178

178. "Sicut et Ego accepi a Patre meo." - Quod significet comparative sicut Dominus a Divino suo cum glorificavit Humanum suum, nempe quod dissipaverit omnia mala et falsa ex Humano quod Ipsi a matre fuit(, non ad captum paucis exponi potest): per "Patrem" hic intelligitur Divinum in Ipso, seu quod Ipsi a conceptione fuit, nam hoc Divinum unum erat cum Patre, ut Ipse dicit. Comparative dicitur, quia Dominus sicut glorificavit Humanum suum, ita regenerat hominem; hoc est, sicut Ipse univit Divinum suum Humano ac Humanum Divino, ita conjungit internum externo et externum interno apud hominem. (Sed quia hoc arcanum non ad captum paucis exponi potest, ideo consulantur et videantur illa quae de eo in Doctrina Novae Hierosolymae, et in Arcanis Caelestibus, ostensa sunt, ubi plene expositum est; in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-297; et in Arcanis Caelestibus in locis in Doctrina illa inde citatis, n. 185, 298-307.)

AE n. 179

Apocalypsis Explicata n. 179

179. (Vers. 28.) "Et dabo illi stellam matutinam." - Quod significet intelligentiam et sapientiam ex Divino Humano Domini, constat ex significatione "stellarum," quod sint cognitiones boni et veri (de qua supra, n. 72); et quia significant cognitiones boni et veri, etiam significant intelligentiam et sapientiam, nam per cognitiones boni et veri est omnis intelligentia et sapientia; et ex significatione "Mane," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum; inde "stella matutina" est intelligentia et sapientia ab Ipso. "Mane" in Verbo saepius legitur, ac varia secundum seriem in sensu interno significat; in supremo sensu significat Dominum, et quoque adventum Ipsius, in sensu interno significat regnum Ipsius et ecclesiam, et ejus statum pacis; etiam significat statum primum Ecclesiae Novae, et quoque statum amoris, tum statum illustrationis, proinde statum intelligentiae et sapientiae, et quoque statum conjunctionis boni et veri, qui est quando internus homo conjungitur externo.

[2] Quod "mane" tam varia significet, est quia in supremo sensu significat Divinum Humanum Domini, inde etiam omnia illa quae ex illo procedunt; nam Dominus est in illis quae ab Ipso procedunt, adeo ut sit Ipse ibi. Quod Divinum Humanum Domini in supremo sensu intelligatur per "mane," est quia Dominus est Sol caeli angelici, et Sol illius caeli non progreditur a mane ad vesperam seu ab ortu ad occasum, sicut sol mundi ad apparentiam, sed manet constans in suo loco antrorsum supra caelos; inde est quod sit semper in mane, et nusquam in vespera; et quia omnis intelligentia et sapientia, quae est angelis, a Domino ut Sole apud illos existit, ideo etiam status illorum amoris, ac status illorum sapientiae et intelligentiae, et in genere status illustrationis illorum, per "mane" significatur; procedunt enim illa a Domino ut Sole, et quod procedit ab Ipso est Ipse, ex Divino enim non aliud quam Divinum procedit, et omne Divinum est Ipse. (Quod Dominus sit Sol caeli angelici, et quod ab Ipso ut Sole existat omnis amor, sapientia et intelligentia, et in genere omnis illustratio quoad Divina vera, ex quibus est sapientia, videatur in opera De Caelo Inferno, n. 116-125, 126-143, 155, 156.)

[3] Ex his constare potest unde est quod in Verbo toties dicatur "mane," cum agitur de Jehovah seu Domino, de Ipsius adventu, regno et ecclesia, ac de bonis eorum, ut in sequentibus his locis, quae illustrationis causa volo adducere: - In Libro Secundo Samuelis,
"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, . . . . Ille sicut lux mane, oritur Sol, mane sine nubibus" (xxiii. 3, 4);
"Deus Israelis" et "Petra," est Dominus quoad Divinum Humanum, et inde procedens Divinum Verum; "Deus Israelis" ex eo, quod "Israel" sit ecclesia spiritualis Ipsius, et "Petra" quia Divinum Ipsius ibi est Divinum Verum (videatur n. 3720, 6426, 8581, 10580); quia Dominus in caelo angelico est Sol, et inde omnis lux angelis, et Sol ibi est jugiter in suo mane, ideo dicitur, "Ille sicut lux mane, oritur Sol, mane sine nubibus."

[4] Apud Davidem,
"Ex utero Aurorae ros juventutis tuae; . . . . Tu sacerdos in aeternum juxta modum Melchizedechi" (Psalm. cx. 3(, 4));
haec de Domino venturo in mundum; "ex utero Aurorae Tibi ros juventutis," est conceptio ex Ipso Divino, et inde glorificatio Humani Ipsius; "sacerdos in aeternum juxta modum Melchizedechi," est quod Divinum Bonum et Divinum Verum ab Ipso procedat, Dominus enim ut Sacerdos est Divinum Bonum, ac ut Rex sanctitatis, qui est "Melchizedech," est Divinum Verum (videatur n. 1725).

[5] Apud Ezechielem,
Cherubi steterunt "ad ostium portae Domus orientale, gloria Dei Israelis super illis sursum" (x. 19);
"cherubi" significant Dominum quoad providentiam et quoad custodiam ne adeatur nisi quam per bonum amoris; "ostium portae Domus orientale" significat aditum; "Domus Dei" est caelum et ecclesia; "oriens" est ubi Dominus apparet ut Sol, ita ubi jugiter est in mane; inde dicitur "gloria Dei Israelis super illis sursum."

[6] Apud eundem,
Angelus "duxit me ad portam, quae spectans versus orientem; cum ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis et terra illustrata a gloria Ipsius; . . . . gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem" (xliii. 1, 2, 4);
hic describitur in sensu interno influxus Domini in illos qui in Ipsius regno et ecclesia sunt; "Deus Israelis" est Dominus quoad Divinum Humanum et inde procedens Divinum Verum; "Domus Dei" est Ipsius regnum et ecclesia; "gloria" est Divinum Verum quale in caelo; "venire via orientis in Domum," est a Sole, ubi est jugiter in suo mane. (Quod "gloria sit Divinum Verum quale est in caelo, videatur n. 4809, (1)5922, 8267, 8427, 9429: quod "Domus Dei" sit caelum et ecclesia quoad bonum, "Templum" quoad verum, n. 3720: et quod "oriens" in supremo sensu sit Dominus, quia est Sol caeli, qui semper est in ortu et mane, et quod inde "oriens" sit bonum amoris ab Ipso, n. 3708, 5097, 9668.)

[7] Apud eundem,
Angelus "postea reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exeuntes de sub limine Domus versus orientem, . . . . descendent in planitiem, et venient versus mare, in mare emissae ut sanentur aquae; unde fit quod omnis anima vivens quae reptat, quocunque venerint fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia venient eo aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venerit fluvius" (xlvii. (2)1, 2, 8, 9);
describitur etiam hic per meras correspondentias influxus Domini ex Divino Humano suo apud illos qui e regno et ecclesia Ipsius sunt; per "aquas exeuntes sub limine Domus versus orientem," describitur Divinum Verum procedens ab Ipso, et influens apud illos qui in oriente sunt, hoc est, qui in bono amoris in Ipsum sunt; quod "aquae descenderint in planitiem, et in mare," et quod "inde aquae maris sanatae sint," significat influxum in naturalem hominem, ac in cognitiones quae ibi; "piscis multus" qui inde, significat scientifica vera ibi; quod "vixerit omne quo venerit fluvius," significat quod vita illis ex Divino Vero. Quod haec significentur per illa ibi, nemo videre potest nisi ex sensu interno Verbi, cum tamen singulae voces ibi involvunt arcana regenerationis hominis a Domino; sed quae singulae voces ibi involvunt, detegetur ad caput xxii. Apocalypseos, ubi paene similia, vers. 1 et 2, dicuntur.

[8] Apud Davidem,
"Exspectavi Jehovam, exspectat anima mea, . . . . anima mea Dominum, a custodientibus mane, custodientes mane, . . . . quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem" (Psalm. cxxx. 5-8);
agitur ibi de adventu Domini in mundum, et de receptione Ipsius ab illis qui in bono amoris sunt; adventus Domini significatur per "Exspectavi Jehovam, exspectat . . . . anima mea Dominum, . . . . quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem;" et receptio Ipsius ab illis qui in bono amoris sunt, significatur per "a custodientibus mane, custodientes mane;" "mane" ibi in supremo sensu significat Dominum, ac in sensu interno regnum Ipsius et ecclesiam, et "custodientes mane" significat illos qui exspectant Domini adventum, qui sunt qui in bono amoris sunt, quoniam illi sunt quibus Dominus est "Mane."

[9] Quod "mane" significet adventum Domini in mundum, et tunc novam ecclesiam, constat a sequentibus locis: - Apud Danielem,
"Usque ad vesperam et mane bis mille trecenta, tunc justificabitur sanctum . . . . visio vesperae et mane, quae dicta est, veritas est" (viii. 14, 26);
"vespera" significat ultimum tempus ecclesiae prioris, ac "mane" primum novae, ita Domini adventum. Apud Esaiam,
"Ad me clamans a Seir, (1)Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte? Dixit custos, Venit mane, etiamque nox" (xxi. 11, 12);
etiam ibi de adventu Domini; "nox" est ultimum tempus ecclesiae prioris, et "mane" est primum novae. (Quid significat "clamare e Seir" videatur n. 4240, 4384.) Apud Ezechielem,
"Venit finis, venit finis, . . . . venit mane super te, habitator terrae; . . . . ecce dies venit, exivit mane" (vii. 6, 7, 10);
pariter ibi de adventu Domino, ac de fine ecclesiae prioris et de principio novae. Apud Zephaniam,
"Jehovah . . . . in mane, in mane judicium suum dabit in lucem, nec deerit" (iii. 5);
similiter.

[10] Quia "mane" significat Dominum, adventum Ipsius, tum regnum Ipsius et ecclesiam, ut et bonum amoris quod ab Ipso, inde constare potest quid per "mane" in sequentibus his locis intelligitur: - Apud Davidem,
"Fac me audire sub mane misericordiam tuam" (Psalm. cxliii. 8);
apud eundem,
"Cantabo sub mane misericordiam tuam" (Psalm. lix. 17 (B. A. 16));
apud eundem,
"Satura nos sub mane misericordia tua, ut jubilemus et gaudeamus omnibus diebus nostris" (Psalm. xc. 14);
apud eundem,
"Jehovah, mane audies vocem meam, mane disponam me Tibi" (Psalm. v.4 (B. A. 3));
apud eundem,
"Deus in medio ejus, . . . . adjuvabit (1)eam Deus, cum spectat mane" (Psalm. xlvi. 6 (B. A. 5));
apud eundem,
"Deus, Deus meus, mane quaero Te" (Psalm. lxiii. 2 (B. A. 1));
apud Esaiam,
"In die plantam tuam crescere facies, et mane semen tuum efflorescere" (xvii. 11);
apud eundem,
"Jehovah, (2)esto brachium eorum singulis matutis" (xxxiii. 2);
apud eundem,
"(3)Dominus Jehovih dedit mihi linguam doctorum, . . . . excitavit singulis matutis" (l. 4);
apud Jeremiam,
"Locutus sum ad vos singulis matutis" (vii. 13; cap. xi. 7; cap. xxv. 3, 4).
Ex significatione "mane," constare potest quid intellectum est per
Quod mane depluerit manna (Exod. xvi. 12, 13, 21);
Quod Jehovah mane descenderit super Monte Sinai (Exod. xix. 16);
Quod sacerdos accenderet super altari ligna quovis mane, et disponeret super eo holocaustum (Levit. vi. 5 (B. A. 12));
et quid involvit, quod dicitur de Sacrificio Paschatis,
"Sacrificabis Pascha. . . . cum occiderit . . .. . deinde comedes, . . . . et respicies mane, et ibis in tentoria tua" (Deut. xvi. 6, 7);
quod "sacrificarent Pascha cum occiderit sol," erat quia "occasus solis" significabat ultimum tempus ecclesiae; quod "respicerent mane," significabat instaurationem ecclesiae novae, ita adventum Domini. Haec allata sunt ut sciatur quid per "stellam matutinam," quam daret Filius hominis, significatur, quod nempe sapientia et intelligentia a Divino Humano Domini; et quia qui sapientiam et intelligentiam a Domino accipiunt, etiam Ipsum accipiunt, est enim Dominus in sapientia et intelligentia quae ab Ipso, adeo ut sit sapientia et intelligentia apud eos, ideo etiam Ipse Dominus vocatur "Stella matutina" in Apocalypsi:
"Ego sum stirps et progenies Davidis, Stella illa splendida et matutina" xxii. 16;)
(Similiter Vocatur "Stella," N|um.| xxiv. 17).

AE n. 180

Apocalypsis Explicata n. 180

180. (Vers. 29.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." - Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex illis quae supra (n. 108) dicta et ostensa sunt, ubi similia.

CAPUT III.

|1.| ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas: Novi tua Opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es.
2. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura, non enim inveni tua opera plena coram Deo.
3. Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa, et resipisce: si ergo non vigilaveris, veniam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te.
4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua, et; ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt.
5. Vincens, is vestietur in vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo et coram angelis Ejus.
6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.
7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit.
8. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia non nullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum.
9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorant ad pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te.
10. Quia servasti verbum tolerantiae meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra.
11. Ecce venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
12. Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.
14. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium opificii Dei.
15. Novi tua opera, quod nec frigidus sis nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus.
16. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum te evomam ex ore meo.
17. Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus.
18. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
19. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce.
20. Ecce sto ad Ostium et pulso; si quis audierit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum.
21. Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre in throno Ejus.
22. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis.

AE n. 181

Apocalypsis Explicata n. 181

181. EXPLICATIO.
VERSUS 1-6.
"Et Angelo In Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas: Novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura, non enim inveni tua opera plena coram Deo. Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa, et resipisce: si ergo non vigilaveris, veniam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te. Habes pauca nomina etiam In Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. Vincens, is vestietur in vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus. Habens aurem audiat, quid Spiritus dicit ecclesiis."
1. "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe," significat illos qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam (n. 182): "haec dicit habens septem spiritus Dei" significat Dominum ex quo omnia vera caeli et ecclesiae (n. 183); "et septem stellas," significat a quo omnes cognitiones veri et boni (n. 184); "Novi tua opera," significat illa quae eorum vitae sunt (n. 185); "quod nomen habeas quod vivas et mortuus es," significat quale cognitionis, quod putent se vivos esse, quia moralem agunt vitam, cum tamen mortui sunt (n. 186).
2. "Esto vigilans," significat ut vitam sibi comparent (n. 187); "et confirma reliqua quae moritura," significat ut illa quae sunt moralis vitae vivificentur (n. 188); "non enim inveni tua opera plena coram Deo," significat quod alioquin non Divinum sit in vita morali (n. 189).
3. "Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa," significat recordationem quid Dominus in Verbo docet, et attentionem (n. 190);" et resipisce," significat sic vitam spiritualem (n. 191); "si ergo non vigilaveris," significat si non vitam spiritualem compares (n. 192); "veniam super te tanquam fur," significat (mortis) tempus inopinatum, quando eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt (n. 193); "et nescies qua hora Veniam super te," significat ignorantiam illius temporis et status tunc (n. 194).
4. "Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua," significat illos qui agunt vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni applicent usibus suae vitae (n. 195); "et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt," significat vitam corum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo (n. 196).
5. "Vincens," significat qui permanet usque ad mortem (n. 197); "is vestietur in vestimentis albis," significat intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem (n. 198); "et non delebo nomen ejus e libro vitae," significat quod in caelo erunt quia ei accommodati (n. 199); "et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus," significat quod in Divino Bono et inde in Divino Vero erunt (n. 200).
6. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet qui" Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 201).

AE n. 182

Apocalypsis Explicata n. 182

182. (Vers. 1.) "Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scriba." - Quod significet illos qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam, constat ex illis quae ad hujus Ecclesiae Angelum scripta sunt, ex quibus in sensu interno seu spirituali lustratis constat quod agatur de illis qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, quia parvi faciunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam. Sed antequam ea quae Sequuntur, quoad sensum spiritualem evolvuntur, explicandum et aperiendum est quid sit vita moralis, et quid vita spiritualis, tum quid moralis vita ex spirituali, et quid moralis vita absque spirituali. Moralis vita est bene, sincere et juste agere cum sociis, tam in functionibus quam in negotiis quibuscunque; verbo est vita apparens coram hominibus, quia cum illis. Sed haec vita est ex duplici origine, vel ex amore sui et mundi, vel ex amore in Deum et erga proximum.

[2] Moralis vita ex amore sui et mundi non in se est moralis vita, tametsi ut moralis apparet; nam homo cui illa, bene, sincere et juste agit solum propter se et mundum; cui bonum, sincerum et justum inserviunt pro mediis ad finem, qui sunt vel ut evehatur supra alios ac imperet aliis, vel ut lucretur opes: haec cogitat etiam in suo spiritu, seu quando secum in occulto; sed propalare illa quae cogitat non audet, quia destruunt opinionem aliorum de se, et sic annihilat media per quae tendere vult ad fines suos. Ex his constare potest quod in morali ejus vita nihil aliud lateat quam ut obtineat prae aliis omnia, ita quod velit ut omnes alii sibi serviant, aut ut possideat eorum bona: ex quibus videri potest quod moralis ejus vita non sit moralis vita in se; nam ,si obtineret quod intendit, seu pro fine habet, subjiceret alios sibi ut servos, ac deprivaret illos suis bonis; et quia omnia media sapiunt ex fine, et in essentia sua sunt talia quales sunt fines, quare etiam vocantur fines intermedii, ideo talis vita in se spectata est modo astutia et fraus; quod etiam manifeste apparet apud illos apud quos externa illa vincula soluta sunt; ut fit apud illos tales cum ex legibus juris agunt contra socios, quod nihil plus aveant quam jus pervertere, et aucupare favorem judicis, aut gratiam regis, et hoc in occulto, ut alios bonis suis deprivent; quod cum obtinent, etiam gaudent spiritu et corde suo. Adhuc manifestius apparet apud reges qui honorem ponunt in bellis et victoriis, quod summum cordis eorum gaudium sit subjugare provincias et regna; et ubi resistitur, spoliare subditos omnibus eorum bonis, et quoque vita; quod jucundum etiam est pluribus tunc qui militiam obeunt: adhuc manifestius id apparet apud omnes tales cum fiunt spiritus, quod fit statim post mortem corporis eorum; tunc quia ex suo spiritu cogitant et agunt, ruunt in omne nefas secundum amorem suum, utcunque in mundo moralem vitam ad apparentiam egerunt.

[3] Ast vita spiritualis est prorsus alia, quia est ex alia origine; est enim ex amore in Deum et ex amore erga proximum; et inde est quoque vita eorum moralis alia, estque vere vita moralis: hi enim cum in spiritu suo cogitant, quod fit cum in occulto secum, non cogitant ex se et mundo, sed ex Domino et caelo; interiora enim quae eorum mentis sunt, hoc est, quae eorum cogitationis et voluntatis, actualiter elevantur a Domino in caelum, et ibi conjunguntur Ipsi; ita Dominus influit in eorum cogitationes, intentiones et fines, et illos regit, et abducit a proprio illorum quod unice est ex amore sui et mundi. Hi, ad apparentiam, similem moralem vitam agunt cum illis de quibus supra dictum est; sed usque vita eorum moralis est spiritualis, nam est ex spirituali origine; moralis eorum vita est modo effectus vitae spiritualis, quae est causa efficiens, ita origo; agunt enim bene, sincere et juste cum sociis ex timore Dei et ex amore proximi; in his Dominus tenet mentem et animum eorum: quapropter illi cum fiunt spiritus, quod fit dum moriuntur corpore, intelligenter et sapienter cogitant et agunt, et in caelum elevantur. De his dici potest quod apud illos omne bonum amoris et omne verum fidei influat e caelo, hoc est, per caelum a Domino; at non de illis, de quibus supra dictum est, nam horum (1)bonum non est bonum caeli, nec verum est verum caeli, sed est jucundum concupiscentiae carnis quod vocant bonum, et falsum inde quod vocant verum, quae ad illos ex se et ex mundo influunt. Ex his quoque sciri potest, quid moralis vita ex spirituali, et quid moralis vita absque spirituali; quod nempe moralis vita ex spirituali sit vere moralis vita, quae dicenda est spiritualis, quoniam causa et origo ejus est inde; at quod vita moralis absque spirituali non sit vita moralis, et quae dicenda est infernalis, nam quantum in ea regnat amor sui et mundi, tantum illa est fraudulenta et hypocritica.

[4] Ex nunc dictis etiam concludi potest quale est sanctum externum, per quod intelligitur cultus in templis, precationes ac gestus tunc, apud illos qui in amore sui et mundi sunt, et usque apparentem vitam moralem agunt; quod nempe nihil ex illis elevetur ad caelum et audiatur ibi, sed quod effluant ex aliqua cogitatione externi seu naturalis hominis, et sic ex ore illorum in mundum: interiores enim eorum cogitationes, quae sunt ipsius spiritus eorum, sunt plenae astutia et fraude contra proximum; et usque elevatio in caelum fit per interiora: et praeterea cultus eorum in templis, ac precationes et gestus tunc, sunt vel ex assuetudine ab infantia et inde familiari, vel ex principio quod externa talia faciant omne ad salutem, vel ex eo quod diebus festis nihil negotii sit illis domi ac foris, vel ne a sociis credantur impii. At cultus apud illos qui moralem vitam ex origine spirituali vivunt, prorsus alius est; est enim vere cultus Dei, nam precationes eorum elevantur ad caelum et audiuntur, ducit enim Dominus precationes eorum per caelum ad Se. (Sed plura de his videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 468, 484, 529, 530-534; et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 107.) Haec praemissa sunt quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui moralem vitam agunt, sed non spiritualem, ex causa quia parvi pendunt cognitiones spiritualium.

AE n. 183

Apocalypsis Explicata n. 183

183. "Haec dicit habens septem spiritus Dei." - Quod significet Dominum ex quo omnia vera caeli et ecclesiae (ex his constare potest): quod sit Dominus qui intelligitur, est quia est Filius hominis qui haec dixit, ut quoque ad reliquarum Ecclesiarum Angelos, et "Filius hominis" est Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 63, 151). Per "septem spiritus Dei" intelliguntur omnia vera caeli et ecclesiae, ex causa quia "Spiritus Dei" in Verbo significat Divinum Verum procedens a Domino. Multis in locis in Verbo dicitur "spiritus;" et cum de homine, per "spiritum" significatur Verum Divinum receptum vita, ita ejus vita spiritualis; at cum de Domino, per "Spiritum" intelligitur Divinum quod procedit ab Ipso, quod communi voce vocatur Divinum Verum. Sed quia hodie pauci sunt qui sciunt quid per "spiritum" in Verbo intelligitur, velim primum ex locis inde adductis ostendere quod "spiritus," cum de homine, significet Divinum Verum receptum vita, ita ejus vitam spiritualem. Sed quia duo sunt quae faciunt hominis vitam spiritualem, nempe bonum amoris et verum fidei, ideo pluribus in locis dicitur "cor et spiritus," et quoque "cor et anima," et per "cor" significatur bonum amoris, ac per "spiritum" verum fidei, similiter per "animam" nam per hanc in Verbo intelligitur spiritus ejus.

[2] Quod per spiritum," Cum de homine, verum receptum vita significetur, constat ex sequentibus his locis: - Apud Ezechielem,
"Facite vobis cor novum et spiritum novum; quare moriemini domus Israelis?," (xviii. 31;)
apud eundem,
"Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in medio vestri" (xxxvi. 26);
apud Davidem,
"Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei... Sacrificia Dei spiritus infractus; cor infractum et contritum Deus non spernit" (Psalm. li. 12-14, 19 (B.A. 10, 17));
in his locis "cor" significat bonum amoris, et "spiritus" verum fidei, ex quibus vita spiritualis homini: nam duo sunt quae faciunt omnem vitam hominis, nempe bonum et verum; haec duo unita in homine faciunt vitam ejus spiritualem.

[3] Quoniam "cor" significat bonum, et "spiritus" verum, utrumque receptum vita, ideo "cor" in opposito sensu significat malum, et "spiritus" falsum; nam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent. In hoc sensu dicuntur "cor" et "spiritus" apud Davidem,
"Generatio non rectum facit cor ejus, nec constans cum Deo est spiritus ejus" (Psalm. lxxviii. 8);
apud Ezechielem,
"Liquescet omne cor,... et contrahetur omnis spiritus" (xxi. 12 (B.A. 7));
apud Mosen,
"Aggravavit Jehovah spiritum regis Chesbonis,... et obfirmavit cor ejus" (Deut. ii. 30);
apud Esaiam,
"Concipite quisquilias, parite stipulam, spiritum Vestrum ignis comedet" (xxxiii. (1)11);
apud Ezechielem,
"Vae prophetis stultis qui abeunt post spiritum suum" (xiii. 3);
apud eundem,
"Quod ascendit super spiritum Vestrum, non fiet unquam" (xx. 32).

[4] Ex his patet quod tota vita hominis intelligatur per "cor et spiritum;" et quia tota vita ejus se refert ad haec bina, nempe ad bonum et verum, et in spirituali sensu ad amorem et fidem, ideo per "cor et spiritum" illae binae vitae hominis intelliguntur. Inde quoque est quod "cor et spiritus" significent voluntatem et intellectum hominis, quoniam hae binae facultates apud hominem faciunt omnem vitam ejus; alibi quam in illis non est vita homini: causa est, quia voluntas est receptaculum boni et ejus amoris aut mali et ejus amoris, ac intellectus est receptaculum, veri (2)et ejus fidei aut falsi et ejus fidei; ac, ut dictum est, omnia apud hominem se referunt ad bonum et verum aut ad malum et falsum, et in spirituali sensu ad amorem et fidem (videatur Doctrina Nova Hierosolymae, n. 28-35). Quod per "spiritum," cum de homine, significetur verum aut falsum, et ex uno aut altero vita ejus, est quia per "spiritum" proprie intelligitur spiritus qui est in homine et cogitat, et is (3)cogitat vel ex veris vel ex falsis. Sed, ut mox supra dictum, sunt duo quae faciunt vitam hominis, intellectus et voluntas; vita intellectus est cogitare ex veris aut falsis, et vita voluntatis est afficere seu incendere amore illa quae intellectus cogitat: hae binae vitae hominis correspondent binis vitis corporis ejus, quae sunt vita respirationis pulmonis, et vita pulsus cordis; per hanc correspondentiam unitus est spiritus corpori apud hominem (videatur supra, n. 167; et in opera De Caelo et Inferno, n. 446, 447);

[5] quia talis correspondentia est, ideo spiritus dicitur a vento tam in lingua originali, quam in pluribus aliis linguis; quare etiam exspirare exprimitur per "emittere spiritum," et hoc quoque in Verbo: - Ut apud Davidem,
"(4)Collegi spiritum eorum, exspiravit" (Psalm. civ. 29);
apud Ezechielem,
Dixit Dominus Jehovih ossibus aridis, "Ecce Ego adducens spiritum in vos, ut Vivatis:... et dixit Dominus Jehovih, A quatuor ventis veni spiritus, et inspira in occisos hos;... et Venit in eos spiritus, et revixerunt" (xxxvii. 5, 9, 10);
in Apocalypsi,
Duo testes occisi a bestia ascendente ex abysso, "sed post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, ut consisterent super pedes suos" (xi. 7, 11);
apud Lucam,
Jesus apprehendens manum puellae mortuae, "(vocavit,) dicens, Puella surge; reversus itaque est spiritus ejus, et surrexit ex templo" (viii. 54, 55).

[6] Ex his intellectis constare potest quid per "Spiritum," cum de homine, significatur plurimis in locis in Verbo; ex quibus haec solum velim afferre: - Apud Johannem,
"Nisi quis fuerit generatus ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei... ventus quo vult spirat. et sonum ejus audis, sed nescis unde venit et quo vadit; sic est omnis qui generatus est ex spiritu" (iii. 5, 8);
apud eundem,
Dominus inspiravit in discipulos, et dixit, "Accipite Spiritum Sanctum" (xx. (1)22);
in Libro Genseos,
"Jehovah... inspiravit in nares hominis animam vitarum" (ii. 7);
praeter alibi.

[7] Quod "spiritus" in spirituali sensu significet verum, ac vitam hominis ex illo, quae est intelligentia, patet manifeste ab his locis: - Apud Johannem,
"Venit hora et nunc est, quando Veri adoratores adorabunt Patrem in| |spiritu et veritate" (iv. 23);
apud Danielem,
"In illo erat spiritus excellens, scientiae et intelligentiae Audivi de te, quod spiritus Dei in te, et lux, et intelligentia et sapientia excellens inveniatur in te" (v. 12, 14);
apud Mosen,
"Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae" (Exod. xxviii. 3);
apud Lucam,
Johannes "crevit et corroboratus est spiritu" (i. (2)80);
et de Domino,
Jesus "puer Crevit, et corroboratus est spiritu, et impletus sapientia" (ii. 40).

[8] Quum notum est quid significat "spiritus" apud hominem, sciri potest quid significat spiritus cum dicitur de Jehovah seu Domino, cui tribuuntur omnia quae homini, sicut facies, oculi, aures, brachia, manus, ut et cor et anima, ita quoque spiritus, qui in Verbo vocatur "Spiritus Dei," "Spiritus Jehovae," "Spiritus narium Ipsius," "Spiritus oris Ipsius," "Spiritus veritatis," "Spiritus sanctitatis," et "Spiritus Sanctus." Quod per illum intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, constat ex pluribus locis in Verbo. Causa quod Divinum Verum procedens a Domino sit Spiritus Dei, est quia omnis vita hominibus inde est, ac vita caelestis illis qui Divinum illud Verum fide et vita recipiunt. Quod id sit Spiritus Dei, Dominus Ipse docet: - Apud Johannem,
"Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et Vita sunt" (vi. 63);
apud Esaiam,
"(1)Exibit Virga de trunco Jischaji:... quiescet super Eo spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et virtutis" (xi. 1, 2);
apud eundem,
"Dedi spiritum meum super Illum, judicium gentibus proleret" (xlii. 1);
apud eundem,
"Venturus sicut flumen, spiritus Jehovae signum inferet in Ipsum" (lix. 19);
apud eundem,
"Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus" (lxi. 1);
(et alibi,)
"Quem misit Pater, Verba Dei loquitur; non ex mensura dedit Deus spiritum" (Joh. iii. 34);
haec de Domino.

[9] Quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, constare potest apud Johannem,
"Ego Veritatem vobis dico, prodest vobis ut Ego abeam; si non abivero, Paracletus non veniet ad Vos; si vero abivero, mittam illum ad vos:... quum venerit ille Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem: non loquetur a semet Ipso,... sed ex meo accipiet et annuntiabit vobis" ((1)xvi. 7, 13, 14);
quod "Paracletus" hic sit Divinum Verum procedens a Domino, manifeste patet, nam dicitur quod Ipse Dominus "veritatem" illis dixerit, et cum abiverit, missurus sit Paracletum "Spiritum veritatis," qui ducturus illos "in omnem veritatem," et quod "Ille non loquetur a semet ipso," sed quod a Domino. Dicitur "ex meo accipiet," quia Divinum Verum procedit ex Domino, et procedens dicitur "meum," Ipse enim Dominus est Divinus Amor, et procedens ab Ipso est Divinum Verum, ita est suum (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 139, 140, et antecedentia ibi; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 307): quod exire et procedere intelligatur per "mitti" et "mittere," videatur in Arcanis Caelestibus (n. 2397, 4710, 6831, 10561); similiter hic per "mittam illum ad vos." Quod Paracletus sit Spiritus Sanctus patet apud Johannem,
"Paracletus Spiritus Sanctus Ille vos docebit omnia" (xiv. 26);

[10] apud eundem,
Jesus magna Voce clamavit, dicens, "Si quis sitiverit, Venito ad Me, et bibito; quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis; hoc dicit de spiritu quem accepturi credentes in Ipsum: nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat" (vii. 37-39);
quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum procedens a Domino, quod tam immediate ab Ipso quam mediate per angelos et Spiritus influit apud hominem, etiam ex his manifeste patet: dicit enim Dominus primum, quod "qui credit in Ipsum, flumina ex ventre illius fluent aquae viventis," et dein hoc dixit de spiritu quem accepturi; "aqua" enim in spirituali sensu significat verum, et "flumina aquae viventis" Divinum Verum a Domino in copia; simile itaque intelligitur per "spiritum" quem accepturi. (Quod "aqua" significet verum, et "aqua vivens" Divinum verum, videatur supra, n. 71.) Et quia Divinum Verum procedit ab Humano Domini glorificato, et non immediate ab Ipso Divino Ipsius, quia hoc in Se ab aeterno fuit glorificatum, ideo dicitur, "Nondum erat Spiritus Sanctus quia Jesus nondum glorificatus erat." Quod "glorificare" sit Divinum facere, et quod Dominus Humanum suum plene glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit per ultimam suam tentationem et victoriam in cruce, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 300-306).

[11] Mirantur in caelo quam maxime quod homo ecclesiae non sciat quod Spiritus Sanctus, qui est Divinum Verum, procedat ab Humano Domini, et non immediate a Divino Ipsius, cum tamen Doctrina recepta in universo Christiano orbe docet,
Sicut Pater etiam Filius est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus; nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus. Christus est Deus et Homo; Deus ex natura Patris, et Homo ex natura Matris: sed tametsi est Deus et Homo, usque tamen non sunt duo, sed est unus Christus; est unus, at non ita quod Divinum sit mutatum in Humanum, sed Divinum recepit ad Se Humanum; est prorsus unus, sed non ita quod binae naturae sint commixtae, sed est unica Persona, quia sicut corpus et anima sunt unus homo ita Deus et Homo est unus Christus. (Haec ex Symbolo Athanasii.)
Quoniam nunc Divinum et Humanum Domini non sunt duo, sed unica Persona, et sunt unita sicut anima et corpus, sciri potest quod Divinum quod vocatur Spiritus Sanctus exeat et procedat ex Divino Ipsius per Humanum, ita ex Divino Humano, nihil enim quicquam procedere potest a corpore nisi quam ex anima per corpus, quoniam omne vitae corporis est ex ejus anima; et quia sicut Pater ita Filius est increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, et nemo Eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus, sequitur quod Divinum Procedens, quod vocatur Spiritus Sanctus, procedat ab Ipso Divino Domini per Humanum Ipsius, et non a Divino alio quod Pater vocatur; nam docet Dominus quod Pater et Ipse unum sint, ac Pater in Ipso et Ipse in Patre (de quo videatur infra, n. 200). Sed quod plerique in Christiano orbe aliter corde suo cogitent, et inde aliter credant, dixerunt angeli quod hoc inde sit, quia de Humano Domini separato a Divino Ipsius cogitant, quod tamen est contra Doctrinam, quae docet quod Divinum et Humanum Domini non sint duo sed unica Persona, ac unita sicut anima et corpus. Ut hoc sit in Doctrina totius orbis Christiani, provisum est a Domino, quia hoc essentiale ecclesiae est, et essentiale salutis omnium. Quod autem distinxerint Divinum et Humanum Domini in binas naturas, et dixerint quod Dominus sit Deus ex natura Patris, et Homo ex natura matris, erat ex causa quia non noverunt quod cum Dominus plene glorificavit Humanum suum exuerit humanum ex matre, et induerit Humanum ex Patre (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 295, ostensa sunt. Quod hoc etiam factum sit in Concilio propter Papam ab illis qui ibi tunc, ut pro Vicario Ipsius agnosci posset, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4738).

[12] Quod "Spiritus Dei" sit Divinum Verum, et inde vita spiritualis homini qui illud recipit, patet adhuc ab his locis: - Apud Micham,
"Ego impletus sum virtute cum spiritu Jehovae, et judicio" (iii. 8);
apud Esaiam,
"Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, et spiritum meum super semen tuum" (xliv. 3);
apud eundem,
"In die illo erit Jehovah Zebaoth... in spiritum judicii sedenti super judicio, et in fortitudinem illis" (xxviii. 5, 6);
apud Ezechielem,
"Ut cognoscatis quod... daturus sim spiritum meum in vobis, ut vivatis" (xxxvi|i|. (13,) 14);
apud Joelem,
"Effundam spiritum meum super omnem carnem,... et super servos et super ancillas" (iii. (1,) 2 (B.A. ii. 28, 29));
in Apocalypsi,
"Testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (xix. 10).
Quia "Spiritus Dei" significat Divinum Verum, ideo vocatur ille
Spiritus oris Jehovae (Psalm. xxxiii. 6);
"Spiritus labiorum" (Esai. xi. 4);
"Halitus Dei" et "spiritus narium" (Thren. iv. 20; Psalm. xviii. 16 (B.A. 15); Hiob iv. 9).
Apud Matthaeum,
Johannes dixit, "Ego vos baptizo aqua in paenitentiam; qui vero post me venturus ille vos baptizabit spiritu sancto et igne" (iii. 11);
"baptizare" in sensu spirituali significat regenerare; "spiritus sanctus" Divinum Verum; et "ignis" Divinum Bonum. (Quod "baptizare" significet regenerare, videatur (supra,) n. 71; et quod "ignis" bonum amoris, n. 68.)

[13] Ex his nunc constare potest quid intelligitur per Domini verba ad discipulos,
"Euntes... baptizate in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti" (Matth. xxviii. (1)19);
"Pater" ibi est ipsum Divinum, "Filius" est Divinum Humanum, et "Spiritus Sanctus" est Divinum procedens quod est Divinum Verum; ita est unum Divinum, et usque Trinum: quod ita sit, Dominus docet apud Johannem,
"Ex his cognovistis" Patrem "et vidistis Ipsum;... qui Me videt videt Patrem;... Ego in Patre et Pater in Me est" (xiv. 7, 9, 10).

[14] Quoniam Divinum procedens, quod est Divinum Verum, influit apud homines tam immediate quam etiam mediate per angelos et spiritus, ideo creditum est quod Spiritus Sanctus sit tertia Persona distincta a duabus quae Pater et Filius vocantur; sed asseverare possum quod nemo in caelo sciat aliud Sanctum Divinum quam Divinum Verum procedens a Domino; et quia Divinum Verum communicatur hominibus etiam mediate per angelos, ideo dicitur apud Davidem,
"Jehovah Deus... fecit angelos suos spiritus" (Psalm. civ. (1,) 4).
Haec nunc allata sunt ut sciatur quod per "septem spiritus" significentur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino. Quod "septem spiritus" sint omnia vera caeli et ecclesiae, patet evidentius ab his in Apocalypsi,
"Septem lampades ignis ardentes coram throno sunt septem spiritus Dei" (iv.5);
et porro,
"In medio seniorum Agnus stans habens cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram" (v. 6);
quod. "spiritus" ibi non sint spiritus, patet ex eo, quod "lampades" et "oculi Agni" dicantur spiritus; "lampades" significant Divina vera, et "oculi" intellectum veri, et cum de Domino Divinam Ipsius Sapientiam et Intelligentiam (videatur supra, n. 152).

AE n. 184

Apocalypsis Explicata n. 184

184. "Et septem stellas." - Quod significet a quo omnes cognitiones veri et boni, constat ex significatione "septem," quod sint plenum et omnia (de qua supra, n. 20, 24); et a significatione "stellarum," quod sint cognitiones veri et boni (de qua etiam supra, n. 72). Quod dicatur ad Angelum hujus Ecclesiae, "Haec dicit habens septem spiritus Dei et septem stellas," est quia de illis intra ecclesiam agitur qui vitam moralem agunt sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones spiritualium, et inde intelligentiam et sapientiam; per "septem, enim "spiritus" significantur omnia vera caeli et ecclesiae, et per "septem stellas" cognitiones veri et boni, per quae duo omnis intelligentia et sapientia. Ad Angelum cujusvis Ecclesiae praemittitur de Domino aliquid, quod rem, de qua agitur, indicat (videatur supra, n. 113).

AE n. 185

Apocalypsis Explicata n. 185

185. "Novi tua opera." - Quod significet illa quae eorum vitae sunt, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae vitae hominis sunt, tam bona quam mala. Causa quod "opera" significent illa quae vitae sunt, est quia sunt effectus vitae, nam a vita cujusvis procedunt. Si vita bona est, sunt opera bona; si autem vita mala est, sunt opera mala. Vita, quae in operibus, est intentio quae est voluntatis et inde cogitationis; et haec vita est vita spiritus hominis, nam spiritus in homine intendit et cogitat; absque hac vita in operibus forent opera solum motus quales sunt automatum. Inde est quod sapientes non spectent ad opera, sed ad illam vitam in operibus, nempe ad intentionem: hoc imprimis faciunt angeli qui apud hominem; illi non vident opera ejus, sed modo intentiones mentis ejus, et inde concludunt ad quale status hominis. Ex quibus constare potest quod per "opera" in sensu spirituali intelligatur vita; et quia vita hominis est varia, et pendet principaliter ab ejus amore, ideo amor ejus per "opera" principaliter significatur (ut supra, n. 98, 116). Haec nunc causa est, quod ad Angelum cujusvis Ecclesiae in principio dicatur, "Novi tua opera;" per quod ideo intelligitur quod Dominus noverit omnem vitam hominis, et qualis est quoad amorem.

AE n. 186

Apocalypsis Explicata n. 186

186. "Quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es." - Quod significet quale cogitationis, quod putent se vivos esse, quia moralem agunt vitam, cum tamen mortui sunt, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status (de qua supra, n. 148); ex significatione "Vivere," quod sit vitam spiritualem habere (de qua sequitur); et ex significatione "mortuus esse," quod sit non illam vitam habere, sed modo moralem absque illa: quod hoc sit mortuus esse, est quia "vita" in Verbo significat vitam caeli apud hominem, quae etiam ibi vocatur "vita aeterna," et "mors" vitam inferni, quae vita in Verbo vocatur "mors" quia est privatio vitae caeli; hic itaque per "nomen habere quod vivas et mortuus es," significatur putare se vitam spiritualem habere et sic salvari, quia vitam moralem agunt, cum tamen spiritualiter mortui sunt. Sed quomodo hoc intelligendum est, constare potest ex illis quae de utraque vita, spirituali et morali, supra (n. 182) dicta sunt; quod nempe vita moralis absque vita spirituali sit vita amoris sui et amoris mundi, at vita moralis ex vita spirituali sit vita amoris in Dominum et amoris erga proximum; et quod haec vita sit vita caeli, illa autem vita sit quae vocatur mors spiritualis; ex intellectis illis supra (n. 182), sciri potest quid hic intelligitur per vivere et tamen "mortuus esse."

[2] Quod "vivere" seu "vivus esse" significet vitam spiritualem apud hominem, et quod "mortuus esse" significet deprivationem ejus vitae et damnationem, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec velim afferre: - Apud Ezechielem,
"Cum dixero impio, Moriendo (1)morieris, nec admonueris illum, neque locutus fueris ad dehortandum impium a via ejus mala, ad Vivificandum illum, ipse impius in iniquitate sua morietur:... quod si admonueris impium, (2)nec reversus fuerit a malitia sua, et a via sua mala, ille in iniquitate sua morietur, tu tamen animam tuam eripuisti.... Quod si admonueris justum, ut (3)non peccet amplius, et ille non peccaverit, vivendo vivet, quia admonitioni paruit" (iii. 18-21);
"moriendo mori" hic est perire morte aeterna, quae est damnatio, dicitur enim de impiis; et "vivendo vivere" est frui vita aeterna, quae est salvatio, nam dicitur de illis qui paenitentiam agunt et de justis.

[3] Apud eundem,
"Profanastis Me apud populum meum ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, dum mentimini populo (meo), audientibus mendacium" (xiii. 19);
agitur hic de falsificatione veri, quae intelligitur per "Profanastis Me apud populum meum," et per "mentimini populo, audientibus mendacium;" "mendacium" ibi significat falsum et falsificatum; "occidere animas quae non mori debent," est deprivare illas vita ex veris; et "vivificare animas quae non vivere debent," est persuadere illis quod vita aeterna sit ex falsis; quod hoc per "vivificari" hic intelligatur, patet ab antecedente versu ibi.

[4] Apud Davidem,
"Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum ad eripiendum a morte animam eorum, et ad vivificandum eos in fame" (Psalm. xxxiii. 18, 19);
apud eundem,
"Liberasti animam meam a morte, et pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium" (Psalm. lvi. 14 (B. A. 13));
apud Jeremiam,
"Ecce Ego propono Vobis viam vitae et viam mortis" (xxi. 8);
apud Johannem,
"Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, qui verbum meum audit...habet vitam aeternam, et in condemnationem non veniet, sed transibit a morte in vitam" (v. 24):

[5] quod in his locis "mors" sit damnatio, et "vita" salvatio, patet. Quia "mors" est damnatio, etiam est infernum; quare infernum in Verbo passim dicitur "mors," ut in his locis: - Apud Esaiam,
"Non infernum confitebitur Tibi, nec mors laudabit Te, non sperabunt descendentes foveam super veritate tua; vivus, vivus, ille confitebitur Tibi" (xxxviii. 18, 19);
apud eundem,
"Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem" (xxviii. 15);
apud Hoscheam,
"E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestis tua, Mors; ero exitium tuum, Inferne" (xiii. 14);
apud Davidem,
"Non in morte memoria Tui, in inferno quis confitebitur Tibi?" (Psalm. vi. 6 (B.A. 5);
apud eundem,
"Circumdederunt me funes mortis,... et funes inferni" (Psalm. xviii. 5, 6(B.A. 4, 5));
apud eundem,
"Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet illos" (Psalm. xlix. 15(B. A. 14));
apud eundem,
"Jehovah, ascendere fecisti ex inferno animam meam, vivificasti me, (Psalm. xxx. 4 (B. A. 3));
in Apocalypsi,
"Equus pallens, et sedens super illo, cui nomen mors, et infernum (1)sequebatur illum" (vi. 8);
et alibi,
"Mors et infernus conjecti sunt in stagnum ignis" (xx. 14).

[6] Quia "mors" significat damnationem et infernum, patet quid "mors" significat in sequentibus locis: - Apud Esaiam,
"Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrymam desuper omnibus faciebus" (xxv. 8);
apud eundem,
"Ut daret impios in sepulcro suo, et divites in mortibus suis" (liii. 9):
apud Davidem,
"Jehovah... extollis me a portis mortis" (Psalm. ix. 14 (B.A. 13));
apud eundem,
"Non timebis tibi... a telo quod volat interdiu,... et a morte quae vastat in meridie" (Psalm. xci. 5, 6);
apud Johannem,
"Si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum" (viii. (1)51);
in Apocalypsi,
"Qui vicerit, non exitium habebit in morte altera" (ii. 11); alibi,
"Multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt" (viii. 11);
et alibi,
"Secundus angelus effudit phialam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari" (xvi. 3).

[7] Ex his constare potest quid significat "mortuus," nempe quod qui non vitam caeli In se habent, consequenter qui in malis et inde falsis sunt; hi intelliguntur in his locis: - Apud Davidem,
"Adhaeserunt Baalpeori, et comederunt sacrificia mortuorum" (Psalm. cvi. 28);
apud eundem,
"Sedere me fecit in tenebris sicut mortuos mundi" (Psalm. cxliii. 3);
apud Matthaeum,
Unus ex discipulis dixit, "Domine, permitte mihi primum abire et sepelire patrem meum; Jesus dixit, sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos" (viii. 21, 22).
Quia per "mortuos" illi significabantur, ideo
Prohibitum fuit ut filii Aharonis tangerent ullum mortuum (Levit. xxi. 2, 3, 11);
Nec sacerdotes Levitae (Ezech. xliv. 25);
Nec Naziraeus (Num. vi. 6, 7);
et qui ex filiis Israelis tetigerit mortuum, Per aquam separationis mundaretur (Num. xix. 11 ad fin.).

[8] Quoniam "mors" significat damnationem et infernum, inde vicissim "vita" significat salvationem et caelum, ut in sequentibus his locis: - Apud Matthaeum,
"Angusta (porta) et stricta est via, quae ducit ad vitam" (vii. 14);
apud eundem,
"Bonum est luscum intrare in vitam, quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis" (xviii. 9);
apud eundem,
"Si vis ingredi vitam, serva mandata" ((1)xix. 17);
apud Johannem,
"Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae" (v. 29).
Inde est quod salvatio dicatur "vita aeterna" (Ut Matth. xix. (1)16, 29; cap. xxv. (1)46: Marc. x. 30, 31: Luc. x. 25: cap. xviii. 18, 30: Joh. iii. 14, 15, 16, 36; cap. xvii. 2, 3: et alibi);
et quod caelum dicatur "terra viventium;" ut apud Davidem,
"Jehovah, Tu fiducia mea, pars mea in terra viventium" (Psalm cxlii. 6 (B.A. 5));
apud eundem,
Ut videas "bonum Jehovae in terra viventium" (Psalm. xxvii. 13);
apud eundem,
"Benedicite populi Deo nostro,... qui ponit animam nostram inter viventes" (Psalm. lxvi. 8, 9).

[9] Quod Dominus solus vitam habeat in Se Ipso, et omnis homo vitam habeat ab Ipso, Ipse Dominus docet in sequentibus his locis: - Apud Johannem,
"Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 21, 26);
apud eundem,
Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et vita; qui credit in Me, et si moriatur, vivet" (xi. 25, 26);
apud eundem,
"Ego sum Via, Veritas, et Vita" (xiv. 6);
apud eundem,
"Ego sum Panis vitae,... descendens e caelo, et vitam dans mundo" (vi. 33, 35, 47, 48).
Inde est quod Dominus dicatur "Vivus" et "Vivens" (Apoc. iv. 9, 10; cap. v. 14; cap. vii. 2; cap. x. 6);
ut quoque Jehovah plurimis in locis apud Prophetas.

[10] Et quia Dominus est Vita, ideo omnes vitam habent ab Ipso; quod etiam Dominus docet: -Apud Johannem,
"Qui credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam" (iii. 36);
apud eundem,
Jesus dixit, "Ego veni ut" oves "vitam habeant; . . . . Ego Vitam aeternam do illis" (x. 10, 28);
apud eundem,
"Qui credit in Me, etsi moriatur, vivet" (xi. 25, 26);
apud eundem,
"Non vultis venire ad Me, ut vitam habeatis" (v. 40).

[11] Quod "vita" significet Dominum, et inde salvationem et caelum, est quia omne vitae ex unico Fonte est, et unicus ille vitae Fons est Dominus, ac angeli et homines sunt modo formae recipientes vitam ab Ipso; ipsa vita quae a Domino procedit, et quae implet caelum et mundum, est vita Amoris Ipsius, et apparet in caelo sicut lux; quae quia vita est, illuminat angelorum mentes, et dat illos intelligere et sapere; inde est quod Dominus Se non modo dicat "Vitam" sed etiam "Lucem:" -Ut apud Johannem,
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum . . . . In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: . . . . erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (i. 1, 4-12);
apud eundem,
"Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12);
et apud Davidem,
Jehovah "Tecum scaturigo vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalm. xxxvi. 10 (B. A. 9)).
Lux, quae est vita a Domino in caelo, ibi vocatur Divinum Verum, quoniam hoc lucet in mentibus eorum qui ibi, et inde lucet coram oculis eorum. Inde est, quod "lux" in Verbo significet Divinum Verum, et inde intelligentiam et sapientiam, et quod Ipse Dominus dicatur "Lux." (Sed hoc plenius constare potest ex illis quae in opera De Caelo et Inferno, n. 126-140, et 275, ostensa sunt, quae videantur.)

[12] Quod Dominus sit a quo omne vitae, est quia est Sol caeli angelici, et lux illius Solis est Divinum Verum, et calor illius Solis est Divinum Bonum; utrumque est vita; inde origo omnis vitae in caelo et in mundo. Spirituale quod influit in Naturam, et dat vitam ibi, non aliunde est; sed dat vitam secundum receptionem. (De hoc etiam videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125). Ex his nunc patet unde est quod Dominus Se dicat "Vitam;" et unde est quod dicantur vitam habere et vivere, qui lucem, quae est Divinum Verum, recipiunt a Domino; et quod dicantur non vivere sed mortui esse, qui non recipiunt. (Quod unicus Fons vitae sit, et quod ille sit Dominus, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 9; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 278.)

AE n. 187

Apocalypsis Explicata n. 187

187. a. (Vers. 2.) "Esto vigilans." - Quod significet ut vitam sibi comparent, constat ex significatione "vigil esse," quod sit in vita spirituali esse; hic autem, quia agitur de illis qui in vita morali sunt et nondum in spirituali, "Esto vigilans" est ut comparent sibi vitam spiritualem; quod "vigil" et "vigilare" hanc vitam significet, est quia vita spiritualis ad vitam moralem absque illa est sicut vigilia ad somnum, aut sicut lux meridiana ad vesperam, immo ad tenebras: sed quod ita sit, non sciunt et percipiunt illi qui in sola vita naturali sunt, nec qui in vita morali absque spirituali, nam haec vita est quoque vita naturalis. Causa quod illi id non sciant et percipiant, est quia in solo lumine naturali sunt; et hoc lumen respective ad lucem spiritualem est sicut tenebrae vesperae ad lucem meridiei, ac tenebrae vesperae illis apparent sicut lux; est enim visus eorum interior, qui cogitationis, ad illas formatus, plane sicut visus noctuarum, vespertilionum, et ceterarum avium quae volant noctu, ad umbras. Inde est quod ipsi credant quod in luce sint, quia ratiocinari possunt, cum tamen in tenebris sunt. Quod ita sit, clare constat a talibus post mortem cum fiunt spiritus; tunc quando apud suos sunt, credunt quod in luce sint, quia non solum vident omnia quae circum se sunt, sed etiam quia cogitare et loqui possunt de re quacunque; sed tamen cum lux caeli apud illos influit, tunc lux eorum vertitur in tenebras, et illi quoad intellectum ita occaecantur ut non aliquid cogitare possint. Etiam angeli qui in caelis sunt, cum despiciunt ad illos qui in tali lumine sunt, non vident ibi nisi meras tenebras. Quod vita spiritualis respective ad vitam moralem absque illa sit sicut vigilia ad somnum, adhuc constare potest ex eo, quod illi qui in vita spirituali sunt, in sapientia et intelligentia angelica sint; quae talis est ut sit incomprehensibilis et ineffabilis illis qui in solo lumine naturali sunt, et hoc non solum hominibus dum in mundo vivunt, sed etiam iisdem post mortem cum fiunt spiritus, ac intelligentia et sapientia faciunt vigiliam. Ex his nunc constare potest quod per "Esto vigilans" hic significetur ut comparent sibi vitam spiritualem.

[2] Simile per "vigilare" significatur in sequentibus his locis: -Apud Matthaeum,
"Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est" (xxiv. 42);
apud Marcum,
"Vigilate, nescitis enim quando Dominus domus veniet, vespere, an media nocte, an in (1)gallicinio, . . . . ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, vigilate" (xiii. 35-37);
qui non scit sensum internum Verbi, credet quod ultimum judicium per illa intelligatur, et quod quisque paratus ad id esse debeat; sed per illa intelligitur status hominis quoad amorem et fidem quando moritur, nam tunc etiam est judicium ejus: "vespera," "nox," et "(1)gallicinium" significant illos status; "vespera" statum desinentis fidei et charitatis, qui est quando homo sui judicii fit et exstinguit illa quae in pueritia hausit; "nox" est status nullius fidei et charitatis; "(1)gallicinium" seu "diluculum" est status incohantis fidei et charitatis, qui est quando homo amat vera et reformationem per illa: in quo statu homo moritur, in illo manet et secundum illum judicatur: inde patet quid intelligitur per "Vigilate, ne Dominus cum repente venerit inveniat vos dormientes; quae dico vobis omnibus dico, vigilate;" quod nempe per "vigilare" intelligatur vitam recipere a Domino, quae vita est vita spiritualis, et per "dormire" intelligatur vitam naturalem absque spirituali agere. (Quod "vespera" significet statum desinentis fidei et charitatis, videatur n. 3056, 3197, 3833, 8431, 10134, 10135; quod "nox" statum nullius fidei et charitatis, n. 221, 709, 2353, 6000, 7870, 7947; et quod "diluculum" ante mane, seu "(1)gallicinium," statum incohantis fidei et charitatis, n. 10134.)

[3] Apud Lucam,
"Beati servi quos, cum venerit Dominus, invenerit eos vigilantes; amen dico vobis, praecinget Se, et faciet ut discumbant, et accedens ministrabit illis: . . . . estote parati, quia qua hora non putatis Filius hominis Veniet" (xii. 37, 40);
hic quoque per "vigilantes" intelliguntur qui spiritualiter vigiles sunt, qui sunt qui spiritualem vitam a Domino recipiunt; nam hi in lucem intelligentiae et sapientiae de Divinis veris veniunt; at qui non recipiunt manent in umbra et caligine de illis, quare hi sunt in somno, illi autem in vigilia; per "praecingere Se, facere ut discumbant, et accedens ministrare," significatur communicare illis bona caeli, quae omnia sunt a Domino.

[4] Apud Matthaeum,
"Simile est regnum (caelorum) decem virginibus; . . . . quinque erant prudentes et quinque stultae: . . . . morante Sponso dormierunt omnes et dormitaverunt; . . . . sed veniente Sponso, surrexerunt omnes et adornaverunt lampades suos." Et cum venerunt stultae quae non oleum habebant in lampadibus, et dixerunt, "Domine, Domine aperi nobis," respondit Dominus, "Dico vobis, Non novi vos: vigilate itaque, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius hominis venit" (xxv. (1)1-13);
per "decem virgines" intelliguntur omnes qui ab ecclesia, per "quinque" intelliguntur quidam ex illis; hoc numeri illi significant; per "lampades" significantur illa quae fidei sunt, per "oleum" illa quae amoris: inde per "quinque virgines prudentes" intelliguntur qui in amore sunt et inde fide; per "quinque stultas" autem, qui in nullo amore, sed in sola fide: hi quia in nulla vita spirituali sunt, (nam vita spiritualis est illis qui in amore et charitate sunt, quoniam hi sunt qui in fide,) ideo, quia exclusi sunt e caelo, illis dicitur, "Dico vobis, Non novi vos." Inde manifeste patet quid significatur per "Vigilate itaque, quia neque illum diem neque illam horam scitis qua Filius hominis venit," quod nempe ut recipiant vitam spiritualem, quae illis est qui in amore et inde fide sunt. (Sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 4635-4638.)

[5] Apud Lucam,
"Vigilate igitur, omni tempore orantes, ut digni habeamini effugere omnia illa quae futura sunt, et ut consistatis coram Filio hominis" (xxi. 36);
"vigilare" etiam hic pro recipere vitam spiritualem; "omni tempore orare" est se praeparare.

[6] In Apocalypsi,
"Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne nudus ambulet" (xvi. 15);
quod hic "vigilare" significet vitam spiritualem a Domino recipere, patet ex eo, quod dicatur "Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua ne nudus ambulet;" "vestimenta" significant cognitiones veri et boni per quas homini vita spiritualis, et "nudus ambulare" significat vitam absque illis ut mediis, ita vitam non spiritualem sed mere naturalem. (Quod "vestimenta" significent cognitiones veri et boni, videatur infra, n. 195; et quod "nudus" significat deprivatum illis, in Arcanis Caelestibus, n. 1073, 5433, (1)5954, 9960.)

[7] In Threnis,
"Surge, vociferare in nocte, ad principium vigiliarum; . . . . tolle ad Dominum manus tuas super animas infantum tuorum, qui defecerunt per famem in capite omnium platearum" (ii. 19);
"nox" hic significat statum nullius fidei (ut supra); "principium vigiliarum" significat statum cum incohat fides, ita statum illustrationis, qui est quando homo spiritualis fit; per "infantes" intelliguntur illi qui vera amant et illa desiderant; "deficere per famem in capite omnium platearum," est privari vita spirituali ob defectum cognitionum veri et boni. (Quod "fames" sit defectus illarum, et desiderium ad illas, videatur n. 1460, 3364, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5893; et quod "plateae" sint vera doctrinae, n. 2336.)

[8] Quia "vigilare" significat recipere vitam spiritualem, inde "dormire" significat vitam naturalem absque spirituali, quoniam haec vita ad illam est sicut somnus ad vigiliam, ut supra dictum est. Hoc per "dormire" significatur apud Matthaeum,
"Simile est regnum caelorum homini serenti bonum semen in agro suo; cum autem dormirent homines, venit inimicus et sevit zizania inter triticum" (xiii. 24, 25);
apud Jeremiam,
"Cum incaluerint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent" (li. 39, 57);
apud Davidem,
"Respice, exaudi me, Jehovah Deus mi; illumina oculos (2)meos, ne forte dormiam mortem" (Psalm. xiii. 4 (B. A. 3));
apud eundem,
"Praeda facti sunt fortes corde, dormitarunt somnum suum; . . . . prae increpatione tua obdormivit et currus et equus" (Psalm. lxxvi. (6,) 7 (B. A. 5, 6));
"currus et equus" significant ecclesiae doctrinam et ejus intellectum, quae "obdormire" dicuntur cum absque veris sunt, et inde homo ecclesiae absque vita spirituali per illa. (Quod "currus et equi" in Verbo significent doctrinam et intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)

AE n. 188

Apocalypsis Explicata n. 188

188. "Et confirma reliqua quae moritura." - Quod significet ut illa quae sunt moralis vitae vivificentur, constat ex significatione "confirmare," quod sit vivificare per vera moralem vitam; nam vera ex Verbo vivificant illam, quae cum vivificatur etiam confirmatur, unum enim tunc agit cum spirituali: vita namque spiritualis et moralis unum agunt apud illos qui spirituales sunt, sicut voluntas et actio; voluntas est spiritualis hominis et ejus vitae, et actio est moralis (videatur supra, n. 182). "Confirma reliqua quae moritura," dicitur; per quod significatur, ne moralis vita pereat a malis et falsis; nam vita moralis absque spirituali est non aliud quam vita naturalis, omnia enim bona quae homo ex morali vita absque spirituali agit, non sunt ex alia origine quam ex amore sui et mundi, ita ex proprio, et ex proprio nihil aliud scaturit quam malum et falsum; nam quod velit audire moralis homo, est quia mentitur bonum, sincerum et justum in externa forma, ut obtineat fines, qui sunt propter se et mundum: inde est, quod omnia quae apud illum sunt, in se mortua sint, ita "moritura," nisi vivificentur per vera et bona, quae efficiant ut aperiatur internus spiritualis homo; per hunc enim abducit Dominus mala et falsa quae sunt in naturali.

AE n. 189

Apocalypsis Explicata n. 189

189. "Non enim inveni tua opera plena coram Deo." - Quod significet quod alioqui non Divinum sit in vita morali, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae vitae (de qua supra, n. 185), hic vitae moralis, quia de illa agitur; ex significatione "plena coram Deo," quod sit quod non Divinum in illa. Illa quae sunt vitae moralis, quae hic per "opera" significantur, dicuntur "plena coram Deo" quando ex origine spirituali sunt, at "non plena" quando non sunt ex illa origine; nam vita moralis, quae est externa vita hominis, vel erit ex origine spirituali vel ex origine non spirituali; non licet ut sit ex utraque, hoc est, aliquid ejus ex una origine et aliquid ex altera, seu aliquid ex caelo et aliquid ex inferno, quia hoc foret "servire duobus dominis, Deo et mammoni," et tunc homo est "tepidus, non frigidus nec calidus;" quare opera erunt vel "plena coram Deo," vel sunt nulla coram Deo: inde est quod per "non inveni tua opera plena coram Deo," significetur quod non Divinum sit in vita morali. Sive dicas vitam moralem ex origine spirituali, sive ex Divino idem est, quoniam omnis vita spiritualis est ex Divino; spirituale enim dicitur Divinum procedens, et est Divinum Verum in caelo; et quia omnes angeli caeli sunt receptiones ejus, ideo illi spirituales sunt; similiter homines qui recipiunt Divinum Verum fide et vita. (Quid spirituale, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 48, 49.)

AE n. 190

Apocalypsis Explicata n. 190

190. (Vers. 3.) "Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa." - Quod significet recordationem quid Dominus in Verbo docet, et attentionem, constare potest ex eo, quod in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agatur de illis qui in morali vita et non in spirituali sunt; de his autem nunc ut sibi comparent spiritualem vitam ut vivificetur moralis, quod significatur per mox praecedentia verba, "Esto vigilans et confirma reliqua moritura;" ex quibus constare potest, quod per "Memento igitur quomodo acceperis et audieris, et observa" significetur recordatio quid Dominus in Verbo docet, et attentio. Per "observare" significatur attentio, qualis est illis qui in affectione veri spirituali sunt; hi enim cum legunt Verbum, non vident illud ex doctrina ecclesiae ubi nati, sed vident illud quasi separati ab illa; nam volunt illustrari, et intus in se videre vera, et non ab aliis. Qui in eo statu sunt, illi illustrantur a Domino, et datur illis doctrinam sibi facere ex veris quae ipsi vident; quae etiam doctrina illis implantatur, et manet in spiritu eorum in aeternum.

[2] At qui ex doctrina quae ex aliis, legunt Verbum, illi non possunt videre vera ex luce sui spiritus, ita non intus in se sed extra se; cogitant enim quod verum sit quia alii id viderunt, et ideo solum ad confirmantia attendunt; cetera vel praetereunt sicut non videant, vel trahunt in partem illorum quae dictat doctrina. Quod hi illustrari nequeant, quisque videre potest; modo enim reponunt confirmantia in memoria quae est naturalis sui hominis, ex qua dein loquuntur: inde est quod hi maneant naturales sicut prius, et non fiant spirituales; nam spiritualis fieri est imbuere ipsum suum spiritum veris ex Verbo; et spiritus non imbuitur aliter quam ut desideret scire verum ubicunque est in Verbo, ac delectetur eo cum videt id et cum percipit id; haec affectio est affectio veri spiritualis, de qua toties prius dictum est. Hoc nunc est, quod in sensu spirituali intelligitur per "Memento quomodo acceperis et audieris, et observa." (Quod sapientis sit videre et percipere verum ex luce caeli, non autem confirmare quod ab aliis dictum est, videatur n. 1017, 4741, 7012, 7680, 7950. Quod videre et percipere verum ex luce caeli solum detur apud illos qui amant verum quia est verum, proinde qui in affectione veri spirituali sunt, n. 8521. Quod lux confirmationis sit lux naturalis et non spiritualis, dabilis etiam apud malos, n. 8780.)

AE n. 191

Apocalypsis Explicata n. 191

191. "Et resipisce." - Quod significet sic vitam spiritualem, constat ex illis quae nunc supra dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione.

AE n. 192

Apocalypsis Explicata n. 192

192. "Si ergo non vigilaveris." - Quod significet si non; vitam spiritualem compares, constat ex significatione "vigilare," quod sit vitam spiritualem sibi comparare (de qua supra, n. 187).

AE n. 193

Apocalypsis Explicata n. 193

193. a. "Veniam super te tanquam fur." - Quod significet mortis tempus inopinatum quando eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt, constat ex significatione "venire tanquam fur," cum de illis qui non vigilant, hoc est, qui non comparant sibi vitam spiritualem, quod sit quod auferrentur ab illis omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt. Quod etiam per eadem verba significetur mortis tempus inopinatum, est quia mors venit inopinato, et usque homo post mortem manet in statu illius vitae in aeternum quam sibi in mundo comparavit; quapropter vigilabit. Quia paucis notum est quod omnes cognitiones comparatae ex Verbo, quae non spiritualem vitam adeptae sunt, eripiantur, ideo oportet dici quomodo hoc fit: - Omnia quae in spiritu hominis sunt, manent apud illum in aeternum; quae autem non in spiritu hominis sunt, illa post mortem, cum homo fit spiritus, dissipantur. Illa manent in spiritu hominis quae homo ex se, proinde illa quae, cum solus sibi fuit, ex suo amore cogitavit; tunc enim spiritus ejus cogitat ex se, et non ex illis quae in memoria corporis sui non unum faciunt cum amore suo. Sunt bini status hominis, unus cum cogitat ex suo spiritu, et alter cum cogitat ex memoria corporis sui; qui bini status si non unum faciunt, potest homo aliter cogitare secum, ac aliter cogitare et loqui cum aliis.

[2] Pro "exemplo sit praedicator qui se et mundum supra omnia amat, et Divinum nihili facit usque ut corde neget id, et consequenter machinatur omnis generis mala in consortio cum astutis et malitiosis mundi; is tamen quando cum aliis loquitur, imprimis quando praedicat, potest sicut ex zelo pro Divino ac pro Divinis veris loqui, immo iis horis similiter cogitare: sed hic status est status cogitationis ejus ex memoria corporis; qui quod separatus sit a statu cogitationis ex spiritu, patet, nam sibi soli relictus contra illa cogitat. Hic status est qui manet hominem post mortem; ille autem non manet, quia est corporis ejus et non spiritus ejus; quapropter cum is fit spiritus, quod fit cum moritur, omnes cognitiones quas sibi comparavit ex Verbo quae non concordant cum vita amoris spiritus ejus, rejicit a se. Aliter vero fit cum illis qui, cum solis sibi relicti sunt, cogitant juste de Divino, de Verbo, deque veris ecclesiae inde, et illa amant usque ad vitam, hoc est, ut velint vivere secundum illa. Horum cogitationes in spiritu unum faciunt cum illorum cogitationibus ex memoria corporis, ita unum cum cognitionibus veri et boni quae illis ex Verbo; et quantum unum faciunt, tantum cognitiones illae vitam spiritualem nanciscuntur, nam elevantur a Domino ab externo seu naturali homine in internum seu spiritualem, et faciunt hujus vitam, ita hujus intellectum et voluntatem. Vera ibi sunt quae vivunt, quia sunt Divina, et inde homo ibi ex illis. Quod res ita se habeat, ex multa experientia mihi scire datum est, quam omnem si adducerem, implerentur membranae, ut dicitur. (Aliquid videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 491-498, 499-511; et supra, n. 114.)

[3] Ex his nunc constare potest quid in sensu spirituali intelligitur per "Veniam super te sicut fur," quod nempe post mortem eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt. Idem etiam intelligitur per haec in Apocalypsi'
"Ecce venio tanquam fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta, ne nudus ambulet" (xvi. 15):
"tanquam fur" dicitur, quia mala et inde falsa in naturali homine auferunt et ejiciunt cognitiones veri et boni quae ex Verbo ibi; nam quae non amantur, ejiciuntur. Est apud hominem vel amor mali et inde falsi, vel est amor boni et inde veri. Bini illi amores sibi oppositi sunt; quare qui in uno est non potest esse in altero,
nam "nemo potest servire duobus dominis," quin unum amet et alterum odio habeat (Matth. vi. 24).

[4] Quoniam mala et inde falsa ab interiori penetrant, et quasi perfodiunt parietem qui est inter statum cogitationis hominis ex spiritu et statum cogitationis ejus ex corpore, ac ejiciunt cognitiones veri et boni quae exterius habitant apud hominem, ideo illa sunt quae intelliguntur per "fures," etiam in sequentibus: - Apud Matthaeum,
"Reponite thesauros non in terra, . . . . sed in caelo, ubi fures non perfodiunt, nec furantur" (vi. 19, 20);
"thesauri" sunt cognitiones veri et boni: reponere illos "in caelo" est in spirituali homine, nam is in caelo est. (Quod "thesauri" sint cognitiones veri et boni, videatur n. 1694, 4508, 10227; et quod internus spiritualis homo sit in caelo, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 36-50.)

[5] Apud eundem,
"Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est; illud cognoscite, si sciret Paterfamilias qua hora fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodere domum suam" (xxiv. 42, 43);
per hoc intelligitur, si sciret homo horam mortis suae, quod quidem praepararet se, at non ex amore veri et boni, sed ex timore inferni; et quicquid homo ex timore agit, hoc non manet apud illum, sed quod ex amore, quapropter jugiter se praeparabit (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 143, 168).

[6] Apud Obadiam,
"Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne furabuntur quod illis satis?" (vers. 5;)
hic etiam falsa et mala vocantur "fures," et dicuntur "furari;" falsa "fures," et mala "eversores noctu;" "noctu" dicitur, quia "nox" significat statum nullius amoris et fidei.

[7] Apud Joelem,
"In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras egredientur sicut fur" (ii. 9);
agitur ibi de vastatione ecclesiae per falsa ex malo; "urbs" et "murus" significant illa quae sunt doctrinae; "domus" et "fenestrae" illa quae sunt mentis quae recipit, "domus" illud mentis quod vocatur voluntas ubi bonum, et "fenestrae" illud mentis quod vocatur intellectus ubi verum. (Quod "urbs" in Verbo sit doctrina, videatur n. 402, (1)2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493; quod "murus" sit verum doctrinae tutans, n. 6419; quod "domus" sit illud mentis quod vocatur voluntas ubi bonum, n. (2)2231, 2233, 2559, 3128, 5023, 6690, 7353, 7910, 7919, 9150; et quod "fenestrae" sint illud mentis quod vocatur intellectus ubi verum, n. 655, 658, 3391.) Inde patet quid significatur per quod "in muro current, ac in domos ascendent, et per fenestras ingredientur sicut fur."

[8] Apud Hoscheam,
"Sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, et diffundit se turma foras" (vii. 1);
"iniquitas Ephraimi" significat falsa intellectus, et "mala Samariae" mala voluntatis; "facere mendacium" est cogitare et velle falsum ex malo; "fur" est falsum auferens et dissipans verum, et "turma," quae se effundit, est malum ejiciens bonum. (Quod "Ephraim" sit intellectuale talium quae ecclesiae, videatur n. (1)3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quod "mendacium" sit falsum ex malo, n. 8908, 9248; quod "turma" sit bonum ejiciens malum, et in opposito sensu malum ejiciens bonum, n. 3934, 3935, 6404, 6405.)

[9] Haec allata sunt ut sciatur quid per "furem" in Verbo significatur, quod nempe falsum vastans, quod est falsum auferens et destruens verum. Ostensum est supra quod post mortem auferantur omnes cognitiones veri et boni ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt; proinde illis qui non per cognitiones ex Verbo spirituales facti sunt: hoc idem etiam significatum est per plura in historicis Verbi, quod usque nemo videre potest nisi qui scit sensum spiritualem Verbi: hoc significatum est per quod filii Israelis mutuo acciperent ab Aegyptiis aurum, argentum, et vestes, et sic illa quasi furto auferrent, de quibus ita apud Mosen,
Mandatum est, ut mutuo acciperent "ab Aegyptiis vasa auri et vasa argenti et vestes: et Jehovah dedit gratiam in oculis Aegyptiorum, ut darent illis mutuo, atque ita eriperent Aegyptiis" (Exod. xii. 35, 36);
per Aegyptios repraesentati sunt qui mere naturales sunt, et tamen multas cognitiones possident; per filios Israelis illi qui spirituales; per "vasa auri," "argenti" et quoque "vestes" significantur cognitiones veri et boni, quas spirituales applicant bono, sed naturales applicant malo et sic destruunt. Simile significatum est per quod gentes devotioni darentur, et simul omnia quae apud illas vel comburentur vel diriperentur, de quibus passim in Libro Josuae, inque Libris Samuelis et Regum; gentes enim Terrae Canaanis repraesentabant illos qui in malis et falsis sunt, et filii Israelis illos qui in veris et bonis.

[10] Quod auferrentur cognitiones veri et boni quae ex Verbo, illis qui non spiritualem vitam sibi compararunt, etiam intelligitur in parabolis Domini de Talentis et Minis datis Servis ut negotiarentur et lucrarentur, et de Servo qui non negotiatus est et nihil lucratus, de quo in parabolis ita,
Ei qui abscondidit talentum suum in terra, dixit Dominus, "Prave serve et piger, . . . . oportebat te exponere argentum meum mensariis, ut veniens receperim quod meum est cum foenore: tollite ergo ab eo (talentum), et date habenti decem talenta; nam habenti omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, quod habet (1)auferetur; et servum inutilem ejicite in tenebras exteriores" (Matth. xxv. (2)14-30);
et alibi,
Ille venit qui unam minam acceperat, dicens, "Domine, ecce mina tua, quam habui sepositam in sudario:" dixit Dominus, "Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut Ego veniens illam cum foenore recepissem? Et dixit, Tollite ab eo minam, et date ei qui decem minas habet; . . . . dico vobis, Omni habenti dabitur, ei vero qui non habet, etiam quod habet (1)auferetur" (Luc. xix. 13-26);
"talenta," "minae" et "pecuniae" ibi significant cognitiones veri et boni ex Verbo; "negotiari," "lucrari," "dare illam mensariis" seu "ad mensam," significat vitam spiritualem et intelligentiam sibi per illas comparare; "reponere illa in terra" et "in sudario," significat solum in memoria naturalis hominis; de his itaque dicitur quod eis (3)auferentur quae habent, secundum illa quae in principio hujus articuli dicta sunt.

[11] Hoc fit omnibus in altera vita qui compararunt sibi cognitiones ex Verbo, et non vitae, sed solum memoriae, illas mandarunt; qui modo habet cognitiones ex Verbo in memoria, si vel forent ad millia, et non mandavit illas vitae, manet usque naturalis ut prius. Mandare cognitiones, quae ex Verbo, vitae, est cogitare ex illis, cum sibi relictus ex spiritu suo cogitat, ac velle illas et facere illas, hoc enim est amare vera quia vera sunt; et hi sunt qui per cognitiones ex Verbo spirituales fiunt.

AE n. 194

Apocalypsis Explicata n. 194

194. "Et nescies qua hora veniam super te." - Quod significet ignorantiam illius temporis et status tunc, constat ex significatione "horae," quod sit tempus quo moriturus homo, et quoque status ejus tunc; et ex significatione "nescire" illam, quod sit ignorantia: dicitur "qua hora veniam super te," nempe "tanquam fur," et per id in sensu litterae intelligitur quod Dominus sic venturus; sed in sensu spirituali intelligitur quod malum et falsum furaturum sit cognitiones quae apud eos ex Verbo sunt; nam in sensu litterae Verbi tribuitur Jehovae seu Domino quod malum faciat, sed in sensu spirituali intelligitur quod nulli malum faciat, sed ipse homo sibi (videatur n. 2447, 5798, (4)6071, (5)6991, 6997, 7533, 7632, 7643, (6)7877, 7679, 7710, 7925, 8227, 8228, 8284, 8483, 8632, (7)9010, 9128, 9306, 10431).

[2] Quod "hora" etiam significet statum, est quia omnia tempora in Verbo, sicut dies, septimana, mensis, annus, saeculum, significant status vitae; ita quoque "hora:" (causa videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 162-169, ubi De Tempore in Caelis agitur:) sed quia "hora" significat et tempus et statum, ideo in Verbo ubi "hora" dicitur, parum sciri potest quod aliud praeter tempus per illam significetur: ut apud Matthaeum,
Paterfamilias conduxit operarios in vineam; qui laborarunt ab hora tertia, sexta, nona, undecima, et parem mercedem acceperunt (xx. 1-17);
per "horas" has in mundo intelliguntur tempora, sed in caelo status vitae; quia in caelo non sunt horae, ex causa quia tempora non mensurabilia sunt et distinguuntur in dies, et hi in horas, ut in mundo; quare pro illis percipiunt status vitae hominum qui moriuntur senes, juvenes, adolescentes, aut pueri, qui aeque spiritualem vitam sibi compararunt: "laborare in vinea" est illam sibi comparare per applicatas cognitiones veri et boni ex Verbo ad usus vitae; per "horam tertiam," "sextam" et "nonam" similis status vitae significatur; nam omnes numeri in Verbo significant, et illi numeri simile. (Quod "vinea" in Verbo significet ecclesiam spiritualem, et apud hominem vitam spiritualem, videatur n. 9139, 3220; quod "tria" significent statum plenum, seu completum usque ad finem, n. 2788, 4495, 7715, 8347, 9825. Simile "sex" et "novem." "Undecim" autem significant statum nondum plenum, sed usque statum receptibilem, qualis est apud pueros probos et infantes. "Duodecima hora," ad quam omnes laborarunt, (1)significat vera et bona in suo pleno, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Quod omnes numeri in Verbo significent, n. 4495, (2)4670, 5265, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253: et quod simile numeri multiplicati cum simplicibus a quibus per multiplicatione exsurgunt, inde simile "tria," "sex," et novem, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[3] Quoniam "duodecim" significant vera et bona in suo pleno, ita statum lucis seu intelligentiae hominis ex illis, ideo Dominus dicit,
"Nonne duodecim horae diei? Si quis ambulat in die, non offendit" (Joh. xi. 9):
alibi etiam per "horas" significantur status vitae: ut in Apocalypsi,
"Soluti sunt quatuor illi angeli, parati ad horam, ad diem et mensem et annum, ut occidant tertiam partem hominum" (ix. 15);
hic per tempora memorata intelliguntur status mali apud hominem, quod videbitur in explicatione illorum verborum in sequentibus. Ex his nunc patet quod per "Nescies qua hora veniam super te," non modo intelligatur quod ignores tempus mortis, sed etiam tunc statum vitae mansurum in aeternum; nam qualis est status vitae anteactae hominis usque ad finem, talis manet homo in aeternum.

[4] Simile dicit Dominus passim apud Evangelistas: apud Matthaeum,
"Non scitis qua hora Dominus Vester venturus est; . . . . vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet" (xxiv. 42, 44);
"Veniet Dominus servi in die quo non exspectat, et in hora quam non novit" (xxiv. 50);
et apud eundem,
"Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, qua Filius hominis venturus est (xxv. 13).
Sciendum est quod homo maneat in aeternum qualis est quoad totam suam vitam usque ad finem, et prorsus non qualis est in hora mortis; resipiscentia tunc apud malos nihil facit, sed apud bonos confirmat.

AE n. 195

Apocalypsis Explicata n. 195

195. a. (Vers. 4.) "Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt vestimenta sua." - Quod significet illos qui agunt vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni ex Verbo applicent usibus suae vitae, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); hic itaque "nomina" significant homines qui tales sunt: ex significatione "Ecclesiae in Sardibus," quod sint qui vitam moralem agunt sed non spiritualem, quia parvi pendunt cognitiones veri et boni ex Verbo (de qua etiam supra, n. 148(, 182)); hic autem intelliguntur illi qui moralem vitam agunt ex origine spirituali, nam dicitur, "qui non inquinaverunt vestimenta sua:" et ex significatione "vestimentorum," quod sint vera scientifica et cognitiones quae in naturali homine (de qua sequitur): inde per "non inquinare vestimenta sua" significatur non vivere moralis homo propter se et mundum, quod est solum propter corpus et ejus vitam, sed propter Dominum et caelum, quod est propter animam et ejus vitam. Inde patet quod per "Habes pauca nomina etiam in Sardibus quae non inquinaverunt vestimenta sua," significentur illi qui tales ut agant vitam moralem ex origine spirituali, per quod cognitiones veri et boni ex Verbo applicent suae vitae.

[2] Sed quia pauci sciunt quid sit vivere moralem vitam ex origine spirituali, et quid sit applicare cognitiones veri et boni ex Verbo usibus suae vitae, quare dicetur. Homo vivit moralem vitam ex origine spirituali quando ex religione illam vivit; ita quando cogitat, dum obvenit malum, insincerum aut injustum, quod ita non faciendum sit, quia est contra leges Divinas: is quia abstinet ab illis faciendis propter leges Divinas, sibi comparat vitam spiritualem, et moralis ejus vita tunc inde est; nam per talem cogitationem et fidem homo communicat cum angelis caeli, ac per communicationem cum caelo aperitur ejus internus spiritualis homo, cujus mens est mens superior, qualis est angelis caeli, ac imbuitur inde caelesti intelligentia et sapientia. Inde constare potest quod moralem vitam ex origine spirituali agere, sit ex religione, ac intra ecclesiam ex Verbo; nam qui ex illis vitam moralem agunt, illi elevantur supra naturalem suum hominem, et sic supra suum proprium, et ducuntur per caelum a Domino. Inde est quod illis fides sit, timor Dei, et conscientia, et quoque affectio veri spiritualis, quae affectio est affectio cognitionum veri et boni ex Verbo, nam hae sunt illis leges Divinae secundum quas vivunt. Talem vitam moralem vivunt multi ex gentibus, cogitant enim quod malum non faciendum sit quia est contra religionem eorum; inde est quod tam multi ex illis salventur.

[3] Vicissim autem agere moralem vitam non ex religione, sed modo ex timore legis in mundo, et ex timore jacturae famae, honoris et lucri, est moralem vitam agere non ex origine spirituali, sed ex origine naturali; inde nulla communicatio illis est cum caelo: et quia cogitant insincere et injuste de proximo, tametsi aliter loquuntur et agunt, ideo illis clauditur internus spiritualis homo, et aperitur modo internus naturalis homo, quo aperto in luce mundi sunt, at non in luce caeli; quare etiam tales in se parvi faciunt et quidam negant Divina et caelestia, ac Naturam et mundum credunt esse omne. (Ex his nunc constare potest quid sit agere moralem vitam ex origine spirituali, et quid est illam agere ex origine naturali: sed haec in clariore luce exposita videantur in opera De Caelo et Inferno, n. 528-535.) De illis qui moralem vitam solum ex origine naturali agunt, dicitur quod "inquinent vestimenta sua;" nam per "vestimenta" intelligitur id quod extra ipsum hominem est, et investit illum, ita ejus naturalis homo cum illis quae ibi sunt, quae sunt scientifica et cognitiones; hae, cum ex Verbo sunt, inquinantur per id quod illas discat et teneat solum propter famam ut eruditus et scius audiat, aut ut per id aucupet honores et lucretur opes, et praeter illos fines non curat illas; ita cognitiones ex Verbo polluuntur et conspurcantur amoribus sui et mundi, nam una habitant cum malis et falsis quae ex amoribus illis ut ex suis fontibus scaturiunt.

[4] Dictum est supra quod homo fiat spiritualis per cognitiones veri et boni ex Verbo, applicatas usibus vitae; at cur homo spiritualis fit per illas quae ex Verbo, et non per alias, nunc dicetur. Omnia, quae in Verbo sunt, Divina sunt, et Divina sunt per id quod in se spiritualem sensum habeant, et per eum sensum communicent cum caelo et cum angelis ibi; quapropter cum homo cognitiones habet ex Verbo et illas applicat vitae, tunc per illas communicat cum caelo, et per communicationem illam fit spiritualis; nam homo spiritualis fit per id, quod in similibus veris sit cum angelis caeli, aut in correspondentibus: in correspondentibus dicitur, quia omnia et singula quae in sensu litterae Verbi sunt, correspondentiae sunt, correspondent enim veris quae apud angelos. Cognitiones autem quae sunt ex aliis libris, qui doctrinalia ecclesiae tradunt et variis confirmant, non communicationem faciunt cum caelo nisi per cognitiones ibi ex Verbo; hae communicant si vere intelliguntur, et non applicantur soli fidei sed vitae. Quod ita sit, nemo non scire potest ex eo, quod Verbum in se Divinum sit; et quod in se Divinum est, hoc fieri potest Divinum apud hominem, si id applicat vitae. Per Divinum fieri apud hominem intelligitur quod Dominus; mansionem habere possit apud illum (Joh. xiv. 23), ita habitare apud illum in suo; (quod Dominus in suo apud hominem et angelum habitet, et non in proprio illorum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 12;) et Dominus in suo habitat cum in illis apud hominem quae ex Verbo sunt, nam Dominus est Verbum (Joh. i. 1, 2, 14); et verba quae Ipse locutus est, hoc est, quae in Verbo sunt,
"Spiritus et Vita sunt" (Joh. vi. 63, 68; cap. xii. 50).

[5] Quod "vestimenta" significent illa quae sunt in naturali homine, quae sunt scientifica vera aut falsa, seu (1)cognitiones, est ex mundo spirituali; ibi enim omnes quotcunque sunt, vestiti apparent secundum vitam suam moralem; quare illi qui moralem vitam ex origine spirituali vixerunt, vestiti apparent in albis splendentibus, sicut byssinis; illi autem qui moralem vitam ex sola origine naturali egerunt, vestiti apparent secundum quale ejus; qui polluerunt illam malis et falsis, illi apparent in vestibus obscuris, vilibus, laceris et ad aspectum tetris. (De Vestibus eorum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 177-182.) Inde nunc est quod "vestimenta" in Verbo significent vera ex bono, ac in opposito sensu falsa ex malo, et illa et haec in naturali homine, in quo vera et falsa vocantur scientifica et cognitiones.

[6] Quod "vestimenta" in Verbo significent vera aut falsa, manifeste constare potest a sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, . . . . quoniam non amplius veniet ad te praeputiatus et immundus" (lii. 1);
"Zion" in Verbo significat regnum caeleste Domini, ita quoque ecclesiam caelestem, et "Hierosolyma" regnum spirituale et ecclesiam spiritualem; (quid regnum caeleste et regnum spirituale, videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 20-28;) "vestes decoris," quas induet Hierosolyma, sunt Divina vera; "praeputiatus et immundus," qui ad illas non venient, sunt qui in malis et falsis sunt.

[7] Apud Ezechielem,
Hierosolyma, "vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, . . . . et ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum, et monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, immo coronam ornatus super caput tuum; sic amicta es auro et argento, et vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, . . . . unde pulchra facta es valde, et prosperata es usque ad regnum. . . . . Sed sumpsisti de vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; . . . . sumpsisti etiam vestes acupicti tui, et texisti" imagines maris, cum quibus scortabaris (xvi. 10-14, 16-18);
hic describitur ecclesia qualis cum primum a Domino instaurata est; "vestes" quae nominantur, sunt vera ex bono; "acupictum" est verum scientificum, "byssus" et "sericum" sunt vera ex origine caelesti; "armillae," "torques," "monile," "inaures," "corona" sunt insignia per quae significantur spiritualia varii generis; "aurum et argentum quibus amicta, sunt bonum amoris et verum ejus: dein describitur eadem ecclesia cum perversa, per quod "sumpserit de vestibus et fecerit sibi excelsa variegata," per quae significantur vera falsificata; et per quod "sumpserit vestes acupicti et texerit imagines maris," significatur quod applicuerint veritates sensus litterae Verbi ad confirmandum falsa usque ad apparentiam; "scortari cum illis" et "sub illis," significat ex falsis doctrinam et cultum facere (quod hoc sit "scortari," videatur supra, n. 141, 161). (Quod "Hierosolyma" sit ecclesia ubi vera doctrina, videatur n. 402, 3654, 9166. Quod "acupictum" sit scientificum, n. 9688. Quod "byssus" sit verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469. Quod "armillae" sint vera et bona ecclesiae, n. 3103, 3105. Quod "torques" sit repraesentativum conjunctionis interiorum et exteriorum, n. 5320. Quod "monilia" et "inaures" sint repraesentativa perceptionis et obedientiae, n. 4551. Quod "corona" sit sapientia, supra, n. 126. Quod "aurum" sit bonum amoris, n. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881; quod "argentum" sit verum ex illo bono, n. 1551, 1552, 2954, 5658. Quod "excelsa variegata" sint vera falsificata, n. 796, 4005. Quod "mas" aut "masculus" sit verum, n. 749, 2046, 4005, 7838; inde "imagines maris" sunt apparentiae veri.)

[8] Apud eundem,
"Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio; . . . . hyacinthinum et purpura ex insulis Elischa fuit tegumentum tuum: . . . . Syria negotiatrix tua fuit . . . . per purpuram et acupictum et byssum, cum chrysopraso; . . . . Dedan negotiatrix tua cum vestibus libertatis pro curru; . . . . Aschur et Kilmad . . . . cum glomeribus hyacinthi et acupicti, et cum thesauris vestium pretiosarum" (xxvii. 7, 16, 20, 23(,24));
agitur ibi de Tyro et ejus mercaturis, et per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, ac per "mercari" et "negotiari" significatur cognitiones illas sibi comparare et communicare; per "purpuram et hyacinthum" significatur amor caelestis boni et veri; per "Aegyptum" scientificum naturalis hominis, simile per "acupicturam" inde; per "Syriam" ecclesia quoad cognitiones veri et boni; per "Aschurem" rationale illius ecclesiae; per "Dedan" illi qui in cognitionibus caelestium. Inde constare potest quod per "mercaturas Tyri," de quibus in toto illo capite agitur, non aliquae mercaturae intelligantur, sed per omnia et singula intelligantur spiritualia, quae comparanda, imbuenda, et communicanda. (Quod "Tyrus" significet cognitiones veri et boni, videatur n. 1201. Quod "Aegyptus" scientificum naturalis hominis, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6682, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391. Quod "Syria" ecclesiam quoad cognitiones veri et boni, n. 1232, 1234, 3664, 3680, 4112. Quod "Dedan" illos qui in cognitionibus caelestium sunt, n. 3240, 3241. Quod "Aschur" rationale inde, n. 119, 1186. Quod "purpura" amorem caelestem boni, n. 9467. Quod "hyacinthinum" amorem caelestem veri, n. 9466, 9687, 9833; similiter "chrysoprasus," n. 9868. Quid "byssus" et "acupictum," videatur mox supra.)

[9] Apud Davidem,
"Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri vestis ejus; in acupictis adducetur Regi" (Psalm. xlv. 14, 15 (B. A. 13, 14));
per "filiam Regis" significatur affectio veri spiritualis, et inde ecclesia ex illis qui in ea affectione sunt; "Rex" significat Dominum quoad Divinum Verum; "vestis ex implexis auri" intelligentiam et sapientiam ex illo vero; "acupicta in quibus" adducetur Regi," sunt cognitiones veri. (Quod "filia" significet affectionem veri et inde ecclesiam, videatur n. 2362, 2623, 3373, 3963, 4257, 6729, 6775, (1)6779, 8649, 9055, 9807; quod "Rex" Dominum quoad Divinum Verum, supra. n. 31.)

[10] In Libro Secundo Samuelis,
"Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super vestem vestram" (i. 24);
haec in lamentatione Davidis super Saulem, quam inscripsit
"Ad docendum filios Jehudae Arcum" (ibid. vers. 18);
per "arcum" significatur verum pugnans contra falsum (videatur n. 2686, 11709); per "Saulem" ibi, ut regem, significatur id verum; per "filios Jehudae" significantur illi qui in veris ex bono sunt; per "amicire filias Israelis dibapho," et per "imponere ornatum auri super vestem," est impertiri intelligentiam et sapientiam illis qui in affectione veri spirituali sunt.

[11] Apud Matthaeum,
"Ingressus rex ut videret discumbentes, vidit ibi hominem non indutum veste nuptiarum; et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptiarum? Ille obmutuit: tunc dixit rex, Ligate pedes et manus, et ejicite in tenebras extimas (xxii. 11-13);
"vestis nuptiarum" significat intelligentiam spiritualis hominis, quae est ex cognitionibus veri et boni; at "non indutus veste nuptiarum" significat hypocritam qui per moralem vitam mentitur spiritualem, cum tamen est mere naturalis; "ligare pedes et manus" significat privationem cognitionum ex Verbo, per quas est mentitus hominem spiritualem; "ejici in tenebras extimas" significat inter illos qui in falsis ex malo sunt ("tenebrae extimae" sunt falsa ex malo).

[12] Apud Zephaniam,
"Visitabo super principes et super filios regis, et super omnes indutos vestimentis alienigenae" (i. 8);
"principes" et "filii regis" significant illos qui in veris sunt, ac in opposito sensu, ut hic, illos qui in falsis; hi dicuntur "induti vestimento alienigenae," quia "vestimentum" significat falsum, et "alienigena" illos qui extra ecclesiam sunt et non agnoscunt ecclesiae vera.

[13] Apud Matthaeum,
"Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium: intus sunt lupi rapaces" (vii. 15);
"pseudoprophetae in vestimentis ovium," qui "intus lupi rapaces," sunt qui docent falsa sicut forent vera, et moralem vitam ad apparentiam agunt, sed apud se, dum ex suo spiritu, nihil nisi quam de se et mundo cogitant, ac deprivare student omnes veris.

[14] Apud Johannem,
Jesus dixit ad Petrum, "Cum fuisti junior, cingebas temet et ambulabas quo volebas; quando vero senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, ducetque quo non vis" (xxi. 18);
quid haec in sensu spirituali significant, videatur supra (n. 9); quod nempe per "Petrum" intelligatur fides ecclesiae; per illum "cum junior," quando "cingeret semet et ambularet quo vellet," fides ecclesiae in principio quando in bono charitatis sunt, tunc quod ex spirituali homine de veris ecclesiae cogitant, et ex eo cogitare est ex suo spiritu, ita ex affectione veri spirituali, quod est ex libero; per illum autem "cum senex fuerit," quod "extenderet manus et alius illum cingeret," intelligitur fides ecclesiae in fine ejus, quando fides absque charitate erit, quod tunc nihil de veris ecclesiae cogitarent ex se sed ex aliis, ita solum ex doctrina et non ex Verbo, quod respective servum est; nam credere quod alius dicit est servum, at credere quod ipse cogitat ex Verbo est liberum, secundum Domini verba apud Johannem,
"Si manseritis in Verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos" (viii. 31, 32).

[15] Apud Lucam,
"Nemo panniculum novi vestimenti indit in vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus ex novo. Et nemo injicit vinum novum in utres veteres; alioquin disrumpet vinum novum utres, et illud effundetur, et utres peribunt" (v. 36-38; Matth. ix. 16, 17; Marc. ii. 21, 22);
quia "vestimentum" significat verum, ideo Dominus comparat vera ecclesiae prioris, quae erat ecclesia repraesentativa spiritualium, panniculo vestimenti veteris, et vera ecclesiae novae, quae erant ipsa vera spiritualia, panniculo vestimenti novi: similiter comparavit illa utribus vini, quia per "vinum" similiter significatur verum, ac "utres" sunt cognitiones quae continent (5)illud. (Quod "vinum" in Verbo significet verum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 219.)

[16] Ex his nunc constare potest quid per "vestes" in Verbo alibi significatur, nam saepius ibi nominantur, ut in sequentibus: - In Apocalypsi,
"Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis" (iv. 4);
alibi,
Exercitus Sedentis super Equo albo "sequebantur Ipsum,....induti byssino albo et mundo" (Apoc. xix. 14);
alibi,
Qui ante thronum in conspectu Agni stabant, erant "amicti stolis albis" (Apoc. vii. 9);
alibi,
Septem angeli e templo "induti erant lino mundo et splendido" (Apoc. (1)xv. 6);
alibi,
"Datae sunt singulis," qui sub altari "stolae albae" (Apoc. vi. 11);
alibi,
"Eme aurum....et vestimenta alba" (Apoc. iii. 18);
apud Ezechielem,
"Panem suum famelico det, et nudum obtegat veste" (xviii. (2) 16);
"panem dare famelico" in spirituali sensu significat ex bono charitatis instruere illos qui desiderant vera; "nudum obtegere veste," significat illos similiter qui non in veris sunt.

[17] Apud eundem,
Hostes "exuent tibi vestes, et sument vasa ornatus tui" (xxiii. 26);
apud Sachariam,
"Jehoschua indutus fuit vestibus pollutis, et sic stabat coram angelo, qui dixit ad stantes coram illo, Removete vestes pollutas a super illo: et dixit, Transire feci a super te iniquitatem tuam, induendo te vestibus mutatis" (iii. 3-5);
in Threnis,
"Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt, tangunt vestimentis suis" (iv. (3)14).
Ex significatione "vestium" sciri potest quid intelligitur per plura statuta apud filios Israelis, ut
Quod vestes mixtae non induerentur (Levit. xix. 19; Deut. xxii. 11);
Quod vasa viri non essent super feminam, nec vir indueretur vestibu feminae (Deut. xxii. 5);
Quod lavarentur vestes ut purificarentur et sic sanctificarentur (Exod. xix. 14: Levit. xi. (4)25, 28, 40; cap. xiv. 8, 9: Num. xix. 11 ad fin.);
et alibi,
Quod in luctu propter praevaricationem contra Divina Vera, exuerent vestes, et induerent saccum (Esai. xv. 3; cap. xxii. 12; cap. xxxvii. 1, 2: Jerem. iv. 8; cap. vi. 26; cap. xlviii. 37; cap. xlix. 3: Thren. ii. 10: Ezech. xxvii. 31: Amos viii. 10: Jon. iii. 5, 6, 8);
Et quod discinderent vestes (Esai. (5)xxxvii. 1; et alibi).
Tum, quid significat
Quod discipuli imposuerint vestimenta sua super asinam et pullum cum Dominus ibat Hierosolymam, et quod populus tunc straverit vestimenta sua in via (Matth. xxi. 7-9; Marc. xi. 7, 8; Luc. xix. 35, 36),
videatur supra (n. 31(b)).

[18] Quod "vestes" significent vera, est ex illa origine, quia lux caeli est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi, et omnia quae in caelis existunt, ex luce ibi existunt; similiter etiam vestes quibus amicti apparent angeli. Inde est
Quod angelis ad sepulcrum Domini sedentibus fuerit indumentum album sicut nix (Matth. xxviii. 3);
Et quod vestes eorum fuerint splendentes (Luc. xxiv. 4).
(Quod vestes quibus induti apparent angeli correspondeant intelligentiae eorum, et quod intelligentia illis sit secundum receptionem Divini Veri a Domino, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 177-182; et quod Divinum Verum procedens a Domino sit Lux in Caelo, n. 126-135 ibi.) Inde constare potest quid significatur per "vestes," ubi de Domino, quod nempe Divinum Verum procedens ex Ipso; et quia significatur Divinum Verum, etiam significatur Verbum, nam Verbum est Divinum Verum a Domino in terris et in caelis. Hoc repraesentatum est per "vestes" Domini cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, de quibus ita apud Evangelistas:--
Cum Jesus transformatus est, "splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta facta (alba) sicut lux" (Matth. xvii. 2),
et "alba fulgurantia" (Luc. ix. 29),
ac "splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. (1)ix. 3).
Simile legitur de "Antiquo dierum" apud Danielem,
"Antiquus dierum sedit, et vestis Ipsius erat sicut nix alba" (vii. 9);
"Antiquus dierum" est Dominus ab aeterno. Quia "lux" est Divinum Verum, et hoc significatur per "vestes" cum de Domino, ideo dicitur apud Davidem,
Jehovah "Se operit luce sicut veste" (Psalm. civ. 2).

[19] Ex his constare potest quid significatur per "vestes Domini" alibi in Verbo:--Ut apud Davidem,
"Unxit....myrrha, aloe et kesia omnes vestes tuas" (Psalm. xlv, (8,) 9 (B. A. 7. 8));
ibi de Domino. Apud Mosen,
"Lavabit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genes. xlix. 11);
etiam haec de Domino; "vinum" et "sanguis uvarum" significant Divinum Verum. Quia "vestes Domini" Divinum Verum significabant, ideo etiam
Illi qui tetigerunt fimbriam vestimenti Ipsius, sanati sunt (Matth. ix. 20, 21: Marc. v. 27, 28, 30; cap. vi. 56: Luc. viii. 44).
Apud Esaiam,
"Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? hic honorabilis in vestitu suo?.... Quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes tuae sicut calcantis in torculari?.... Sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui" (lxiii. 1-3);
haec quoque de Domino: per "vestes" hic significatur Verbum, quod, ut dictum est, est Divinum Verum a Domino in terris et in caelis; violentia illata Divino Vero seu Verbo ab illis qui tunc ab ecclesia erant, describitur per quod "rubicundus quoad vestem, sicut calcantis in torculari," et quod "victoria sparsa sit super vestes," et quod "omne vestimentum suum polluerit."

[20] In Apocalypsi,
Sedens super Equo albo "circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei" (xix. 13):
hic manifeste dicitur, quod Sedens super Equo albo vocaretur "Verbum Dei;" quod sit Dominus patet, nam mox de Ipso dicitur,
"Habet super vestimento suo et super femore nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" ((cap. xix.) vers. 16):
est itaque Verbum in littera quod significatur per "vestimentum tinctum sanguine," quoniam illi violentia illata est, non autem Verbo in sensu spirituali; huic violentia inferri nequiit, quia nihil de eo sciverunt.

[21] Quod Verbo in sensu litterae violentia illata sit, non autem Verbo in sensu spirituali, etiam significatur per "vestes Domini" quae divisae a militibus, non autem "tunica;" de quibus ita apud Johannem:
"Milites....acceperunt vestimenta Ipsius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; erat autem tunica inconsuta, a summo contexta tota; dixerunt ergo inter se, Ne dividamus eam, sed sortiamur de ea cujus futura est:.... milites igitur haec fecerunt" (xix. 23, 24);
et apud Davidem,
"Diviserunt vestes meas, et super vestimentum meum jecerunt sortem" (Psalm. xxii. 19 (B. A. 18)):
per "vestes Domini," quas diviserunt, significatur Verbum in littera, per "tunicam" Ipsius Verbum in sensu spirituali; per "milites" significantur illi qui ab ecclesia qui pro Divino Vero militarent; ideo dicitur, "milites igitur haec fecerunt." (Quod "tunica" significet Divinum Verum seu Verbum in sensu spirituali, videatur n. 9826, 9942; quod "milites" significent illos qui ab ecclesia et militarent pro Divino Vero, videatur supra, n. 64 fin., ubi haec plenius explicantur.) Sciendum est quod singula quae de Passione Domini memorantur apud Evangelistas, involvant et significent quomodo ecclesia tunc, quae apud Judaeos, tractaverat Divinum Verum, ita Verbum, nam hoc erat apud illos Divinum Verum; et Dominus erat Verbum, quia Divinum Verum
(Joh. i. 1, 2, 14): sed quid singula involvunt et significant, non sciri potest nisi ex sensu interno; nunc solum memoratur quid significabant "vestes Domini," quia de significatione "vestium" hic agitur, quod nempe significent vera, et ubi de Domino, Divinum Verum.

[22] Similia quae "vestes Domini," etiam "vestes Aharonis" et "filiorum ejus" significarunt, quoniam Aharon cum filiis ejus repraesentarunt Dominum quoad Divinum Bonum, ac vestes illorum quoad Divinum Verum. (Sed haec videantur in Arcana Caelestibus explicata et ostensa; ut quod Aharon repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, n. 9806, (1)9946, 10017; quid singulae vestes eorum, nempe pectorale, ephodum, pallium, tunica tesselata, cidaris, baltheus, n. 9814, 9823-9828, seq.)

AE n. 196

Apocalypsis Explicata n. 196

196. "Et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt."--Quod significet vitam eorum spiritualem quae illis per cognitiones veri et boni ex Verbo, constat ex significatione "ambulare," quod sit vivere (de qua supra, n. 97); ex significatione "in albis," quod sit in veris, nam "album" et "candidum" in Verbo dicitur de veris (de qua sequitur); ideo per "ambulare Mecum in albis" significatur vita spiritualis, nam vita spiritualis est vita veri, hoc est, vita secundum vera, seu secundum praecepta Domini in Verbo; et ex significatione "quia digni sunt," quod sit quia illis vita spiritualis est a Domino: quantum quis a Domino accipit, tantum dignus est; at quantum ex se, hoc est, ex suo aut proprio, tantum non dignus est. Nihil aliud apud hominem facit vitam spiritualem quam cognitiones veri et boni ex Verbo applicatae vitae; et tunc applicantur vitae cum homo illas pro legibus suae vitae habet, sic enim Dominum spectat in singulis, ac Dominus praesens est apud illos et dat intelligentiam et sapientiam, et earum affectionem et jucundum; nam Dominus est in suis veris apud hominem, procedit enim omne verum a Domino, et quod a Domino procedit, hoc Ipsius est adeo ut sit Ipse: quare Dominus dixit,
"Ego sum....Veritas et Vita" (Joh. xiv. 6);
"Qui facit Veritatem, venit ad lucem, (ut manifestentur ejus opera,) quia in Deo facta sunt" (Joh. iii. 21);
"Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum;.... Ipse erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem. ....Et Verbum Caro factum est." (Joh. i. 1, 2, 4, 9, 14).
Dominus dicitur "Verbum," quia Verbum significat Divinum Verum; et quoque dicitur "Lux," quia Divinum Verum est lux in caelis: et quoque dicitur "Vita," quia omne quod vivit ex luce illa vivit; inde etiam est angelis intelligentia et sapientia, in qua vita eorum consistit; qui aliunde deducit vitam quam ex Divino quod procedit a Domino, quod in caelo vocatur Divinum Verum ac ibi apparet ut lux, multum fallitur. Exinde constare potest quomodo intelligendum est quod "Deus erat Verbum, et in Illo vita erat, et vita erat lux hominum."

[2] Quod "album" in Verbo dicatur de veris, est quia Divinum Verum est lux caeli, ut nunc dictum est, et ex luce caeli est album et candidum. Inde est
Quod Dominus cum transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne, apparuerit facies Ipsius sicut Sol, ac vestimentum Ipsius ut lux" (Matth. xvii. 2),
ac ut "album fulgurans" (Luc. ix. 29),
et "splendens...ut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare" (Marc. ix. (1)3).
Quod angelis ad sepulcrum Domini esset indumentum album sicut nix (Matth. xxviii. 3),
et splendens (Luc. xxiv. 4);
Quod apparuerint Johanni septem angeli e templo induti lino mundo et splendido (Apoc. xv. 6);
Quod stantes ante thronum Agni amicti stolis albis (Apoc. vi. 11; cap. vii. 9, 13, 14; cap. xix. (2)8);
Quod exercitus Sedentis super Equo albo sequerentur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo (Apoc. xiv. 14).
Inde est
Quod Aharoni fuerint vestes lini, ac illas induerit cum iret intra velum ad propitiatorium (Levit. xvi. 1-5, 32);
"linum" ex albedine etiam significat verum (n. 7601, 9959). Quoniam "album" significat verum, ac vera sunt quae detegunt falsa et mala apud hominem, et sic purificant eum, ideo dicitur apud Davidem,
"Ecce veritatem desideras in renibus, et in occulto sapientiam notam facis mihi; purificabis me hyssopo ut mundus fiam, et lavabis me, et prae nive dealbabor" (Psalm. li. 8, 9 (B. A. 6, 7)).

[3] Quia Naziraei repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum in ultimis, quod in terris est Verbum in sensu litterae, et hoc apud Judaeos falsificatum et perversum fuit, ideo de illis dicitur in Threnis,
"Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte; rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus pollities eorum; sed obscurata est forma eorum, ut non cognoscantur in plateis (iv. 7, 8).
(Quod Naziraei reprsesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, videatur n. 6437; quod "vertex Naziraei" sit Divinum Verum in ultimis, seu Verbum in littera, n. 6437, 9407. Quod "crinis," qui erat Naziraeatus, et dictus fuit "vertex Naziraei," sit Divinum verum in ultimis, n, 3301, 5247, 10044. Quod Divinum Verum in ultimis sit cui robur et potentia, n. 9836; quod inde robur Simsoni in crinibus, n. 3301.)

[4] Inde patet quid significatur per quod "Naziraei albi fuerint prae nive, et candidi prae lacte, et quod sapphirus polities ossium eorum; sed obscurata forma eorum, ut non cognoscantur in plateis;" "albedo" enim et "candor" significant Divinum Verum in sua luce, ut supra dictum est; et "ossa," quia sunt ultima apud hominem, sunt enim sustentacula totius corporis ejus, correspondent ultimis in caelo. (Nam omnia hominis correspondent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 87-102; ideo "ossa" significant ultima in spirituali mundo, quae etiam sunt ultima Divini Veri seu Verbi, n. 5560-5564, 8005: quod "sapphirus" significet translucidum ex veris, n. 9407: "non cognosci in plateis," significat quod non amplius appareat Divinum Verum, "plateae" enim significant ubi vera doctrinae, n. 2336.)

AE n. 197

Apocalypsis Explicata n. 197

197. (Vers. 5.) "Vincens."--Quod significet qui permanet usque ad mortem, constat ex significatione "vincere," quod sit permanere in spirituali affectione veri usque ad finem vitae (de qua supra, n. 126).

AE n. 198

Apocalypsis Explicata n. 198

198. "Is vestietur in vestimentis albis."--Quod significet intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem, constat ex illis quae nunc supra (n. 195 et 196) dicta sunt, ubi ostensum est quod "vestimenta alba" sint vera Divina: quod "vestiri illis" significet intelligentiam et sapientiam secundum vera et eorum receptionem, est quia omnis intelligentia et sapientia est ex Divinis veris, secundum perceptionem eorum et receptionem in vita; videre vera et qualia sunt est perceptionis, et vivere secundum illa est receptionis; secundum illam et hanc est intelligentia et sapientia. Intelligentia et sapientia quae non est ex Divinis veris, sed solum ex mundanis, non est intelligentia et sapientia, sed est modo scientia et inde facultas ratiocinandi; nam intelligentia est videre intus in se num verum sit vel non verum: at qui solum ex mundanis sapiunt, illi non intus in se vident vera, sed ex aliis, et videre ex aliis est modo scire, nec intrant in mentis intuitionem altius quam ut confirmentur. In tali statu sunt plerique hodie intra ecclesiam, qui solam fidem separatam a vita salvificam faciunt; inde est quod non vera intrent in spiritum eorum, sed modo in memoriam naturalis hominis; et tamen lux caeli, quae est Divinum Verum, non per aliam viam intrat apud hominem quam per viam spiritus ejus quae etiam est via animae ejus; et spiritus hominis talis est qualis ejus vita, non autem qualis ejus memoria absque vita; et tunc lux caeli intrat in spiritum hominis, quando homo est in bono amoris et charitatis a Domino, et quando in illo bono est tunc etiam in fide est. (Quod nulla fides homini sit ubi non amor aut charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-40. Praeterea, quid Intelligentia vera, quid spuria, et quid falsa, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 346-356.)

AE n. 199

Apocalypsis Explicata n. 199

199. "Et non delebo nomen ejus e libro vitae."--Quod significet quod in caelo erunt quia ei accommodati, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); et ex significatione "libri vitae," quod sit caelum (de qua sequitur); inde "non delere nomen ejus e libro vitae" significat quod in caelo erunt, quia status eorum quoad amorem et fidem talis est, ita quia caelo accommodati sunt. Quod per "librum vitae" significetur caelum, est quia homo qui in amore et fide in Dominum est, in minima effigie est caelum, et hoc ejus correspondet caelo in maxima effigie; quapropter qui caelum in se habet, etiam in caelum venit, est enim ei accommodatus. (Quod talis correspondentia sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 51-58, 73-77, 87-102; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 230-236.) Inde est quod "liber vitae" sit id apud hominem quod correspondet caelo apud illum. Hoc quia manet apud illum in aeternum, si factus est spiritualis per cognitiones veri et boni applicatas vitae in mundo, ideo dicitur "Non delebo nomen ejus e libro illo:" in mundo quidem deleri potest si homo non permanet spiritualis usque ad finem vitae; sed si permanet non deleri potest, quia conjunctus est Domino per amorem et fidem; et conjunctio, qualis in mundo fuit cum Domino, manet hominem post mortem.

[2] Ex his constare potest quod per "librum vitae" intelligatur quod ex Domino inscriptum est hominis spiritui, hoc est, quod ejus cordi et animae, seu, quod idem est, ejus amori et fidei; et quod a Domino inscribitur homini, est caelum. Ex his nunc patet quid per "librum vitae" intelligitur in sequentibus his locis:--Apud Danielem,
"Antiquus dierum consedit,....et libri aperti sunt" (vii. (9,) 10);
apud eundem,
"Eripietur populus, omnis qui invenietur scriptus in libro" (xii. 1):
apud Davidem,
"Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalm. lxix. 29 (B. A. 28));
apud Mosen,
Moses dixit, "Dele me quaeso e libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro" (Exod. xxxii. 32, 33);
in Apocalypsi,
"Adorabunt bestiam omnes quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni" (xiii. 8; cap. xvii. 8);
alibi,
"Vidi....quod libri aperti sint; et liber alius apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in (1)libris secundum opera illorum;....et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apoc. xx. 12, 13. (1)15);
alibi,
"Non ingredientur" in Novam Hierosolymam, "nisi qui scripti in libro vitae Agni" (Apoc. xxi. 27);
apud Davidem,
"Non latuit Te os meum cum factus sum in occulto;....super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalm. cxxxix. 15, 16);
per quod "omnes dies inscripti sint," intelligitur quod omnes status vitae. (Quod omnia at singula quae homo cogitavit, voluit, locutus est, egit, immo quae vidit et audivit, sint apud hominem in spiritu ejus quasi inscripta, adeo ut prorsus nihil desit, videatur in opere De Caelo et inferno, n, 462, 463; et in Arcanis Caelestibus, n. 2469-2494, 7398: et quod id sit "liber vitae" hominis, n. 2474, 9386, 9841, 10505; et praeterea, n. 5212, 8067, 9334, 9723, 9841.)

AE n. 200

Apocalypsis Explicata n. 200

200. "Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus."--Quod significet quod in Divino Bono et inde in Divino Vero erunt, constat ex significatione "confiteri nomen," quod sit ut sint secundum quale status vitae eorum; per "confiteri" enim, cum a Domino, intelligitur dare ut sint, nam Dominus quod dicit seu confitetur de homine aut angelo, qui in bono amoris et fidei est, dat et providet, quoniam omne bonum amoris et fidei est ab Ipso; inde est quod "dicere" in Verbo, ubi de Domino, significet instruere, illustrare et providere (videatur n. 5361, 6946, 6951, 7019, 8095, 10234, (1)10290): quod per "nomen" intelligatur quale status vitae, videatur supra (n. 148): ex significatione "Patris," cum a Domino id dicitur, quod sit Divinum Bonum quod in Ipso et ab Ipso (de qua sequitur): et ex significatione "angelorum," quod sit Divinum Verum, quod etiam a Domino (de qua supra, n. 130). Inde patet quod per "confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus," significetur quod in Divino Bono et in Divino Vero erunt.

[2] Quod per "Patrem," cum a Domino id dicitur, intelligatur Divinum Bonum quod in Domino et a Domino, est quia Dominus "Patrem" suum vocavit Divinum quod in Ipso a conceptione fuit, quod fuit Esse vitae Ipsius, cui Divino univit Humanum suum cum fuit in mundo. Quod Dominus Divinum, quod fuit in Ipso ex conceptione, vocaverit "Patrem," constat manifeste ex eo, quod docuerit Se unum esse cum Patre:--Ut apud Johannem,
"Ego et Pater unum sumus" (x. 30);
apud eundem,
"Credite quod Pater in Me, et Ego in Patre" (x. 38);
apud eundem,
"Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (xii. 45);
apud eundem,
"Si cognovistis Me, et Patrem meum cognovistis, et abhinc cognovistis Ipsum, et vidistis Ipsum. Dixit Philippus, Domine monstra nobis Patrem....: dicit Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? Qui vidit Me vidit Patrem; quomodo tu ergo dicis, Monstra nobis Patrem? Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me?.....Pater qui in Me manet, facit opera; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me" (xiv. 6-17);
apud eundem,
Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis" (viii. 19);
apud eundem,
"Non sum solus, quia Pater Mecum est" (xvi. 32).

[3] Quoniam Dominus est unum cum Patre, ideo etiam dicit,
Quod omnia Patris sua sint, et sua Patris (Joh. xvii. 10);
Quod omnia quaecunque Pater habet, sua sint (Joh. xvi. 15);
Quod Pater omnia dederit in manum Filii (Joh. iii. 35; cap. xiii. 3);
Quia omnia tradita sunt Ipsi a Patre, quod nemo cognoscat Filium nisi Pater, nec Patrem nisi Filius (Matth. xi. 27; Luc. x. 22);
Et quod nemo viderit Patrem, nisi Filius qui in sinu Patris est (Joh. (?) 18; cap. vi. 46);
Quod Verbum fuerit apud Deum, et Deus fuerit Verbum:...."et Verbum Caro factum est" (Joh. i. 1, 2, 14).
Ex hoc etiam patet quod unum sint, nam dicitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" tum quod Humanum Domini etiam sit Deus nam dicitur, "Et Verbum Caro factum est." Quoniam omnia Patris etiam Domini sunt, et quoniam unum sunt, ideo Dominus, cum ascendit in caelum, dixit discipulis,
"Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (Matth. xxviii. 18),
per quod docuit quod Ipsum solum adirent, quia Ipse solus omnia potest; ut quoque dixit prius ad illos,
"Sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5).
Inde constat quomodo intelligitur hoc,
"Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6);
nempe quod Pater adeatur cum Dominus.

[4] Quod Dominus toties nominaverit Patrem, sicut alium, erat inter plures causas etiam haec, quia per "Patrem" in sensu interno seu spirituali intelligitur Divinum Bonum, et per "Filium" Divinum Verum, utrumque in Domino et a Domino; Verbum enim conscriptum est per correspondentias, ita tam pro hominibus quam pro angelis; ideo "Pater" dicitur, ut Divinum Bonum Domini ab angelis qui in sensu spirituali Verbi sunt, percipiatur; ac ideo "Filius Dei" et "Filius hominis" dicitur, ut Divinum Verum. (Ut constare potest ex his, quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, nempe, Quod "Pater" in Verbo significet bonum, n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834. Quod "Pater" significet ecclesiam quoad bonum, ita bonum ecclesiae, et "mater" ecclesiam quoad verum, ita verum ecclesiae, n. 2691, 2717, 3703, (1)5581, 8897. Quod Dominus appellaverit Divinum Bonum quod in Se a conceptione, et quod erat Esse vitae a quo Humanum suum, "Patrem," n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897. Quod Dominus pro Patre agnoscatur in caelo, quia unum sunt, n. 15, 1729, 3690. Quod etiam Dominus dicatur "Pater" in Verbo, n. 2005. Quod etiam Dominus sit Pater illis qui regenerantur, quoniam novam vitam ab Ipso, ac vitam Ipsius, accipiunt, n. 2293, 3690, 6492. Quod "Filius Dei" et "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum et quoad procedens Divinum Verum, videatur supra, n. 63, 151, 166.) Nunc quia omnes qui in caelum venturi sunt, in utroque tam bono quam vero debent esse (nemo enim in uno potest esse nisi simul in altero, nam bonum est esse veri, et verum est existere boni), et quia "Pater" significat Divinum Bonum ac "angeli" significant Divinum Verum, utrumque a Domino, ideo dicitur, "Confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus." Similiter apud Evangelistas,
"Omnis qui confitebitur Me coram hominibus, confitebor Ego coram Patre meo qui est in caelis" (Matth. x. 32);
"Omnis qui confessus fuerit Me coram hominibus, etiam Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei" (Luc. xii. 8).

[5] Quia "Pater" significat Divinum Bonum et "angeli" Divinum Verum, ideo etiam Dominus dicit,
"Quando Filius hominis Venerit in gloria sua, Patris et sanctorum angelorum" (Luc. ix. 26; Matth. xvi. 27);
hic Dominus vocat gloriam suam "gloriam Patris et angelorum," nam dicit "in gloria sua, Patris et sanctorum angelorum:" alibi vero, in "gloria Patris cum angelis," et alibi "in gloria sua cum angelis;" ut apud Marcum,
"Cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis" (viii. 38);
et apud Matthaeum,
"Quando venerit in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso" (xxv. 31).
Appendicis loco hic addendum est, quod si assumatur pro doctrina et agnoscatur quod Dominus sit unus cum Patre, et quod Humanum Ipsius sit Divinum ex Divino in Ipso, videbitur lux in singulis Verbi; nam quod pro doctrina assumitur et ex doctrina agnoscitur hoc in luce est cum legitur Verbum; Dominus etiam, a quo omnis lux et cui omnis potestas, illustrabit illos: at vicissim, si pro doctrina assumitur et agnoscitur quod Divinum Patris sit aliud a Divino Domini, videbitur nihil in luce in Verbo; quoniam homo, qui in ea doctrina est, se vertit ab uno Divino ad alterum, et a Divino Domini quod videre potest, quod fit cogitatione et fide, ad Divinum quod non videre potest; nam Dominus dicit,
"Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37; et quoque cap. i. 18);
et credere in Divinum, et amare Divinum, de quo sub aliqua specie non cogitari potest, est impossibile.

AE n. 201

Apocalypsis Explicata n. 201

201. (Vers. 6.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis."--Quod significet quod qui intelligit ascultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex illis quae supra (n. 108) dicta sunt, ubi similia.

AE n. 202

Apocalypsis Explicata n. 202

202. VERSUS 7-13.
"Et Angelo In Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te. Quia observasti verbum tolerantiae meae, et Ego te servabo ex hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra. Ecce venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super Illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo, et nomen meum novum. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis."
7. "Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe," significat illos ab ecclesia qui in fide charitatis sunt (n. 203): "Haec dicit Sanctus Verus," significat a quo illa fides (n. 204); "habens clavem Davidis," significat cui potentia est per Divinum Verum (n. 205); "aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit," significat intromittendi in caelum omnes qui in fide charitatis sunt, et removendi e caelo omnes qui non sunt (n. 206).
8. "Novi tua opera," significat vitam charitatis (n. 207); "ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud," significat quod intromittentur in caelum, et quod nemini qui talis negabitur (n. 208); "quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum," significat quod illis tantum potentiae a Domino sit contra mala et falsa, quantum vera ex Verbo faciunt vitae, et agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius (n. 209).
9. "Ecce dabo ex synagoga satanae," significat illos qui in doctrina de sola fide et in nulla charitate (n. 210); "dicentium se (ipsos) Judaeos esse (et non sunt,) sed mentiuntur," significat qui credunt se in veris esse, cum tamen in falsis (n. 211); "ecce faciam illos ut veniant et adorent ad pedes tuos, significat statum eorum post mortem, quod extra caelum erunt non admittendi (n. 212); "et sciant quod Ego dilexi te," significat cognitionem inde quod Dominus in charitate praesens sit et non in fide absque illa (n. 213).
10. "Quia servasti verbum tolerantiae meae," significat quod vixerint secundum praecepta Domini (n. 214); "et Ego te servabo in hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra," significat tempus ultimi judicii, quando visitandi qui in caelo quod illi tunc salvandi (n. 215).
11. ("Ecce venio cito," significat quod hoc certum sit) (n. 216;) "retine quod habes," significat permanentiam in statu fidei ex charitate usque ad finem (n. 217); "ut nemo accipiat coronam tuam," significat ne pereat intelligentia (n. 218).
12. "Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei," significat quod qui permanent, erunt in Divino Vero in caelo (n. 219, 220); et foras non egredietur amplius," significat quod in aeternum in illo (n. 221); "et scribam super illum nomen Dei mei," significat quale eorum secundum Divinum Verum implantatum vitae (n. 222); "et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e caelo a Deo meo," significat doctrinam novae ecclesiae quae est in caelis (n. 223); "et nomen meum novum," significat quod etiam agnituri Divinum Humanum Domini (n. 224).
13. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab eccelesia Ipsius sunt (n. 225).

AE n. 203

Apocalypsis Explicata n. 203

203. (Vers. 7.) "Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe."--Quod significet illos ab ecclesia qui in fide charitatis sunt, constat ex illis in sensu interno intellectis quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, nam (ut supra, n. 20 dictum est) per "septem Ecclesias" non intelliguntur septem ecclesiae, sed omnes quicunque ab ecclesia sunt, seu quaecunque apud hominem faciunt ecclesiam; per "septem" enim in Verbo intelliguntur omnes ac omnia; nam in Verbo per unumquemvis numerum significatur aliquid rei aut status, quod admodum evidenter constare potest in hoc Libro Prophetico, in quo quampluries memorantur numeri; et quoque apud Ezechielem (cap. xl.--xlviii.), ubi Novum Templum et Nova Terra describuntur, quod fit per mensuras in numeris; per "novum templum" et per "novam terram" intelligitur ibi nova ecclesia, et per unamquamvis mensuram seu unumquemvis numerum significatur aliquid ecclesiae. (Quod omnes numeri in Verbo significent res et status, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 263.)

AE n. 204

Apocalypsis Explicata n. 204

204. "Haec dicit Sanctus Verus."--Quod significet a quo illa fides, constat ex significatione "Sancti Veri," cum de Domino, quod sit a quo charitas et fides; "Sanctus" dicitur quod ab Ipso charitas, et "Verus" quod ab Ipso fides. Quod Dominus dicatur "Sanctus" quia ab Ipso charitas, et quod inde "sanctum" in Verbo dicatur de charitate et inde fide, videbitur mox; quod autem Dominus dicatur "Verus" quia ab Ipso fides, et quod inde "verum" in Verbo dicatur de fide, est quia omne verum est fidei, hoc enim "verum" dicitur quod creditur; cetera non sunt fidei quia non creduntur: sed quia hic agitur de fide charitatis, aliquid primum dicetur de fide et ejus quali.

[2] Est fides spiritualis, et est fides mere naturalis. Fides spiritualis est omnis ex charitate, et est in sua essentia charitas. Charitas seu amor erga proximum, est amare verum, sincerum et justum, et ex velle facere illa; proximus enim in spirituali sensu non est unusquisque homo, sed est id quod est apud hominem: si hoc sit verum, sincerum et justum, et homo ex illis amatur, tunc amatur proximus. Quod hoc per charitatem in spirituali sensu intelligatur, quisque potest scire si modo reflectat. Unusquisque amat alterum non propter personam, sed propter id quod est apud illum; inde est omnis amicitia, omnis favor, et omnis honor. Ex eo sequitur, quod amare homines ex vero, sincero et justo, quae apud illos, sit amor spiritualis; nam verum, sincerum et justum spiritualia sunt, sunt enim e caelo a Domino: nemo enim aliquod bonum, quod bonum in se est, cogitat, vult, et facit, sed omne a Domino; ac verum, sincerum et justum sunt bona quae in se bona sunt, cum a Domino. Haec nunc sunt proximus in spirituali sensu; inde patet quid intelligitur in eo sensu per amare proximum seu per charitatem. Fides spiritualis inde est, nam omne quod amatur hoc dicitur verum cum cogitatur: quod ita sit, etiam quisque scire potest si reflectit, quisque enim confirmat id quod amat per plura in cogitatione, et omnia, per quae confirmat, vocat vera; non aliunde est alicui verum. Inde sequitur quod qualis amor apud hominem est, talia ei vera sint; proinde quod si amor spiritualis est apud eum, etiam vera sint spiritualia, haec enim unum agunt cum ejus amore. Omnia vera in uno complexu, quia creduntur, vocantur fides. Inde patet quod fides spiritualis in sua essentia sit charitas. Haec de fide spirituali.

[3] Fides autem mere naturalis, non est fides ecclesiae, tametsi fides vocatur, sed est modo scientia. Causa quod non sit fides ecclesiae, est quia non procedit ex amore erga proximum seu charitate, quae est ipsum spirituale ex quo fides, sed ex amore quodam naturali qui se refert vel ad amorem sui vel ad amorem mundi; et quicquid ex his amoribus procedit, est naturale. Amor format spiritum hominis; nam homo quoad spiritum est prorsus sicut ejus amor; inde cogitat, inde vult, et inde facit: quapropter non aliud verum facit suae fidei quam quod est amoris ejus; et verum quod est amoris sui aut mundi, est mere naturale, quia venit ex homine et ex mundo, et non ex Domino et e caelo; amat enim verum non ex amore veri, sed ex amore honoris, lucri et famae, cui servit; et quia verum tale est, etiam fides talis est. Inde est quod haec fides non sit fides veri ecclesiae, seu fides in spirituali sensu, sed in naturali, quae est scientia. Quapropter etiam, quia nihil ejus est in spiritu hominis, sed modo in ejus memoria una cum aliis rebus mundi, ideo etiam post mortem dissipatur: id enim solum apud hominem post mortem manet quod est ejus amoris; nam ut dictum est, amor format spiritum hominis, et homo quoad spiritum est prorsus qualis ejus amor. (Reliqua de charitate et inde fide videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur De Charitate et Fide, n. 84-106 et 108-122; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39, ubi ostenditur quod nulla fides sit ubi non charitas.)

[4] Quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, et inde de charitate et ejus fide, constat a locis ibi ubi nominatur. Sunt duo quae procedunt a Domino ac recipiuntur ab angelis, Divinum Bonum et Divinum Verum. Haec duo unita procedunt a Domino, sed ab angelis recipiuntur varie: quidam recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, et quidam recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum; illi qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, constituunt regnum caeleste Domini et dicuntur angeli caelestes, ac in Verbo vocantur "justi;" at illi qui recipiunt plus Divinum Verum quam Divinum Bonum, constituunt regnum spirituale Domini, ac dicuntur angeli spirituales, et in Verbo vocantur "sancti:" (de binis illis regnis et de angelis eorum videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28:) inde est quod per "justum" et "justitiam" in Verbo intelligatur Divinum Bonum et quod inde procedit; ac quod per "sanctum" et "sanctitatem" intelligatur Divinum Verum et quod inde procedit. Ex his constare potest quid in Verbo intelligitur per "justificari" et quid per "sanctificari:"--Ut in Apocalypsi,
"Qui justus est justificetur adhuc, qui sanctus est sanctificetur adhuc" (xxii. 11);
et apud Lucam,
"Ad serviendum Ipsi....in sanctitate et justitia" (i. 74 (,75)).

[5] Quia Divinum Verum procedens a Domino intelligitur per "sanctum," ideo Dominus in Verbo vocatur "Sanctus," "Sanctus Dei," "Sanctus Israelis," "Sanctus Jacobi;" et quoque inde est quod angeli dicantur "sancti," et quoque prophetae et apostoli; et inde est quod Hierosolyma dicatur "sancta." Quod Dominus dicatur "Sanctus," "Sanctus Dei," "Sanctus Israelis," et "Sanctus Jacobi," Videatur Esai. xxix. 23; cap. xxxi. 1; cap. xl. (1)25; cap. xli. 14, 16; cap. xliii. 3; cap. xlix. 7: Dan. iv. 10 (B. A. 13); cap. ix. 24: Marc. i. 24: Luc. iv. 34; et quoque "Rex sanctorum" in Apocalypsi,
"Justae et verae sunt viae tuae, Rex sanctorum" (xv. 3):
quod Dominus dicatur "Sanctus," "Sanctus Dei," "Sanctus Israelis," et "Sanctus Jacobi," est quia solus est sanctus, et nemo alius; quod etiam dicitur in Apocalypsi,
"Quis non timebit Te Domine, et glorificabit nomen tuum? quia solus sanctus es" (xv. 4).

[6] Quod angeli, prophetae et apostoli dicantur "sancti," est quia per illos in sensu spirituali intelligitur Divinum Verum; et quod Hierosolyma dicatur "civitas sancta," est quia per illam in sensu spirituali intelligitur ecclesia quoad doctrinam veri. Quod angeli in Verbo dicantur "sancti," videatur Matth. xxv. 31; Marc. viii. 38; Luc. ix. 26; quod prophetae, Marc. vi. 20; Luc. i. 70; Apoc. xviii. 20; quod apostoli, Apoc. xviii. 20; et quod Hierosolyma dicatur "sancta civitas," Esai. xlviii. 2; cap. lxvi. 20, 22: Dan. ix. 24: Matth. xxvii. 53: Apoc. xxi. 2, 10. (Quod per "angelos" in Verbo intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. 130, 200; quod similiter per "prophetas," in Arcanis Caelestibus, n. 2534, 7269; tum per "apostolos," supra, n. 100; quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur ecclesia quoad doctrinam veri, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6.) Ex his constare potest unde est quod Divinum Verum procedens a Domino dicatur "Spiritus veritatis" et "Spiritus Sanctus" (videatur supra, n. 183(b)); tum quod caelum dicatur "habitaculum sanctitatis,' Esai. lxiii. (2)15; Deut. xxvi. 15 et quod ecclesia dicatur "sanctuarium," Jerem. xvii. 12; Thren. ii. 7; Psalm. lxviii. 36 (B. A. 35).

[7] Quod "sanctum" dicatur de Divino Vero, patet a sequentibus his locis:--Apud Johannem,
Jesus orans dixit, Pater, "sanctifica illos in veritate tua, Verbum tuum veritas est;....et pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (xvii. 17, (1)19);
hic "sanctificari" manifeste dicitur de veritate, et "sanctificati" de illis qui Divinum Verum a Domino recipiunt. Apud Mosen,
"Jehovah de Sinai venit,....ex myriadibus sanctitatis, a dextra Ipsius ignis Legis illis; etiam qui amat populos, in tua manu omnes sancti ejus, et illi prosternuntur ad pedem tuum; accipiet de verbis tuis" (Deut. xxxiii. (2,) 3);
"Sinai" significat caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato; "myriades sanctitatis" significant Divina vera; "Lex" significat in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, quod est Divinum Verum; "populi" dicuntur in Verbo qui in veris sunt, et qui ex illis in veris sunt, dicuntur "sancti;" "prosterni ad pedem tuum," et "accipere de verbis tuis," est sancte recipere Divinum Verum in ultimis, quod est Verbum in sensu litterae, et inde instrui: ex his sciri potest quid singula in Prophetico illo in sensu spirituali significant. (Quod "Sinai" in Verbo significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et lato, videatur n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420. Quod "Lex" significet in sensu stricto decem praecepta Decalogi, et in lato totum Verbum, n. 6206, 3382, 6752, (2)7463. Quod "populi" dicantur illi qui in veris sunt, et "gentes" qui in bonis, n. 1259, 1260, 2928, 3295, 3581, 6451, (3)6465, 7207, 10288. Quod "pes," "locus pedum," et "scabellum pedum," cum de Domino, significant Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in littera, n. 9406.) Inde patet quod "myriades sanctitatis" sint Divina vera, et quod "sancti" ibi dicantur qui in Divinis veris sunt.

[8] Apud Mosen,
"Loquere ad universam concionem filiorum Israelis, et dic ad eos, Sancti eritis, quia sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis (Levit. xix. 2):
agitur in eo capite de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi erant; et quia per illa significantur Divina vera, ideo dicitur quod "sancti" erunt: etiam per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis, quae est quae in Divinis veris; inde dicitur "Sanctus Ego Jehovah" (Deus) Israelis. Apud eundem,
"Sanctificabitis vos, et eritis sancti,....et observabitis statuta mea, ut faciatis ea" (Levit. xx. 7, 8);
etiam ibi agitur de statutis, judiciis et praeceptis, quae observaturi sunt. Apud eundem,
Si fecerint statuta et judicia, erit "populus sanctus Jehovae" (Deutr. xxvi. 15, 16, 19);
apud Davidem,
"Saturabimur bono domus tuae, sancto templi tui" (Psalm. lxv. 5 (B. A. 4));
dicitur "saturari bono domus Jehovae" et "sancto templi Ipsius," quia "domus Dei" in supremo sensu significat Dominum quoad Divinum Bonum, ac "templum" quoad Divinum Verum (videatur n. 3720). Apud Sachariam,
"In die illo erit super tintinnabulis equorum, sanctitas Jehovae" (xiv. 20);
agitur ibi de instauratione novae ecclesiae, et per "tintinnabula" significantur scientifica vera ex intellectuali. (Quod "tintinnabula" significent illa vera, videatur n, 9921, 9926; et quod "equus" significet intellectuale, in opusculo De Equo Albo, n. 1-4.)

[9] Ex his constare potest quid repraesentabat et significabat,
Quod in cidari, quae super capite Aharonis, poneretur bractea, cui insculptum "Sanctitas Jehovae" (Exod. xxviii. 36-38; cap. xxxix. 30, 31);
"cidaris" enim significabat sapientiam quae est Divini Veri (videatur n. 9827, 9949): tum quoque quid repraesentabat et significabat,
Quod ungerentur oleo Aharon, filii, vestes eorum, altare, tabernaculum, cum singulis ibi, et sic "sanctificarentur" (Exod. xxix. 1-36; cap. xxx. (1)22-30: Levit. viii. 1 ad fin.);
"oleum" enim significabat Divinum Bonum Divini Amoris, et "sanctificatio" Divinum procedens; nam Divinum Bonum est quod sanctificat, ac Divinum Verum est quod inde est sanctum.

[10] Quod "sanctum" dicatur de charitate, constare potest ex illis quae supra de angelis caeli dicta sunt, quod nempe sint qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, et quod sint qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum: qui plus recipiunt Divinum Bonum quam Divinum Verum, illi constituunt regnum caeleste Domini, qui sunt qui in amore in Dominum, et quia in amore in Dominum sunt Vocantur "justi;" at qui plus recipiunt Divinum Verum quam Divinum Bonum, illi constituunt regnum spirituale Domini, qui sunt qui in charitate erga proximum; hi quia in charitate erga proximum sunt, dicuntur "sancti." (Quod duo amores sint qui faciunt caelum, nempe amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas, et quod inde caeli distincti in duo regna, nempe in regnum caeleste et in regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19 et n. 20-28.)

AE n. 205

Apocalypsis Explicata n. 205

205. "Habens clavem Davidis."--Quod significet cui potentia est per Divinum Verum, constat ex significatione "clavis," quod sit potentia aperiendi et claudendi, hic caelum et infernum; nam sequitur, "aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit;" inde per "clavem" hic intelligitur potentia salvandi (ut supra, n. 86), quoniam aperire caelum et claudere infernum est salvare: et ex repraesentatione Davidis, quod sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod in Verbo per "Davidem" intelligatur Dominus, est quia per reges in Verbo repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et per sacerdotes ibi Dominus quoad Divinum Bonum, et per regem Davidem imprimis, quia is multam curam de rebus ecclesiae habuit, et quoque Psalmos scripsit. (Quod per "reges" in Verbo significetur Divinum Verum, et per "sacerdotes" Divinum Bonum, videatur supra, n. 31; et praeterea per omnia nomina personarum et locorum in Verbo significantur res spirituales, quae sunt res ecclesiae et caeli, n. 19, 50, 102(a)). Quod dicatur "habens clavem Davidis," est quia per Davidem, ut nunc dictum est, repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum, et omnis potentia in caelis et in terris est Domino ex Divino Bono per Divinum Verum: in genere enim bono absque vero non est aliqua potentia, nec vero absque bono, nam bonum agit per verum; inde est, quod Divinum Bonum et Divinum Verum unita procedant a Domino, et quantum illa conjunctim recipiuntur ab angelis, tantum hi potentiae sint. Inde nunc est quod dicatur "clavis Davidis." (Quod omnis potentia sit veris ex bono, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233, ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli, et quoque n. 539 ibi.)

[2] Quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus, constat manifeste ex quibusdam locis ubi nominatur apud Prophetas:--Ut apud Ezechielem,
"Erunt Mihi in populum, et Ego ero illis in Deum, et servus meus David Rex super eos, ut Pastor unus sit omnibus illis:....habitabunt super terra....illi et filii illorum et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus meus princeps illis in aeternum" (xxxvii. 23-25);
apud Hoscheam,
"Revertentur filii Israelis, et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam et ad bonum Ipsius in extremitate dierum" (iii. 5);
"quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum," dicitur, quia per "Jehovam" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, quod est Divinum Esse, et per "Davidem Regem" Dominus quoad Divinum Verum, quod est Divinum Existere. (Quod per "Jehovam" in Verbo intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 732, 2586, 2807, 2822, 3921, (1)4253(b), 4402, 7010, 9167, 9315.)

[3] Apud Sachariam,
"Servabit Jehovah tentoria Jehudae primo, ut non extollat se gloria domus Davidis et gloria habitatoris Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae,....et domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae coram illis;....et effundam super domum Davidis et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae:....in die illo erit fons apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae" (xii. 7, 8, (2)10, (ac) cap. xiii. 1);
agitur hic de adventu Domini, et tunc de salvatione illorum qui e regno spirituali Ipsius sunt; per "tentoria Jehudae" intelligitur regnum caeleste, et per "domum Davidis et habitatorem Hierosolymae" regnum spirituale. Regnum spirituale constituitur ab illis in caelo et in terra qui in Divino Vero sunt, et regnum caeleste ab illis qui in Divino Bono (videatur mox supra, n. 204(b)). Ex his constare potest quid per illa verba intelligitur, quod nempe duo illa regna unum agent, nec extollet se unum supra alterum. (De binis illis Regnis videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.) Quod per "Jehudam" significetur Dominus quoad amorem caelestem, et regnum caeleste Domini, videatur supra (n. 119); et quod per "Hierosolymam" regnum spirituale Domini, in Arcanis Caelestibus (n. 402, 3654, 9166): idem itaque per "domum Davidis;" quapropter ibi dicitur, "Domus Davidis sicut Deus et sicut Angelus Jehovae;" per "Deum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167); similiter per "Angelum Jehovae" (videatur supra, n. 130(b), 200).

[4] Simile per "Davidem" et ejus "domum" significatur etiam in sequentibus his locis:--Apud Esaiam,
"Inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite et vivat anima vestra, et feriam vobis foedus aeternum, misericordias Davidis firmas; en Testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem (3)gentibus" (lv. 3, 4);
haec de Domino, qui ibi est "David." Apud Davidem,
"In caelis confirmabis veritatem tuam; pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum; et confitebuntur caeli mirabile tuum, (1)Jehovah, et veritatem tuam in congregatione sanctorum" (Psalm. lxxxix. 3-6 (B.A. 2-5));
haec etiam de Domino dicta sunt et non de Davide, nam dicitur, "Juravi Davidi servo meo, usque in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum;" non enim quadrant cum Davide, cujus non semen nec thronus in aeternum firmata sunt; et tamen juravit Jehovah, ac juramentum a Jehovah est confirmatio a Divino irrevocabilis (videatur n. 2842). Per "semen Davidis" in sensu spirituali intelliguntur illi qui in veris ex bono sunt a Domino, ac in sensu abstracto ipsa vera quae ex bono (videatur n. 3373, 3380, 10249, 10445); et per "thronum" intelligitur regnum Domini spirituale (n. 5313, (2)5922, 6397, (3)8625). Quod David dicatur "servus meus" (ut quoque apud Ezechielem, supra, xxxvii. 23-25), est quia "servus" in Verbo dicitur omnis qui et omne quod inservit et ministrat (n. 3441, 7143, 8241), ac Divinum Verum procedens inservit et ministrat Divino Bono a quo procedit: quod sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod sit Divinum Verum procedens a Domino, quod per "Davidem" intelligitur, patet, nam dicitur, "In caelis confirmabis veritatem tuam," et "Confitebuntur caeli... veritatem tuam in congregatione sanctorum;" quod etiam "sancti" dicantur illi qui in Divinis Veris sunt, videatur mox supra (n. 204).

[5] Apud eundem,
"Non profanabo foedus meum, et pronuntiatum labiorum meorum non mutabo; semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar, semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, Testis in nubibus fidelis (Psalm. lxxxix. 35-38 (B.A. 34-37));
quod haec de Domino dicta sint, patet in toto illo psalmo, ibi enim agitur de adventu Ipsius, et dein de reprobatione Ipsius a gente Judaica; quod de Domino ibi agatur, et Ipse per "Davidem" ibi intelligatur, constat ex his verbis in eodem psalmo,
"Inveni Davidem servum meum; oleo sanctitatis meae unxi Ipsum;... ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus et Petra salutis meae: Ego Primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae;... ponam thronum Ipsius sicut dies caelorum" (vers. 21, 26-28, 30 (B.A. 20, 25-27, 29)).
Per "Davidem," per "Unctum" et per "Regem" etiam alibi in Psalmis intelligitur Dominus, quod clare videre possunt illi qui spiritualiter intelligunt Verbum, sed obscure illi qui modo naturaliter; prout in his apud eundem,
"Sacerdotes tui induentur justitia, et sancti tui jubilabunt, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui;... ibi germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo,... super Ipso florebit corona Ipsius" (Psalm. cxxxii. 9, 10, 17, 18);
etiam ibi intelligitur Dominus per "Davidem" et per "Unctum," nam agitur de Ipso in eo psalmo, ut manifeste patet ab antecedentibus ibi, ubi dicitur,
"Juravit Jehovae,... si dedero somnum oculis meis,... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi; ecce audivimus de Eo in Ephrathah" (Bethlechem),... intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (vers. 2, 4-7).

[6] Ut David repraesentaret Dominum quoad Divinum Verum, ideo voluit Dominus nasci ex domo Davidis et quoque dici "Davidis Filius," "Stirps et Progenies," tum "Radix Jischaji;" sed cum Dominus exuit humanum ex matre, et induit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, tunc non amplius filius illius fuit. Hoc intelligitur per Domini Verba ad Pharisaeos,
Jesus dixit Pharisaeis, "Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dixerunt Ipsi, Davidis. Dixit eis, Quomodo David per spiritum vocat Ipsum Dominum? dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dextram meam usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum: si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est?" (Matth. xxii. 42-45; Luc. xx. 41-44.)
Quod Dominus glorificaverit Humanum suum, hoc est, exuerit humanum ex matre ac induerit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293-295, 298-310.) Inde est quod non filius Davidis esset, sicut nec filius Mariae, quam
ideo non vocavit illam matrem suam, sed "mulierem" (Matth. xii. 46-49: Marc. iii. 31 ad fin.: Luc. viii. 19-21: Joh. ii. 4; cap. xix. 25, 26).
Quod simile intelligatur per "clavem Petri" quod per clavem Davidis," nempe quod Domino sit omnis potestas, et quod Ipsi potestas sit per Divinum suum Verum, videbitur in nunc sequenti articulo.

AE n. 206

Apocalypsis Explicata n. 206

206. "Aperiens et nemo claudit, et claudit et nemo aperit." - Quod significet intromittendi in caelum omnes qui in fide charitatis sunt, et removendi e caelo omnes qui non sunt, constat ex significatione "aperire et nemo claudit," cum de Domino, quod sit intromittere in caelum (de qua sequitur), et ex significatione "claudere et nemo aperit," quod sit removere e caelo; quod illud sit intromittere in caelum, et hoc sit removere e caelo, est quia solus Dominus aperit caelum illis qui intromittuntur; homo, spiritus et angelus ex se non id possunt facere. Quomodo cum hoc se habet, paucis dicetur: - Quando homo post mortem in eo statu est ut possit intromitti in caelum, tunc patet illi via quae ducit ad societatem caelestem in qua erit; prius quam in eo statu est, non patet ei via illuc; haec via aperitur ei a solo Domino; talis est cuivis introductio et intromissio in caelum. Similiter fit cum homine malo post mortem: is quando in eo statu est ut in infernum iturus sit, patet ei via quae ducit ad infernalem societatem in qua erit; prius quam in eo statu est, non patet ei via illuc. Causa est, quia viae in spirituali mundo apparent cuivis secundum intentionem cogitationis ejus, ita secundum affectionem quae amoris ejus; quapropter cum spiritus redactus est ad amorem suum regnantem, quisque enim redigitur ad illum, tunc patent viae ad societatem ubi ejus amor regnat; inde constat quod ipse amor aperiat: et quia omnis amor boni et veri est a Domino, sequitur quod solus Dominus aperiat vias illis qui intromittuntur in caelum; vicissim autem, quia omnis amor mali et falsi est a solo homine seu spiritu, sequitur quod ipse spiritus aperiat sibi viam ad infernum. (Sed hoc melius constare potest ex articulo in opere De Caelo et Inferno, n. 545-550, ubi ostensum est quod Dominus neminem in Infernum dejiciat, sed quod ipse spiritus semet. Quod viae in mundo spirituali sint cuivis secundum intentionem cogitationis ejus, ita secundum affectionem quae amoris ejus, videatur in eodem opere, n. 479, 590.)

[2] Quod inferna attinet, illa omnia sunt clausa, et nusquam aperiri possunt nisi ex permissione Domini; clausa sunt ex malis et falsis quae inde continue conantur erumpere, et damnum inferre illis qui in bonis et veris sunt a Domino (de qua re etiam videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 584-592). Ex his nunc constat quomodo fit, et inde quomodo intelligendum est, quod "habens clavem Davidis aperiat et nemo claudit, ac claudat et nemo aperit." Quod aperiatur caelum illis qui in fide charitatis sunt, et claudatur illis qui non sunt, est quia de illis hic agitur (videatur supra, n. 203), et quia illi qui in fide charitatis sunt, in Divino Vero a Domino sunt, ac Divino Vero a Domino est omnis potentia (ut in articulis qui mox praecedunt ostensum est).

[3] Simile quod hic per "clavem Davidis," etiam per "clavem Petri" significatur, de qua ita apud Matthaeum,
"Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hac petra aedificabo meam ecclesiam, et portae inferni non praevalebunt super illam; et tibi dabo claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis" (xvi. (18,) 19);
per "Petrum" ibi similiter ac per "Davidem" significatur in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ac in sensu interno omne verum a bono quod a Domino; simile etiam significatur per "petram" in Verbo, quae nominatur cum Petro et a qua Petrus ibi vocatur. Duodecim discipuli Domini repraesentabant omnia vera et bona ecclesiae in complexu, Petrus verum seu fidem, Jacobus charitatem, et Johannes opera charitatis; ibi autem Petrus repraesentabat fidem a charitate, seu verum ex bono quod a Domino, quia tunc agnovit corde Dominum, dicens,
"Tu es Christus Filius Dei Viventis: respondens Jesus dixit, Beatus Simon (1)Bar Jona, quia caro et sanguis haec tibi non retexit, sed Pater meus qui est in caelis; Ego tibi dico, tu es Petrus," etc. ((Matth. xvi.) vers. 16-18, seq.).
(sed hanc rem videas illustratam in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57.)

[4] Simile etiam intelligitur per Domini verba ad reliquos discipulos, apud Matthaeum,
Jesus dixit discipulis, "Quaecunque ligaveritis in terra, erunt ligata in caelo, et quaecunque solveritis in terra, erunt soluta in caelo" (xviii. 18);
haec dicta sunt ad discipulos, quia illi repraesentabant omnia vera et bona quae a Domino in complexu. (Quod duodecim discipuli illa repraesentaverint, sicut etiam duodecim tribus Israelis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397.) Similiter intelligitur per eos, ubi dicitur quod
"Sessuri sint super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis" (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30;)
(videatur n. 2129, 6397). Simile etiam intelligitur per "Eliakimum" successurum Schebnae qui super domo regis, apud Esaiam,
"Dabo, dominium in manus ejus, ut sit in patrem habitatori Hierosolymae, et domui Jehudae; et dabo clavem domus Davidis super humerum ejus, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens" (xxii. 21, 22);
per "domum regis," super qua esset, significatur ecclesia quae in vero ex bono a Domino est; per "aperite et claudere," et per "ligare et solvere," in genere intelligitur salvare (ut supra, n. 86).

AE n. 207

Apocalypsis Explicata n. 207

207. (Vers. 8.) " Novi tua opera." - Quod significet vitam charitatis, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae sunt amoris hominis, ita quae sunt vitae ejus (de qua supra, n. 98, 116, 185); hic itaque quae sunt charitatis, quia de illa in scriptis ad hanc Ecclesiam agitur.

AE n. 208

Apocalypsis Explicata n. 208

208. "Ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud" - Quod significet quod intromittentur in caelum, et quod nemini qui talis negabitur, constat ex significatione "dare ostium apertum," quod sit intromittere in caelum (de qua sequitur); et ex significatione "nemo potest claudere," quod sit quod non negabitur, nam cum ostium clauditur, negatur introitus, et cum non clauditur, non negatur; quod sit illis qui in charitate sunt, est quia de illis in scriptis ad hanc Ecclesiam agitur (videatur supra, n. 203): inde patet quod per "Dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud," significetur quod omnes tales intromittentur in caelum, et quod nemini eorum negabitur. Quod "dare ostium apertum" significet intromittere in caelum, quidem constat ex communi sermone; sed tamen usque est ex correspondentia, nam domus et omnia domus correspondent interioribus hominis quae sunt mentis ejus, et ex correspondentia illa etiam significant talia in Verbo. Quod ita sit, constare potest a repraesentativis et apparentiis in caelo: ibi sunt palatia, domus, conclavia, cubicula, vestibula, atria, et intus in illis varia ad usus; haec sunt angelis ex correspondentia; inde est quod angelis sapientioribus sint palatia magnificentiora quam angelis minus sapientibus; (sed de his videatur in opere De Caelo et inferno, n. 183-190, ubi actum est De Habitationibus Angelorum Caeli;) et quia palatia, domus et omnia domus correspondent, patet quod etiam januae, ostia et portae, et quod hae correspondeant introitui et intromissioni; etiam cum janua patet aperta, indicium est quod copia ingrediendi sit, et quando clausa quod non copia.

[2] Praeterea cum novitii spiritus introducuntur in societatem caelestem, aperitur illis a Domino via quae ad illam ducit; et cum illuc veniunt, apparet porta cum ostio ad latus ubi custodes, qui illum intromittunt, et alii dein qui recipiunt et introducunt. Ex his nunc constare potest quid in Verbo significant "ostia" et "portae," quod nempe intromissionem in caelum; et quia ecclesia est caelum Domini in terris, etiam significant intromissionem in ecclesiam; et quia caelum aut ecclesia est in homine, ideo etiam "januae," "ostia," "portae" significant aditum et introitum apud hominem (de quo mox aliquid dicetur); et quia omnia quae significant caelum et ecclesiam etiam significant illa quae caeli et ecclesiae sunt, hic illa quae introducunt, quae sunt vera ex bono quae a Domino, et quia illa sunt a Domino et inde sunt Ipsius, immo Ipse in illis, ideo per "januam," "ostium" et "portam" ad caelum et ad ecclesiam, in supremo sensu intelligitur Dominus. Inde patet quid significat quod Dominus dicit apud Johannem:
Jesus dixit, "Amen dico vobis, qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui Vero ingreditur per januam, is est pastor ovium; huic ostiarius aperit... Ego sum ostium ovium;... per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet" (x. 1-3, 7, 9);
quod "ingredi per ostium" hic sit ingredi per Dominum, patet, nam dicitur, "Ego sum ostium ovium;" ingredi per Dominum est Ipsum adire, Ipsum agnoscere, in Ipsum credere, et Ipsum amare, sicut Ipse pluribus in locis docet: sic homo intromittitur in caelum, et non aliter; quare dicit, "Per Me si quis introiverit, salvabitur," et "Qui ascendit aliunde, is est fur et latro."

[3] Qui itaque Dominum adit, Ipsum agnoscit, et in Ipsum credit, is dicitur aperire ostium Domino, ut ingrediatur, in Apocalypsi:
"Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audi" erit vocem meam, et aperuerit ostium, ingrediar ad illum, cenabo cum illo, et ille Mecum" (iii. 20);
quomodo haec se habent, dicetur in sequentibus, ubi de illis in hoc capite agitur; hic modo aliquid dicetur de ostiis seu portis ad hominem, quia dicitur "Sto ad ostium et pulso." Ad rationale hominis binae viae ducunt, una e caelo et altera e mundo. Per viam e caelo introducitur bonum, per viam e mundo introducitur verum. Quantum via e caelo aperta est apud hominem tantum homo afficitur vero et fit rationalis, hoc est, tantum videt verum a luce veri: si autem via e caelo clausa est, homo non rationalis fit; nam non videt verum, et tamen verum ex luce veri facit rationale: ratiocinari quidem potest de vero, et ex ratiocinatione aut ex memoria loqui de illo; sed videre num verum sit, non potest. Cogitare bene de Domino et de proximo aperit viam e caelo, at cogitare non bene de Domino ac male de proximo claudit illam. Quia binae viae in hominem ducunt, etiam binae januae seu portae sunt per quas fit intromissio: per portam seu januam quae patet e caelo, intrat affectio veri spiritualis a Domino, quia per illam intrat bonum, ut supra dictum est, et omnis affectio veri spiritualis est a bono; per portam autem seu januam quae patet e mundo, intrat omnis cognitio e Verbo et ex praedicatione inde, quia per illam intrat verum, ut etiam supra dictum est; nam cognitiones e Verbo et ex praedicatione inde sunt vera. Affectio veri spiritualis adjuncta cognitionibus illis facit rationale hominis, ac illustrat illud secundum quale veri conjuncti bono, et secundum quale conjunctionis. Haec pauca de binis januis seu portis ad hominem dicta sunto.

[4] Quoniam "januae," "ostia" et "portae" significant intromissionem in caelum et in ecclesiam, ideo etiam significant vera ex bono quae a Domino, quia per illa fit intromissio, ut in sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates (xxvi. 2);
secundum sensum litterae est quod admissuri in urbes illos qui justi et fideles sunt, at secundum sensum internum ut in ecclesiam, "portae" enim significant admissionem; "gens justa" significat illos qui in bono, "custodiens fidelitates" significat qui inde in veris.

[5] Apud eundem,
"Aperient portas tuas jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, et reges earum deducentur; ac gens aut regnum quae non servirent Tibi peribunt:... vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem" (lx. 11, 12, 18);
agitur ibi de Domino, et de ecclesia ab Ipso instauranda; et per illa describitur admissio perpetua illorum qui in bono et inde veris sunt: per quod "portae aperientur jugiter et non claudentur interdiu et noctu" significatur admissio perpetua, per "exercitum gentium" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris; et quod omnes servituri Domino intelligitur per quod "gens et regnum quae non servirent Tibi perituri sint;" quod "gens" seu "gentes" significent illos qui in bono sunt, videatur supra (n. 175(a)) ; et quod "reges" illos qui in veris (n. 31).

[6] Apud eundem,
"Sic dixit Jehovah Uncto suo, Korescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram Eo gentes, ut lumbos regum solvam; ad aperiendum coram Illo januas, ut portae non claudantur:... et dabo thesauros latebrarum et occultas opes latibulorum" (xlv. 1, 3);
similiter hic agitur de Domino et de ecclesia ab Ipso instauranda; per "aperire januas ut portae non claudantur," significatur perpetua admissio; per "gentes" et "reges" significantur illi qui in bonis et in veris sunt, et abstracte bona et vera (ut supra); per "thesauros tenebrarum et occultas opes latibulorum" significatur intelligentia et sapientia interior e caelo, nam quae intrant per portam quae patet e caelo (de qua supra) illa occulto veniunt et afficiunt omnia quae apud hominem sunt; unde affectio veri spiritualis, per quam incognita prius revelantur.

[7] Apud Jeremiam,
"Si non introducitis onus per portas urbis hujus in die Sabbati, et ut sanctificetis diem Sabbati,... tunc intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes super curru et super equis,... et habitabitur urbs in aeternum" (xvii. 24, 25);
quid in sensu litterae per illa intelligitur quisque videt; attamen sciri potest quod sanctius insit quia est Verbum, et omne quod in Verbo est continet talia quae caeli et ecclesiae sunt, et haec sola sunt sancta; sanctum quod intelligitur, ex sensu interno noscitur: per "diem Sabbati" in eo sensu intelligitur conjunctio Divini Humani Domini cum caelo et ecclesia; per "urbem," quae ibi est Hierosolyma, intelligitur ecclesia; per "non introducere onus per portas urbis illius," intelligitur non admittere id quod ex proprio hominis est, sed quod a Domino; per "reges et principes, qui tunc intrabunt per portas urbis," intelliguntur Divina vera quae tunc illis; per "sedentes super throno Davidis," intelliguntur illa ex Domino; per "equitantes super curru et super equis," intelligitur quod inde in doctrina veri et in intelligentia; per "habitari in aeternum," intelligitur vita et salus aeterna. (Quod per "Sabbatum" significetur conjunctio Divini Humani Domini cum caelo et ecclesia, videatur n. 8494, 8495, 8510, 10356, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730. Quod per "Hierosolymam" ecclesia, n. 402, 3654, 9166. Quod per "onus" aut "opus" die Sabbati significetur non duci a Domino sed a proprio, n. (1)7893, 8495, 10360, 10362, 10365. Quod per "reges et principes" significantur illi qui in Divinis veris, et abstracte Divina vera, supra, n. 29, 31. Quod per "currum" doctrina veri, et per "equos" intellectuale, in opusculo De Equo Albo, n. 1-5.)

[8] In Apocalypsi,
Nova Hierosolyma "habens murum magnum et altum, portas duodecim, super portis angelos duodecim, nomina scripta quae sunt duodecim tribuum [filiorum] Israelis;... duodecim portae duodecim margaritae;... portae non claudentur" (xxi. (2)12, 21, 25);
quod "portae" significent Divina vera intromittentia in novam ecclesiam, ita illos qui in veris a bono sunt ex Domino, constare potest ab explicatione horum in opusculo De Nova Hierosolyma (n. 1, seq.); quod etiam patet ex eo, quod dicatur quod "duodecim portae (3)essent," quod "duodecim angeli super portis, et nomina duodecim tribuum ibi scripta," et quod "duodecim portae essent duodecim margaritae." (Per "duodecim" enim significantur omnia, et praedicantur de veris ex bono, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; similiter per "angelos," videatur supra, n. 130 [b], 200; similiter per "duodecim tribus Israelis," n. 3858, 3926, 4060, 6335; et similiter per "margaritas.")

[9] Apud Jeremiam,
"A septentrione aperietur malum,... ut veniant dentque (vir) thronum suum ad ostium portarum Hierosolymae, et ad omnes muros ejus circumquaque,... quia deseruerunt Me" (i. (4)14-16);
agitur ibi de destructione ecclesiae; "septentrio" significat falsum, hic falsum ex quo malum; "Venire et dare thronos ad ostium portarum Hierosolymae," est destruere vera introducentia in ecclesiam per falsa; "et ad omnes muros ejus," est quoque omnia vera tutantia.

[10] Apud (5)Esaiam,
"Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philisthaea tu tota, quia a Septentrione fumus venit" (xv. 4 (B.A. xiv. 31));
apud (6)eundem,
"Selectio vallium tuarum impletae sunt curru, et equites ponendo posuerunt usque ad portam, denudavit tegumentum Jehudae" (xxii. 7, 8);
in his locis etiam agitur de destructione ecclesiae, et per "portas" ibi significantur vera intromittentia, quae destructa; illa vera vocantur "tegumenta Jehudae," quia per "Jehudam" significatur amor caelestis (videatur supra, n. 119), ac vera illa tegunt et protegunt illum.

[11] Apud eundem,
"Reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem (1)contundetur porta" (xxiv. 12);
apud Jeremiam,
"Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt" (xiv. 2);
in Libro Judicum,
"Cessarunt Vici in Israel,... elegit deos novos, tum oppugnare portas" (v. 7, 8);
apud Ezechielem,
"Dixit Tyrus super Hierosolymam, Euge fracta est, januae populorum, traducta est ad me" (xxvi. 2):
in his etiam agitur de destructione ecclesiae; per "Tyrum" significantur cognitiones veri et boni, quae sunt vera introducentia, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri; inde patet cur Hierosolyma hic dicatur "januae populorum," et quid significat quod Tyrus dicat, "Euge fracta est" Hierosolyma, "januae populorum, traducta est ad me, implebor."

[12] Quoniam, ut supra dictum est, per "januas" et "portas" significatur intromissio, et in specie significantur vera intromittentia, quae sunt vera ex bono a Domino, inde patet quid per "januas" et "portas" in sequentibus his locis significatur: - Apud Davidem,
"Attollite portae capita vestra, et attollite ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae" (Psalm. xxiv. 7, 9);
apud eundem,
Enumerate laudes Jehovae "in portis filiae Zionis" (Psalm. ix. 15 (B.A. 14));
apud eundem,
"Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi" (Psalm lxxxvii. 2);
per "Zionem" et per "filiam Zionis" intelligitur ecclesia caelestis: apud Esaiam,
"Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocatur;... ponam pyropum (2)fenestras tuas, et portas tuas in lapides carbunculi" (liv. 5, 12);
apud Matthaeum,
Ingressae sunt quinque Virgines prudentes ad nuptias, "et ostium clausum est;" et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur illis (xxv. 10-11);
apud Lucam,
Jesus dixit, "Certate intrare per angustam portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt; ex quo surrexerit Paterfamilias et occluserit januam, tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis" (xiii. 24, 25);
in binis his locis agitur de statu hominis post mortem, quod tunc qui in fide sunt et non in amore non possint in caelum intromitti, tametsi volunt quia ita crediderunt; hoc significatur per quod "occlusa sit janua," et quod pulsaverint at rejecti.

[13] Quia "portae" significabant vera intromittentia, ideo in statutis fuit
Quod seniores sederent ad portas et judicarent (Deut. xxi. 19; cap. xxii. 15, 21: Amos v. 12, 15: Sach. viii. 16);
et ideo mandatum est
Ut scriberentur praecepta super postes et portas (Deut. vi. 8, 9);
ac ideo quoque inter statuta erat
Quod auris servi, qui non volebat exire liber septimo anno, perforaretur ad januam (Exod. xxi. (1)6; Deut. xv. 17);
per "servos" ex filiis Israelis significabantur qui in veris erant et non in bono, et per "liberos" qui in bono et inde in veris; quod "auris perforaretur ad januam" significabat perpetuam obedientiam et servitutem, quoniam per vera non intromitti in bonum vellet; nam qui in veris sunt et non a bono, illi perpetuo in statu servo sunt, non enim in affectione veri spirituali sunt, et tamen affectio quae amoris facit hominem liberum (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 141-149). Praeterea vera introducentia quoad quale eorum describuntur per tegumentum ostii Tentorii, et per tegumentum ostii Tabernaculi (Exod xxvi. (2) 14, 36, 37; cap. xxxviii. 18, 19); et per mensuras in numeris ostiorum et portarum Domus Dei et Templi apud Ezechielem (Cap. xl. 6, 8, 9, 10, 11, 13, 14, 15, 18, 19, 20, 24, 27, 28, 32, 35, 37; cap. xli. 1, 2, 3, 11, 17, 18, 19, 20, 23, 24, 25; cap. xlii. 2, 12, 15; cap. xiiii. 1, 2, 3, 4; cap. xliv. 1, 2, 3, 17; cap. xlvi. 1, 2, 3, 8, 12, 19; cap. xlvii 1, 2; cap. xlviii. 31, 32, 33, 34); qui scit quid singuli numeri ibi significant, scire potest plura arcana de illis veris. Memorantur etiam portae Domus Jehovae versus septentrionem et versus orientem apud eundem Prophetam (cap. viii. 3, 4; cap. x. 19).

AE n. 209

Apocalypsis Explicata n. 209

209. "Quia nonnullam habes potentiam, et observasti meum verbum, et non negasti nomen meum." - Quod significet quod illis tantum potentiae a Domino sit contra mala et falsa, quantum vera ex Verbo faciunt vitae, et agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, constat ex significatione "habere potentiam" quod sit potentia a Domino contra mala et falsa; et quia agitur de illis qui in fide ex charitate sunt, dicitur quod "nonnullam habeant potentiam" (de qua sequitur); ex significatione "observare meum verbum," quod sit vera ex Verbo facere vitae, observare enim vera seu praecepta non modo significat scire et appercipere illa, Sed etiam velle et facere, seu servare illa; et qui volunt et faciunt, illi vera quae sciunt et appercipiunt ex Verbo faciunt suae vitae (videatur etiam (supra), n. 15); et ex significatione "non negare nomen meum," quod sit agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius (de qua supra, n. 135).

[2] Sciendum est quod duo principalia ecclesiae sint, nempe agnoscere Divinum Domini in Humano Ipsius, ac vera ex Verbo facere suae vitae; nemo etiam in uno potest esse nisi simul in altero, nam omnia vera quae fiunt vitae sunt a Domino, et hoc apud illos qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius: Dominus enim influit apud omnes tam in caelis quam in terris ex Divino Humano suo, et non ex Divino separato, nec ex Humano separato; quapropter qui in cogitatione sua separant Divinum Domini ab Humano Ipsius, et spectant Patris Divinum non in illo sed juxta illud aut supra illud, ita separatum, illi non recipiunt aliquem influxum a Domino, ita nec e caelo; nam omnes qui in caelis sunt, agnoscunt Divinum Humanum Domini (de qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 2-6, 7-12, 52-67, 68-72, 78-86, seq., 212). Ex his patet quod omnia vera quae fiunt vitae sint a Domino apud illos qui agnoscunt Divinum in Humano Ipsius, hoc, est, Divinum Humanum. Vera fiunt vitae quando homo amat illa, ita quando vult illa et facit illa, nam qui amat is vult et facit; verbo fiunt vitae quando homo ex affectione vivit secundum illa. Quod illa vera a Domino sint, est quia Dominus influit in amorem apud hominem, et per illum in vera, et sic facit haec vitae.

[3] Nunc aliquid dicetur de potentia quae illis est a Domino contra mala et falsa. Omnis potentia quae est angelis et quoque quae est hominibus est a Domino; et quantum illi recipiunt Dominum tantum potentiae illis est. Qui credit quod ex proprio hominis potentia sit contra illa, multum fallitur; sunt enim mali spiritus, qui conjuncti sunt infernis, qui inferunt apud homines mala et inde falsa; et illi spiritus plures sunt, et quisque conjunctus pluribus infernis, in quorum unoquovis etiam multi sunt; illos ab homine avertere non potest quam solus Dominus, solus enim Dominus potestatem habet super inferna, et prorsus nullam homo ex se seu ex suo proprio; quantum itaque homo conjunctus est Domino per amorem, tantum potentiae ei est. Sunt bini amores qui regnant in caelis et qui faciunt caelos, nempe amor in Dominum et amor erga proximum; amor in Dominum vocatur amor caelestis, et amor erga proximum vocatur amor spiritualis: illis qui in amore caelesti sunt est multa potentia, at illis qui in amore spirituali sunt est nonnulla potentia; et quia in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui in amore erga proximum sunt seu in charitate et inde fide sunt, qui amor est amor spiritualis, ideo dicitur "Nonnullam habes potentiam."

[4] At sciendum est quod omnis potentia quae a Domino est angelis et hominibus, sit ex bono amoris; et quia bonum amoris non ex se agit sed per vera, ideo omnis potentia est bono amoris per vera, et apud spirituales ex bono charitatis per vera fidei: bonum enim induit sibi quale per vera; nam bonum absque veris non habet quale, et ubi non quale ibi non vis aut potentia; inde patet quod omnis potentia sit bono per vera, seu charitati per fidem, ac nulla charitati absque fide, nec ulla fidei absque charitate. Hoc quoque intelligitur per claves Petro datas, per "Petrum" enim ibi in sensu spirituali intelligitur verum ex bono quod ex Domino, ita fides ex charitate, et per "claves" ei datas potentia super mala et falsa. Haec dicta sunt ad Petrum cum ille agnovit Divinum Domini in Humano Ipsius, per quod etiam intelligitur quod illis Sit potentia qui agnoscunt Divinum Domini in Humano Ipsius, et ab Ipso in bono charitatis et inde veris fidei sunt: quod illa tunc ad Petrum dicta sint, patet ab his apud Matthaeum,
Jesus dixit discipulis, "Vos quem Me dicitis esse? Respondens Simon Petrus, dixit, Tu es Christus Filius Dei viventis; tunc respondens Jesus dixit (1)ei, Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis hoc non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: sed et Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo meam ecclesiam, et portae infernorum non praevalebunt ei; et tibi dabo claves regni caelorum" (xvi. 15-19).
(Sed de Petro et ejus clavibus videantur quae dicta sunt supra, n. 9, et ostensa in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 122; et quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, in opere De Caelo et inferno, n. 228-233, 539; et in Arcanis Caelestibus, n, 3091, 3387, 3563, 4592, 4933, 6344, (2)6423, 7518, 7673, 8281, 8304, 9133, 9327, 9410, 10019, 10182.)

AE n. 210

Apocalypsis Explicata n. 210

210. (Vers. 9.) "(3)Ecce dabo ex synagoga satanas." - Quod significet illos qui in doctrina de sola fide et in nulla charitate, constat ex significatione "ex synagoga satanae," quod sint illi qui in doctrina omnium falsorum (de qua supra, n. 120); hic itaque per "ex synagoga satanae" intelliguntur illi qui in doctrina de sola fide et in nulla charitate sunt, quoniam in scriptis ad hujus Ecclesiae Angelum agitur de illis qui in fide ex charitate sunt: quod illi "ex synagoga satanae" dicantur esse, est quia in nulla fide sunt, tametsi putant se esse; et quia charitatem rejiciunt sicut nullum medium ad salutem, et tamen Dominus influit per charitatem in fidem, et non in fidem separatam, nam fides separata est modo scientia cui non inest vita a Divino: inde est, quod qui in doctrina de sola fide sunt et non in charitate, in nulla illustratione sint; quare etiam sunt in doctrina plurium falsorum, quae in specie significatur per "synagogam satanae." (Quod nulla fides sit ubi non charitas, videatur in opusculo De Ultimo Judicio n. 33-39: et quid fides et quid charitas, in Doctrine Novae Hierosolymae, n. 84-107, et n. 108-122.) Quod in doctrina plurium falsorum sint, videbitur in articulo nunc sequente.

AE n. 211

Apocalypsis Explicata n. 211

211. "Dicentium se (ipsos) Judaeos esse (et non sunt) sed mentiuntur." - Quod significet qui credunt se in veris esse, cum tamen sunt in falsis, constat ex significatione "Jehudae," quod illi supremo sensu sit Dominus quoad amorem caelestem, in sensu interno regnum caeleste Domini et Verbum, et in externo doctrina ex Verbo quae ecclesiae caelestis (de qua supra, n. 119); inde est, quod per "dicere se Judaeos esse," significetur credere se in genuina doctrina esse, ita in ipsis veris: et ex significatione "mentiri," quod sit esse in falsis; per "mendacium" enim in Verbo significetur falsum doctrinae (de qua n. 8908, 9248). Illi qui in sola fide sunt et in nulla charitate non sciunt quod in falsis sint, quia credunt quod sint in veris; cum tamen ex falso principio, quod est quod sola fides salvet, fluant falsa in continua serie; trahit enim principium omnia in suas partes, quia cum illo erunt connexa; inde illis tanta ignorantia in rebus caeli et ecclesiae est. Quod illis ignorantia sit, constare potest ex eo, quod non sciant quid amor caelestis qui est amor in Dominum, quid amor spiritualis qui est charitas erga proximum, quid proximus, quid bonum, quid conjunctio boni et veri, quid vita spiritualis, et quid affectio spiritualis, quid conscientia, quid liberum arbitrium, quid regeneratio, quid tentatio spiritualis, quid et cur Baptismus, et quid et cur Sancta Cena, quid sensus spiritualis Verbi, quid caelum et infernum, quod illud et hoc sint ex humano genere, et quid plura alia. Ex ignorantia illorum fluunt falsa cum cogitatur de illis, quoniam ex nulla illustratione, ut supra dictum est, cogitare possunt, nec aliquem visum internum habere de aliqua re spirituali. (Praeterea videantur quae de hac re in Arcanis Caelestibus, ostensa (sunt): Quod nempe fides separata a charitate sit nulla fides, n. 654, 724, 1162, 1176, 2049, 2116, (1)2343, 2349, 3849, 3868, 6348, 7039, (2)7822, 9780(, 9783). Quod talis fides in altera vita pereat, n. 2228, 5820; quum pro principio ponitur sola fides, quod vera contaminentur falso principio, n. (3)2435; quod nec se persuaderi patiantur quia contra principium, n. 2385. Quod doctrinalia de sola fide destruant charitatem, n. 6353, 8094. Quod illi qui fidem separant a charitate, intus in falsis sui mali sint, tametsi hoc non sciunt, n. 7790, 7950. Quod ideo non illis conjungi possit bonum, n. 8981, 8993. Quod fides separata ab amore et charitate sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil messis, fructus et floris producitur; at quod fides ex amore seu charitate sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur, n. 2231, 3146, 3412, 3413. Quod lux hiemalis, quae est fidei separatae a charitate, vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc qui in ea fide sunt in caecitatem et stupiditatem veniant, n. 3412, 3413. Quod qui fidem a charitate separant doctrina et vita in tenebris sint, ita in ignorantia veri, et in falsis, n. 9186; quod se conjiciant in falsa et inde mala, n. 3325, 8094. Errores et falsa in quae se conjiciunt, n. 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9224. Quod Verbum illis sit occlusum, n. 3773, 4783, 8780. Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, deque fructibus seu bonis actu, de quibus, n. 1017, 3416; quod nec sciant quid bonum, ita nec quid caelestis amor, et quid charitas, n. (4)2417, 3603, 4126, 9995. Quod simplices corde, et usque sapientes, sciant quid bonum vitae, ita quid charitas, et non quid fides separata, n. 4741, 4754.)

AE n. 212

Apocalypsis Explicata n. 212

212. "Ecce faciam illos ut veniant et adorent ad pedes tuos." - Quod significet statum eorum post mortem, quod extra caelum erunt non admittendi, patet a serie antecedentium et consequentium. Agitur in hoc versu de illis qui dicunt se esse in veris cum tamen sunt in falsis quia in nulla charitate. De his in Verbo dicitur quod venturi sint ad ostium et pulsaturi, sed quod non admittentur: "ad ostium venire et pulsare" est "adorare ad pedes." Quod dicatur "ad pedes tuos," est quia caelum in toto complexu refert unum hominem; supremum seu tertium caelum refert caput, medium seu secundum refert corpus, ac ultimum seu primum refert pedes; quare "ad pedes" stare et adorare, est extra caelum et velle admitti sed non posse. (Quod Caeli in uno complexu referant unum Hominem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67, seq. Quod tres Caeli sint, n. 29-40 ibi; et quod Caelum supremum formet Caput, medium Corpus, ultimum Pedes, n. 65 ibi.) Ex his patet cur dicitur "ad pedes" stare, cum extra caelum. Quod non admitti possint, est quia universum caelum formatum est secundum affectiones boni et veri, ac distinctum est in societates secundum omnes differentias affectionum illarum; qui itaque non in charitate sunt, non in aliqua affectione, in qua caelum, sunt; nam charitas seu amor erga proximum est affectio: quapropter non in caelo locum habent, sed extra illud; et qui ex illis in malis et in falsis fuerunt, illi secundum amores suos seu affectiones conjunguntur illis qui in (1)infernis sunt, et illuc dejiciuntur.

[2] Quod talis sors maneat illos qui in sola fide et in nulla charitate, praedictum est a Domino pluribus in locis: - Ut apud Matthaeum,
"Omnis arbor non faciens fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur, nam ex fructibus eorum cognoscetis eos. Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed faciens voluntatem Patris mei qui in caelis. Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Et tunc confitebor illis, quod nunquam novi vos; discedite a Me omnes operarii iniquitatis. Omnis qui audit mea verba, et facit ea, assimilabo viro prudenti, qui aedificavit domum super petra;... at omnis audiens verba mea et non faciens illa, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum super arena" (vii. 19-27):
hic describuntur illi qui in fide ex charitate sunt, et qui in fide et in nulla charitate; illi qui in fide ex charitate per "arborem facientem fructus bonos," et per "domum quae aedificatur super petra;" (etiam "fructus" significant in Verbo opera charitatis, et "petra" fidem ex charitate;) at illi qui in fide separata a charitate sunt, intelliguntur per "arborem non facientem fructus bonos," et per "aedificantes domum super arena;" (etiam "fructus mali" in Verbo significant opera mala, et "arena" fidem separatam a charitate;) de his dicitur quod dicturi, "Domine, Domine, aperi nobis," sed quod responsum laturi, "Nunquam novi vos; discedite a Me omnes operarii iniquitatis."

[3] Similiter apud Lucam,
"Certate intrare per angustam portam, quia multi... quaerent, intrare, sed non poterunt. Ex quo surrexerit Paterfamilias, et occluserit ostium, et coeperitis foris stare, et pulsare ostium, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti: sed dicet, Dico Vobis, non novi vos unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis" (xiii. 24-27);
etiam hic agitur de illis qui in fide sunt et non in charitate; de quibus dicitur quod "foris stabunt pulsaturi ostium, sed quod non admittentur:" "edere et bibere" coram Domino ac "in plateis doceri, significat Verbum et praedicationes ex Verbo audire et scire quae fidei erunt; sed quia in nulla charitate sunt, eis dicitur, "Non novi vos unde sitis; discedite:" nam a Domino omnes noscuntur ex amore, et non ex fide separata.

[4] Simile intelligitur per
Quinque Virgines stultas, quae non habebant oleum in lampadibus, de quibus etiam dicitur, quod venerint "dicentes Domine, Domine aperi nobis; at Ipse respondit, Amen dico vobis, non novi vos" (Matth. xxv. 1-12):
per "virgines In Verbo significantur illi qui ab ecclesia; per "lampades" illa quae fidei sunt; et per "oleum" significatur bonum amoris; inde per "quinque virgines stultas quae non oleum habebant in lampadibus," significantur qui in fide sunt et non in amore. Simile etiam significatur per
Hircos qui ad sinistram, quibus dictum est, quod esuriverit et sitiverit et non dederint Illi edere et bibere, quod peregrinus fuerit et non collegerint, quod nudus fuerit et non amiciverint, quod aegrotus et in carcere et non visitaverint (Matth. xxv. 41-43);
per "oves" ibi qui "ad dextram" significantur qui in charitate, per "hircos" qui in fide et nulla charitate (quod hi per "hircos" significentur, videatur n. 4769; et illi per "oves," n. 4169, 4809).

AE n. 213

Apocalypsis Explicata n. 213

213. "Et sciant quod Ego dilexi te." - Quod significet cognitionem inde quod Dominus in charitate praesens sit et non in fide absque illa, constat ex significatione "scire," quod sit cognitio; et ex significatione "diligere," cum de Domino, quod sit quod praesens sit: quod praesens sit in charitate et non in fide absque illa, est quia agitur de illis qui in fide charitatis sunt (videatur supra, n. 203); ac Dominus praesens est in affectione seu amore hominis, ita in ejus spiritus vita, nam amor seu affectio facit vitam spiritus ejus; consequenter Dominus praesens est in charitate, nam charitas est ipsa affectio seu amor spiritualis hominis; et quia Dominus praesens est in charitate apud hominem, patet quod non praesens sit in fide absque charitate: fides absque charitate nec est spiritualis; quare nec est intus in homine et facit vitam ejus, sed extra illum in memoria, et inde in aliqua cogitatione naturali. Quod "diligi," cum a Domino, sit quod praesens sit, est quia dilectio seu amor facit conjunctionem et inde praesentiam, ac Dominus ad illum qui diligit, intrat ac docet et ducit; et quoque ei dat ut diligat Ipsum, hoc est, ut mandata et praecepta Ipsius faciat, nam hoc est diligere Dominum. Quod Dominus praesens sit apud illum quem diligit, et quod diligat Ipsum qui mandata et praecepta Ipsius facit, docet Ipse apud Johannem:
"Qui tenet praecepta mea et facit illa, is est qui diligit Me, et qui diligit Me diligetur a Patre meo, et Ego diligam eum,... et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus" (xiv. 21, 23).

AE n. 214

Apocalypsis Explicata n. 214

214. (Vers. 10.) "(1)Quia servasti verbum tolerantiae meae." - Quod significet quod vixerint secundum praecepta Domini, constat ex significatione "servare verbum" Domini, quod sit vivere secundum praecepta Ipsius, verbum enim est praeceptum, et servare id est vivere: "secundum verbum tolerantiae" dicitur ex permanentia in eo, praeter quod defatigetur. In Apocalypsi aliquoties dicitur "tolerantia;" et cum dicitur, significat id quod applicatur vitae (ut quoque supra, n. 98).

AE n. 215

Apocalypsis Explicata n. 215

215. "Et Ego te servabo in hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra." - Quod significet tempus ultimi judicii, quando visitandi qui in caelo priori, quod illi tunc salvandi, constat ex significatione "horae tentationis venturae super universum orbem," quod sit tempus ultimi judicii; et ex significatione "explorare habitantes super terra," quod sit visitatio super illos qui in priori caelo; quod tunc illi qui in fide ex charitate sunt, de quibus hic agitur, salvabuntur, intelligitur per "Ego te servabo." Quod haec de ultimo judicio dicta sint, patet, nam dicitur "hora tentationis venturae super orbem universum, quum explorabuntur habitantes super terra:" sed quia actum est de ultimo judicio, ac de priori caelo et ejus abolitione, et de novo caelo et ejus formatione, in opusculis De Ultimo Judicio et De Nova Hierosolyma, et de iisdem ulterius agendum est in sequentibus, praeteritur hic amplius illa verba explicare.

AE n. 216

Apocalypsis Explicata n. 216

216. (Vers. 11.) "Ecce venio cito." - Quod significet quod hoc certum sit, constat ex significatione "cito," quod sit certum et plenum (de qua supra, n. 7). Quod "cito" significet certum et plenum, est quia tempus et omnia quae sunt temporis in Verbo significant status, et inde "cito" et "festino" statum affectionis et inde cogitationis praesentem, inde certum et plenum. (Quod tempus et omnia temporis correspondeant statibus, et inde significent illos, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 162-169; et quod "cito" significet excitatum ab affectione, ita praesens et certum, in Arcanis Caelestibus, n. 7695, 7866.)

AE n. 217

Apocalypsis Explicata n. 217

217. "Retine quod habes." - Quod significet permanentiam in statu fidei ex charitate usque ad finem, constat ex illis quae supra (n. 173) dicta sunt, ubi similia.

AE n. 218

Apocalypsis Explicata n. 218

218. "Ut nemo accipiat coronam tuam." (Quod significet ne pereat intelligentia,) constat ex significatione "coronae," quod sit sapientia (de qua supra, n. 126); hic intelligentia, quoniam illi qui in amore spirituali sunt, seu in charitate et inde fide, in intelligentia sunt; illi autem qui in amore caelesti seu in amore in Dominum sunt et inde in perceptione veri, in sapientia sunt. Quod per "ut nemo recipiat coronam tuam" significetur ne pereat intelligentia, est quia mala et inde falsa auferunt intelligentiam homini: intelligentia enim est veri; haec aufertur homini a malis spiritibus cum homo in malis est, quoniam illis tunc associatur; et quod sic aufertur, hoc perit.

AE n. 219

Apocalypsis Explicata n. 219

219. (Vers. 12.) "Vincens, faciam illum columnam in templo Dei mei." - Quod significet quod qui permanent, erunt in Divino Vero in caelo, constat ex significatione "vincere," quod sit permanere in genuina affectione veri (de qua supra, n. 128); hic in fide ex charitate, quia de illa in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 203): ex significatione "columnae," quod sit Divinum Verum sustentans; et ex significatione "templi Dei," quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo regnum spirituale Domini, ita caelum quod id regnum constituit (de qua sequitur). Quod "columna in templo" sit Divinum Verum sustentans, est quia "templum" significat caelum, et caelum est caelum ex Divino Vero quod procedit a Domino: per caelum enim intelliguntur omnes angeli, nam angeli faciunt caelum, et ab angelis dicitur caelum; et illi tantum sunt angeli quantum recipiunt Divinum Verum quod procedit a Domino; quapropter etiam "angeli" in Verbo significant Divina vera (videatur supra, n. 130, 200): quia nunc caelum est Divinum Verum, et "templum" significat caelum, sequitur quod omnia templi significent talia quae sunt Divini Veri, et quod "columnae" ibi Divina vera sustentantia. Divina vera sustentantia sunt in genere vera inferiora, quia illa sustentant superiora; sunt enim Divina vera inferiora et superiora, sicut sunt caeli inferiores et superiores: sunt gradus illorum (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 38, 208, 209, 211). Caeli qui in inferiori gradu sunt, illi sustentant caelos qui in superiori; hic itaque per quod Dominus facturus sit illum "columnam in templo," significatur quod in caelo inferiori erunt. Sunt etiam illi qui in fide charitatis in caelo inferiori, quod caelum vocatur caelum spirituale; at qui in amore in Dominum sunt, in caelo superiori sunt, quod caelum vocatur caelum caeleste, et hoc sustentatur a caelo inferiori seu spirituali. (Sed de his clarior idea haberi potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, in tribus articulis ostensa sunt; nempe in articulo ubi ostensum, Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum, n. 13-19; in altero ubi ostensum, Quod Caelum distinctum sit in duo Regna, caeleste et spirituale, n. 20-28; et in tertio ubi ostensum, Quod tres Caeli sint, n. 29-40.)

[2] In Verbo passim memorantur "columnae," et per illas significantur vera inferiora, ex causa quia sustentant superiora; quod illa significentur per "columnas" in Verbo, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Jeremiam,
"Ecce dedi te hodie in urbem munitam, et in columnam ferri, et in muros aeris contra universam terram, contra reges Jehudae, contra principes, et contra sacerdotes ejus, et contra populum terrae, ut pugnent contra te et non praevaleant" (i. 18, 19);
haec dicta sunt ad Prophetam, quia per omnes "prophetas" significantur doctrinae Divini Veri, et quia agitur ibi de ecclesia in qua Divina vera falsificata sunt; ideo dicitur, "Dedi te hodie in urbem munitam, in columnam ferri, et in muros aeris contra universam terram:" per "urbem munitam" significatur doctrina veri, per "columnam ferri" verum sustentans illam, per "muros aeris" bonum tutans, et per "terram" ecclesia: dicitur etiam "contra reges Jehudae, contra principes, contra sacerdotes ejus, et contra populum terrae;" ac per "reges Jehudae" ac per "principes" significantur vera falsificata, per "sacerdotes" bona adulterata, et per "populum terrae" falsa in genere; de his dicitur quod pugnatura sint contra ipsa vera sed non praevalitura.

[3] Apud eundem,
"Constitue tibi signa, pone tibi columnas, appone cor tuum ad semitam, viam eas, revertere virgo Israel, revertere ad urbes tuas "(xxxi. 21):
agitur ibi de ecclesiae restitutione; "virgo Israel" significat ecclesiam; "constituere signa et ponere columnas" significat instructionem in talibus quae fundamentalia ecclesiae sunt, quae quia sustentant vocantur "columnae;" "appone cor ad semitam, viam eas," significat affectionem veri ducentis ad vitam.

[4] Apud Davidem,
"Ego rectitudinibus judicabo, liquescentes terrae, et omnes habitatores ejus; firmabo columnas ejus" (Psalm. lxxv. 3, 4 (B.A. 2, 3)):
"liquescentes terrae" significant illos ab ecclesia qui non in veris sunt sed usque desiderant illa; "firmare columnas" ejus significat suffulcire veris super quibus ecclesia fundatur. Apud Hiobum,
Qui tremefacit terram e loco suo, ita ut columnae ejus contremiscant" (ix. 6):
per "terram"ibi significatur ecclesia, et per "columnas" significantur vera sustentantia illam. Quod
Per "columnas atrii tentorii," de quibus in Exod cap. xxvii. 10-12, 14-17,
etiam significentur vera ultima sustentantia superiora, videatur in Arcanis Caelestibus, in explicatione illius capitis et illorum versuum. Similia vera significantur
Per columnas Domus silvae Libani a Salomone aedificatae (de quibus 1 Reg. (1)vii. 2, 6).

[5] Similia etiam
Per binas columnas, quas Salomo erexit in porticu Templi, de quibus in Libro Primo Regum, "Formavit duas columnas aeris, duodecim cubiti altitudo columnae cujusvis, et filum duodecim cubitorum circumdabat columnam alteram; duas coronas fecit ad ponendum super capita columnarum, fusile aeris;... septem coronae uni et septem coronae alteri:... erexit columnas in porticu Templi; et erexit columnam dextram et vocavit nomen ejus Jachin, et erexit columnam sinistram et vocavit nomen ejus Boas" (vii. 15-22):
quia "templum" significabat caelum, quod mox ostendetur, ideo omnia Templi significabant talia quae caeli sunt, ita quae Divini Veri ibi, nam, ut supra dictum est, caelum est caelum ex Divino Vero quod procedit a Domino: "porticus" ibi itaque significabat illa quae ultimi caeli sunt; quod quia sustentat caelos duos superiores, ideo ibi positae sunt binae illae columnae.

AE n. 220

Apocalypsis Explicata n. 220

220. [a] Quid autem "templum" in Verbo significat, etiam dicetur: - "Templum" significat in supremo sensu Divinum Humanum Domini, et in respectivo caelum; et quia caelum, etiam significat ecclesiam, nam ecclesia est caelum Domini in terris; et quia "templum" significat caelum et ecclesiam, etiam significat Divinum Verum procedens a Domino; causa est quia hoc facit caelum et ecclesiam, nam qui recipiunt illud anima et corde, hoc est, fide et amore, illi caelum et ecclesiam constituunt. Quia "templum" illa significat, ideo dicitur "Templum Dei mei;" per "Deum meum," cum a Domino dicitur, intelligitur caelum ac Divinum Verum ibi, quod etiam est Dominus in caelo. Dominus supra caelos est, ac apparet illis qui in caelo Sunt ut Sol. Ex Domino ut Sole ibi procedit lux et calor: lux ibi in sua essentia est Divinum Verum, ac calor ibi in sua essentia est Divinum Bonum; haec duo faciunt caelum in communi et in parte. Divinum Verum est quod intelligitur per "Deum meum:" inde est quod in Verbo Veteris Testamenti dicatur "Jehovah" et "Deus;" "Jehovah" ubi agitur de Divino Bono, ac "Deus" ubi de Divino Vero: inde quoque est quod angeli dicantur "dii," et quod "Deus" in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali: inde patet cur dicitur "Templum Dei mei." (Quod "Jehovah" dicatur ubi agitur de Divino Bono, "Deus" autem ubi de Divino Vero, videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4283, 4402, 7010, 9167. Quod "Jehovah" dicatur ab esse, ita ab essentia, "Deus" autem ab existere, ita ab existentia, n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579. Et in genere quod bonum sit esse et verum existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" a receptione Divini Veri a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum unitum Divino Bono, in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, 139, 140. Quod lux in caelis in sua essentia sit Divinum Verum, et calor ibi Divinum Bonum, utrumque a Domino, in eodem opere, n. 126-140, 275.)

[2] Quod "templum" in Verbo significet Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo caelum et ecclesiam, proinde etiam Divinum Verum, constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Johannem,
Interrogantibus Judaeis, "Quodnam signum nobis monstras, quod hoc facias? respondit Jesus, et dixit iis, Solvite TEMPLUM hoc, in tribus diebus tamen exsuscitabo illud: et dixerunt Judaei, Quadraginta sex annis aedificatum est Templum; Tunc ergo tribus diebus exsuscitabis illud? Sed Ille loquebatur de TEMPLO CORPORIS sui" (ii. 18-23):
quod "templum" significet Divinum Humanum Domini, hic aperte dicitur; intelligitur enim per "solutionem TEMPLI" et ejus exsuscitationem post tres dies," Ipsius mors, sepultura et resurrectio.

[3] Apud Malachiam,
Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus, et Angelus foederis, quem quaeritis" (iii. 1);
hic etiam per "Templum" intelligitur Divinum Humanum Domini; agitur enim ibi de adventu Domini, quare per venire ad "Templum suum" significatur ad Humanum suum.

[4] In Apocalypsi,
"Templum non Vidi" in Nova Hierosolyma, "nam Dominus Deus omnipotens Templum illius est et Agnus" (xxi. 22):
agitur ibi de Novo Caelo et de Nova Terra, quando in internis erunt et non in externis; inde dicitur quod "non templum erit," sed "Dominus Deus omnipotens et Agnus:" "Dominus Deus omnipotens" est Ipsum Divinum Domini, et "Agnus" est Divinum Humanum Ipsius; unde quoque patet quod Divinum Ipsius in caelis intelligatur per "Templum."

[5] Apud Esaiam,
"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum" (vi. 1);
per "thronum altum et elatum" super quo Dominus sedere visus est, significatur Dominus quoad Divinum Verum in caelis superioribus; per "fimbrias" autem ejus significatur Divinum Ipsius Verum in ecclesia. (Quod "fimbriae," cum de Domino, significant Divinum Ipsius Verum in ultimis, videatur n. 9917.)
Quod velum Templi Disruptum sit in duas partes a summo ad imum, postquam Dominus passus est (Matth. xxvii. 51; Marc. xv. 34(, 38); Luc. xxiii. (1)45),
significaverit unionem Divini Humani Domini cum Ipso Divino Ipsius, videatur in Arcanis Caelestibus (n.(2)9670).

[6] Per "templum" significatur Divinum Humanum Domini, et simul caelum et ecclesia, in sequentibus locis: - Apud Davidem,
"Incurvabo Me versus templum sanctitatis tuae, et confitebor nomini tuo" (Psalm. cxxxviii. 2):
apud Jonam,
"Dixi, Expulsus sum a coram oculis tuis, sed tamen addam respicere templum sanctitatis tuae... Et Venit ad Te oratio mea ad templum sanctitatis tuae" (ii. 5, 8 (B.A. 4, 7)):
apud Habakuk,
"Jehovah in templo sanctitatis (1)suae" (ii. 20):
apud Matthaeum,
"Vae vobis, duces caeci, qui dicitis, Quicunque juraverit per Templum, nihil est; quicunque vero juraverit per aurum Templi, reus est: stulti et caeci, utrum autem majus est, aurum aut Templum quod sanctificat aurum?" (xxiii. 16, 17:)
apud Johannem,
Jesus dixit vendentibus in Templo, "Tollite exhinc illa, nec facite Domum Patris mei domum mercaturae: unde recordati sunt discipuli quod scriptum est, Zelus Domus tuae consumpsit Me" (ii. 16, 17).

[7] Praeterea, multis in locis alibi in Verbo nominatur "templum." Ut sciatur quod per illud intelligatur caelum et ecclesia, tum Divinum Verum procedens a Domino, velim illa loca hic adducere, ne haereat mens in eo, quod solum Templum intelligatur, et non aliquid sanctius; nam Templum quod Hierosolymae sanctum fuit ex eo quod repraesentaverit et inde significaverit sanctum. Quod "templum" significaverit caelum, patet ab his locis: - Apud Davidem,
"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit de Templo suo vocem meam" (Psalm. xviii. 7 (B.A. 6));
apud eundem,
"Bonus dies in atriis tuis prae millibus; elegi ad januam stare in Domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis" (Psalm. lxxxiv. 11 (B.A. 10));
apud eundem,
"Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in Domo Jehovae, in atriis Dei germinabunt" (Psalm. xcii. 13, 14 (B.A. 12, 13));
apud eundem,
"Unum petii a Jehovah ut maneam in Domo Jehovae et ad visitandum mane Templum Ipsius" (Psalm. xxvii. 4);
apud eundem,
"Quietus ero in Domo Jehovae in longitudinem dierum" (Psalm. xxiii 6):
apud Johannem,
Jesus dixit, "In Domo Patris mei mansiones multae sunt" (xiv.(2)2).
Quod in illis locis per "Domum Jehovae" et "Domum Patris" intelligatur caelum, patet.

[8] Quod etiam ecclesia, in his: - Apud Esaiam,
"Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in incendium" (lxiv. 10 (B.A. 11));
apud Jeremiam,
"Deserui Domum meam, dereliqui hereditatem meam" (xii. 7);
apud Haggaeum,
"Commovebo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria;... Mihi argentum et Mihi aurum;... major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (ii. 7-9);
apud Esaiam,
"Dicet Hierosolymae, Aedificare; et Templo, Fundare" (xliv. 28);
agitur ibi de adventu Domini, et de nova ecclesia tunc. Apud Sachariam,
"Fundata est Domus Jehovae Templum ut aedificetur" (viii. 9);
similiter. Apud Danielem,
Belschazar adduci jussit "vasa auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus, quae e Templo Hierosolymae, ut biberent ex illis ac biberunt vinum et laudaverunt deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis;" et tunc scriptum est in pariete (v. 2-4, seq.);
per "vasa auri et argenti quae ex Templo Hierosolymae," significantur bona et vera ecclesiae; per quod "biberint ex illis vinum, et laudaverint deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis," significatur profanatio illorum; ideo scriptum est in pariete, et (1)rex mutatus ab homine in feram.

[9] Apud Matthaeum,
"Accesserunt discipuli ad ostendendum Jesu structuram Templi; Jesus dixit illis, videtis omnia haec? non relinquetur hic lapis super lapide, qui non dissolvetur" (xxiv. 1, 2; Marc. xiii. 1-5; Luc. xxi. 5-7);
quod "non e Templo relinquetur lapis super lapide qui non dissolvetur," significat destructionem et vastationem ecclesiae totalem; "lapis" etiam significat verum ecclesiae; et quia id significabatur, ideo in illis capitibus apud Evangelistas agitur de successiva vastatione ecclesiae. In Apocalypsi,
"Adstitit angelus dicens, Surge et metire templum Dei et altare, et eos qui adorant in eo" (xi. 1);
etiam ibi per "templum" significatur ecclesia, et per "metiri" significatur explorare quale ejus. Simile significatur
Per Novum Templum, et ejus mensuras (apud Ezechielem a cap. xl. ad xviii.).

[10] Quod per "templum" significetur Divinum Verum quod a Domino, constat ex his locis: - Apud Ezechielem,
"Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen Domus, et impleta est Domus nube; atrium vero plenum erat splendore gloriae Jehovae" (x. 4);
per "Domum" ibi intelligitur caelum et ecclesia; ac per "nubem" et per "gloriam" Divinum Verum. (Quod "nubes" sit Divinum Verum videatur supra, n. 36; et quod similiter "gloria," n. (1)33.)

[11] Apud Micham,
"Ibunt gentes multae et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad Domum Dei" nostri; "ut doceat nos de viis suis, et eamus in semitis Ipsius: nam a Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae) ex Hierosolyma" (iv. 2);
"mons Jehovae" et "Domus Dei" significat ecclesiam;
similiter "Zion" et "Hierosolyma:" "doceri de viis suis et ire in semitis Ipsius," est instrui in Divinis Veris; quare etiam dicitur, "Ex Zione exibit doctrina, et ex Hierosolyma Verbum."

[12] Apud Esaiam,
"Vox (2)tumultus ab urbe, Vox Jehovae e templo" (lxvi. 6);
per "urbem" intelligitur doctrina veri; per "templum ecclesia; et per "vocem Jehovae" e templo, Divinum Verum. In Apocalypsi,
"Prodiit vox magna e templo caeli a throno, dicens... (xvi. 17);
"vox" ibi similiter pro Divino Vero: alibi,
"Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo, et facta sunt fulgura, voces, tonitrua" (xi. 19);
"fulgura," "voces," "tonitrua," in Verbo significant Divina vera ex caelo (videatur n. 7573, 8914): alibi,
"Apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, et prodierunt e templo septem angeli, habentes septem plagas:... et impletum est templum fumo ex gloria Dei et Virtute Ipsius" (xv. 5, 6, 8);
septem angeli dicuntur prodiisse e templo quod in caelo, quia per "angelos" significantur Divina vera (videatur supra, n. 130, 200): quid per "fumum ex gloria Dei" significatur, In explicatione illorum in sequentibus videbitur. Praeterea sciendum est quod per Templum a Salomone exstructum, et quoque per Domum silvae Libani, et per singula illorum (de quibus 1 Reg., vi. et vii.), significata sint spiritualia et caelestia quae ecclesiae et caeli sunt.

AE n. 221

Apocalypsis Explicata n. 221

221. "Et foras non egredietur amplius." - Quod significet quod in aeternum in illo, constat ex significatione "foras non (1)egredi amplius," cum dicitur de caelo ac de Divino Vero ibi (quae significantur per "templum Dei"), quod sit quod in aeternum in illis permansuri sint.

AE n. 222

Apocalypsis Explicata n. 222

222. "Et scribam super illum nomen Dei mei." - Quod significet quale eorum secundum Divinum Verum implantatum vitae, constat ex significatione "scribere" super aliquem, cum a Domino, quod sit implantare vitae (de qua sequitur); ex significatione "nominis," quod sit quale status (de qua supra, n. 148); et ex significatione "Dei," quod Sit Divinum Verum procedens a Domino in caelo, ita Dominus ibi (de qua etiam supra, n. 220(a)); nam Dominus est supra caelos, apparet enim illis qui in caelo sunt ut Sol (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125) Divinum inde procedens quod vocatur Divinum Verum, et quod facit caelum in communi et in parte, est quod in Verbo intelligitur per "Deum;" inde est quod angeli dicantur "dii," et quod Deus in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali. Ex his patet cur Dominus hic dicit "Nomen Dei mei;" ac supra, "Faciam illum columnam in templo Dei mei" (n. 219); ac infra, "Scribam super illum nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo" (n. 223).

[2] Quod "scribere" super aliquem sit implantare vitae, est quia scribere est ex memoria, cogitatione et mente emittere in chartam id quod permansurum est; quare in spirituali sensu significat id quod permansurum est in vita hominis, illi inscriptum et implantatum. Sic vertitur sensus naturalis vocis illius in sensum spiritualem; nam naturale est scribere super charta et in libro, sed spirituale est inscribere vitae, quod fit cum implantatur fidei et amori, nam amor et fides faciunt vitam spiritualem hominis. Quia "scribere" significat implantare vitae, ideo etiam dicitur de Jehovah seu Domino quod "scribat" et "scripserit in libro;" per quod intelligitur id quod a Domino inscriptum est spiritui hominis, hoc est, ejus cordi et animae, seu quod idem, ejus amori et fidei: - Ut apud Davidem,
"Non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto;... super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalm. cxxxix. 15, 16):
apud eundem,
"Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalm. lxix. 29(B.A. 28)):
apud Danielem,
"Eripietur populus omnis qui invenitur scriptus in libro" (xii. 1):
apud Mosen,
"Dele me quaeso e libro quem scripsisti: et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro meo" (Exod. xxxii. 32, 33):
in Apocalypsi,
"Liber scriptus intus et a tergo, obsignatus septem sigillis," quem nemo potuit aperire quam solus Agnus (v. 1, seq.):
alibi,
Adorabunt bestiam "omnes quorum non scripta sunt nomina in libro vitae Agni" (xiii. 8; cap. xvii. 8):
alibi,
"Vidi... quod libri aperti sint; et liber alius apertus qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in (1)libris secundum opera eorum;... et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apoc. xx. 12, 13, (2)15):
et alibi,
Non ingredietur in Novam Hierosolymam, "nisi qui scriptus in libro vitae Agni" (xxi. 26 (B.A. 27)):
in his locis non intelligitur quod scripti sint in libro, sed quod omnia fidei et amoris inscripta sint spiritui hominis (ut constare potest ex illis quae in opera De Caelo et Inferno, n. 461-469, ostensa sunt).

[3] Quod "scribere" in Verbo significet illa quae inscribuntur et implantantur vitae, patet etiam ab aliis locis ubi "scribere" dicitur: - Ut apud Jeremiam,
"Dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam eam" (xxxi. 33);
"dare legem in medio illorum," est Divina Vera in illis; "in medio" significat intus apud hominem (videatur n. 1074, 2940, 2973); et "illam super cor scribere" est indere amori, "cor" enim significat amorem (n. 7542, 9050, 10336). Apud Ezechielem,
Propheta vidit volumen libri scriptum ante et post, et quod "scriptum super eo erant lamentationes, gemitus et planctus" (ii. (3)9, 10; cap. iii. 1-3);
per "volumen libri scriptum ante et post" significatur status ecclesiae tunc, ita qualis erat vita eorum qui ab ecclesia; quare simile per "volumen libri" hic significatur quod per "librum vitae" supra; et quia vita illorum absque bonis amoris et veris fidei fuit, dicitur quod "scriptum super eo essent lamentationes, gemitus et planctus." Quod Lex
Inscripta fuerit tabulis lapideis, et scripta digito Dei (Exod xxxi. 18: Deut. iv. 13; cap. ix. 10),
significabat quod vitae imprimenda (n. 9416); per "Legem" enim in stricto sensu intelliguntur decem praecepta Decalogi, at in lato sensu totum Verbum (n. 6752, (1)7463); et per "lapidem" significatur Verum, ibi Divinum Verum (n. 643, 1198, 3720, 6426, 8609, 10376). Simile significatur per
Quod super duodecim lapidibus desumptis ex Jordane scriberentur verba Legis (Deutr. xxvii. 2-4, 8; Jos. iv. 3, seq.).

[4] Apud Ezechielem,
"Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud, Jehudae et filiis Israelis et sociis; et sume lignum alterum, et scribe super illud, Josepho, lignum Ephraimi, et omnis domus Israelis et sociorum ejus: postea conjunge illa unum cum altero tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu (2)mea" (xxxvii. 16, 17):
quid haec significant nemo scire potest, nisi qui scit quid repraesentatum est per Jehudam, et quid per Josephum; per Jehudam repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Josephum regnum spirituale Ipsius; et per "scribere illos super bina ligna," significatur status amoris et inde vitae utriusque; conjunctio eorum in unum caelum significatur per quod "conjungeret unum cum altero in unum lignum, ut sint unum ambo in manu "mea." Simile per illa significatur quod per Domini verba,
"Alias etiam oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; illas quoque Oportet Me adducere,... et fiet unus grex et unus Pastor" (Joh. x. 16).
Quod scriptum fuerit "super lignum," erat quia "lignum significat bonum, et bonum est quod conjungit. (Sed haec melius patebunt ex illis quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt: nempe, Quod regnum spirituale ante adventum Domini non fuerit sicut post adventum Ipsius, n. 6372, 8054: quod illi praecipue salvati sint per adventum Domini in mundum, et quod tunc conjuncti illis qui a caelesti regno Domini fuerunt, in unum caelum, n. 2661, 2716, 2833, 5834, 3969, 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932, 8018, 8159, 8321, 9684. Quod duo Regna sint, caeleste et spirituale; et quod tres Caeli sint, et quod illi conjuncti in unum caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, et 29-40. Quod per "Jehudam" in sensu repraesentativo significetur regnum caeleste Domini, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363; quod per "Josephum" regnum spirituale Domini, n. 3969, 3971, 4669, 6417; quod per "Ephraim" intellectuale ecclesiae spiritualis, n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296. Quod per "lignum" significetur bonum amoris, n. 643, 3720, 8354.)

[5] Apud Esaiam,
"Hic dicet, Jehovae Ego; et Ille vocabit Se nomine Jacobi; et Ille scribet manu sua Jehovae: et nomine Israelis cognominabit Se" (xliv. 5):
haec dicuntur de Domino ac de Divino Humano Ipsius; per "Jacobum" et per "Israelem," ubi de Domino, significatur Humanum Ipsius; quod etiam id sit Jehovah intelligitur per quod "dicet, Jehovae Ego," et quod "scribet manu sua Jehovae." (Quod in supremo sensu "Israel" et "Jacob" sit Dominus, videatur n. 4286, 4570, 6424.)

[6] Apud Jeremiam,
"Spes Israelis Jehovah, omnes relinquentes Me pudefient, et (recedentes?) a Me in terra scribentur, quia deseruerunt fontem aquarum vivarum Jehovam; sana me, Jehovah, ut saner" (xvii. 13, 14);
"in terra scribi" est condemnari propter statum vitae, quoniam per "terram" significatur damnatum (videatur n. 2327, 7418, 8306).

[7] Inde patet quid significatur per quod Dominus digito scripserit in terra, apud Johannem:
Adducebant Scribae et Pharisaei ad Jesum in templo mulierem in adulterio deprehensam; dixerunt, "Haec mulier deprehensa est in ipso facto:" quaesiverunt num secundum legem Mosis lapidaretur. "Jesus incurvans Se deorsum digito scribebat in terra et surgens dixit, Qui vestrum immunis est a peccato primum in eam jaciat lapidem: et rursus incurvans Se scribebat in terra." His auditis unus post alium exivit, et derelictus est solus Jesus et mulier, cui dixit," Ubi sunt tui accusatores? nemo te condemnavit?... et dixit, Vade et ne deinceps pecca" (viii. 2-11);
per quod Dominus "scripserit in terra," simile significatur quod supra apud Jeremiam, "Recedentes a Me in terra scribentur," nempe quod aeque damnati essent propter adulteria; quare dixit "Qui vestrum immunis est a peccato primum in eam jaciat lapidem." Quod Dominus his "scripserit in terra" in templo, significabat damnationem eorum, ob adulteria in spirituali sensu: nam Scribae et Pharisaei erant qui adulterarunt bona et falsificaverunt vera Verbi, ita ecclesiae; et "adulteria" in spirituali sensu sunt adulterationes boni et falsificationes veri (videatur supra, n. 141, 161); quare etiam gens illa a Domino vocatur
"Gens adultera et peccatrix" (Marc. viii. 38).

AE n. 223

Apocalypsis Explicata n. 223

223. "Et nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo." - Quod significet doctrinam novae ecclesiae quae est in caelis, constat ex significatione "civitatis Dei mei," quod sit doctrina Divini Veri (de qua sequitur); ex significatione "Novae Hierosolymae," quod sit ecclesia quoad doctrinam (de qua in opusculo De Nova Hierosolyma, n. 6); et ex significatione "quae descendit e caelo a Deo meo," quod sit quae ex caelo a Divino Vero ibi: quod per "Deum" in Verbo intelligatur Divinum Verum, videatur supra (n. 220(a), 222(a)); et quia Divinum Verum quod in caelo est, et quod inde descendit, est a Solo Domino, ideo vocat Dominus illud Deum suum. Quod per "civitatem Dei mei" significetur doctrina Divini Veri, apparet primo intuitu remotum, quia mens aegre potest cogitare doctrinam cum nominatur "civitas," sicut etiam cogitare ecclesiam cum nominatur "terra;" at usque non aliud per "civitates" aut "urbes" in Verbo in sensu ejus spirituali intelligitur: causa est quia idea civitatis seu urbis est mere naturalis, at idea doctrinae in civitate est spiritualis. Angeli, quia spirituales sunt, non possunt habere ideam civitatis aliam quam gentis quoad doctrinam inibi, sicut nec aliam terrae quam gentis quoad ecclesiam seu quoad religiosum ibi; causa etiam est, quod societates in quas caeli distincti sunt ut plurimum sint civitates, et omnes inter se differunt quoad receptionem Divini Veri in bono; inde etiam est quod angeli ideam doctrinae veri habeant cum nominatur "civitas." (Quod caeli distincti sint in societates secundum differentias boni amoris et fidei, videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 41-50; et quod habitacula eorum disposita sint in formas civitatum, n. 184 ibi.)

[2] Quod per "civitates" seu "urbes" in Verbo significentur doctrinae, constare potest a pluribus locis ibi, quorum solum sequentia velim in medium afferre: - Apud Jeremiam,
"Ecce dedi te in urbem munitam... contra universam terram" (i. 18);
haec dicta sunt ad Prophetam, quia per "prophetam" in Verbo significatur docens Verum, et in sensu abstracto doctrina veri; quia haec significatur per "prophetam," ideo dicitur ad hunc, "Dedi te in urbem munitam," per quam ideo significatur doctrina veri tutans contra falsa. (Quod per "prophetam" in Verbo significetur docens verum, et in sensu abstracto doctrina veri, videatur n. 2534, 7269.) Apud eundem,
"Descendit... corona decoris vestri; urbes meridiei clausae sunt" (xii. 18, 19);
agitur ibi de falsificatione veri, et per quod "descendat corona decoris" intelligitur quod intelligentia; et per quod "clausae sint urbes meridiei," intelligitur quod omnia vera doctrinae quae alioqui essent in luce. (Quod "corona" sit intelligentia et sapientia, videatur supra, n. 126, 218; et quod meridies sit status lucis, in opere De Caelo et Inferno, n. 148, 149, 151.)

[3] Apud Esaiam,
"Fecisti... consilia a longinquo, veritatem, fidelitatem; et posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe, ut in perpetuum non aedificetur: propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium fortium timebunt Te" (xxv. 1-3);
agitur ibi de vastatione ecclesiae prioris et de instauratione novae; vastatio ecclesiae quoad doctrinam intelligitur per "Posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe;" et instauratio novae ecclesiae quoad doctrinam intelligitur per "Honorabunt Te populus validus, et urbs gentium fortium timebunt Te." Apud eundem,
"In die illo cantabitur canticum in terra Jehudae, Urbs Valida nobis, salutem ponet muros et antemurale; aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates" (xxvi. 1, 2);
"urbs valida" hic significat doctrinam genuini veri, quam falsa non possunt destruere; "muri et antemurale" significant vera tutantia, "portae" significant admissionem (ut supra, n. 208); "gens justa custodiens fidelitates" sunt illi qui in bono et inde in veris.

[4] Apud eundem,
"Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer...; excisus es in terram,... qui posuit orbem in desertum, urbes ejus destruxit:.... parate filiis ejus mactationem ut non resurgant, et possideant terram, ac impleantur facies terrae urbibus" (xiv. 12, 17, 21);
per "Luciferum" ibi intelligitur Babel, ubi omne verum doctrinae ecclesiae vel falsificatum vel annihilatum est; quod "posuerit orbem in desertum et urbes ejus destruxerit," significat quod ecclesiam et doctrinalia ejus; "parate filiis ejus mactationem ut non resurgant," significat quod falsa ejus destruenda sint; "et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus," significat ut ecclesia sit et doctrina ibi. In Apocalypsi,
"(1)Facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium corruerunt" (xvi. 18, 19);
etiam ibi de Babele; ejus falsorum doctrina est quae intelligitur per "urbem (2)factam in tres partes," et inde doctrina malorum per "urbes gentium" quae "corruerunt."

[5] Apud Davidem,
"Redempti Jehovae... errarunt in deserto, in solitudine (1)viae, urbem habitationis non invenerunt; famelici et sitibundi,... duxit eos in viam rectam, ut irent ad urbem habitationis" (Psalm. cvii. 2, 4, 5, 7);
"errare in deserto et in solitudine (1)viae," est in penuria cognitionum veri et boni; "non invenire urbem habitationis," est non doctrinam veri secundum quam vivant; "famelici et sitibundi" sunt qui in desiderio sciendi bonum et verum; "ducere eos in viam rectam, ut irent ad urbem habitationis," est in genuinum verum et in doctrinam vitae. Apud Esaiam,
"Dixi, Quousque Domine? Qui dixit, Usque dum devastabuntur urbes ut sint sine habitatore, et domus ut non sit in iis homo, et terra redigatur in solitudinem" (vi. 11);
agitur ibi de vastatione totali ecclesiae; "urbes" sunt vera doctrinae, "domus" sunt bona ejus, "terra" est ecclesia.

[6] Apud eundem,
"Evacuabitur terra,... confundetur terra,... profanabitur terra sub habitatoribus suis;... frangetur urbs inanis, claudetur omnis domus... clamor super vino in plateis;... reliquum in urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta" (xxiv. 3, 4, (5,) 10-12);
agitur etiam hic de devastatione ecclesiae; "terra" quae evacuabitur, confundetur et profanabitur, est ecclesia; "urbs" est verum doctrinae; "domus" est bonum ejus; "vinum" super quo "clamor in plateis," est verum falsificatum doctrinae super quo contestatio et indignatio.

[7] Apud Zephaniam,
"Exscindam gentes,... desolabo plateas earum, et devastabuntur urbes earum" (iii. 6);
"gentes" sunt qui in malis; "desolare plateas" est vera; "devastare urbes" est doctrinas. Apud Jeremiam,
"Ascendit leo ex Vepreto... ad redigendum terram tuam in Vastitatem, urbes tuae destruentur;... vidi Carmelum desertum, et omnes urbes ejus desolatas... propter hoc lugebit terra,... prae voce equitis et sagittariorum fugiens tota urbs;... tota urbs deserta, neque habitans in ea vir" (iv. 7, 26-29);
"leo ex vepreto," est falsum ex malo; "terra" est ecclesia; "urbes" sunt vera doctrinae; "Carmelus" est ecclesia spiritualis; "vox equitis et sagittariorum" propter quam fugiet urbs, est ratiocinatio et pugna ex falsis.

[8] Apud eundem,
"Veniet vastator super omnem urbem, ut urbs non evadat, et pereat vallis et perdatur planities" (xlviii. 8);
per haec etiam describitur vastatio totalis ecclesiae, usque dum nihil veri doctrinae supersit. Apud eundem,
"Ecce aquae ascendentes ex septentrione, quae fient in flumen inundans, et inundabunt terram..., urbem et habitantes in ea" (xlvii. 2);
per "flumen inundans" etiam significatur vastatio. Apud eundem,
"Si sanctificetis diem Sabbati,... intrabunt per portas urbis hujus reges et principes,... equitantes in curru et super equis,... et habitabitur urbs haec in saeculum" (xvii. 24, 25);
per "sanctificationem Sabbati" in sensu spirituali significatur agnitio sancta Divini Humani Domini et Ipsius conjunctionis cum caelo et ecclesia; per "reges et principes" qui intrabunt per portas urbis significantur vera ecclesiae; quod "equitabunt in curru et super equis," significat quod in veris doctrinae ac in intelligentia erunt; "urbs," quae hic est Hierosolyma, est ecclesia quoad doctrinam: talis est sensus horum verborum spiritualis, ita talis in caelo.

[9] Apud Sachariam,
"Sic dixit Jehovah, Revertar Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis;... et implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis" (viii. 3-5);
hic per "Zionem" non intelligitur Zion, nec per "Hierosolymam" Hierosolyma, sed per "Zionem" ecclesia caelestis, et per "Hierosolymam" ecclesia illa quoad doctrinam veri; inde est quod dicatur "urbs veritatis;" per "plateas urbis significantur vera doctrinae; per "pueros et puellas ludentes in plateis," significantur affectiones veri et boni. (Quod per "Zionem" significetur ecclesia caelestis, videatur n. 2362, 9055; quod per Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam, n. 402, 3654, 9166, et in opusculo De Nova Hierosolyma, n. 6; quod per "plateas" significentur vera doctrinae, n. 2336; quod per "pueros et puellas" significantur affectiones veri et boni in quibus innocentia, n. 3067, 3110, 3179, 5236, 6742; quod "ludere" sit quod est festivitatis interioris quae est affectionis veri et boni, n. 10416.)

[10] Quia "Zion" significat ecclesiam caelestem, et "Hierosolyma" ecclesiam quoad doctrinam veri, ideo Zion vocatur "urbs Jehovae," et Hierosolyma "urbs sancta," "urbs Dei," et "urbs magni Regis:" - Ut apud Esaiam,
"Vocabunt te, urbs Jehovae, Zion Sancti Israelis" ((lx. 14));
apud Ezechielem,
Propheta vidit super monte alto structuram urbis a meridie, et angelus mensus est murum, portas, thalamos, porticum portae; et nomen urbis Jehovah ibi (xl. 1, seq.; cap. xlviii. 35):
apud Esaiam,
"Ecce Jehovah audiri fecit usque ad extremitatem terrae; dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit;... tu vocaberis quaesita urbs" (lxii. 11, 12):
apud Davidem,
"Quemadmodum audivimus, ita vidimus in urbe Jehovae Zebaoth, in urbe Dei nostri, Deus stabiliat eam in aeternum" (Psalm. xlviii. 9 (B.A. 8)).
(Quid ecclesia caelestis, et ecclesia spiritualis, videatur in opera De, Caelo et Inferno, n. 20-28.) Quod binae illae urbes dicantur "urbes sanctae," apud Esaiam,
"Urbes sanctae tuae factae sunt in desertum; Zion facta est desertum, Hierosolyma Vastitas" (lxiv. (B.A. 10)).
Quod Hierosolyma in Specie dicatur "urbs sancta," in Apocalypsi,
Gentes "civitatem sanctam conculcabunt" (xi. (1)2);
alibi,
"Ego vidi sanctam civitatem... descendentem a Deo e caelo" (xxi. 2);
apud Matthaeum,
"Diabolus assumpsit Jesum in sanctam urbem" (iv. 5);
et apud eundem,
"Egressi e monumentis... ingressi sunt in sanctam urbem" (xxvii. 53).

[11] Hierosolyma "sancta urbs" dicta est, quia significabat ecclesiam quoad doctrinam veri, ac Divinum Verum procedens a Domino est quod vocatur "sanctum" (videatur n. 6788, 8302, (2)9229, 9820, 10361); quod illa urbs absque illa repraesentatione et inde significatione nullatenus sancta fuerit, sed potius profana, constare potest ex eo, quod Dominum rejecerint et ibi crucifixerint; quare etiam vocatur "Sodoma et Aegyptus" (Apoc. xi. 8). Sed quia significabat ecclesiam quoad doctrinam veri, dicta fuit non modo "civitas sancta," sed etiam "civitas Dei," et "civitas magni Regis:" - Apud Davidem,
"Fluvius cujus rivi laetificarunt urbem Dei, sanctum habitationis Altissimi; Deus in medio ejus" (Psalm. xlvi. 5, 6 (B.A. 4, 5));
apud eundem,
"Magnus Jehovah... in urbe Dei nostri;... pulcher tractu,... urbe magni Regis" (Psalm. xlviii. (1)2, 3 (B.A. 1, 2));
et apud Matthaeum,
"Non jurabis per terram, quia scabellum est pedum Dei; neque per Hierosolymam, quia urbs est magni Regis" (v. 35).
Quod Hierosolyma dicta sit "urbs Dei," erat quia per "Deum" in Verbo Veteris Testamenti intelligitur Divinum Verum procedens a Domino (videatur supra, n. 220(a), 222 (a)); quod Hierosolyma dicta sit "urbs magni Regis," erat quia per "Regem," cum de Domino, similiter significatur Divinum Verum ab Ipso procedens (videatur etiam supra, n. 31): inde nunc est quod Hierosolyma dicatur
"urbs veritatis" (Sachar. viii. 3).

[12] Apud Esaiam,
"Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus et Formator ab utero,... Irrita reddo signa mendacium rejiciens sapientes retro, et scientiam eorum stultam faciens dicens Hierosolymae habitaberis, et urbibus Jehudae aedificabimini, et vastitates ejus erigam" (xliv. 24-2|6|):
agitur ibi de rejectione ecclesiae cujus doctrina est ex propria intelligentia, et de instauratione novae cujus doctrina est a Domino; doctrina ex propria intelligentia intelligitur per "Irrita reddo signa mendacium, rejiciens sapientes retro, et scientiam eorum stultam faciens;" et doctrina quae ex Domino, per "dicens Hierosolymae habitaberis, et urbibus Jehudae aedificabimini."

[13] Apud Jeremiam,
"Nonne Vides quid illi faciunt in urbibus Jehudae, et in plateis Hierosolymae?... Cessare faciam ex urbibus Jehudae et ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem evadet terra" (vii. 17, 34);
"urbes Jehudae et plateae Hierosolymae" etiam hic significant vera doctrinae; "vox gaudii et vox laetitiae" est jucundum ex affectione boni et veri; "vox sponsi et vox sponsae" sunt ipsae illae affectiones, quae quod desiturae intelligitur per quod "in vastitatem evadet terra;" "terra" est ecclesia.

[14] Apud Esaiam,
Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnent vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum.... In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth;.... in die illo erit altare Jehovae in medio Aegypti" (xix. 2, 18, 19);
per "Aegyptum" intelligitur naturalis homo et ejus scientificum; per quod "pugnent vir contra fratrem et socius contra socium," intelligitur quod contra bonum et verum; "urbs contra urbem, et regnum contra regnum," significat quod doctrina contra doctrinam et ecclesia contra ecclesiam; "in die illo" significat adventum Domini et tunc statum eorum qui naturales sunt et in veris scientificis; "quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis," significant vera doctrinae in copia quae genuina ecclesiae ("quinque" sunt plura aut in copia, "urbes" sunt vera doctrinae, "labium Canaanis" significat genuina vera ecclesiae); "altare Jehovae" ibi significat cultum ex bono amoris.

[15] Apud eundem,
"Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam,... fastidivit urbes, non reputat hominem, luget, languescit terra, Libanus emarcuit" (xxxiii. 8,9);
"semitae" quae devastatae, et "via" quae non transitur, sunt vera ducentia ad caelum, quae sunt vera ecclesiae; "fastidire urbes" est vera doctrinae; "non reputare hominem" est verum et bonum; "terra" quae luget et languescit est ecclesia quoad bonum; "Libanus" qui emarcuit est ecclesia quoad verum.

[16] Apud eundem,
"Canta sterilis, non pepererat..., quia multi sunt filii desolatae prae filiis maritatae;... amplifica locum tentorii tui... semen tuum gentes hereditabit, et urbes desolatas habitari facient" (liv. (1, 2,) 3);
"sterilis" quae non pepererat significat gentes apud quas nondum vera ex Verbo; "filii desolatae" sunt vera quae accepturi; "filii maritatae" sunt vera apud illos qui in ecclesia; "amplificare locum tentorii" est quod illis cultus ex bono; "semen" est verum inde; "gentes" quas hereditabit sunt bona; "urbes" quae habitabuntur sunt doctrinae inde.

[17] Apud Jeremiam,
"Adducam super eos omne bonum,... agros argento ement, idque scribendo in libello,... in urbibus Jehudae et in urbibus montis, et in urbibus planitiei, et in urbibus meridiei" (xxxii. 42, 44; cap. xxxiii. (1)13):
haec dicuntur de illis in ecclesia qui in bono et inde veris sunt; "agros argento emere" est comparare sibi bonum ecclesiae per vera; "scribere in libello" est implantare vitae; "urbes Jehudae et urbes montis" sunt vera doctrinae quae illis qui e regno caelesti Domini sunt; "urbes planitiei et urbes meridiei" sunt vera doctrinae quae illis qui in regno spirituali Domini sunt.

[18] Apud Matthaeum,
"Vos estis lux mundi; non potest urbs quae in monte exposita est occulta esse; nec accendunt lucernam et ponunt illam subter modium" (v. 14, 15):
haec dicta sunt ad discipulos, per quos omnia vera et bona in complexu significantur; quapropter dicitur "Vos estis lux mundi," per "lucem" enim significatur Divinum Verum et inde intelligentia; quia illa significata sunt per "Vos estis lux mundi," ideo dicitur, "non potest urbs in monte posita occulta esse, nec accendi lucerna et poni subter modium;" per "urbem" enim "in monte positam" significatur verum doctrinae ex bono amoris, et per "lucernam" in genere verum ex bono et inde intelligentia.

[19] Apud eundem,
"Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis urbs et domus divisa contra se non consistit" (xii. 25);
per "regnum in spirituali sensu significatur ecclesia, per "urbem" et "domum" ejus doctrinae verum et bonum, quae non consistunt sed dilabuntur si non unanimiter concordant.

[20] Apud eundem,
Jesus mittit duodecim discipulos iis dicens, "In viam gentium non abitote, et in urbem Samaritanorum non ingredimini; abitote potius ad oves deperditas domus Israelis" (x. 5, 6);
"via gentium" in quam non abirent, significat falsum ex malo; "urbs Samaritanorum" quam non ingrederentur, significat falsam doctrinam eorum qui rejiciunt Dominum; "oves deperditas domus Israelis" significant illos qui in bono charitatis sunt et inde fide ("Israel" sunt omnes illi ubicunque sunt). Quod "urbs Samaritanorum" significet falsam doctrinam eorum qui rejiciunt Dominum, est quia Samaritani non admiserunt Ipsum (videatur Luc. ix. 52-56).

[21] Apud eundem,
Jesus dixit, "Quando persequuntur vos in urbe una, (1)fugite in aliam" (x. 23);
per "urbem" hic quoque intelligitur doctrina falsi ex malo; quod ubi illa, et non admitteretur doctrina veri, intelligitur per quod "si persequerentur in urbe una fugerent in aliam."

[22] Apud Lucam,
"Paterfamilias indignatus dixit servo, Abi ocius in plateas et vicos urbis, ac pauperes, mancos, claudos et caecos introduc huc" (xiv. 21);
quod "abirent in plateas et vicos urbis" significat quod inquirerent ubi sunt qui recipiunt vera doctrinae; "plateae" enim et "vici" sunt vera doctrinae (ut supra), et "urbs" est doctrina; "pauperes," "manci," "claudi" et "caeci" significant illos qui non in veris et bonis sunt, sed usque desiderant illa. (Quinam in specie significantur per "pauperes," quinam per "mancos," "claudos," et "caecos," videatur ex Arcanis Caelestibus in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 107.)

[23] Apud eundem,
Homo nobilis abiens ut acciperet sibi regnum,... dedit servis suis decem minas ad negotiandum; cum rediit vocari jussit servos. "Accessit primus dicens,... Mina tua lucrata est decem minas: cui dixit, Bone serve, quia super minimo fidelis fuisti, habebis potestatem super decem urbes. Mox venit secundus dicens, Domine, mina tua fecit quinque minas: cui dixit, Tu quoque esto super quinque urbes" (xix. 12-19, seq.);
per haec in sensu spirituali plura significantur quam ut paucis exponi possit; solum quod per "urbes" ibi non intelligantur urbes, sed doctrinalia veri et boni, et per "habere potestatem super illas" intelligitur intelligentia et sapientia, per "decem" multa, et per "quinque" aliqua. (Quod "decem" in Verbo significent multum, videatur n. 1988, 3107, 4638, 9757; et quod "quinque" aliquid, n. 4638, 9604.) Ex his nunc constare potest quod per "nomen civitatis Dei mei, Novae Hierosolymae quae descendit e caelo a Deo meo," significetur doctrina Novae Ecclesiae, quae est in caelis. (Quae doctrina etiam data est in peculiari opusculo quae inscribitur De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti.)

AE n. 224

Apocalypsis Explicata n. 224

224. "Et nomen meum novum." - Quod significet quod etiam agnituri Divinum Humanum Domini, constat ex significatione "scribere super illum nomen meum novum," quod sit quod agnituri Divinum Humanum Domini: "scribere super illum" est implantare vitae (videatur Supra, n. 222), hic implantare fidei ex charitate, quia de illa fide in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur (videatur supra, n. 203); et implantare illi fidei est agnoscere corde. Quod "nomen Domini novum" sit Divinum Humanum Ipsius, est quia in libro hoc prophetico, qui Apocalypsis vocatur, agitur de illis qui in Nova Hierosolyma erunt, et de illis qui non erunt, ac non de successivis statibus ecclesiae, ut creditur (videatur supra, n. 5); ac illi qui in Nova Hierosolyma erunt, omnes agnituri sunt Divinum Humanum Domini: quare etiam in Doctrina Novae Hierosolymae ultimo dicitur,
"Quod Trinum in Domino sit, nempe ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, est arcanum e caelo, et pro illis qui in sancta Hierosolyma erunt" (n. 297 ibi).
Quod hoc sit "nomen Domini novum," constare potest ex eo, quod non prius in ecclesia agnitum fuerit. Quid porro per "nomen Jehovae," "Domini," et "Jesu Christi" in Verbo intelligitur, videatur supra (n. 26, 102, 135, 148); et quod intelligatur Divinum Humanum Domini (n. 26 et. 102): quod hoc per "nomen Jehovae" intelligatur, est causa quia "nomen" in Verbo significat quale status et rei (videatur supra, n. 148); et quale Divinum per quod omnia creata sunt et fiunt in caelis et in terris, est Divinum Humanum Domini, sicut etiam dicitur apud Johannem,
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat. Verbum;... et omnia per Ipsum facta sunt, et absque Eo factum est nihil quod factum est et mundus per Ipsum factus est Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate (i. 1-3, 10, 14);
ex his constare potest unde est quod per "nomen Jehovae" intelligatur Divinum Humanum Domini. Quod hoc intellectum sit in Verbo per "nomen Jehovae," manifestat Ipse Dominus apud Johannem,
Jesus dixit, "Pater glorifica nomen tuum; et venit vox e caelo dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 28);
"glorificare" est Divinum facere: et apud eundem,
Jesus dixit, "Manifestavi tuum nomen hominibus;... et notum feci illis nomen tuum, et notum faciam" (xvii. (6,) 26).

AE n. 225

Apocalypsis Explicata n. 225

225. (Vers. 13.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." - Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex illis quae supra (n. 108) dicta sunt, ubi similia.

AE n. 226

Apocalypsis Explicata n. 226

226. VERSUS 14-22.
"Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus, Principium opificii Dei. Novi tua opera, quod nec frigidus sis nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum te evomam ex ore meo. Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce. Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum. Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis."
14. "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe," significat illos qui in sola fide sunt, ita qui in fide separata a charitate (n. 227): "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus," significat a quo omne verum et omne fidei (n. 228); "Principium opificii Dei," significat fidem ab Ipso, quae primum ecclesiae quoad apparentiam (n. 229).
15. "Novi tua opera," significat vitam solius fidei (n. 230); "quod nec frigidus sis nec calidus," significat quod sit, quia absque charitate, inter caelum et infernum (n. 231); "utinam frigidus esses aut calidus," significat quod praestet ut nulla fides, aut ut sit sola charitas (n. 232).
16. "Itaque quia tepidus es," significat illos qui vivunt ex doctrina de sola fide et justificatione (per illam) (n. 233); "et nec frigidus nec calidus," significat quia absque charitate, inter caelum et infernum (n. 234); "futurum te evomam ex ore meo," significat separationem a cognitionibus ex Verbo (n. 235).
17. "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam," significat fidem eorum quod credant se in veris esse prae aliis (n. 236); "et non scis quod tu sis aerumnosus," significat quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant (n. 237); "et miserabilis et pauper," significat quod nec sciant quod illis non sint cognitiones veri nec cognitiones boni (n. 238); "et caecus et nudus, significat quod sint absque intellectu veri, et absque intellectu et voluntate boni (n. 239, 240).
18. "Suadeo tibi," significat medium reformationis illorum qui in doctrina de solo fide (n. 241); "emere a Ne aurum exploratum igne ut ditatus sis," significat ut a Domino comparent sibi genuinum bonum ut recipere possint vera fidei (n. 242); "et vestimenta alba ut induaris," significat et genuina vera et inde intelligentiam (n. 243); "ne appareat pudor nuditatis tuae," significat ne spurci amores (n. 244); "et collyrio inunge oculos (tuos) ut videas," significat ut aliquantum aperiatur intellectus (n. 245).
19. "Ego quoscunque amo, arguo et castigo," significat tentationes tunc (n. 246); "zelo age ergo, et resipisce," significat ut sit illis charitas (n. 247).
20. "Ecce sto ad ostium et pulso," significat praesentiam Domini perpetuam (n. 248); "si quis audiverit vocem meam," significat qui attendit ad praecepta Domini (n. 249); "et aperuerit ostium," significat receptionem corde seu vitam (n. 250); "intrabo ad illum," significat conjunctionem (n. 251); "(et) cenabo cum illo et ille Mecum," significat communicationem cum eis felicitatum caeli (n. 252).
21. "Vivens, dabo ei sedere Mecum in throno meo," significat qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus (n. 253); "sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius," significat comparative sicut Divinum Bonum est unitum Divino Vero in caelo (n. 254).
22. "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab Ecclesia Ipsius sunt (n. 255-257).

AE n. 227

Apocalypsis Explicata n. 227

227. (Vers. 14.) "Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe." - Quod significet illos qui in sola fide sunt, ita qui in fide separata a charitate, constat ex sensu interno seu spirituali omnium quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, nam quodnam essentiale ecclesiae intelligitur in scripto ad quamlibet ecclesiam, non aliunde quam ex illo sensu patet; sunt enim prophetica, et omnia prophetica, sicut omnia Verbi in genere, scripta sunt per correspondentias, ob causam ut per illa conjunctio sit caeli cum ecclesia; per correspondentias, fit conjunctio: caelum enim seu angeli ibi intelligunt omnia spiritualiter quae homo naturaliter, et inter naturalia et spiritualia est perpetua correspondentia, et per correspondentias talis conjunctio qualis est animae et corporis. Inde est quod Verbum tali stylo conscriptum sit; alioqui non foret anima inibi, proinde nec caelum; et si non caelum, nec foret Divinum. Inde nunc est quod dictum sit quod ex interno seu spirituali sensu omnium quae in scripto ad quamlibet ecclesiam sunt pateat quodnam ecclesiae intelligitur; ita quod in his quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt, agatur de illis qui in sola fide sunt, seu in fide separata a charitate. Fides separata a charitate dicitur; et per id intelligitur fides separata a vita, nam charitas est vitae: quare cum fides inde separata est, illa non est in homine, sed est extra illum; quod enim residet solum in memoria, et inde desumitur in cogitationem, ac non intrat voluntatem hominis et inde in actum, hoc non est intra illum sed extra illum; memoria enim et inde cogitatio est modo sicut atrium, per quod intratur in domum; domus est voluntas. Talis est sola fides, seu fides separata a charitate. (Praeterea qualis illa fides est (1)videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 108-122; tum in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; ac in opere De Caelo et Inferno, n. 270, 271, 364, 482, 526; ut et supra in Explicatione super Apocalypsin, n. 204 (a), 211, 212, 213. Porro quid Charitas et quid Proximus, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107; in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19, 528-535; ac supra in Explicatione, n. 182, 198, 213.)

AE n. 228

Apocalypsis Explicata n. 228

228. "Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus." - Quod significet a quo omne verum, et omne fidei, constat ex significatione "amen," quod sit veritas seu verum (de qua sequitur); et ex significatione "Testis fidelis et veri," cum de Domino, quod sit omne fidei ab Ipso; "testis enim," cum de Domino, significat Divinum Verum quod ab Ipso, et inde omne fidei, nam fides est veri et verum est fidei. Divinum Verum procedens a Domino dicitur "testis," quia est Divinum Ipsius in caelo et in ecclesia, in quo Ipse est, et quod Ipse est ibi; hoc enim procedit ex Divino Humano Ipsius, et implet totum caelum, ac format et facit illud; inde est quod caelum in toto complexu referat unum hominem. Quia Divinum Verum inde est, et tale est, ideo dicitur "testis;" testatur enim de Divino Humano Domini, ac manifestat illud apud omnes qui recipiunt Divinum Verum ab Ipso. Ex hoc est quod angeli superiorum caelorum non aliud Divinum percipiant, et percipere possint, quam Divinum Humanum Domini, (et) hoc ex influxu totius caeli in mentes eorum. Inde constare potest unde est quod "testis," cum de Domino, significet Ipsum quoad Divinum Verum in caelo et in ecclesia; et quod "testari," cum de illis qui recipiunt Divinum Verum a Domino, significet agnoscere corde Divinum Domini in Humano Ipsius (videatur supra, n. 27). (Quod caelum in toto et in parte referat unum Hominem, et quod hoc sit ex Divino Humano Domini, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-86, seq., et n. 101; et quod Divinum procedens a Domino, quod format caelum, et angelos ad imaginem caeli, sit Divinum Verum, n. 13, 133, 138-140.)

[2] Divinum hoc Verum vocatur a Domino "Paracletus, Spiritus veritatis," de quo dicitur quod "testetur de Ipso" et quod "sit ab Ipso:" quod testetur de Ipso, apud Johannem,
"Quando venerit Paracletus Spiritus veritatis Ille testabitur de Me" (xv. 26);
et quod sit ab Ipso, apud eundem,
Paracletus, "Spiritus veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semet, sed quaecunque audiverit loquetur:... Ille Me glorificabit, quia ex meo accipiet et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod a meo accepturus sit et annuntiaturus vobis" (xvi. 13-15);
quod Divinum Verum sit ex Domino, intelligitur per quod "non loquetur ex semet," sed quod "ex meo accipiet et annuntiabit vobis;" quod sit ex Divino Humano Domini, per haec, "Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt; propter hoc dixi, quod ex meo accepturus sit et annuntiaturus vobis;" et quod illud Divinum Humanum Domini manifestet, per haec, "Ille Me glorificabit:" "glorificare" est Divinum Humanum Domini notum facere. (Quod id sit "glorificare," cum de Domino, videatur in Doctrina Hierosolymae, n. 294.)

[3] Simile significatur per haec Domini verba,
"Ego veritatem vobis dico, prodest ut abeam:... si abivero mittam" Paracletum, Spiritum veritatis "ad vos" (Joh. xvi. 7, 8);
inde patet quod sit ex Divino Humano Ipsius. Quod Dominus Se dicat "Amen," est quia "amen" significat veritatem; ita Ipsum Dominum, quia cum in mundo fuit, erat ipsa Divina Veritas, seu ipsum Divinum Verum: quae etiam causa erat,
quod Dominus toties dixerit "Amen," et "Amen, amen" (Ut Matth. v. 18, 26; cap. vi. 16; cap. x. 23, 42; cap. xvii. 20; cap. xviii. 3, 13, 18; cap. xxiv. 2; cap. xxviii. 20: Joh. i. 52 (B.A. 51); cap. iii. 11; cap. v. 19, 24, 25; cap. vi. (1)26, 32, 47, 53; cap. viii. 34, 51, 58; cap. x. 1, 7; cap. xii. 24; cap. xiii. 16, 20, 21; cap. xxi. 18, 25).

[4] Quod Dominus fuerit ipsum Divinum Verum cum erat in mundo, Ipse docet apud Johannem,
"Ego sum via, veritas, et vita" (xiv. 6):
et apud eundem,
"Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate" (xvii. 19);
quod "sanctum" in Verbo dicatur de Divino Vero, ac "sanctificari" de illis qui recipiunt illud, videatur supra (n. 204); inde "sanctificare Se Ipsum," est Humanum suum Divinum facere. (Sed de his plura videantur quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, in locis inde citatis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 303-306.)
Praeterea quod "amen" significet confirmationem Divinam, videatur supra (n. 34); ut quoque in Veteri Testamento (Deutr. xxvii.(2)15-26: 1 Reg. i. 36: Esai. lxv. 16: Jerem. xi. 5; cap. xxviii. 6; Psalm, xli. 14 (B.A. 13); Psalm. lxxii. 19; Psalm. lxxxix. 53 (B.A. 52); Psalm. cvi. 48).

AE n. 229

Apocalypsis Explicata n. 229

229. "Principium opificii De" - Quod significet fidem ab Ipso, quae primum ecclesiae quoad apparentiam, constat significatione "principii," quod sit primum; et ex significatione "opificii Dei," quod sit ecclesia (de qua sequitur). Quod fides sit quae intelligitur per "principium opificii Dei," est quia de illa in scriptis ad hujus Ecclesiae Angelum agitur; quod autem fides sit "principium opificii Dei," hoc est, primum ecclesiae ad apparentiam, nunc dicetur. Per fidem hic intelligitur fides a Domino, nam fides non a Domino non est fides ecclesiae; ac fides a Domino est fides charitatis: haec fides est primum ecclesiae quoad apparentiam, quia primum apparet homini ecclesiae, at lpsa charitas est actualiter primum ecclesiae, quia haec facit ecclesiam apud hominem.

[2] Sunt duo quae faciunt ecclesiam, charitas et fides. Charitas est affectionis, et fides est cogitationis inde; ipsa essentia cogitationis est affectio, nam absque affectione nemo cogitare potest; omne vitae quod inest cogitationi est ex affectione: inde patet quod primum ecclesiae sit affectio quae est charitatis seu amoris. At quod fides dicatur primum ecclesiae, est quia primum apparet; quod enim homo credit, hoc cogitat et cogitatione videt; at id quo homo spiritualiter afficitur, non cogitat, quare nec cogitatione videt, verum percipit sensu quodam qui non se refert ad visum sed ad sensitivum aliud quod vocatur sensitivum jucundi: hoc jucundum, quia est spirituale ac supra sensum jucundi naturalis, homo non percipit, nisi dum spiritualis factus est, hoc est, cum regeneratus est a Domino. Inde est quod illa quae fidei sunt, ita quae visus, credantur esse prima ecclesiae, tametsi non prima sunt nisi quoad apparentiam; hoc ergo vocatur "principium opificii Dei," quia Verbum in littera est secundum apparentiam; est enim pro simplicibus: at spirituales homines, sicut angeli, elevantur supra apparentias, ac percipiunt Verbum quale est in suo sensu interno, consequenter quod charitas sit primum ecclesiae ac fides inde; nam, ut supra dictum est, fides quae non est ex charitate, et quae non est charitatis, non est fides. (De qua re etiam videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39.)

[3] Ab antiquis usque temporibus controversum est quid primum ecclesiae est, num fides vel num charitas; et illi qui nesciverunt quid charitas dixerunt esse fidem, at qui sciverunt quid charitas dixerunt esse charitatem, ac fidem esse charitatem quoad apparentiam, quoniam affectio charitatis apparens ad visum in cogitatione est fides; jucundum enim affectionis cum transit a voluntate in cogitationem se format, ac in variis formis se sistit videndum. Hoc non sciverunt simplices; quare arripuerunt pro primo ecclesiae quod coram visu cogitationis eorum apparuit; et quia Verbum in littera est secundum apparentias, ideo hoc vocatur ibi "primum," "principium" et "primogenitum." Ob hanc causam Petrus, per quem repraesentata est fides ecclesiae, dictus est primus Apostolorum, cum tamen Johannes erat primus, quoniam per Johannem repraesentatum est bonum charitatis. Quod non Petrus sed Johannes esset primus Apostolorum, patet ex eo, quod Johannes accubuerit ad pectus Domini, et quod secutus sit Dominum, et non Petrus (Joh. xxi. 20-22). (Quod per duodecim Discipulos Domini repraesentata fuerint omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod per Petrum repraesentata sit fides, n. 4738, 6000, 6073, 6344, 10087, 10580; et quod per Johannem repraesentatum sit bonum charitatis. n. 3934, (1)6073, 10087.)

[4] Ob eandem etiam causam per Rubenem, quia primogenitus filiorum Jacobi fuit, repraesentata est fides, et creditum quod tribus ab illo nominata esset prima; sed usque non illa tribus erat prima, verum tribus Levi, quoniam per Levi repraesentatum est bonum charitatis; quare etiam haec tribus facta est sacerdotium, ac sacerdotium est primum ecclesiae. (Quod per duodecim filios Jacobi seu per duodecim tribus ab illis nominatas repraesentata fuerint omnia vera et bona ecclesiae, videatur n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891, 7996; quod per Rubenem repraesentata sit fides, n. 3861, 3866, 4605, 4731, 4734, 4761, 6342-6345; et quod per Levi repraesentatum sit bonum charitatis, n, 3875, 4497, 4502, 4503.) Ob eandem causam etiam est, quod in primo capite Geneseos, ubi agitur in sensu litterae de creatione caeli et terrae, sed in sensu interno de nova creatione seu regeneratione hominis ecclesiae tunc, dicatur quod primum facta sit lux, ac postea sol et luna (videatur ibi vers. 3-5 et 14-19), cum tamen sol est primum et lux est inde: quod lux primum creationis dicta fuerit, erat quia per "lucem" significatur verum fidei, ac per "solem" et "lunam" bonum amoris et charitatis. (Quod per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos in sensu spirituali intelligatur et describatur nova creatio hominis ecclesiae caelestis, seu regeneratio ejus videatur in explicatione illius capitis in Arcanis Caelestibus, tum n. 8891, 9942, 10545; quod "lux" significet verum ex bono, ita quoque verum fidei, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-130; ac quod "sol" significet bonum amoris, et "luna" bonum charitatis, utrumque a Domino, in eodem opere, n. 116-125, 146.) Ex his nunc constare potest quid significat "principium opificii Dei," quod nempe fidem a Domino quae primum ecclesiae quoad apparentiam.

AE n. 230

Apocalypsis Explicata n. 230

230. (Vers. 15.) "Novi tua opera." Quod significet vitam solius fidei, constat ex significatione "operum," quod sint illa quae sunt interioris vitae hominis, quia opera ab illis procedunt, ac sunt eorum effectus (de qua supra, n. 157, 185); hic itaque significant vitam solius fidei, quia in scriptis ad hanc ecclesiam de ea agitur. Ad singulas ecclesias praemittitur, "Novi tua opera;" ac ubivis significant illa ecclesiae de quibus ibi agitur (videatur supra, n. 98); qualis itaque vita solius fidei est, seu fidei separatae a charitate, describitur in nunc sequentibus.

AE n. 231

Apocalypsis Explicata n. 231

231. "Quod nec frigidus sis nec calidus." - Quod significet quod sit, quia absque charitate, inter caelum et infernum, constat ex significatione "frigidi," quod sit qui non in amore spirituali sed in amore infernali (de qua sequitur) et ex significatione "calidi," quod sit qui in amore spirituali (de qua etiam sequitur). Inde patet quod per "quod nec frigidus sis nec calidus," significetur quod nec sit in amore infernali nec in amore spirituali, sed inter utrumque; et qui est inter utrumque is est inter infernum et caelum.

[2] Quod tales sint qui in sola fide seu in fide separata a charitate, nondum scitum est; sed quod illi sint, patet ex singulis quae ad Angelum hujus Ecclesiae scripta sunt; et praeterea ex eo, quod qui in fide separata a charitate sunt, vivant sibi, mundo et genio, et qui ita vivunt, in amore infernali sunt; et quod usque per lectionem Verbi, per auditionem praedicationum inde, per usurpationem Sanctae Cenae, et per plura quae memoria tenus retinent ex Verbo, spectent ad caelum, et cum hoc faciunt, in aliquo calore spirituali sunt; sed quia usque non est calor seu amor spiritualis, quia non vivunt secundum Verbum ideo non calidi sunt nec frigidi. Sic etiam dividunt mentem in binas partes; nempe per illa quae sunt Verbi se vertunt ad caelum, et per illa quae sunt vitae se vertunt ad infernum; ita haerent inter utrumque. Qui tales sunt, dum in alteram vitam veniunt, cupiunt ad caelum, dicentes se fidem habuisse, legisse Verbum, audivisse praedicationes, frequentasse Sacram Cenam, ac per illa salvandos esse: sed cum exploratur vita eorum, apparet ea prorsus infernalis; quod nempe nihili fecerint inimicitias, nihili odium, nihili vindictas, nihili astus, nihili machinationes dolosas; rectum, sincerum, justum, quae fecerunt, solum in externa forma fecerunt, ob causam ut appareant tales mundo, at interius in se seu in suo spiritu cogitaverunt alia, ac multi contraria, credentes quod cogitationes et intentiones nihil faciant, modo coram mundo non eluceant: inde est quod spiritus eorum, cum solutus est a vinculo cum corpore terrestri, talis sit; nam spiritus hominis est qui cogitat et intendit.

[3] Hi sunt qui intelliguntur per Domini verba,
"Multi dicent Mihi in illo die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus: at tunc confitebor illis, Nunquam novi vos; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis" (Matth. vii. 10-27):
tum quoque per haec,
"Cum coeperitis foris stare et pulsare ostium, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet, Non novi vos unde sitis; tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes Operarii iniquitatis" (Luc. xiii. (1)25-27):

[4] Quod "frigus" significet amorem infernalem, est quia "calor" significat amorem caelestem. (Quod "calor" significet amorem caelestem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 567, 568; et quod amor in Dominum et amor erga proximum seu charitas sint amores caelestes, et faciunt caelum, in eodem opere, n. 13-19; et quod amor sui et amor mundi sint amores infernales et faciant infernum, ibi, n. 551-565. Quod in infernis etiam sit calor, sed immundus, in Arcanis Caelestibus, n. 1773, 2757, 3340; sed quod ille calor vertatur in frigus cum influit calor caelestis, in opere De Caelo et Inferno, n. 572.)

AE n. 232

Apocalypsis Explicata n. 232

232. "Utinam frigidus esses aut calidus." - Quod significet quod praestet ut nulla fides, aut ut sit sola charitas, constat ex significatione "Utinam frigidus esses," quod sit quod praestet ut nulla fides sit (de qua sequitur); et ex significatione "aut calidus," quod sit ut sit sola charitas. Quid sola charitas, dicetur in sequentibus; hic primum quid nulla fides. Est quidem illis, qui in doctrina de sola fide, nulla fides; sed est nulla fides spiritualis, seu nulla fides ecclesiae, ast est fides naturalis, quae etiam fides persuasiva dicenda est. Credunt enim quod Verbum sit Divinum, credunt vitam aeternam, et credunt remissionem peccatorum, et plura alia; sed fides illa, apud eos qui absque charitate sunt, est fides persuasiva, quae in se spectata non differt a fide rerum ignotarum quae audiuntur ab aliis in mundo, et creduntur tametsi non visae aut non intellectae, sed quia dictae a quodam quem putant fide dignum: ita est fides alius in se et non sua: et fides alius in se, et non facta sua per visum et intellectum, non absimilis est fidei caeci nati de coloribus et aspectabilibus mundi, cui etiam tactus gravis est; de quibus extraneam ideam habet, quam nemo novit quam ipse. Haec fides est quae vocatur fides historica, et nullatenus fides spiritualis qualis erit fides ecclesiae. Fides spiritualis seu fides ecclesiae omnis est ex charitate, sic ut in sua essentia sit charitas; etiam res spirituales quae creduntur, apparent in luce illis qui in charitate sunt. Ab experientia hoc dico; quisque enim qui in mundo in charitate vixit, in altera vita videt sua vera quae credit; at qui in sola fide fuerunt prorsus nihil vident.

[2] Sed usque fides solum historica per cogitationem de Deo, de caelo, deque vita aeterna, aliquam conjunctionem habet cum caelo, Verum solum per cogitationem obscuram, non autem per affectionem quae est charitatis, haec enim nulla est; quapropter per affectionem quae illis, quae est affectio amoris sui et mundi, conjuncti sunt inferno. Inde constare potest quod sint inter caelum et infernum, spectant nempe oculis ad caelum, et corde ad infernum; et qui ita faciunt illi profanant, ac profanatorum sors in altera vita omnium pessima est: profanare est credere Deum, Verbum, vitam aeternam, et plura quae in sensu litterae Verbi dicuntur, et usque vivere contra illa.

[3] Inde nunc est quod dicatur, "Utinam frigidus esses aut calidus;" nam qui frigidus est, hoc est, absque fide, non profanat, nec qui calidus, hoc est, cui sola charitas. (Quid profanatio, et qualis illa, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 169, 172; at quid et qualis fides persuasiva, n. 116-119; tum quod nulla fides spiritualis sit ubi non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39.) Paucis nunc dicetur quid sola charitas. Charitas in se spectata est affectio spiritualis; at sola charitas est affectio naturalis et non spiritualis; ipsa enim charitas, quae est affectio spiritualis, formatur per vera ex Verbo, et quantum per illa formatur tantum spiritualis est; at sola charitas, quae est affectio naturalis, non formatur per aliqua vera ex Verbo, sed existit apud hominem ex auditione praedicationum praeter quod attendat ad vera et discat illa; proinde sola charitas etiam est absque fide, nam fides est veri et verum est fidei.

AE n. 233

Apocalypsis Explicata n. 233

233. (Vers. 16.) "Itaque quia tepidus es." - Quod significet illos qui vivunt ex doctrina de sola fide et justificatione per illam, constat ex significatione "tepidi," quod sint qui inter caelum et infernum sunt, et per id serviunt duobus dominis: quod illi qui cogitant, credunt et vivunt ex doctrina de sola fide et de justificatione per illam, tales sint, nondum notum est; quapropter manifestabitur. Sunt duo status fidei et inde vitae, seu vitae et inde fidei, hominum qui in ecclesia; unus est ex doctrina, et alter est ex Verbo aut ex praedicatione ex Verbo. Quod duo hi status sint, vix aliquis novit; quod tamen sint, et quod apud aliquos unum agant, et apud plures non unum agant, datum est per vivam experientiam apud spiritus recentes e mundo videre et cognoscere, quoniam illi secum ferunt omnes status vitae suae; hoc autem apud homines, dum vivunt in mundo, non videri et cognosci potest, quoniam quid hominis spiritus apud se cogitat, credit et amat in spiritualibus, non propalari potest ulli quam per loquelam et externa facta; et haec procedunt quoad illa quae fidei sunt vel ex doctrina recepta in ecclesia, vel ex praeceptis Domini e Verbo absque cogitatione ex doctrina; illud apud eruditos, hoc apud simplices.

[2] Qualis itaque est status cogitationis, fidei et vitae ex doctrina, primum dicetur. Doctrina ecclesiarum in Christiano orbe hodie dictat quod sola fides salvet, et quod vita amoris nihil faciat; tum quod homo cum recepit fidem justus sit, et cum ita justificatus est quod dein non aliquid mali ei imputetur; proinde quod salvetur omnis homo, etiam malus, si modo fidem habeat vel fidem recipiat, etiamsi id foret in ultima vitae hora. Qui itaque ex doctrina cogitant et vivunt, illi omittunt bona, quia credunt illa nihil afficere hominem seu efficere ad salutem; et illi quoque non curant mala cogitationis et voluntatis suae, sive sint contemptus aliorum prae se, sive sint inimicitiae, odia, vindictae, astus, doli, ac similia alia, quia credunt talia non imputari illis qui justificati sunt per fidem; dicentes corde se non sub jugo legis esse, quia Dominus pro illis implevit legem, nec in damnatione, quia Dominus illam sustulit. Inde nunc est quod illi qui ex doctrina de sola fide et de justificatione cogitant, vivunt, et credunt, nihil in vita sua spectent ad Deum, sed solum ad semet et ad mundum; et qui solum ad semet et ad mundum spectant in cursu vitae suae, illi adjungunt se infernis; nam omnes qui in infernis sunt, nihili faciunt bonum, et nihili malum. Verbo, vivere ex doctrina illa, est se confirmare in vita, quod perinde sit si bonum cogitent, velint, et faciant, quia non inde salus; et quoque quod perinde sit si malum cogitent, velint, et quantum non timent leges, faciant, quia non inde damnatio; modo habeant confidentiam seu fiduciam, quae vocatur fides salvans (de qua in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 115). Quod illi "tepidi" sint, patet ex eo: quando ex doctrina illa cogitant, loquuntur aut praedicant, quod de Deo, de Domino, de Verbo, de vita aeterna, cogitent, loquantur et praedicent; at prorsus nihil dum extra doctrinam sunt. Per illam cogitationem spectant ad caelum, sed per vitam conjungunt se inferno; quapropter inter caelum et infernum sunt; et qui inter utrumque sunt, "tepidi" sunt.

[3] Haec dicta sunt de statu fidei et inde vitae hominum intra ecclesiam ex doctrina; nunc dicetur de statu fidei et inde vitae hominum ecclesiae ex Verbo. Illi qui nati sunt intra ecclesias ubi doctrina de sola fide et de justificatione per illam recepta est, quoad plurimam partem non sciunt quid sola fides nec quid intelligitur per justificationem; quare cum audiunt illa ex praedicatione, cogitant quod intelligatur vita secundum praecepta Dei in Verbo, hoc enim credunt esse fidem et quoque justificationem; altius non intrant in arcana doctrinae: hi quoque, cum instruuntur de sola fide et de justificatione, non aliter credunt quam quod sola fides sit cogitare de Deo et de salute, et quomodo vivendum; et quod justificatio sit vivere coram Deo. In hoc statu cogitationis et fidei tenentur a Domino omnes intra ecclesiam qui salvantur, et quoque post excessum e mundo illustrantur in veris, nam recipere illustrationem possunt. Illi autem qui vixerunt ex doctrina de Sola fide et de justificatione per illam (de quibus supra), occaecantur, ex causa quia sola fides est nulla fides, et inde justificatio per solam fidem est res nihili. (Quod sola fides sit nulla fides, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39.)

[4] Ex his constare potest quinam per "tepidos" intelliguntur, quod nempe illi qui dicunt corde, "Quid refert si bonum cogitem, velim et faciam? quia per id nulla salus; satis est quod habeam fidem:" et quoque, "Quid refert si malum cogitem et velim? quia per id nulla damnatio:" relaxantes sic omnia frena suis cogitationibus et intentionibus, ita suo spiritui, nam spiritus est qui cogitat et intendit, et fit prorsus secundum id. At sciendum est quod perpauci sint qui ex doctrina ita vivunt, tametsi a praedicatoribus creditur quod omnes qui praedicationes eorum audiunt; ex Divina enim Domini providentia est quod perpauci sint, ex causa quia sors "tepidorum" non absimilis est sorti profanatorum; et sors profanatorum est, quod illis, post vitam in mundo, auferantur omnia quae sciverunt ex Verbo, ac dein relinquantur sui spiritus cogitationi et amori; et cum cogitatio quae fuerat eis ex Verbo ablata est, fiunt omnium stupidissimi; apparent etiam in luce caeli sicut adusta sceleta aliqua cute circuminducta. (De Profanatione et de sorte illorum qui profanant, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 172.)

AE n. 234

Apocalypsis Explicata n. 234

234. "Et nec frigidus nec calidus." - Quod significet quia absque charitate, inter caelum et infernum, constat ex illis quae supra (n. 231) dicta et ostensa sunt.

AE n. 235

Apocalypsis Explicata n. 235

235. "Futurum te evomam ex ore meo." Quod significet separationem a cognitionibus ex Verbo, constat ex significatione "evomere," cum a Domino, quod sit separatio; non quod Dominus illos separet a Se, sed quod illi se separent a Domino. "Evomere" dicitur, quia agitur de "tepido," et tepidum in mundo causatur evomitionem; est etiam ex correspondentia, nam cibus quem sumit homo correspondet cognitionibus, ac inde in Verbo significat illas; quare separatio ab illis significat non admissionem; verum quia aliquid e Verbo admittunt, significat ejectionem seu evomitionem; (quod "cibus" ex correspondentia significet cognitiones et inde intelligentiam, videatur n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, (1)5655, 8562; ex causa qua cognitiones nutriunt internum hominem seu spiritum, sicut cibi nutriunt externum hominem seu corpus, n. 4459, 5293, 5576, 6277, 8418;) et ex significatione "ex ore," cum de Domino, quod sit ex Verbo.

[2] Quod "ex ore," cum de Domino, significet Verbum, est quia Verbum est Divinum Verum, et hoc procedit a Domino; ac quod procedit ac influit apud hominem, dicitur "ex ore," tametsi non ex ore, sed sicut lux ex Sole; nam Dominus supra caelos ubi angeli apparet ut Sol, ac inde "lux" est Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia est angelis et hominibus (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125, et 126-140). Inde constare potest quod "evomere ex ore meo," significet separare a Divino Vero, seu quod idem, a cognitionibus e Verbo. Quod illi qui "tepidi" sunt, hoc est, "non frigidi nec calidi," qui sunt qui vivunt ex doctrina de sola fide et de justificatione per illam (de qua re mox supra), separati sint a cognitionibus e Verbo, ipsi non sciunt; credunt enim quod in cognitionibus sint prae aliis, sed usque non sunt, immo vix in aliqua; quod non sint, est causa quia principia doctrinae et religionis eorum sunt falsa, et ex falsis principiis non sequuntur nisi quam falsa: quapropter cum legunt Verbum, detinent mentem in suis falsis; unde vel non vident vera, et si vident vel illa praetereunt vel falsificant: principia falsa sunt, quod salvatio sit per solam fidem, et quod per illam justificetur homo. Quod separati sint (a) cognitionibus e Verbo, et quod non videant ibi vera, ipsi scire possunt si volunt; quid enim frequentius a Domino dicitur, quam quod debeant facere verba Ipsius, mandata Ipsius, voluntatem Ipsius, et quod cuilibet retribuetur secundum facta? tum quod totum Verbum fundetur super binis mandatis, quae sunt amare Deum et amare proximum, et quod amare Deum sit facere praecepta Ipsius? (Joh. (1)xiv. 21, 23, 24.) Quod facere debeant, ut salventur, hoc in utroque Testamento millies dictum est; tum quod audire et scire nihil sint nisi faciant: sed illi qui apud se confirmaverunt solam fidem et justificationem per illam, an videant illa? et si vident annon falsificent illa? Inde est quod illis nulla doctrina vitae sit, sed doctrina solius fidei; cum tamen vita facit hominem ecclesiae, ac illa fiunt fidei ejus quae sunt vitae ejus.

[3] Quod separati sint a cognitionibus e Verbo, etiam constare potest ex eo, quod non sciant quod vivant post mortem corporis sicut homines; quod illis spiritus sit qui vivit; quod Caelum sit ex Humano Genere et quoque Infernum; quod prorsus nihil sciant de Caelo, et de Gaudio caelesti; nihil de Inferno et de igne infernali; ita nihil de Mundo Spirituali; nihil de sensu Verbi interno seu spirituali; nihil de Glorificatione Humani Domini; nihil de Regeneratione; de Tentatione; de Baptismo, quid involvit; de Sancta Cena, quid ibi significat Caro et Sanguis, seu Panis et Vinum; nihil de Libero Arbitrio; nihil de Interno Homine; nihil de Charitate, de Proximo, de Bono, de Amore; nec sciunt quid Remissio Peccatorum; praeter plura alia. Audivi etiam angelos dicentes quod quando datur illis spectare in ecclesiam, et videre illos qui credunt se ex doctrina intelligentes esse, (2) videant meram caliginem, et illos quasi alte sub undis.

[4] Separantur a cognitionibus e Verbo ex binis causis: prima est, quod non illustrari possint a Domino, influit enim Dominus in bonum hominis, et ex illo illustrat illum in veris, hoc est, influit in amorem hominis et inde in fidem; altera causa est, quia profanant vera per falsificationes, et qui ita faciunt illi separantur ab ipsis veris, dum in mundo vivunt, ut non sciant illa, in altera autem vita rejiciunt a se omnia quae in mundo sciverunt ex Verbo: haec et illa separatio intelligitur per "evomi ex ore." Similia intelliguntur per "evomere" et per "vomitum" alibi in Verbo; ut in sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Jehovah commiscuit in medio Aegypti spiritum perversitatum; unde seduxerunt Aegyptum in Omni opere ejus, quemadmodum seducitur ebrius in vomitu suo" (xix. 14);
per "Aegyptum" significatur scientia rerum tam spiritualium quam naturalium; per "commiscere in medio ejus spiritum perversitatum," significatur pervertere et falsificare illa; per "ebrium" significantur illi qui insaniunt in spiritualibus; et quia vera commixta falsis ejiciuntur, ideo dicitur, "quemadmodum ebrius seducitur in vomitu suo." (Quod "Aegyptus" significet scientiam, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296; et quoque scientifica ecclesiae, n. 7296, 9340, 9391; quod "ebrii" significent illos qui in spiritualibus insaniunt, n. 1072.)

[5] Apud Jeremiam,
"Bibite et inebriamini, et evomite et cadite, nec resurgite propter gladium" (xxv. 27);
"bibere et inebriari" est haurire falsa et commiscere illa veris, et inde insanire; "evomere et cadere" est prorsus ejicere falsificata; "gladius" propter quem non resurgent, significat falsum destruens et vastans verum (videatur n. 2799, 4499, 7102); inde patet quid sit "evomere et cadere." Apud eundem,
"Inebriate Moabum, quia contra Jehovam se extulit, ut complodat in vomitu suo" (xlviii. 26);
"Moabus" significat illos qui adulterant bona ecclesiae, quare praedicatur de illis "vomitus."

[6] Apud Habakuk,
"Vae facienti socium bibere.... etiam inebriando, ut introspicias nuditates eorum; satiaberis ignominia prae gloria; bibe etiam tu ut praeputium tuum reveletur: circumibit ad te calix... Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria" (ii. 15, 16);
"bibere inebriando" etiam significat haurire vera et commiscere illa falsis; "nuditates" quas introspiciunt, significant deprivationem veri et inde intelligentiae (n. 1073, 5433, 9960); "praeputium quod revelabitur," significat conspurcationem boni (n. 2056, 3412, 3413, 4462, 7225, 7245); "gloria" significat Divinum Verum, ita Verbum (n. 4809, (1)5922, 8267, 8427, 9429); inde patet quid "vomitus ignominiosus super gloria."

[7] Apud Esaiam,
"Hi per vinum errant, per siceram aberrant, sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino;... errant inter videntes, titubant judicio; quin immo omnes mensae plenae sunt vomitu egestionis, non locus: quemnam docebit scientiam?" (xxviii. 7, 8(, 9);)
"vinum et sicera" per quae errant, significant vera mixta falsis; "sacerdos et propheta," significant illos qui docent bona et vera, et in sensu abstracto bona et vera ecclesiae; "Videntes" inter quos errant, significant illos qui visuri essent vera; "titubare judicio," significat insanitionem; "mensae" significant omnia quae nutrirent spiritualem vitam, per "mensas" enim intelliguntur cibi qui super iis, et "cibi" significant omnia vera et bona, quia illa sunt quae nutriunt vitam spiritualem; hic itaque per "mensas plenas vomitu egestionis," significantur eadem falsificata et adulterata.

[8] Apud Mosen,
"Ne polluite vos omnibus his, quia omnibus his pollutae sunt gentes quas Ego ejicio coram vobis; unde polluta est terra,... et evomuit terra habitatores suos; ita non evomet terra vos,... quemadmodum evomuit gentes quae ante vos" (Levit. xviii. 24, 25, 28);
agitur ibi de omnis generis adulteriis, per quae in sensu spirituali intelliguntur omnia genera adulterationum boni et falsificationum veri, seu profanationes; et quia mala et bona, tum falsa mali et vera boni, non possunt simul esse, quin ejiciantur, ideo dicitur quod "terra," hoc est, ecclesia, "evomuerit" eos. Ex his nunc constare potest quid significat "evomere."

AE n. 236

Apocalypsis Explicata n. 236

236. (Vers. 17.) "Quod dicas quod dives sim et locupletatus, et nullius opus habeam." - Quod significet fidem eorum, quod credant se in veris esse prae aliis, constat ex significatione "dicere," quod involvat id quod ab illis creditur; et quia agitur hic de illis qui in sola fide sunt, ideo "dicere" significat fidem eorum; praeterea "dicere" in sensu spirituali significat cogitare, quia quod dicitur exit ex cogitatione, ac cogitatio est spiritualis quia est spiritus hominis, ac dictio et sermo inde est naturalis quia est corporis; ex eo est quod "dicere" in Verbo plura significet: ex significatione "dives esse," quod sit possidere cognitiones veri et boni, et inde intelligens et sapiens esse (de qua sequitur); et ex significatione "locupletatus esse et nullius opus habere," quod sit omnia scire, ut nihil desit.

[2] Quod tales sint seu ita credant, qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, non sciunt illi qui non sunt, tametsi inter eos sunt; at usque quod tales sint, ex multa experientia scire datum est. Locutus sum cum pluribus qui in mundo crediderunt se prae aliis intelligentes et sapientes esse, ex eo quod sciverint plura de sola fide et de justificatione per illam, et quidem talia quae simplices non sciverunt, quae etiam vocaverunt interiora et arcana doctrinae, et crediderunt se scire et intelligere omnia ut non aliquid desit: inter illos erant plures qui de sola fide et de justificatione per illam scripserunt. Sed ostensum est illis quod nihil veri sciant, et quod prae illis intelligentes et sapientes sint qui vitam fidei, quae est charitas, vixerunt, et justificationem per solam fidem non intellexerunt; et quoque ostensum est quod illa quae sciverunt non vera sint sed falsa, et quod scire et cogitare falsa non sit intelligens et sapiens esse, quoniam intelligentia est veri et sapientia est vitae inde: causa etiam detecta est; nempe quod in nulla affectione veri spirituali fuerint, sed solum in affectione naturali sciendi illa quae antesignani dixerunt, quidam propter functiones, quidam propter famam eruditionis; et qui in hac affectione sunt et non in illa, credunt quod omnia sciant cum illa, et plus ii qui confirmarunt illa per sensum litterae Verbi, ac per rationis fallacias sategerunt connectere illa cum reliquis falsis.

[3] Ab experientia etiam aliquid de his dicam. Spiritus qui dum vixerunt homines in mundo, et tunc ab aliis eruditi crediti sunt, explorati sunt num sciant quid fides spiritualis. Dixerunt se nosse; quare missi sunt ad illos qui in fide illa fuerunt, et tunc data cum iis communicatione perceperunt quod non illis fides fuerit, et quod nesciverint quid fides: quare illis dictum est, quid nunc credant de sola fide, super qua fundatur tota ecclesiae eorum doctrina; sed pudefacti obmutuerunt. Erant etiam plures ex doctis ecclesiae, qui interrogati sunt de Regeneratione, num sciant quid sit; responderunt quod sciant esse Baptismum, quoniam Dominus dicit, quod "Nisi quis generatur per aquam et spiritum non possit ingredi in Regnum Dei;" at cum ostensum est illis quod Baptismus non sit regeneratio, sed quod per "aquam et spiritum" intelligantur vera et vita secundum illa, et quod nemo intrare possit in caelum nisi regeneratus sit per illa, tunc recesserunt fatendo suam inscitiam. Praeterea cum interrogati sunt de Angelis, de Caelo, de Inferno, de Vita hominis post Mortem, et de pluribus aliis, non sciverunt aliquid, et erant omnia sicut caligo in mentibus eorum; quare fassi sunt quod quidem crediderint se scivisse omnia, sed nunc sciant quod vix sciant aliquid: per scire aliquid, in spirituali mundo intelligitur scire aliquid veri; at scire falsa non est scire, quia non est intelligere et sapere: dein illis dictum est quod illud intelligatur per Domini verba, "Quod dicas quod dives sim et locupletatus,... et tu non scis quod tu sis aerumnosus et miserabilis et pauper et caecus et nudus."

[4] Quod "dives" in Verbo significet illos qui in veris sunt, est quia divitiae spirituales non aliae sunt; inde etiam in Verbo per "divitias" significantur cognitiones veri et boni, ac per "divites" illi qui in intelligentia per illas sunt; ut constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Ezechielem,
"In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes,... aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae... multiplicasti tibi opes" (xxviii. 4, 5);
haec dicta sunt ad Principem Tyri, per quem in sensu spirituali intelliguntur illi qui in cognitionibus veri sunt; per "opes" ipsae illae cognitiones in genere; per "aurum in opes thesauris" cognitiones boni, et per "argentum in thesauris" cognitiones veri: quod per illa significentur cognitiones patet manifeste, nam dicitur "In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes,... et per multitudinem sapientiae tuae multiplicasti tibi Opes." (Quod per "principem Tyri" intelligantur illi qui in cognitionibus veri sunt, est quia "princeps" significat primaria vera, n. 1482, 2089, (1)5044; et "Tyrus" cognitiones veri, n. 1201: quod per "thesauros" significentur possessiones cognitionum, videatur n. 1694, 4508, 10227; et quod per "aurum" significetur bonum, et per "argentum" verum, n. 1551, 1552, 2954, 5658.)

[5] Apud Sachariam,
"Tyrus... colligit argentum sicut pulverem, et aurum sicut caenum platearum; ecce Dominus depauperabit eam, et excutiet in mare opes (ix. 3, 4);
etiam ibi "Tyrus" pro illis qui comparant sibi cognitiones, quae sunt "argentum," "aurum" et "opes." Apud Davidem,
"Filia Tyri afferet tibi munus," filia regis; "facies tuas deprecabuntur divites populi" (Psalm. (1)x|l|v. 13 (B.A. 12));
describitur ibi ecclesia quoad affectionem veri, quae intelligitur per "filiam regis," nam "filia" est ecclesia quoad affectionem (n. 3262, 3963, 6729, 9059; et "rex" est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4575, 4581, 4966, 6148); quapropter dicitur quod "filia Tyri afferet munus," et quod "divites populi deprecabuntur facies;" "divites populi" sunt qui abundant veris.

[6] Apud Hoscheam,
"Dixit Ephraim, Profecto ditatus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quae peccatum;... sed adhuc loquar ad prophetas, et visionem multiplicabo" (xii. 9, 11 (B.A. 8, 10));
per "ditatus sum et inveni opes mihi" non intelligitur quod ditatus sit divitiis et opibus mundanis, sed caelestibus, quae sunt cognitiones veri et boni; nam per "Ephraim" intelligitur intellectuale illorum qui ab ecclesia, quod illustratur dum legitur Verbum (n. (1)5354, 6222, 6238, 6267); inde est quod dicatur, quod "adhuc loquar ad prophetas et visionem multiplicabo;" per "prophetas" significantur vera doctrinae, similiter per "visionem."

[7] Apud Jeremiam,
"Ego Jehovah... dans cuique secundum vias ejus, juxta fructus operum ejus; sicut perdix colligit sed non parit, facit divitias sed non cum judicio, in medio dierum suorum deseret illas, in postremitate" dierum "fiet stultus" (xvii. (10,) 11);
agitur ibi de illis qui comparant sibi cognitiones absque fine alius usus quam ut sciant, cum tamen vita est cui inserviturae sunt; hoc intelligitur per "colligere sicut perdix et non parere," et per "facere divitias sed non cum judicio," et quod "in extremitate dierum fiet stultus;" et quia cognitiones veri et boni inserviturae sunt vitae, haec enim per illas perficietur, ideo dicitur quod "Jehovah det cuique secundum vias ejus et juxta fructus operum ejus."

[8] Apud Lucam,
"Quisquis ex vobis, qui non abnegat omnes suas facultates, non potest meus esse discipulus" (xiv. 33);
qui non scit quod "facultates" in Verbo sint divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones ex Verbo, non aliter scire potest quam quod se deprivaturus sit omnibus opibus ut salvari possit; cum tamen non ille sensus illorum verborum est, sed per "facultates" ibi intelliguntur omnia quae ex propria intelligentia sunt: nemo enim potest sapere ex se, sed ex Domino; quapropter "abnegare omnes facultates" est nihil intelligentiae et sapientiae sibi tribuere; et qui id non facit non potest instrui a Domino, hoc est, discipulus Ipsius esse.

[9] Qui non sciunt quod per "divites" intelligantur qui possident cognitiones veri et boni, ita qui habent Verbum, et quod per "pauperes" intelligantur qui non possident illas sed usque qui desiderant illas, non aliter scire possunt, quam quod per "divitem, qui induebatur purpura et bysso," et per "pauperem qui projectus ad vestibulum ejus" (Luc. xvi.), intelligatur dives et pauper in communi sensu; cum tamen per "divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, in quo omnes cognitiones veri et boni sunt; per "purpuram qua indutus" intelligitur genuinum bonum (n. 9467), et per "byssum" genuinum verum (n. 5319, 9469, 9596, 9744); et per "pauperem projectum ad vestibulum ejus" intelliguntur gentes quae erant extra ecclesiam et non habebant Verbum, et tamen desiderabant vera et bona caeli et ecclesiae: inde etiam patet quod per "divites" intelligantur qui habent Verbum, proinde cognitiones veri et boni, quoniam ibi sunt.

[10] Ut quoque in prophetico Elisabethae, apud Lucam,
Deus "esurientes implevit bonis, et divites emisit inanes" (i. 53);
"esurientes" sunt qui desiderant cognitiones, quales erant Gentes, quae acceptabant Dominum et doctrinam ab Ipso; "divites" autem, qui habent cognitiones quia Verbum, quales erant Judaei, sed qui usque non volebant scire vera inde; quare nec acceptabant Dominum et doctrinam ab Ipso; hi sunt "divites" qui missi sunt inanes, illi autem "esurientes" qui impleti sunt bonis.

AE n. 237

Apocalypsis Explicata n. 237

237. "Et non scis quod tu sis aerumnosus." - Quod significet quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant, constat ex significatione "aerumnae," quod sit infractio veri per falsa, et quoque nulla cohaerentia; inde patet quid intelligitur per "aerumnosum." Quod tales sint, est quia doctrina eorum fundatur super duobus principiis falsis, quae sunt sola fides et justificatio per illam: quare falsa inde fluunt in continua serie; ac vera, quae ex sensu litterae Verbi adducunt ad confirmanda illa, infringuntur et falsificantur; et falsificata vera in se sunt falsa. Hoc describitur multis in locis in Verbo, ac intelligitur per "vanitates" quas prophetae vident, et per "mendacia" quae loquuntur; tum describitur per "rupturas murorum" et "domuum," usque ut cadant: pariter per "idola" et "sculptilia," quae artifex facit et connectit per catenas ut cohaereant: per "idola" enim et "sculptilia" significantur falsa doctrinae; similiter per "rupturas murorum" et "domuum;" pariter per "prophetas qui vident vanitates et loquuntur mendacia" (per "prophetas" enim intelliguntur doctrinae, per "vanitates" talia quae nullius rei sunt, et per "mendacia" falsa): sed quia haec memorantur perpluribus in locis in Verbo, non possunt ob copiam adduci; quare supersedentur, et solum aliqua adducentur, ubi dicuntur "aerumnae" et "maceries," ut sciatur quod per illas significentur infractiones veri per falsa, et sic nulla cohaerentia:

[2] - Apud Esaiam,
"Sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea: ideo cadet super te aerumna,... et veniet super te devastatio" (xlvii. 10, 11);
etiam hic describuntur qui credunt se omnia scire, ac intelligentes esse prae omnibus aliis, cum tamen nihil veri sciant et intelligant, et quod ideo auferatur illis intellectus veri; fides eorum quod intelligentiores sint omnibus aliis intelligitur per quod "sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde, Ego et non sicut ego praeterea;" et jactura omnis intellectus veri intelligitur per quod "cadet super te aerumna, et veniet super te devastatio."

[3] Apud Ezechielem,
"Aerumna super aerumnam veniet,... ideo quaerent visionem a prophetis; sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit et princeps induetur stupore" (vii. 26, 27);
agitur hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non verum nisi falsificatum; falsum ex falso intelligitur per "aerumnam super aerumnam;" "visio a propheta" est doctrina, hic doctrina falsi; "lex periit a sacerdote" est quod Verbum non intelligatur ("lex" enim significat Verbum, et "sacerdos" docentem); "consilium periit a senioribus," est quod rectum ab intelligentibus ("consilium" significat rectum, et "seniores" significant intelligentes); "rex lugebit ac princeps induetur stupore," est quod non amplius aliquod verum ("rex" significat verum, et "princeps" vera primario inservientia).

[4] Apud Davidem,
"Non in ore eorum rectum, medium eorum aerumna" (Psalm. v. 10 (B.A. 9));
similiter hic "aerumna" pro falsis non cohaerentibus cum aliquo vero. Similiter apud Jeremiam,
"Plangite, Vagamini inter macerias, quia rex eorum in exilium abiit, sacerdotes ejus et principes simul" (xlix. 3);
"vagari inter macerias" est inter destructa vera per falsa; "rex" qui in exilium abiit significat verum; "sacerdotes ejus et principes simul," significant bona et vera vitae et doctrinae, ut supra.

[5] Apud Ezechielem,
"Quando hic aedificant maceriem, illi ecce incrustant inepto; dic ad incrustantes inepto quod cadet... paries: nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua (1)incrustastis?" (xiii. (10,) 11, 12;)
"maceries quam incrustant inepto," significat falsum quod pro principio ponitur, quod per applicatum Verbum ex sensu litterae ejus faciunt ut appareat sicut verum ("incrustatio" est applicatio et inde apparens confirmatio, "ineptum" est falsificatum); et quia verum Verbi sic destruitur, et confirmantia fiunt vera falsificata quae in se sunt falsa, et haec cum principio falso corruunt, ideo dicitur, "Ecce cadet paries; nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua incrustastis?"

[6] Apud Hoscheam,
"Ecce Ego obsepiens viam tuam per spinas, et maceria circumdabo maceriam, ut semitas (1)suas non inveniet" (ii. (1)6);
"obstruere viam per spinas" est obstruere omnes cogitationes per falsa mali, ne videant vera (falsa mali sunt "spinae"); "macerie circumdare maceriem est cumulare falsa super falsis; "ut semitas (1)suas non inveniet," est ut nihil veri possit videri: hoc fit quia vera non possunt simul esse cum falsis mali, sicut non caelum cum inferno; nam vera sunt ex caelo et falsa mali ex inferno; quare cum falsa ex malo regnant, aufertur communicatio cum caelo, quo ablato non videri possunt vera, et si dicuntur ab aliis, rejiciuntur: inde est quod (illis) qui in principiis falsis sunt, sicut illis qui in principiis de sola fide et de justificatione per illam, non datum sit in aliquibus veris esse (videatur supra, n. 235, 236).

[7] Sed exempla illam rem illustrent. Illi qui pro principio religionis sumpserunt solam fidem et justificationem per illam, cum legunt Verbum et vident quod Dominus dicat quod homini juxta facta et opera retribuetur, et quod qui bona fecerat veniet in caelum, at qui mala fecerat, in infernum, tunc vocant bona quae faciunt fructus fidei non scientes aut non volentes scire quod bona quae vocantur fructus omnia sint ex charitate, et nulla ex fide separata quae vocatur sola fides; omne etiam bonum est charitatis, et verum est fidei inde. Ex eo patet quod pervertant Verbum: sed hoc faciunt, quia verum non possunt aliter applicare suo principio, credentes usque quod sic cohaereant; sed perit inde verum et fit falsum, et non modo fit falsum sed etiam malum.

[8] Quod inde sequantur falsa in continua serie, etiam patet; nam docent quod bona quae homo facit, sint meritoria; non volentes (scire) quod sicut fides cum suis veris est a Domino, et sic non meritoria, ita charitas cum suis bonis: tum docent quod ut primum homo recipit fidem, reconciliatus sit Deo Patri per Filium, et quod mala quae dein facit non imputentur, et quoque nec mala quae prius fecerat; nam dicunt salvari omnes, qualitercunque vixerant, modo recipiant fidem, etiam si foret in horis ante mortem. Sed haec et plura alia, quae sunt derivationes ex falso principii, non cohaerent cum veris Verbi, sed destruunt illa; et vera destructa sunt falsa, et talia falsa quae male olent: graveolentia ex illis sentitur in altera vita, quae talis est ut non possit sustineri ab aliquo bono spiritu; est sicut nidor purulenti ex pulmone. Plura exempla possunt adduci; sunt in copia; nam quicquid concluditur ex principio falso trahit inde falsum, quoniam in eo spectatur principium cui adhaeret quia inde fluit et ei applicatur.

[9] Qualis est religio de sola fide et de justificatione per illam, concludi potest ex eo solo, quod omnes qui confirmaverunt illa apud se doctrina et vita, in altera vita a se sphaeram nefandi adulterii effundant, quod est matris seu novercae cum filio; hoc nefandum adulterium correspondet illis, et quoque percipitur ab illis quocunque vadunt; ex illa sphaera millies cognovi praesentiam eorum: causa quod ex illis talis sphaera effluat, est quia adulterant bona charitatis et Verbi, et adulteria correspondent adulterationibus boni et scortationes falsificationibus veri (videatur n. 2466, 2729, (1)3399, 4865, 6348, 8904, 10648).

[10] Simile intelligitur per
Rubenem quod cubuerit cum Bilha, ex qua pater ejus genuit Danem et Naphtalin (Gen. xxxv. 22);
quapropter etiam damnatus est (Gen. xlix. 4);
et quia polluit strata patris sui, adempta est ei primogenitura, et data Josepho (1 Chron. v. 1);
per "Rubenem" enim in Verbo intelligitur fides, et ibi sola (n. 3325, 3861, 3866, 3870, 4601, 4605, 4731, 4734, 4761, 6342, 6350); et per "Josephum" bonum fidei (n. 3969, 3971, 4669, 6417).

[11] Quod in fine ecclesiae talia exstitura sint, praedicitur apud Danielem, ubi agitur de statua a Nebuchadnezare in somnio visa, his verbis:
"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis; sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (ii. 43);
per "ferrum" intelligitur verum absque bono; per "argillam luti" falsum quod ex propria intelligentia; per "semen hominis" Verbum Domini (Matth. xiii. 24, 37); quorum quod non cohaerentia sit, intelligitur per "non cohaerebunt, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla."

AE n. 238

Apocalypsis Explicata n. 238

238. "Et miserabilis et pauper." - Quod significet quod nec sciant quod illis non sint cognitiones veri nec cogitionibus boni, constat ex significatione "miseri" seu "miserabilis," quod sit qui in nullis cognitionibus veri est; et ex significatione "pauperis," quod sit qui in nullis cognitionibus boni est. Quod "miser" et "pauper" illa significent, constat ex pluribus locis in Verbo; et praeterea ex eo, quod miseria et paupertas spiritualis non aliud sit quam defectus cognitionum veri et boni, nam tunc spiritus miser et pauper est: at vero cum illas possidet, est dives et opulentus; quare etiam per "divitias" et "opes" in Verbo significantur divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni (ut mox supra, n. 236, ostensum est).

[2] Multis in locis in Verbo dicitur "miser et pauper:" qui non scit sensum spiritualem Verbi, credit quod non alii per illos intelligantur, quam qui in mundo miseri et pauperes sunt; cum tamen illi non intelliguntur, sed ii qui non in veris et bonis sunt, inque eorum cognitionibus; et quidem per "miseros" illi qui non in veris sunt quia non in cognitionibus eorum, et per "pauperes" illi qui non in bonis sunt quia non in cognitionibus eorum. Quia duo illa, nempe vera et bona, intelliguntur per duo illa nomina, ideo in multis locis utrumque dicitur; ut in sequentibus: - Apud Davidem,
"Ego miser et pauper, Domine memento mei" (Psalm. xl. 18 (B.A. 17); Psalm. lxx. 6 (B.A. 5));
apud eundem,
"Inclina Jehovah aurem tuam et responde, quia miser et pauper ego" (Psalm. lxxxvi. 1);
quod per "miserum et pauperem" non intelligantur miser et pauper quoad divitias mundanas, sed quoad divitias spirituales, patet, quoniam David de se hoc loquitur; quare etiam dixit, "Jehovah, inclina aurem et responde."

[3] Apud eundem,
"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum miserum et pauperem" (Psalm. xxxvii. 14);
quod per "miserum et pauperem" etiam hic intelligantur qui spiritualiter tales sunt, sed usque desiderant cognitiones veri et boni, patet, nam dicitur quod "impii nudent gladium et tendant arcum;" per "gladium" enim significatur falsum pugnans contra verum et conans destruere illud, et per "arcum" doctrina falsi contra doctrinam veri; inde est quod dicatur quod hoc faciant "ad dejiciendum miserum et pauperem." (Quod per "gladium" significetur verum pugnans contra verum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum, videatur supra, n. 131; et quod per "arcum" significetur doctrina in utroque sensu, in Arcanis Caelestibus, n. 2686, 2709.)

[4] Similiter alibi apud eundem,
Impius "persecutus est miserum et pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum" (Psalm. cix. 16):
apud Esaiam,
Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem ad faciendum hypocrisin, et ad loquendum contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, ac potum sitientem deficere faciat;... ipse facinora consulet ad perdendum miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur pauper judicium" (xxxii. 6, 7);
hic per "miseros et pauperes" similiter intelliguntur illi qui destituti sunt cognitionibus veri et boni; quare dicitur quod improbus "facinora consulat ad perdendum miseros per verba mendacii," etiam "pauperem qui loquitur judicium;" per "verba mendacii" est per falsa, et "loqui judicium" est rectum: quia de his agitur, etiam dicitur quod "faciat hypocrisin, et loquatur contra Jehovam errorem, ad evacuandum animam esurientem, et potum sitientem deficere faciat;" "facere hypocrisin et loqui errorem," est facere malum ex falso ac loqui falsum ex malo; "evacuare animam esurientem" est deprivare cognitionibus boni illos qui desiderant eas, et "deficere facere potum sitientem" est deprivare cognitionibus veri illos qui desiderant eas. Apud eundem,
"Habebunt miseri in Jehovah gaudium, et pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt" (xxix. 19);
per "miseros et pauperes" etiam hic significantur qui in defectu veri et boni sunt, et tamen in desiderio ad illa; de his dicitur, quod "habituri gaudium in Jehovah et exultaturi in Sancto Israelis," et non de miseris et pauperibus quoad opes mundanas.

[5] Ex his constare potest quid significatur per "miseros et pauperes" in aliis locis in Verbo; ut in sequentibus: - Apud Davidem,
"Non in perpetuum oblivioni tradetur pauper, ac spes miserorum peritura in aeternum" (Psalm. ix. 19 (B.A. 18)):
apud eundem,
Deus "judicabit miseros populi, servabit filios pauperis;... liberabit pauperem clamantem et miserum;... parcet tenui et pauperi; et animas pauperum salvabit" (Psalm. lxxii. 4, 12, 13);
apud eundem,
Videbunt miseri, laetabuntur quaerentes (1)Deum,... quia exaudit Jehovah pauperes" (Psalm, lxix. 33, 34 (B.A. 32, 33));
apud eundem,
"Jehovah... eripit miserum a validiori... et pauperem a spoliantibus illum" (Psalm. xxxv. 10);
apud eundem,
"Miser et pauper laudant nomen tuum" (Psalm. lxxiv. 21; - Psalm. cix. 22);
apud eundem,
"Scio quod Jehovah facturus sit litem miseri, et judicium pauperum" (Psalm. cxl. 13 (B. A. 12));
et quoque alibi (Ut Esai. x. 2: Jerem. xxii. 16: Ezech. xvi. 49; cap. xviii. 12; cap. xxii. 29: Amos viii. 4: Deutr. xv. 11; cap. xxiv. 14). Quod uterque, nempe "miser" et "pauper" in allatis locis nominetur, est quia est secundum stylum Verbi ut ubi dicitur de vero etiam dicatur de bono, ac in opposito sensu ubi de falso etiam de malo, quia unum faciunt et sicut conjugium; quare "miseri" et simul "pauperes" nominantur; per "miseros" enim intelliguntur qui in defectu cognitionum veri, et per "pauperes" qui in defectu cognitionum boni. (Quod tale conjugium sit in propheticis Verbi paene ubivis, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 683, 793, 802, 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, (1)4138, (1)5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314.) Inde etiam est quod
sequatur, "et caecus et nudus;" per "caecum" enim intelligitur qui in nullo intellectu veri, et per "nudum" qui in nullo intellectu et voluntate boni: tum in versu sequente, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, et vestimenta alba ut induaris;" per "aurum" enim "exploratum igne" intelligitur bonum amoris, et per "vestimenta alba" vera fidei: et adhuc, "ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas," per quae intelligitur ne videantur mala et falsa: ita quoque alibi. Sed quod tale conjugium sit in singulis Verbi, non videre possunt alii quam qui sciunt sensum internum ejus.

AE n. 239

Apocalypsis Explicata n. 239

239. "Et caecus et nudus." - Quod significet quod sint absque intellectu veri, et absque intellectu et voluntate boni, constat ex significatione "caeci," quod sint qui absque intellectu veri (de qua sequitur); et ex significatione "nudi," quod sint qui absque voluntate boni, ita quoque absque intellectu ejus (de qua etiam sequitur). Quod illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, absque intellectu veri sint, constare potest ex eo, quod sola fides seu fides absque charitate non alibi resideat quam in memoria, ac non aliquid ejus in intellectu; quapropter etiam removent intellectum a rebus fidei, dicentes quod credenda sint, et quod intellectui nihil rei sit cum rebus fidei: ita dicere possunt quicquid volunt, sive foret maxime falsum, modo sciant adferre ad confirmationem aliquid ex sensu litterae Verbi, cujus sensum spiritualem ignorant: in quo latet aliquid simile statuto Pontificiorum, quod est ut omnes pendeant ex ore eorum, persuadentes sic quod illi sciant et videant, cum tamen nihil vident: qui itaque non vident, hoc est, intelligunt illa quae credunt, illi caeci sunt. Inde quoque est, quod per illa quae fidei erunt, non possint perficere vitam; nam via ad vitam hominis est intellectus; non per aliam viam homo fit spiritualis. Omnes qui in caelo sunt vident vera intellectu, et sic recipiunt illa; quae autem non vident intellectu, non recipiunt; et tunc si quis ad illos dicit, quod fides habenda sit tametsi non vident seu intelligunt, se avertunt, dicentes, "Quid hoc? quod video seu intelligo hoc credo, quod autem non video seu intelligo, hoc non credere possum; forte sunt falsa quae destruunt vitam spiritualem."

[2] Quod illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam sunt, absque intellectu boni quia absque voluntate boni sint, constare potest ex eo, quod prorsus nihil de charitate erga proximum sciant, proinde nihil de bono; omne enim bonum spirituale est ex charitate et nihil absque ea: quapropter qui separant fidem a charitate, dicentes quod charitas nihil ad salutem faciat, sed sola fides, illi prorsus ignorant quid bonum, quia ignorant quid charitas; cum tamen bonum spirituale et ejus affectio, quae charitas vocatur, est ipsa vita spiritualis hominis, et fides nulla absque illa: inde patet quod sint absque intellectu boni. Quod hoc exinde sit, quia absque voluntate boni sunt, est quia se dicunt justos seu justificatos esse cum habent fidem, et per "justificatos" intelligunt non damnabiles propter ullam rem quam cogitant et volunt, quia reconciliati sunt Deo; quapropter credunt, quia sequitur ex nexu cum principio, quod aeque mali ac boni salventur modo fidem recipiant, sive id foret in ultimis vitae. Arcana doctrinae hujus in eo consistunt, quod loquantur de progressivis gradibus justificationis, non ex aliqua vita hominis, seu ex affectione charitatis ejus, sed ex sola fide de reconciliatione Dei Patris per Filium, quam vocant confidentiam seu fiduciam, ac ipsam fidem salvantem; non scientes quod nihil vitae spiritualis insit si nihil charitatis: id quod interius percipitur aut apparet in confidentia apud illos, usque nihil trahit ex affectione spirituali, sed ex naturali cogitatione de gaudio aut de non damnatione.

[3] Praeterea nulla voluntas boni est illis qui non sciunt aliquid de bono charitatis; et (1)qui non sciunt aliquid de hoc bono, non sciunt aliquid de malo, nam bonum retegit malum; quapropter nec possunt explorare se, videre sua mala, ac sic fugere illa et aversari illa; inde est quod relaxent cogitationi suae et voluntati suae omnia frena, modo caveant sibi a faciendis malis propter leges, jacturam famae, honoris, lucri et vitae. Inde est cum iidem fiunt spiritus, et illis auferuntur illi timores, quod associent se diabolis, cogitant enim et volunt sicut illi quoniam ita cogitaverunt in mundo, spiritus enim in homine est qui cogitat: aliter vero illi qui vitam charitatis egerunt.

[4] Porro, qui credunt se justificatos esse per solam fidem, putant se duci a Deo, et inde bonum facere; dicentes quod omne bonum a Deo, et nihil ab homine, et quod bonum alioqui foret meritorium: non scientes quod ab homine esse debeat receptio; et quod receptio non dabilis sit, si non attendat ad cogitationes et intentiones suas et inde facta, et tunc desistat a malis et faciat bonum, quod fit cum spectat ad vera quae novit ex Verbo, et vivit secundum illa. Hoc nisi fiat, non est aliquod reciprocum, inde nec ulla reformatio; et ad quid aliud inserviunt praecepta Domini in Verbo? Quod homo hoc possit facere, etiam est a Domino; nam illa facultas est cuivis homini ex Divina praesentia Ipsius et voluntate ut recipiatur. In summa, nisi homo recipiat intellectu et voluntate, seu cogitatione et affectione, seu quod idem, fide et amore, non a parte ejus est receptio, consequenter nec conjunctio cum Domino. Quisque scit quod Dominus jugiter adsit cum bono ac velit ut recipiatur, sed ubi omnia frena laxantur cogitationibus, quod non possit influere; at ibi solum ubi cogitationes et intentiones, quae sunt concupiscentiae, refrenantur per vera ex Verbo.

[5] Quod Dominus jugiter adsit cum bono et velit recipi, docet Ipse in sequentibus hujus capitis, ubi dicit, "Ecce sto ad ostium et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (vers. 20); "aperire ostium" est receptio a parte hominis, ut modo dictum est. Idem etiam Dominus docet alibi in Verbo: - Ut apud Johannem,
"Qui amat Me, verba mea servat, et Pater meus amabit eum, ei ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus: qui non amat Me, verba mea non servat" (xiv. 23, 24):
apud Matthaeum,
"Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et intelligit, qui fructum fert et facit" (xiii. 23):
apud Marcum,
"Hi sunt qui in terram bonam seminati sunt, qui audiunt Verbum et recipiunt, et fructum ferunt" (iv. 20).
Quia receptio ab homine est, quae conjungit illum cum Domino, et sic facit illum spiritualem, ideo cum Dominus illa dixit, clamavit dicens,
"Qui habet aures ad audiendum audiat" (Matth. xiii. 9; Marc. (1)iv. 9; Luc. viii. 8).

[6] Quod "caeci" significent illos qui in nullo intellectu veri sunt, et quod "nudi" significent illos qui in nullo intellectu boni sunt, quia in nulla voluntate ejus, constat ex pluribus locis in Verbo, quae in medium afferre volo, etiam ob causam ut sciatur quod Verbum in suo sinu sit spirituale, at in littera naturale; proinde quod sensus litterae Verbi, qui est naturalis, recondat in se sensum spiritualem. Quod "caeci" significent illos qui in nullo intellectu veri sunt, patet a sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Tunc audient in die illo surdi Verba libri, et e caligine eque tenebris oculi caecorum videbunt" (xxix, 18);
agitur ibi de restauratione ecclesiae; et per "surdos" qui "audient verba libri," intelliguntur qui volunt obedire veris et inde vitam boni agere, sed non possunt quia non habent Verbum; et per "caecos" quorum "oculi in caligine et in tenebris videbunt," intelliguntur qui non sunt in intellectu veri quia in ignorantia, quod tunc intellecturi; quod non surdi et caeci intelligantur, patet.

[7] Apud eundem,
"Ecce Deus vester in vindictam Veniet, In retributionem Dei Ille Veniet,et salvabit vos; tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum aperientur;... erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti" (xxxv. 4-6);
haec dicuntur de adventu Domini, quod tunc salvandi qui credituri in Ipsum; quod illi qui non in intellectu veri sunt tunc intellecturi, significatur per "aperientur oculi caecorum;" quod illi qui non in perceptione et voluntate boni sunt tunc obedituri et in bono victuri sint, significatur per quod "aures surdorum aperientur:" ideo dicitur, "Erumpent in deserto aquae et fluvii in planitie deserti;" "desertum" significat ubi non bonum quia non verum, et "aquae" significant vera, ac "fluvii" intelligentiam quae ex veris.

[8] Apud eundem,
"Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecos, et ad educendum e carcere vinctum:... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (xlii. 6-8);
haec quoque de Domino, et de instauratione ecclesiae ab Ipso apud gentes; quod tunc illi qui prius in ignorantia intellecturi sint vera, significatur per "oculos caecos" quos "aperiet;" et quod ex ignorantia et ex falsis educendi sint, significatur per quod "e carcere educet vinctum;" quod Ipsum Divinum assumpturum sit Humanum, intelligitur per "Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo."

[9] Apud eundem,
"Ducam caecos in viam quam non noverunt, in semitas quas non noverunt ducam eos, ponam tenebras eorum in lucem" (xlii. {1} 16);
"caeci" etiam hic pro illis qui non in aliquo intellectu veri sunt; vera et bona veri quae recepturi, significantur per quod "ducentur in viam et in semitas quas non noverunt;" dissipatio falsi ignorantiae et illustratio significatur per "Ponam tenebras eorum in lucem."

[10] Apud eundem,
"Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te; dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios meos a longinquo, et filias meas ab extremitate terrae; omnem vocatum a nomine me... creavi, formavi, etiam feci illum; educ populum caecum cui oculi, et surdos quibus aures" (xliii. 5-8);
etiam haec de instauratione ecclesiae apud gentes a Domino; "adducere semen ab oriente," "occidente," "septentrione" et "meridie," est omnes e quacunque religione sunt, nam "oriens et occidens," significant ubi bonum amoris clarum et obscurum, ac "septentrio et meridies" ubi verum fidei in obscuro et in claro: hic intelliguntur qui in obscuro ex ignorantia, nam dicitur "Educ filios meos a longinquo, et filias meas ab extremitate terrae;" "filii" dicuntur qui recipiunt vera, et "filiae" qui bona, "a longinquo" et "ab extremitate terrae" significat qui remoti sunt a veris et bonis ecclesiae: quod omnes a Domino recipientur et reformabuntur qui agnoscunt Ipsum, significatur per "Creavi, formavi et feci omnem vocatum a nomine meo;" illi nunc sunt qui intelliguntur per "caecos quibus oculi," et per "surdos quibus aures."

[11] Apud eundem,
"(1)Exspectamus lucem sed ecce tenebrae;... in caliginibus ambulamus, palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui" (lix. 9, 10);
similiter hic "caeci" pro illis qui non in intellectu veri sunt; "tenebrae" et "caligines" sunt falsa; "offendere in meridie sicut in crepusculo," est errare in falsis tametsi in luce possunt esse ex Verbo.

[12] Apud eundem,
"Speculatores ejus caeci omnes;... iidemque pastores non sciunt intelligere" (lvi. 10, 11);
etiam hic "caeci" pro illis qui non intelligunt vera tametsi Verbum habent; quod "caeci" illos significent, patet, nam dicitur, "non sciunt" et "non sciunt intelligere."

[13] Apud Jeremiam,
"Ego adducens eos e terra septentrionis,... inter eos caecus et claudus,... cum fletibus Venient et cum precibus adducam eos, ducam eos ad fontes aquarum in via recti" (xxxi. 8, 9);
"terra septentrionis" est ubi falsum ignorantiae; et (2)qui in illo sunt, dicuntur "caeci;" quod ducendi sint ad vera, significatur per quod "ducam eos ad fontes aquarum in via recti."

[14] In Threnis,
"Jehovah... accendit ignem in Zione, qui comedit fundamenta ejus ob peccata prophetarum ejus, iniquitates sacerdotum,... errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt tangunt vestimentis suis" (iv. 11, (1)13, 14);
"Zion" est ecclesia; "ignis... qui comedet fundamenta ejus," est amor sui qui disperget omnes cognitiones veri; "peccata prophetarum" et "iniquitates sacerdotum" sunt perversitates docentium vera et bona; quod inde nihil veri intellecturi sint, significatur per "errare caeci in plateis;" "sanguis" quo "polluti sunt" est falsificatio veri et adulteratio boni in Verbo; profanatio boni et veri inde per mala et falsa intelligitur per "ea quae non possunt tangunt vestimentis suis."

[15] Apud Sachariam,
"In die illo... percutiam omnem equum stupore, et equitem amentia,... omnem equum populorum percutiam caecitate" (xii. 4);
"equus" significat intellectuale, et "eques" intelligentem; inde patet quid significatur per "percutere omnem equum stupore" et "equum populorum caecitate," ac "equitem amentia." (Quod "equus" significet intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo, n. 1-6.)

[16] Apud Davidem,
"Jehovah solvit vinctos, Jehovah aperit caecos" (Psalm. cxlvi. 7, 8);
"vincti" dicuntur qui in falsis sunt et desiderant exsolvi ab illis; "caeci" sunt qui inde non in intellectu veri; "aperire" illos est facere ut intelligant.

[17] Apud Johannem,
"Dixit Esaias, Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis et intelligant corde" (xii. (39,) 40);
quod "occaecare oculos ut non videant oculis suis" significet non intelligere vera, patet.

[18] Apud eundem,
"Jesus dixit, In judicium Ego in hunc mundum veni, ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant.... Dixerunt, Ergo nos caeci sumus. Dixit Jesus, Si caeci essetis non haberetis peccatum; jam vero dicitis quod videamus, ideo peccatum vestrum manet" (ix. 39-41);
per "non videntes" intelliguntur illi qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes; per "videntes" autem intelliguntur illi qui intra ecclesiam sunt et habent Verbum, ita Judaei; de his dicitur quod "caeci fient," de illis autem quod "visuri:" quod dicatur quod "peccatum eorum maneat" quia dicunt quod non caeci sint sed quod videant, est quia in ecclesia sunt ubi Verbum, et tamen non volunt videre et agnoscere vera, ita nec Dominum. Inde est quod Scribae et Pharisaei apud Judaeos a Domino dicti sint
"Duces caeci caecorum" (Matth. xv. 14; Luc. vi. 39);
Ac "duces caeci,... stulti et fatui" (Matth. xxiii. 16, 17, 19, 24).

[19] Apud (1)Johannem,
Jesus "videt hominem caecum a nativitate;" dixit discipulis, "Quamdiu in mundo sum, lux mundi sum: haec dicens exspuit in humum, et fecit lutum ex sputo, et inunxit lutum super oculos caeci, et dixit, Abi et lava te in piscina Siloam... ac abiit et lavit se, et venit videns" (ix. (2)1, 5-7);
cur ita factum est a Domino nemo intelligit nisi qui scit sensum internum seu spiritualem Verbi. In hoc sensu per "caecum a nativitate" intelliguntur qui extra ecclesiam nati sunt, et inde non potuerunt scire aliquid de Domino ac instrui ex Verbo; per "lutum" quod "ex sputo fecit in humo," significatur reformatio per vera ex sensu litterae Verbi ("humus" est ecclesia ubi Verbum, "lutum" est ultimum Divinum formans, "inungere id super oculos caeci" est per id dare intellectum veri); "piscina Siloam" etiam significat Verbum in littera; "lavari" ibi est purificari a falsis et malis: quod haec intelligantur per illa, huc usque absconditum fuit. (Quod "humus" significet ecclesiam, videatur n. 566, 10570; quod "lutum" significet bonum ex quo verum, ita bonum formans, n. 1300, 6669; quod "piscina siloam" significet Verbum in sensu litterae, patet apud Esaiam, cap. viii. 6; ac in genere "piscinae" quae Hierosolymae, Esai. xxii. 9, 11.)

[20] Apud Marcum,
Jesus "venit Bethsaidam, ubi afferunt Ipsi caecum, et rogant ut eum tangeret; apprehendens itaque manum caeci, eduxit eum extra pagum, et exspuens in oculos ejus... interrogavit num quid videat; qui suspiciens dixit, Video (3)homines quod sicut (4)arbores ambulantes; deinde iterum imposuit manus super oculos ejus, et fecit eum suspicere; tunc restitutus est, et suspexit clare omnes" (viii. 22-27);
quid haec involvunt nec intelligitur nisi ex sensu interno seu spirituali Verbi; qui hunc non intelligit, nihil aliud videt quam quod ita factum sit, et forte cogitat plane sensualiter de eo; sed omnia quae Dominus locutus est et quae fecit in mundo continebant spiritualia ordine a supremis ad ultima, ita plene; etiam omnia miracula et eorum descriptiones. "Caeci," quos Dominus sanabat, significabant spiritualiter caecos, qui sunt qui non sciunt et intelligunt vera; per quod hic caecus "duceretur extra pagum Bethsaida," erat quia "Bethsaida" significabat damnationem ob non receptionem Domini; quod "exspuerit in oculos ejus" significat simile quod supra quod "fecerit lutum ex sputo;" quod postea "tetigerit oculos ejus" significat quod ex Divino illustraverit; inde est quod caecus primum videret "homines sicut arbores ambulantes," per quod significatur communis et obscura perceptio veri ex sensu litterae; per "arbores" etiam significantur cognitiones, et per "ambulare" significatur vivere: quod postea cum tactus a Domino "viderit omnes clare," significat quod post instructionem et illustrationem a Domino intellexerit vera: hic sensus inest illis, et is sensus percipitur ab angelis. (Quod pagus "Bethsaida" significat damnationem ob non receptionem Domini, patet apud Matthaeum, cap. xi. 21, et apud Lucam, cap. x. 13; quod "tactus" significet communicationem et translationem, hic vero illustrationem quia tangebantur oculi, videatur supra, n. 79: quod "arbores" significent cognitiones, in Arcanis Caelestibus, n. 2722, 2972, 7692: quod "ambulare" significet vivere, n. 519, 1794, 8417, 8420; et supra, n. 97.)

[21] Praeterea per omnes "caecos" quos Dominus sanavit, intellecti sunt illi qui in ignorantia sunt et recipiunt Ipsum, et per Verbum ab Ipso illustrantur; et in genere per omnia miracula Domini significantur talia quae caeli et ecclesiae sunt, ita spiritualia; ex eo miracula Ipsius Divina fuerunt, nam Divinum est ex primis agere et sistere illa in ultimis. Ex his patet quid significatum est per "caecos" quos Dominus sanavit
(De quibus Matth. ix. 27-31; cap. xii. 22; cap. xx. 29 ad fin.; cap. xxi. 14: Marc. x. 46 ad fin.: Luc. vii. 21-23; cap. xviii. 35 ad fin.).

[22] Quoniam per "caecos" significantur illi qui non in cognitionibus veri sunt, et inde non in aliquo intellectu veri, ideo inter leges et statuta, quae data filiis Israelis, fuerat
Quod caecus ex filiis Aharonis et ex Levitis non accederet ad offerendum panem Dei sui (hoc est, ad faciendum sacrificium) ((1)Levit. xxi. 18);
Tum quod caecum non offerretur ((2)Levit. xxii. 22; Deut. xv. 21);
Pariter quod non coram caeco darent offendiculum (Levit. xix. 14);
(Pariter) quod maledictus qui errare faceret caecum (Deutr. xxvii. 18):
quod hae leges latae fuerint, erat quia ecclesia apud illos instituta erat ecclesia repraesentativa, in qua omnia repraesentabant spiritualia quia illis correspondebant. Ideo etiam dicitur sequens maledictio super eos qui non servant mandata, apud Mosen,
"Si non obediveris voci Dei tui custodiendo ad faciendum omnia praecepta Ipsius percutiet te Jehovah furore et caecitate et stupore cordis, ut sis palpitans in meridie, sicut palpitat caecus in tenebris" (Deutr. xxviii. (15,) 28(, 29));
per quod etiam intelligitur, quod caecitate et stupore spirituali percutientur illi qui non obediunt voci Domini faciendo illa quae in Verbo praeceperat: caecitas spiritualis oculorum et stupor spiritualis cordis est nullus intellectus veri et nulla voluntas boni; "palpitare in meridie est talis esse in ecclesia ubi lux veri datur per Verbum (quod "meridies" significet ubi verum est in luce, videatur n. 9642; et in opere De Caelo et Inferno, n. 148, 149, 151).

AE n. 240

Apocalypsis Explicata n. 240

240. Quod autem "nudus" significet illos qui absque intellectu veri quia absque voluntate boni, constat etiam ex locis in Verbo ubi "nudus" et "nuditas" nominatur, quae infra adducentur. Quod "nudus" et "nuditas" illa significent, est quia "vestimenta" significant vera quae intellectus; et qui absque veris est is quoque absque bono est, nam omne bonum spirituale comparatur per vera; bonum spirituale absque illis seu nisi per illa non datur; bonum spirituale est charitas. "Nudus" et "nuditas" significant deprivatum seu deprivationem ab intelligentia et ab amore, ita ab intellectu boni et a voluntate ejus, etiam ex causa, quia vestes tegunt corpus et carnem; et per "corpus" et "carnem" significatur bonum, inde per "vestes" significantur illa quae tegunt bonum.

[2] Est intellectus veri et est intellectus boni; intellectus veri est intellectus talium quae fidei sunt, ac intellectus boni est intellectus talium quae amoris et charitatis sunt. Est quoque voluntas veri et voluntas boni; voluntas veri est apud illos qui e spirituali regno Domini sunt, voluntas autem boni est apud illos qui e regno caelesti Domini sunt. Hi quia in amore in Dominum et inde in amore mutuo, qui illis est charitas erga proximum, vera habent inscripta cordibus suis, et inde faciunt illa; et quod procedit ex corde est ex voluntate boni; "cor" est voluntas boni. At illi qui in amore erga proximum sunt, qui amor est charitas, non habent vera inscripta cordibus, sed memoriae et inde menti intellectuali; et quod inde procedit ex affectione est voluntas veri. Ita distinguuntur angeli spirituales ab angelis caelestibus. Hi nudi apparent in caelo, illi autem vestiti. Causa quod angeli caelestes nudi appareant est quia non opus habent memoria retinere vera, nec intellectu inde comprehendere illa, quia habent inscripta cordi, hoc est, amori et voluntati, ac inde vident illa: at quod angeli spirituales vestiti appareant, est quia habent vera inscripta memoriae et inde intellectui, ac vera memoriae et inde intellectus sunt quae correspondent vestibus, quare omnes ex illis vestiti apparent secundum intelligentiam. (Quod angeli ita vestiantur, videantur in Opere De Caelo et Inferno, n. 177-182.) Ex his constare potest quid "nudus" significat in utroque sensu; nempe quod in uno significet illos qui in bono caelesti sunt, in altero autem illos qui non in bono sunt quia non in veris.

[3] Sed haec melius videri possunt ex locis in Verbo ubi "nudus" ac "nuditas" nominantur, quae loca sunt sequentia: - Apud Esaiam,
Dixit Jehovah Prophetae, "Exue saccum desuper lumbis tuis, et calceum tuum exue desuper pede tuo: et fecit ita Tunc dixit Jehovah, Sicut ivit servus meus Jeschajah nudus et discalceatus sic ducet rex Aschuris captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi, pueros et senes, nudum et discalceatum, et detectos nates, nuditatem Aegypti" (xx. 2-4):
quid ecclesiae et caeli in his reconditum latet, nemo videre potest nisi sciat sensum eorum spiritualem; in Verbi enim singulis aliquid ecclesiae et caeli inest, quia Verbum est spirituale; quare explicabitur. Per "prophetam" hic intelligitur doctrina ecclesiae; per "exuere saccum desuper lumbis" seu nudos sistere lumbos, intelligitur revelare spurcos amores; per "saccum" solennem prophetae hic intelliguntur femoralia quae tegunt, et per "lumbos" significantur illi amores; per "exuere calceum desuper pede," seu discalceare plantas pedis, significatur revelare foeda naturae; per quod "rex Aschuris ducet captivitatem Aegypti, et turbam deportandam Kuschi," intelligitur quod perversum rationale confirmabit mala et falsa per scientifica et per fallacias; per "pueros et senes" intelligitur per omnia, tam communia quam particularia; per "nudum et discalceatum" intelliguntur deprivati ab omni vero et ab omni bono; per "detectos nates" intelliguntur mala amoris sui; per "nuditatem Aegypti" intelliguntur falsa inde. Inde patet de qua re ecclesiae et caeli hic agitur; quod nempe de eo, quod perversum rationale, quod est rationale quod negat Deum et Naturae omnia tribuit, confirmet se per scientifica et per fallacias, usque ut sit absque omni intellectu veri et voluntate boni. (Quod per "prophetam" in Verbo intelligatur doctrina, videatur n. 2534, 7269; quod per "lumbos" amores in utroque sensu, n. 3021, 4280, 5059; quod per "pedes," naturalia apud hominem, et per "plantas pedum" illa quae in ultimis, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod per "calceos," eadem illa quoad tegumentum eorum, n. 1748, (1)2162, (4835,) 6844; quod per "regem Aschuris," rationale in utroque sensu, n. 119, 1186; quod per "Aegyptum," scientificum quod naturalis hominis etiam in utroque sensu, bono et malo, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5700, 5702, 6015, 6651, 6679, 6683, 6692, 7296, 9340, 9391; quod per "Kuschum" fallaciae sensuum, n. 1163, 1164, 1166.)

[4] Apud Ezechielem,
"Cum praeterivi praeter te et vidi te operui nuditatem tuam et lavi te,... et vestivite:... sed cum confisa es pulchritudini tuae, et scortata es,... non recordata (2)dierum juventutis tuae, cum esses nuda et denudata;... scortata es cum filiis Aegypti... et cum filiis Aschuris,... et multiplicasti scortationem tuam usque ad Chaldaeam;... propterea revelata est nuditas tua per scortationes tuas;... ideo lapidabunt te lapide, et dissecabunt te gladiis, et accendent domos tuas igne" (xvi. 6, seq.):
agitur ibi de Hierosolyma, per quam intelligitur ecclesia quoad doctrinam; et per illa verba et per plura in eodem capite describitur qualis fuerat in principio, et qualis facta est cum deflexit a bono et a vero. Qualis instaurata fuit a Domino, ita qualis in principio, describitur per haec, "Cum praeterivi praeter te et vidi... operui nuditatem tuam,... lavi te... et vestivi te;" "operire nuditatem" significat amovere mala voluntatis et falsa intellectus, "lavare" significat purificare a malis, et "vestire" significat veris instruere. Qualis autem facta est cum deflexit a bono et vero, describitur per sequentia; quod "confisa sit pulchritudini suae," significat intelligentiam ex proprio quod ea delectata fuerit; per quod "scortata sit," significat quod sic imbuerit falsitates; per "scortari cum filiis Aegypti et cum filiis Aschuris," significantur falsificationes confirmatae per scientifica et inde rationalia; per "multiplicare scortationem usque ad Chaldaeam," significatur usque ad profanationem veri: inde patet quid significat "propterea revelata est nuditas tua per scortationes tuas," quod nempe ecclesia per falsa et per falsificationes deprivata sit omni intellectu veri: per "lapidabunt te lapide" significatur quod moritura sit per falsa; per "dissecabunt te gladiis," significatur quod prorsus moritura per falsificationes veri; et per "accendent domos tuas igne," significatur quod tota peritura sit per amores infernales ("domus" sunt omnia quae apud hominem, et "ignis" est amor infernalis). Ex his patet quid caeli et ecclesiae continetur in illis verbis, et quod (1)illud solum appareat ex sensu spirituali. (Quod "lavare" significet purificare a malis et falsis, videatur n. 3147, 10237, 10240, 10243; quod "vestire" significet instruere veris, n. 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536: quod "pulchritudo" significet intelligentiam, n. 3080, 4985, 5299; hic intelligentiam ex proprio: quod "scortari," imbuere falsa, supra, n. 141: quod "Aegyptus" scientificum, et "Aschur" rationale, videatur mox supra; quod " Chaldaea" profanationem veri, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306, 1307, 1308, 1321, 1322, 1326: quod "lapidare lapide" significet mori per falsa, n. 5156, 7456, 8575, 8799; quod "gladius" significet falsum pugnans contra verum et destruens illud, n. 2799, 4499, 7102; inde "dissecare gladiis" est prorsus mori per falsificationes veri: quod "ignis" significet amorem infernalem, n. 1861, 5071, 6314, 6832, 7575, 10747; et quod "domus" significet totum hominem, et illa quae apud eum, ita quae ejus intellectus et voluntatis sunt, n. 710, (2)2231, (3)2233, (4)2559, 3128, 3538, 4973, 5023, 6690, 7353, 7848, 7910, 7929, 9150. Inde patet quid significatur per "accendent domos tuas igne.")

[5] Apud Hoscheam,
"Contendite cum matre vestra,... ut removeat scortationes,... et adulteria sua,... ne forte exuam eam nudam,... et ponam eam sicut desertum,... sicut terram siccitatis, et occidam eam per sitim, et filiorum ejus non miserebor, quia filii scortationum illi" (ii. 2-4):
etiam hic agitur de ecclesia lapsa in falsa et mala: "mater" cum qua contenderent, significat ecclesiam; "scortationes et adulteria" significant falsa et inde mala; "ponere illam sicut desertum, sicut terram siccitatis" significat absque bono et vero; "occidere eam per sitim," significat defectum totalem veri: "filii ejus" quorum "non miserebor," significant omnia falsa ejus in genere, quare vocantur "filii scortationum." (Quod "mater" significet ecclesiam, videatur n. 289, 2691, 2717, 3703, 4157, (5)5581, 8897; quod "desertum" significet non bonum quia non verum, n. 2708, 4736, 7055: quod "terra siccitatis" significet ubi non verum, est qua "aqua" significat verum fidei, n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238; "occidi sit," quod significant perire ex defectu veri, n. 8568 fin.: quod "filii" significent affectiones veri et vera in genere, n. 2362, 3963, 6729, 6775, (6)6779, 9055; ita in sensu opposito affectiones falsi et falsa in genere. Inde constare potest quid significatur per "exuere illam nudam," quod nempe ut sit absque bono et vero.)

[6] In Threnis,
"Peccatum peccavit Hierosolyma, ideo... omnes qui honoraverunt illam vilipendunt illam, quia viderunt nuditatem ejus" (i. 8).
Apud Ezechielem,
Ohola, quae Samaria, scortata est cum Aegyptiis, cumque filiis Aschuris; illi revelarunt nuditatem ejus, filios ejus et filias ejus ceperunt, et illam gladio tandem occiderunt: "ideo dabo te in manum eorum quos odisti,... ut agant tecum ex odio, et sument omnem laborem tuum. et te relinquent nudam et denudatam, ut reveletur nuditas scortationum tuarum" (xxiii. 4, 8-10, 18, 28, |2|9):
agitur in eo capite de Samaria quae vocatur "Ohola," et de Hierosolyma quae vocatur "Oholiba," et per utramque significatur ecclesia; per "Samariam" ubi filii Israelis, significatur ecclesia in qua non vera sed falsa, et per "Hierosolymam" ecclesia in qua non bona sed mala. Quid significatur per "scortari cum Aegyptiis et cum filiis Aschuris," et quid per "occidere filias et filios ejus gladio," supra explicatum est. Exinde patet quod per "relinquere illam nudam et denudatam" significetur absque vero et bono.

[7] Apud Esaiam,
"Dominus decalvabit verticem filiarum Zionis, et Jehovah podicem earum nudabit" (iii. 17):
"filiae Zionis significant ecclesiam caelestem et quae illius ecclesiae sunt, hic autem illam perversam; "vertex" illarum qui decalvabitur, significat intelligentiam qua deprivabitur; et "podex" qui nudabitur significat amorem mali et falsi.

[8] Apud Nahum,
"Vae urbi sanguinum, tota mendacio et rapina plena,... prae multitudine scortationum ejus,... retegam fimbrias super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam" (iii. 1, 4, 5);
"urbs sanguinum" significat doctrinam falsi quae violentiam infert bono charitatis.

[9] Apud Habakuk,
"Vae facienti socium bibere,... etiamque inebriando, ut introspicas nuditates eorum;... bibe etiam tu ut praeputium reveletur" (ii. 15, 16);
"facere socium bibere inebriando" significat imbuere falsis usque ut non videat verum; "introspicere nuditates" est ut appareant falsa quae intellectus et mala quae voluntatis; "ut praeputium reveletur" est ut amores spurci. (Quod "bibere" sit institui in veris, videatur n. 3069, 3772, 4017, 4018, 8562, 9412; inde in opposito sensu est inbuere falsa: quod "inebriari "sit insanire ex falsis, ita non videre vera, n. 1072: quod "praeputium" significet amores corporeos et terrestres, n. 4462, 7045.) Inde constare potest quid significatur per
Quod Noachus biberit vinum et inebriatus sit, ita ut jaceret nudus in medio tentorii sui: et quod Chamus riserit nuditatem patris sui;... (quod)schemus autem et Japhetus texerint nuditatem ejus, et quod facies suas averterint ut non viderent patris sui nuditatem (Gen. ix. 21-23).
(Sed haec videantur in Arcanis Caelestibus explicata, ubi de illis agitur.)

[10] In Threnis,
"Etiam ad te," filia Edomi, "transibit calix, inebriaberis et nudaberis" (iv. 21):
hic simile per "inebriari et nudari" quod supra significatur (sed quinam illi sunt qui per "Edomum" intelliguntur, videatur n. 3322, 8314). Apud Esaiam,
Filia Babelis et Chaldaeae, "sede in terra,... sume molam et mole farinam, revela crines tuos,... revela femur, transi flumina, reveletur nuditas tua, etiamque videatur opprobrium tuum" (xlvii. 1-3).
per "filiam Babelis" et "Chaldaeae" intelliguntur illi qui profanant bona et vera ecclesiae; per "molere farinam" intelligitur falsificare vera; per "revelare crines" et "femur," intelligitur deprivari intelligentia veri et voluntate boni; simile per "transire flumina" et "revelare nuditatem."

[11] Quia "nuditas" significabat deprivationem intellectus veri et voluntatis boni, ideo statutum fuit,
Quod Aharon et filii ejus (non) ascenderent in gradibus super altare, ne reveletur nuditas eorum super illo (Exod. xx. 23 (B.A. 26));
Tum quod illis facerent femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis,et quod essent super illis cum intrarent tentorium conventus, et cum accederent ad altare, et quod alioqui portarent iniquitatem et morerentur (Exod xxviii. 42, 43).
Ex his patet quid significatur per verba in sequenti versu in hoc capite, "Suadeo tibi emere a Me,... vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae:" tum in sequentibus hujus Libri Apocalypseos,
"Beatus qui vigilat, et servat Vestimenta sua, ne nudus ambulet et videantur pudenda ejus" (xvi. 15).

[12] Praeterea per "nudum" in Verbo intelliguntur etiam illi qui non in veris sunt et inde non in bono, quoniam ignorant illa, et tamen desiderant illa; ut sunt qui intra ecclesiam sunt ubi illi qui. docent in falsis sunt, tum qui extra ecclesiam sunt et non Verbum habent, et inde non vera sciunt et nihil de Domino. Hi sunt qui intelliguntur in his locis: - Apud Esaiam,
"Hoc jejunium quod eligo,... frangere famelico panem,... et cum videris nudum obtegere eum" (lviii. 6, 7);
apud Ezechielem,
"Panem suum famelico det, et nudum tegat veste" (xviii. 7);
et apud Matthaeum,
"Nudus fui et non induistis Me" (xxv. 36, 38(, 43, 44));
"tegere veste" et "induere" significat instruere in veris (quod "vestes" sint vera, videatur supra, n. 195 (c)). (Quod "nudus" etiam significet bonum innocentiae, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 165, 8375, 9060; et in opere De Caelo et Inferno, n. 179, 180, 280.)

AE n. 241

Apocalypsis Explicata n. 241

241. (Vers. 18.) "Suadeo tibi." - Quod significet medium reformationis illorum qui iii doctrina de sola fide, constat ex illis quae nunc sequuntur, nam agitur nunc de reformatione eorum qui in illa doctrina sunt; inde "Suadeo tibi" involvit praecepta quomodo illi victuri ut reformentur, et sic salventur.

AE n. 242

Apocalypsis Explicata n. 242

242. "Emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis." - Quod significet ut a Domino comparent sibi genuinum bonum ut recipere possint vera fidei, constat ex significatione "emere," quod sit comparare et appropriare sibi (de qua n. 4397, 5374, 5397, 5406, 5410, 5426); ex significatione "auri explorati igne," quod sit bonum genuinum, ita bonum a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "ut ditatus sis," quod sit ut recipere possit vera fidei. Quod "ditatus fieri" id significet, est quia "divitiae" et "opes" significant cognitiones veri et boni, et "divites" illos qui in intelligentia per illas sunt, hic qui in fide per illas, quia hic de illis qui in doctrina de sola fide sunt, agitur. Inde patet quod per "emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis," significetur ut comparent sibi genuinum bonum a Domino, ut recipere possint vera fidei.

[2] Quomodo haec intelligenda sunt, primum dicetur. Quod non detur verum quod verum in se est nisi ex bono, ita nec fides quae fides nisi ex charitate, saepius prius dictum est: verum enim quod in se verum est, non datur nisi vita spiritualis ei insit; et tunc vita spiritualis ei inest dum formatur ex bono charitatis; nam verum est forma boni, et bonum est esse veri, ita quoque est vita ejus, et bonum non aliunde est quam a Domino; et cum bonum a Domino est, tum verum quod ex bono est spectat Dominum primario, et quoque proximum et ejus bonum; nam Dominus influit cum bono, et ex ea format verum, quod est verum fidei, ac facit ut visus spiritualis hominis spectet ad Ipsum et ad proximum. (Quod ita sit, Ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 145, 251, quod nempe Dominus aspiciat angelos et homines in fronte, et hi Dominum per oculos, ex causa quia frons correspondet bono amoris, ac oculi intellectui inde illustrato, proinde veris quae fidei sunt; et quoque in eodem opere, n. 17, 123, 124, 142-144, 510, ostensum est quod in mundo spirituali omnes vertantur ad suos amores, et illi qui Dominum agnoverunt et in Ipsum crediderunt, vertantur ad Ipsum, et quod inde illis bonum, et per bonum illustratio quoad vera,) Ex his constare potest quid genuinum bonum quod significatur per "aurum exploratum igne," quod nempe a Solo Domino.

[3] Quoniam in scriptis ad Angelum hujus Ecclesiae agitur de illis qui vivunt secundum doctrinam de sola fide, et quia illi qui se confirmaverunt in illa, qui in mundo inde docti vocati sunt, potuerunt connectere falsa veris, ac inducere apparentiam sicut vera esset doctrina, ideo datum est cum quibusdam ex illis in altera vita loqui; et quia illa quae tunc mutuo dicta sunt, possunt inservire illustrationi, velim ea afferre. Docti illi ex opinione in mundo putaverunt quod fides esset dabilis absque charitate, et quod homo justificetur per illam solam. Sermo eorum erat admodum ingeniosus, dicendo quod fides absque charitate dabilis sit, ex causa quia prior est, et per illam homo in bono est. "Quis," dixerunt, "non credere potest quod Deus sit? quod Verbum sit Divinum? et similia, quae nisi crederentur non possent recipi et cogitari ab homine." Concluserunt inde quod fides dabilis sit absque charitate quia praecedit seu prior est; et si dabilis, quod salvans sit, quia homo non potest bonum facere a se; quare nisi illa salvaret omnes perirent: absque fide nec daretur praesentia Dei apud illum; et si non praesentia Dei, regnaret malum et non alicui esset bonum. Haec dixerunt intelligi per justificationem per solam fidem. Sed ostensum illis est quod non fides esset nisi simul charitas; et quod dixerunt esse fidem, esse solum cognitiones, quae primae sunt cuivis homini, ut quod Deus sit, et quod Verbum sit Divinum, ac similia; et quod illae cognitiones non sint in homine, sed in introitu ad illum, qui est ejus memoria, priusquam sunt in ejus voluntate; et quantum in ejus voluntate sunt, tantum in ipso homine, nam voluntas est ipse homo; et quantum in voluntate sunt, tantum in ejus visu sunt, qui est fides. Ipsae cognitiones quae praecedunt, ac in visu naturali apparent sicut credi, non prius fiunt fidei; inde est quod visus cognitionum, qui putatur esse fidei, recedat ab homine successive prout is incipit male cogitare ex male velle, et quoque recedit ab illo post mortem cum homo fit spiritus, si non cognitiones irradicatae sunt vitae ejus, hoc est, voluntati aut amori ejus.

[4] Illustretur hoc per comparationem cum ventriculis qui apud aves et apud animalia terrae, qui vocantur ventriculi ruminatorii: in hos primum colligunt escas suas, et dein per gradus exsumunt illas, ac edunt, et sic nutriunt sanguinern; ita fiunt vitae eorum. Ventriculis illis correspondet memoria apud hominem; hac gaudet homo loco illorum, quia homo est spiritualis; in hanc primum colligit cibos spirituales, qui sunt cognitiones, et dein exsumit illas quasi ruminando, hoc est, cogitando et volendo, et appropriat sibi, et sic facit vitae suae. Ex hac comparatione, tametsi levi, constare potest quod cognitiones nisi implantentur vitae per cogitare et velle illas et inde facere illas, similes sint escis non comesis in ventriculis ruminatoriis, ubi vel putrescunt vel evomuntur. Praeterea circulus vitae hominis (1)est scire, intelligere, velle et facere; incohat enim vita spiritualis hominis a scire, dein continuatur in intelligere, postea in velle, et demum in facere. Unde quoque patet quod cognitiones sint modo in introitu ad vitam cum in memoria, et quod non plene in homine sint quam cum in factis, ac eo plenius in factis quo plenius in intellectu et voluntate.

[5] Porro ostensum est quod fides cognitionum, antequam fit fides vitae, sit fides historica; quae qualis sit notum est, quod nempe credatur ita esse quia alius dixerat: hoc antequam fit ipsius hominis est alienum seu alius hominis apud se; et quoque est talis fides historica qualis est fides rerum ignotarum; nam dicitur quod credenda sint tametsi non intelliguntur, immo quod non perscrutanda sint intellectu, cum tamen fides spiritualis talis est ut in illa ipsa vera videantur, et sic credantur. In caelo nemo credit aliquod verum nisi videat aut viderit illud; dicunt enim, "Quis potest credere quod ita sit nisi videat? forte potest esse falsum:" et credere falsum non possunt alii quam mali, nam mali ex malo vident falsa, at boni ex bono vident vera; et quia bonum est a Domino, etiam visus veri ex bono est a Domino. Quod angeli videant vera, est quia lux caeli, in qua sunt, est Divinum Verum procedens a Domino; inde (2)omnibus apud quos illa lux est, etiam in mundo, est visus veri. (De Luce Caeli, et quod talis sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, 126-140.)

[6] Ostensum dein est quod charitas et fides unum agant, ac intrent simul apud hominem; ita quantum homo in charitate est tantum in fide sit, quoniam fides quoad essentiam est charitas, prorsus sicut verum quoad essentiam est bonum; bonum enim dum existit in specie seu in forma est verum: ita charitas est fides, nam bonum est charitatis et verum est fidei; unum etiam amat alterum et se conjungit alteri; quare non datur unum nisi simul alterum. Illustratum est hoc per hominis cogitationem quae ejus intellectus, et per affectionem quae ejus voluntatis: cogitare absque affectione est impossibile, ipsa enim essentia cogitationis est affectio seu amor; cogitare quidem potest homo omnia illa quae scit ex doctrina ecclesiae, sed ex affectione naturali, quae est affectio seu amor gloriae, famae, honoris, lucri; sed haec affectio non facit ut cogitatio sit spiritualis, verum erit charitas quae est ipsa affectio spiritualis: haec cum se conjungit cognitionibus, fit fides, et dein quantum homo in illa affectione est tantum videt cogitatione illa quae sunt fidei ejus, quae vocantur vera, et agnoscit illa, quia sunt ex ipso spiritu ejus, ita ex ipsa vita spirituali ejus. Hoc quoque est quod vocatur illustratio; inde est quod nemo illustrari possit ex Verbo nisi in affectione veri spirituali sit. Datur quidem simile illustrationi apud illos qui se confirmaverunt in talibus quae sunt doctrinae de sola fide et de justificatione per illam; sed illa illustratio est illustratio fatua, quoniam possunt falsa aeque ac vera confirmari, sicut omnes haereses tam quae regnant apud Judaeos quam quae apud Pontificios; etiam similis lux post confirmationes datur apud illos qui naturalistae vocantur, ac negant Deum et Divinum Verbi, et praeterea omnia ecclesiae; similiter apud illos qui confirmarunt apud se solam fidem et justificationem per illam. (Quod lux confirmationis sit lux naturalis, non spiritualis, dabilis etiam apud malos, videatur n. 8780.)

[7] Sed redeamus ad fidem quae quoad essentiam est charitas. Illa fides jugiter perficitur per talia quae confirmant, nam semper ex luce spirituali videntur vera plura, et haec omnia se conjungunt bono charitatis et id perficiunt; inde homini est intelligentia et sapientia, tandem angelica. Praeterea illi qui solum in cognitionibus fidei sunt, et non in vita secundum illas, credunt quod homo facile possit recipere fidem, si non in mundo usque in altera vita; dicentes secum, "Annon cum audio et video quod ita sit, possum credere?" Sed maxime falluntur, nam illi qui non fidem spiritualem receperunt in mundo, postea, si millies audiverint et viderint, nusquam possunt recipere; causa est quia fides illa non est in homine sed extra illum: quod ita sit manifeste constare potest ex eo, quod omnes qui e mundo veniunt primum recipiantur ab angelis et a bonis spiritibus, ac omni modo instruantur; immo etiam plura illis ostenduntur ad vivum et ad visum, sed usque non recipiunt; quare se ab illis abalienant, et accedunt ad illos qui in nulla fide sunt.

[8] Dictum etiam est illis quod si reciperetur fides per solum scire et cogitare, (1)ab omnibus aeque malis ac bonis reciperetur, et sic nemo damnaretur. Quod charitas, quae est affectio spiritualis, nusquam dabilis sit apud aliquem nisi sciat vera, exploret se secundum illa, recipiat illa, et novam vitam illis convenientem agat, videatur supra (n. 239). Inde sequitur quod vita fidei sit charitas, et quod nihil vitae insit fidei nisi quantum charitatis inest, et quoque quod quantum charitatis inest fidei, tantum ducatur a Domino; at quod quantum charitatis non inest tantum ducatur a semet; et qui ducitur a semet et non a Domino, non cogitare potest bonum, minus velle et facere bonum quod bonum in se est, nam ex proprio hominis non procedit nisi quam malum: cum enim cogitat bonum ac vult et facit bonum (2)ex proprio, est modo propter se, et propter mundum, quae sunt fines operum ejus, ac fines sunt amores qui ducunt illum: et homo a proprio suo non abduci seu elevari potest, nisi, quoad illa quae vitae sunt, spectet ad Dominum; per hunc visum conjungitur ille caelo, et inde a Domino datur ei affectio spiritualis. Cum haec et illa dicta sunt, datum est illis, cum quibus de hac re locutus sum, in luce spirituali esse; quae lux talis est, ut in illa videri possint vera tam clare sicut videntur objecta in mundo in luce ejus; et tunc illi qui in doctrina de sola fide et de justificatione per illam erant, non potuerunt non affirmare quod ita sit; sed ut primum lux ea illis adempta est, et remissi sunt in suam lucem, quae erat naturalis, non potuerunt videre aliter quam quod visus cognitionum esset fides salvans, et inde quod falsa, quae fecerunt fidei suae, essent vera. Falsa fiunt fidei quando mala sunt vitae.

[9] Sed redeamus ad explicationem verborum hujus loci, quae sunt, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis;" per quae significatur ut comparent sibi a Domino genuinum bonum ut recipere possint vera. Et nunc ostendendum est quod "aurum" in Verbo significet bonum amoris. Hoc constare potest a sequentibus his locis:--Apud Malachiam,
"Ecce Ego mittens angelum meum qui praeparabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus foederis quem vos desideratis;...sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit eos sicut aurum et argentum, ut sint adferentes Jehovae mincham in justitia" (iii. 1-3);
haec de adventu Domini dicta sunt: dicitur quod Jehovah missurus "angelum qui parabit viam ante Ipsum," et per "angelum" intelligitur Johannes Baptista, ut notum est; per "ante Me," seu ante Jehovam, intelligitur Ipsum Divinum Domini; per "Templum" ad quod venturus, intelligitur Divinum Humanum Ipsius; quod illud etiam dicatur "Angelus foederis," est quia per Ipsum est conjunctio hominum angelorumque cum Ipso Divino, "foedus" enim est conjunctio: per "argentum" quod "sedebit conflans et purgans" intelligitur verum ex bono; per "filios Levi" intelliguntur omnes qui in bono charitatis sunt et inde in veris fidei; quapropter dicitur quod "defaecaturus eos sicut aurum et sicut argentum;" hoc dicitur quia "aurum" significat bonum, et "argentum" verum inde: per "adferre Jehovae mincham in justitia," intelligitur cultus Domini ex bono charitatis. (Quod "Templum" significet Divinum Humanum Domini, videatur supra, n. 220(a); quod "foedus" significet conjunctionem, in Arcanis Caelestibus, n 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632; quod "argentum" significet verum ex bono, n, 1551, 1552, 2954, 5658; quod "mincha" significet bonum amoris et charitatis, n, 4581, 9992-9994, 10079, 10137: quod "justitia" dicatur de bono, n. 2235, 9857.) Inde "adferre mincham in justitia" significat cultum ex bono amoris.

[10] Apud Sachariam,
"Duae partes in universa terra exscindentur, exspirabunt, tertia autem relinquetur in ea; ducam tamen tertiam per ignem, et conflabo eos juxta conflare argentum, et explorabo eos juxta explorare aurum" (xiii. 8, 9);
per "universam terram" non intelligitur universa terra, sed universa ecclesia; per "tertiam partem" nec intelligitur tertia pars, sed aliqui ibi; "ducere illam per ignem, et conflare juxta conflare argentum, et explorare juxta explorare aurum," significat purificare eos a falsis et malis ut implantetur bonum et verum. (Quod "terra" in Verbo sit ecclesia, videatur n. 662, 1066, (1)1068, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 6516, 9325, 9643; quod "tertia purs" significet aliquos, n. 2788.) Sunt in locis allatis comparationes argenti et auri cum vero et bono, sed in Verbo omnia quae inserviunt comparationibus etiam correspondent et inde significant (videatur n. 3579, 8989). Quia "aurum exploratum igne" significat bonum amoris purificatum a malis, ideo mandatum erat
Quod aurum et argentum captum a Midianitis traduceretur per ignem et sic purificaretur (Num. xxxi. 22, 23).

[11] Quod "aurum" significet bonum amoris et charitatis, constat amplius a sequentibus:--Apud Hoscheam,
"Deseruit Israel bonum, hostis persequitur eum,....argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola" (viii. 3, 4);
quod "argentum suum et aurum suum sibi fecerint idola," significet quod verum et bonum verterint in falsa et mala, patet ex eo quia dicitur, "Deseruit Israel bonum, et hostis persequitur eum;" "hostis" est falsum ex malo, et malum ex falso.

[12] Apud Joelem,
"Quid vobis Mecum, Tyre et Zidon?....Argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum intulistis in templa vestra, et filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filiis Graecorum, ut longe removeretis a terminis eorum" (iv. (B. A. iii.) 4, 5(,6));
per "Tyrum et Zidonem" intelliguntur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt; hic illi qui perverterunt illas, et applicuerunt ad falsa et ad mala falsi; hoc significatur per quod "argentum meum et aurum meum sumpsistis, et desiderabilia bonorum intulistis in templa vestra:" "argentum" significat verum, "aurum" bonum, et "desiderabilia bonorum" significant vera et bona derivata, quae sunt cognitiones ex Verbi sensu litterae; "inferre in templa sua" significat vertere in cultum profanum; per quod "filios Jehudae et filios Hierosolymae vendiderint filiis Graecorum," intelligitur quod omnia vera boni transmutaverint in falsa mali; per "longe removere eos a terminis eorum," intelligitur procul ab ipsis veris. (Quod per "Tyrum et Zidonem" intelligantur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt, videatur n. 1201; quod per "filios Jehudae et filios Hierosolymae" intelligantur omnia vera boni, est quia per "filios" significantur vera, n. 1729, (1)1733, 2159, (2)2623, 2803, 2813, (3)3373, 3704, 7499, 8897, 9807; per "Jehudam" ecclesia caelestis, n. 3654, 6364; per "Hierosolymam" ecclesia ubi genuina doctrina, n. 3654, 9166; quod per "filios Graecorum" intelligantur falsa, est quia "Graeci" significant gentes quae in falsis, videatur (supra,) n, 50.)

[13] Apud Ezechielem,
"Negotiatores Schebae et Raamae,....per primarium omnis aromatis et per omnem lapidem pretiosum et aurum, dederunt negotiationes tuas" (xxvii. 22);
et apud eundem,
"In sapientia et intelligentia tua feceras tibi opes, et feceras aurum et argentum in thesauris tuis:....in Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum,....et aurum" (xxviii. 4, 13);
agitur in binis illis locis etiam de Tyro, per quam, ut supra dictum est, intelliguntur illi intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt. (Per "negotiationes ejus" intelliguntur ipsae illae cognitiones; per "Schabam et Raamam" quoque intelliguntur illi qui in cognitionibus illis sunt, n. 1171, 3240; per "aromata" significantur vera quae grata quia ex bono, n. 4748, 5621, 9474, 9475, 10199, 10254; per "lapides pretiosos" significantur vera quae pulchra quia ex bono, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; quod per "hortum Eden" significetur intelligentia et sapientia inde, n. 100, 108, 1588, 2702, 3220.) Quia nunc per illa significantur cognitiones veri et boni, ac per "aurum et argentum" ipsa bona et vera, et quia per illa comparatur omnis intelligentia et sapientia, ideo dicitur, "In intelligentia et sapientia tua feceras...aurum et argentum in thesauris tuis."

[14] In Threnis,
"Quomodo obscuratum est aurum, mutatum est obryzum optimum, effusi sunt lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis....aestimati pares auro puro, quomodo reputati sunt in utres testae, opus manuum figuli" (iv. 1, 2);
agitur ibi de vastatione ecclesiae; "aurum" quod obscuratum et "obryzum optimum" quod mutatum, significant bona ecclesiae; "lapides sanctitatis" qui effusi in capite omnium platearum, significant vera inde quod falsificata; "filii Zionis" qui aestimati prae auro puro, significant vera ecclesiae prioris; "utres testae opus manuum figuli," significant mala vitae ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia.

[15] Apud Ezechielem,
"Ornavi te ornatu, et dedi armillas super manus tuas, et torquem super guttur tuum;....sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum;....et accepisti vasa ornatus tui ex auro meo et ex argento meo quod dederam tibi, et fecisti tibi imagines cum quibus scortareris" (xvi. 11, 13, 17, 18);
agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam (ut supra); "ornatus" quo ornata est, significat in genere omnia vera ex bono et inde intelligentiam (n. 10536, 10540); "armillae super manus" significant in specie vera ex bono (n. 3103, 3105); "torques super guttur" significat conjunctionem verorum et bonorum interiorum cum exterioribus, seu spiritualium cum naturalibus (n. 5320); "byssus" significat verum genuinum, et "sericum" idem splendens ex interiori bono (n. 5319, 9469); "acupictum" significat scientificum quod naturalis hominis (n. 9688); "imagines" cum quibus scortaretur, sunt fallaciae sensuum, quae apparent illis qui in falsis sunt ut vera; "scortari" cum illis est per illas falsa concludere (quod "scortari" significet imbuere falsa, videatur supra, n. 141): ex his patet quod per illa in eo capite describatur ecclesia qualis fuerat cum primum instaurata a Domino, et qualis postea facta est.

[16] Apud Esaiam,
"Ecce Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident,....filiis non parcet oculus eorum" (xiii. 17, 18);
per "Medum" intelliguntur qui contra ecclesiae vera et bona sunt; quare dicitur de illis, "qui argentum non aestimabunt nec auro delectabuntur" ("argentum" est verum ecclesiae, et "aurum" est bonum ejus); "arcus" eorum significant doctrinalia falsi pugnantis contra vera et bona (n. 2686, 2709); "juvenes" quos allident, significant intelligentes ex veris (n. 7668); "filii" quibus non parcent, significant ipsa vera.

[17] Apud eundem,
"Turma camelorum obtegent te,....omnes e Scheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt:....Mihi insulae confident, navesque Tharschisch ad adducendum filios tuos e longinquo; argentum eorum et aurum eorum cum illis" (lx. 6, 9);
agitur ibi de adventu Domini, et per "turmam camelorum" intelliguntur omnes qui in cognitionibus veri et boni sunt (n. 3048, 3071, 3143, 3145); per "Schebam" e qua venient, intelliguntur ubi ipsae illae cognitiones (n. 1171, 3240); per "aurum et thus" quae portabunt, intelliguntur bona ac vera ex bono quae inde grata, per "aurum" bona et per "thus" illa vera (n. 9993, 10177, 10296); per "insulas" quae "confident" intelliguntur gentes quae in cultu Divino sunt sed remotiore a veris ecclesiae (n. 1158); per "naves Tharschish" intelliguntur cognitiones communes veri et boni quibus insunt plures in particulari (n. 1977, 6385); per "filios quos adducent e longinquo" intelliguntur vera remotiora, "filii" sunt vera (ut supra), "e longinquo" sunt quae remotiora (n. 1613, 9487); per "argentum eorum et aurum eorum cum illis," significantur cognitiones veri et boni apud illos.
(e.) Simile significatur per
Quod sapientes qui Venerunt ab oriente ad locum ubi Christus natus, obtulerint dona, aurum, thus et myrrham (Matth. ii. 11);
obtulerunt illa quia significabant bona et vera interiora et exteriora, quae sunt munera Deo grata.

[18] Apud Davidem,
"Incurvabunt se Illi omnes reges, et omnes gentes servient Illi:....animas pauperum servabit;....et vivent et dabit illis ex auro Schebae" (Psalm. lxxii. (1)11, 13, 15);
etiam ibi agitur de adventu Domini; per "reges" qui incurvabunt se Ipsi, et per "gentes" quae servient Ipsi, intelliguntur omnes qui in veris sunt ex bono; (quod per "reges" illi qui in veris, videatur supra, n. 31, et quod per "gentes" illi qui in bonis, etiam supra, n. 175(a);) per "pauperes" quos servabit, intelliguntur illi qui non in cognitionibus veri et boni sunt, sed usque desiderant illas (etiam supra, n. 238); per "aurum Schebae" de quo illis dabit, intelligitur bonum amoris in quod Dominus ducet illos per cognitiones (quid "Scheba," videatur mox supra).

[19] Apud Haggaeum,
"Excitabo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria:....Mihi argentum et aurum;....major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (ii. 7-9);
etiam haec de adventu Domini; per "gentes" intelliguntur qui in bono sunt et inde veris; per "Domum" intelligitur ecclesia (n. 3720); per "gloriam" qua implebitur, intelligitur Divinum Verum (n. 4809, (2)5922, 8267, 8427, 9429); per "argentum et aurum" quod "Mihi," intelligitur verum et bonum quod a solo Domino.

[20] Apud Sachariam,
"Colligentur opes omnium gentium circumcirca, aurum, argentum et vestes multa copia" (xiv. 14);
per "opes omnium gentium" intelliguntur cognitiones ubicunque sunt, etiam apud malos; per "aurum, argentum et vestes multa copia," intelliguntur bona et vera spiritualia et naturalia. Simile significatum est per
Aurum, argentum et vestes, quae filii Israelis mutuo petierunt ab Aegyptiis, quum ab illis discesserunt (Exod. iii. 22; cap. xi. 2,3; cap. xii. (3)35, 36);
cur ita factum est, et quid involvit, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 6914, 6917), quod nempe ut repraesentaretur quod malis auferrentur quae habent et darentur bonis (Secundum Domini verba apud Matthaeum, cap. xxv. 28, 29; et apud Lucam, cap. xix. 24, 26); et quod facerent sibi amicos ex injusto mammone (Secundum Domini verba apud Lucam, cap. xvi. 9); per "injustum mammona" intelliguntur cognitiones veri et boni apud illos qui non juste illas possident, qui sunt qui non applicant illas vitae.

[21] Apud Davidem,
"Filiae regum inter pretiosas tuas, (1)consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris:....tota gloriosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus" (Psalm. xlv. 10, 14 (B. A. 9, 13));
agitur ibi de Domino, et per "filiam Regis" intelligitur ecclesia quae in affectione veri, quae describitur per quod "filiae regum inter pretiosas Ejus," per quas intelliguntur ipsae affectiones veri; per quod "consistat Regina ad dextram Ejus in auro optimo Ophiris," intelligitur regnum caeleste Domini quod in bono amoris est; per quod "de implexis auri vestis ejus," intelligitur quod vera sint ex bono.

[22] Apud Matthaeum,
Jesus dixit discipulis quos emisit ad evangelizandum, quod non possiderent aurum nec argentum nec aes in zonis suis (x. 9);
per hoc repraesentatum est quod nihil boni et veri ex se haberent, sed ex solo Domino, et quod gratis omnia donarentur. Quia "aurum" significabat bonum amoris, ideo
Mensa super qua ponebantur panes facierum, obducta erat auro (Exod. xxv. 23, 24);
Similiter altare suffitus, quod inde vocabatur altare aureum (Exod. xxx. 3);
Ac ideo candelabrum factum est ex puro auro (Exod. xxv. 31, 38);
Quod etiam cherubi (Exod. xxv. 18);
Et ideo arca obducta erat intra et extra auro (Exod. xxv. 11);
similiter plura in Templo Hierosolymae; Tentorium enim ubi arca, cherubi, mensa super qua panes facierum, altare suffitus, et candelabrum, repraesentabat caelum; pariter Templum; et inde "aurum" ibi significabat bonum amoris, et "argentum" verum ex bono.

[23] Quia sanctissimum caeli repraesentabatur per aururn in Templo, ideo
Cum Belschazar biberet vinum ex vasis auri eductis ex Templo illo, et simul laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, scriptum apparebat in pariete, Numeratus, Appensus, Divisus, et ille ea nocte occisus est (Dan. v. 2, seq.);
significabatur enim per id profanatio boni. Praeterea per "aurum" in opposito sensu in Verbo significatur malum amoris sui, et per "argentum" falsum inde: ut apud Mosen,
Argentum et aurum gentium non concupiscent, quia abominationes, nec inducent in domum suam, sed devovebuntur quia abominanda et detestanda (Deutr. vii. 25, 26);
sed de hac significatione "auri" et "argenti" dicetur infra.

AE n. 243

Apocalypsis Explicata n. 243

243. "Et vestimenta alba ut induaris."--Quod significet et genuina vera et inde intelligentiam, constat ex significatione "vestimentorum alborum," quod sint genuina vera; ("vestimenta" enim significant vera, videatur supra, n. (1)195(b), et "album" significat genuinum, et praedicatur de veris, etiam supra, n. 196;) et ex significatione "induere," quod sit inde intelligentiam sibi comparare, nam per genuina vera comparatur omnis intelligentia; intellectus enim humanus est formatus ad recipiendum vera; ideo talis fit qualia sunt vera ex quibus formatur. Creditur quod intellectus sit etiam posse ex cogitatione ratiocinari et loqui ex falsis, et ea multis confirmare; sed usque id non intellectus est; est modo facultas homini data cum memoria, cui adjuncta est, et cujus activum est: at per illam nascitur et formatur intellectus, quantum homo ex affectione recipit vera; at recipere genuina vera ex affectione non datur ulli homini quam a solo Domino, quoniam ab Ipso sunt; proinde recipere intellectum seu intelligens fieri non datur ulli homini quam a solo Domino, et datur cuivis qui applicat se ad recipiendum (secundum illa quae supra, n. 239(a), dicta sunt): hoc itaque est quod significatur per "Suadeo tibi emere a Me vestimenta alba ut induaris."

AE n. 244

Apocalypsis Explicata n. 244

244. "Ne appareat pudor nuditatis tuae."--Quod significet ne spurci amores, constat ex significatione "nuditatis," quod sit deprivatio ab intellectu veri et boni quia voluntate illorum, seu deprivatio veri quod fidei quia non bonum quod amoris (de qua supra, n. 240(a)); et quia per "nuditatem" illa deprivatio significatur, ideo per "pudorem nuditatis" significantur spurci amores, hi enim apparent quando non sunt remoti per amorem boni et inde fidem veri. Homo enim nascitur in binos amores, qui sunt amor sui et amor mundi; quare ex hereditario trahit ut se et mundum super omnia amet: hi amores sunt amores spurci quia ex illis omnia mala fluunt, quae sunt contemptus aliorum prae se, inimicitia contra illos qui sibi non favent, odia, vindictae, astus, doli omnis generis. Illi amores cum suis malis non removeri possunt quam a binis amoribus, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; ex his trahit homo ut Dominum super omnia amet et proximum sicut se ipsum; hi duo amores sunt amores puri, quoniam e caelo a Domino; ex his etiam omnia bona fluunt: quantum itaque homo in his est, tantum removentur amores illi spurci in quos natus est, usque ut non appareant, et removentur per vera a Domino. Ex his constare potest quod per "Suadeo tibi emere a Me...vestimenta alba, ut induaris ne appareat pudor nuditatis tuae," significetur ut comparent sibi genuina vera et inde intelligentiam a Domino, ne appareant spurci amores.

AE n. 245

Apocalypsis Explicata n. 245

245. "Et collyrio inunge oculos ut videas."--Quod significet ut aliquantum aperiatur intellectus, constat ex significatione "oculorum," quod sint intellectus (de qua supra, n. 152); inde per "inungere oculos ut videas" significatur ut aperiatur intellectus: dicitur "collyrio inungere," quia per "collyrium significatur unguentum factum ex farina cum oleo, et "farina" significat verum fidei et "oleum" bonum amoris; (quod "farina" significet verum fidei, videatur n. 2177, 9995, et quod "oleum" bonum amoris, n. 3728, 4582, 4638;) hoc ita dicitur quia intellectus nihil veri videt nisi voluntas sit in bono, verum enim in intellectu non aliud est quam forma boni quod est in voluntate.

AE n. 246

Apocalypsis Explicata n. 246

246. (Vers. 19.) "Ego quoscunque amo, arguo et castigo."--Quod significet tentationes tunc, constat ex significatione "arguere et castigare," cum de illis qui bonum sibi comparant et per id recipiunt vera, de quibus in mox praecedente versu actum est, quod sit in tentationes admittere. Dicitur "quoscunque amo," et per id intelliguntur omnes qui in doctrina de sola fide qui in bono sunt seu in charitate et inde in veris seu in fide: quod illi amentur a Domino, est quia Dominus in bono seu in charitate est praesens, et per bonum seu charitatem in veris seu in fide, et non vicissim. Quod nunc dicatur de illis qui in doctrina de sola fide sunt quod Dominus illos "arguat et castiget," est quia supra dictum est, "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos ut videas," per quae intelligitur, ut illi qui in doctrina de sola fide sunt, comparent sibi genuinum bonum et genuina vera ac inde intelligentiam, ne appareant Spurci amores, ac ut aliquantum aperiatur intellectus; et hoc dum fit apud illos qui in doctrina de sola fide fuerunt, non possunt aliter quam in tentationes mitti; nam principia falsi de sola fide et de justificatione per illam apud eos non possunt aboleri nisi per tentationes; et abolenda omnino sunt, quia non conjungi possunt cum bono charitatis; cum hoc solum vera conjunguntur, quapropter haec comparanda sunt, ut dictum est. Conjunguntur quidem vera per id, quod dicant quod homo, postquam fidem accepit, ducatur a Deo et sic in bono charitatis; sed usque hoc nihili faciunt, quia nihil ad salutem, dicendo etiam quod illum nihil damnet, non malum cogitationis et voluntatis, nec malum vitae, tum quod non sub (jugo) legis sit, quia Dominus implevit legem pro ipso, et quod non spectetur nisi fides; per haec disjungunt: quod conjungant est causa quia aliter non cohaereret doctrina cum Verbo, ubi toties dicitur de charitate et de factis; sed haec conjunctio non est conjunctio apud illos qui in vita secundum doctrinam sunt, sed apud illos qui in vita secundum Verbum sunt.

[2] Dicitur "quoscunque amo, arguo et castigo;" sed intelligitur quod non Dominus arguat et castiget, sed quod infernales spiritus qui in principiis similis falsi sunt; hi sunt qui castigant, hoc est, tentant homines: quod Deus neminem tentet, notum est; quare ita intelligendum est, tametsi in littera dicitur de Deo quod in tentationem inducat, quod malum faciat, quod conjiciat in infernum, et similia plura. Inde patet quod Divinum Verum in Verbo parum intelligatur nisi per sensum spiritualem ejus, seu per doctrinam ex illis qui in illustratione fuerunt. Quod tentationes attinet: in illas venit homo, quando immittitur in suum proprium; tunc enim se adjungunt ei spiritus ab inferno qui in falsis principii ejus sunt et in malis amoris ejus, et tenent ejus cogitationes in illis; at Dominus tenet ejus cogitationes in veris quae fidei, et in bonis quae charitatis; et quia tunc quoque jugiter de salute et de caelo cogitat, inde ejus anxietas mentis interior, et inde pugna, quae vocatur tentatio. At vero illi qui non in veris et bonis sunt, ita non in aliqua fide ex charitate, non immitti possunt in tentationes, nihil enim apud illos est quod pugnat cum falsis et malis; inde est quod hodie pauci sint qui tentantur, et inde quod parum sciatur quid tentatio spiritualis. (Sed haec plenius exposita sunt in Arcanis Caelestibus, ex quibus collecta videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 196-201.)

AE n. 247

Apocalypsis Explicata n. 247

247. "Zelo age ergo, et resipisce.'--Quod significet ut sit illis charitas, constat ex significatione "zelo agere," quod sit ex affectione spirituali, haec enim est zelus in spirituali sensu; et quia charitas est ipsa illa affectio, ideo dicitur "Zelo age et resipisce," et per id significatur ut sit illis charitas. Praeterea nemo in tentationem spiritualem immittitur nisi sit in affectione spirituali quae charitas vocatur; nisi in illa sit, non existit aliqua pugna cum falsis et malis, quia nulla est zelus pro veris et pro bonis. Quia per tentationem non solum domantur mala et removentur falsa, sed etiam loco illorum implantantur vera, et haec conjunguntur cum bono charitatis usque ut sint unum, ideo per "Zelo age et resipisce" significetur ut sit illis charitas.

AE n. 248

Apocalypsis Explicata n. 248

248. (Vers. 20.) "Ecce sto ad ostium et pulso."--Quod significet praesentiam Domini perpetuam, constat ex Significatione "ostii" seu "januae," quod in supremo sensu sit Dominus quoad intromissionem in caelum aut in ecclesiam, et in sensu interno verum ex bono quod ab Ipso, quia homo per id intromittitur (de qua supra, n. 208); hic quia dicitur a Domino, "Ecce sto ad ostium et pulso," significatur perpetua Ipsius praesentia, et simul perpetua Ipsius voluntas quod velit intromittere; et quoque intromittit omnes et Se conjungit omnibus qui Ipsum recipiunt, quod fit per vera ex bono seu per fidem ex charitate; quare sequitur, "Si quis audiverit vocem meam et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum." Quia "ostium" dicitur, etiam dicitur "pulsare;" et per id significatur perpetua voluntas Se conjungendi cum homine et communicandi cum illo felicitates caeli: quod ita sit, ex eo constare potest, quod in Domino sit Divinus Amor, ac Divinus Amor est velle dare omne suum aliis, ac velle ut recipiant Ipsum; et hoc quia non fieri potest aliter quam per receptionem boni et veri seu amoris et fidei ab homine, quoniam haec sunt Divina quae procedunt ab Ipso et recipientur, et quia Divina sunt est Ipse in illis, ideo conjunctio Domini cum angelis et hominibus est per vera ex bono seu per fidem ex amore. Haec velle dare et implantare homini in specie significatur per "Sto ad ostium et pulso."

[2] Sunt duo quae in libero hominis sunt, ex perpetua praesentia Domini, et ex perpetua Ipsius voluntate Se conjungendi cum illo:--Primum quod inde est in libero hominis, est quod ei sit copia et facultas bene cogitandi de Ipso et de proximo; quisque enim de Domino et de proximo bene aut male cogitare potest; si bene cogitat aperitur ostium; si male, clauditur: bene cogitare de Domino et de proximo non est ab homine et ejus proprio, sed a Domino, qui perpetuo praesens est et per perpetuam praesentiam dat ei illam copiam et facultatem; at male cogitare de Domino et de proximo est ab ipso homine et ejus proprio. Alterum quod in libero hominis est ex perpetua praesentia Domini apud illum, et ex perpetua voluntate Ipsius conjungendi Se cum illo, est quod possit abstinere a malis; et quantum abstinet tantum aperit Dominus ostium et intrat; non enim potest Dominus aperire et intrare quamdiu mala in cogitatione et voluntate hominis sunt, nam haec obstant et claudunt. Datum etiam est a Domino scire mala cogitationis et voluntatis, tum vera per quae discutienda sunt; nam datum est Verbum, ubi illa retecta sunt.

[3] Ex his constare potest quod nihil desit quin homo reformari possit si velit; omnia enim media reformationis relicta sunt homini in ejus libero: sed probe sciendum est quod liberum illud sit a Domino, ut supra dictum est, et inde quod Dominus operetur illa, si homo ex libero, quod cuivis datum est, recipiat; receptio ab homine omnino erit, quod intelligitur per "Si quis audierit vocem meam et aperuerit ostium." Nihil facit quod homo in principio non sciat quod a Domino, quoniam non percipit influxum, modo ex Verbo dein credat quod omne bonum amoris et verum fidei sit a Domino; Dominus enim operatur illa tametsi homo nescit, et hoc ex perpetua Ipsius praesentia, quae significatur per "Sto ad ostium et pulso." In summa, Dominus vult ut homo ex se abstineat a malis et agat bona, modo credat quod facultas ita faciendi non sit ab homine sed a Domino: vult enim Dominus ut receptio sit apud hominem; et receptio non aliter datur quam ut homo sicut ex se faciat, tametsi est ex Domino; sic etiam datur apud hominem reciprocum, quod est nova ejus voluntas.

[4] Ex his constare potest quantum falluntur qui dicunt quod homo justificetur et salvetur per solam fidem, quia non potest bonum facere a se. Quid hoc foret aliud quam remittere manus, et exspectare immediatum influxum? Is qui hoc facit, prorsus nihil recipit. Errant etiam qui credunt se posse disponere ad influxum per preces, adorationes et externa cultus: haec nihil faciunt, nisi homo abstineat a cogitando et faciendo mala, et per vera ex Verbo se sicut a se ducat ad bona quoad vitam; si homo haec facit tunc se disponit; et tunc preces, adorationes et externa cultus coram Domino valent. (De his plura videantur in opere De Caelo cf Inferno, n. 521-527.)

AE n. 249

Apocalypsis Explicata n. 249

249. "Si quis audiverit vocem meam."--Quod significet qui attendit ad praecepta Domini, constat ex significatione "audire," quod sit attendere, hoc est, cum attentione videre et auscultare seu obedire; nam quae per auditum intrant, non modo videntur intellectu, sed etiam si con-cordant cum affectione hominis obediuntur; adjungit enim se affectio interior rebus auditis, non autem ita rebus visis; inde est quod binae significationes audire et auscultare sint in communi sermone, nempe audire et auscultare aliquem, ac audire et auscultare alicui; hoc enim est obedire, illud autem appercipere: et inde est, quod "audiens esto" sit obediens, at "videns esto" sit intelligens; (quod talia sint in communi sermone, est ex spirituali mundo, in quo homo quoad spiritum suum est, videatur supra, n. 14 et 108;) et ex significatione "vocis meae" seu vocis Domini, quod sint vera quae Verbi, doctrinae, et fidei inde, ita praecepta (de qua n. 219, 220, 3563, 6971, 8813, 9926).

[2] Dicitur qui attendit ad praecepta Domini, ac intelligitur qui vult scire vera et investigare illa ex Verbo; hoc nemo potest qui in malis vitae est, et qui se confirmavit in falsis doctrinae; qui se confirmarunt in falsis doctrinae, illi non attendunt ad alia in Verbo quam quae favent principiis falsi eorum; reliqua vel praetereunt sicut non visa, vel pervertunt et falsificant; qui autem in malis vitae sunt, illi non curant vera, et si audiunt illa usque non audiunt; ita una facultate auditus, quae est videre et appercipere illa, recipiunt, sed non altera facultate auditus, quae est auscultare seu obedire illis. At qui volunt scire vera et investigare illa ex Verbo, sunt illi qui in affectione veri spirituali sunt, qui sunt qui amant verum quia est verum, et ii sunt in illa affectione qui volunt vivere secundum vera ex Verbo, ita secundum praecepta Domini: hi sunt qui intelliguntur per "Qui audiverit vocem meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et cenabo cum illo et ille Mecum."

AE n. 250

Apocalypsis Explicata n. 250

250. "Et aperuerit ostium."--Quod significet receptionem corde seu vitam, constat ex significatione "aperire ostium," quod sit intromittere, per "ostium" enim significatur intromissio (videatur supra, n. 208); hic autem per "aperire ostium" significatur receptio corde seu vita, nam sequitur "et intrabo ad illum." Dicitur "si aperuerit ostium," sicut homo aperiret, cum tamen Ipse Dominus est qui aperit, secundum illa quae mox supra (n. 248) dicta et ostensa sunt; sed ita dicitur, quoniam ita apparet homini ex libero ei dato a Domino; et praeterea in sensu litterae Verbi plura secundum apparentias dicta sunt, sed apparentiae illae exuuntur in caelo ubi sensus internus seu spiritualis Verbi est. Sensus litterae Verbi in multis locis secundum apparentias est, ex causa ut serviat sensui Spirituali pro basi; alioqui non foret ei basis seu fundamentum. Quod plura in Verbo secundum apparentias dicta sint, constare potest solum ex eo, quod in Verbo dicatur quod malum sit a Deo, quod excandescentia, ira, et vindicta Deo sit, et similia alia; cum tamen Deus nemini malum faciat, nec Ipsi sit aliqua ira et vindicta; est enim ipsum Bonum et ipse Amor; sed quia ita apparet cum homo malum facit et punitur, ideo ill sensu litterae ita dicitur, sed usque hoc aliter in sensu Verbi spirituali intelligitur:

[2] simile est cum hoc, "si homo aperuerit ostium." Porro dicetur quid intelligitur per "aperire ostium," cum id dicitur fieri ab homine, ut hic; nempe, Dominus semper presens est cum bono et vero apud hominem, et conatur aperire ejus mentem spiritualem, quae est "ostium" quod Dominus aperire vult, et donare illum caelesti amore et fide; dicit enim, "Sto ad ostium et pulSo :` sed hic conatus seu haec perpetua voluntas Domini non appercipitur ab homine; putat enim homo quod bonum faciat a se, et quod ille conatus seu illa voluntas sit in illo: satis est tunc quod agnoscat ex doctrina ecclesiae quod omne bonum sit a Deo et nihil ab homine. Quod non appercipiatur ab homine, est etiam causa, ut ab homine sit receptio, et per receptionem appropriatio; aliter enim homo non reformari potest.

[3] Patet itaque quantum errant illi qui in doctrina de sola fide sunt, in eo quod dicant et credant quod fides salvet et non bonum vitae, seu quod homo justificetur per solam fidem, excludendo sic applicationem ad recipiendum. Sciunt quod homo explorabit se ipsum, videbit et agnoscet sua mala, non modo operum sed etiam mala cogitationum et intentionum, et quod postea abstinebit ab illis et fugiet illa, ac novam vitam, quae vita boni erit, aget, et nisi hoc faciat quod nulla ei remissio, sed quod damnatio: hoc doctores et antistites praedicant cum ex Verbo, et hoc docent unumquemvis qui ad Sanctam Cenam accedit; hoc tunc docent sicut ex fide: sed ut primum redeunt et spectant ad doctrinam suam de justificatione per solam fidem, tunc non amplius illa credunt, dicentes quod omnes a malo ad bonum ducantur a Deo postquam fidem receperunt; et quidam, ut connectant principia falsi cum veris, dicunt, quod postquam per fidem justificati sunt etiam a Deo ducantur ad explorandum se, ad confitendum sua peccata coram Deo, ad abstinendum ab illis, et sic porro: verum hoc fit apud neminem qui credit justificationem per solam fidem, sed fit apud illos qui charitatis vitam agunt. Per hanc vitam conjungitur quisque caelo, at per illam nullus. Qui conjungitur caelo per vitam charitatis, is a Domino ducitur ad videndum sua mala, tam mala cogitationis quam voluntatis; homo a bono videt mala, quia mala bono sunt opposita. At qui salvationem per solam fidem credit, dicit corde, "Habeo fidem quia credo quae dicuntur, nihil me damnat, justificatus sum;" et qui ita credit, nullatenus duci potest a Domino ad explorandum se, et ad resipiscendum a malis. Ita docent vera coram populo, qui inde credit quod vivere bene et credere bene intelligatur per justificari per fidem, nec introspicit altius in arcana doctrinae eorum. Hi sunt qui salvantur, illi autem qui damnantur. Quod damnentur, ipsi videre possunt, si velint; credunt enim ex doctrina quod bona vitae, quae sunt opera, nihil ad salutem faciant, sed sola fides, cum tamen opera sunt abstinere a malis et novam vitam agere, et si non, quod damnatio.

[4] Quod praedicationes quae non sunt ex arcanis doctrinae eorum haec doceant, et quoque receptae in ecclesia preces, constare potest ex illis quae coram omni populo, qui accedit ad altare ad fruendum Sacramento Cenae, leguntur, quae hic adducentur in vernacula in qua sunt scriptae.
"The way and means to be received as worthy partakers of that Holy Table, is, first to examine your lives and conversations by the rule of God's commandments; and wherein soever ye shall perceive yourselves to have offended, either by will, word, or deed, there to bewail your own sinfulness, and to confess yourselves to Almighty God, with full purpose of amendment of life. And if ye shall perceive your offences to be such as are not only against God, but also against your neighbors, then ye shall reconcile yourselves unto them, being ready to make restitution and satisfaction according to the uttermost of your power, for all injuries and wrongs done by you to any other; and being likewise ready to forgive others that have offended you, as ye would have forgiveness of your offences at God's hand: for otherwise the receiving of the Holy Communion doth nothing else but increase your damnation. Therefore if any of you be a blasphemer of God, a hinderer or slanderer of His Word, an adulterer, or be in malice or envy, or in any other grievous crime, repent you of your sins, or else come not to that Holy Table; lest after the taking of that Holy Sacrament the devil enter into you, as he entered into Judas, and fill you full of iniquities, and bring you to destruction both of body and soul. ........
"Judge therefore yourselves, that ye be not judged of the Lord; repent ye truly for your sins past; have a lively and steadfast faith in Christ our Saviour; amend your lives, and be in perfect charity with all men. ........
"Ye that do truly and earnestly repent you of your sins, and are in love and charity with your neighbors, and intend to live a new life following the commandments of God, and walking from henceforth in His holy ways; draw near with faith, and take this Holy Sacrament to your comfort, and make your humble confession to Almighty God."

[5] Ex his nunc videri potest quod doctores et antistites ecclesiae sciant, et non sciant, quod haec via sit via ad caelum, et non via fidei absque illa: sciunt cum illa quae allata sunt coram populo orant et praedicant, sed non sciunt cum ex doctrina sua docent. Illam viam vocant Religionem practicam, hanc autem Religionem Christianam; sed hanc credunt esse pro sapientibus, illam autem pro simplicibus. Verum asseverare possum quod qui vivunt secundum doctrinam de sola fide et de justificatione per illam, prorsus nullam fidem spiritualem habeant, et quod post vitam in mundo in damnationem veniant; at qui vivunt secundum doctrinam ex orationibus illis allatam, quod fidem spiritualem habeant, et quod post vitam in mundo in caelum veniant; quod etiam prorsus consentit cum Fide in universo Christiano orbe recepta, quae Athanasiana Fides vocatur ubi haec de Domino,
"At whose coming all men shall give account for their own works; and they that have done good shall go into life everlasting; and they that have done evil, into everlasting fire: this is the Catholic faith."

[6] Quae quod prorsus consentanea sint Verbo, patet a sequentibus his locis:
"Venturus est Filius hominis in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus" (Matth. xvi. 27);
"Qui bona fecerunt, exibunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem condemnationis" (Joh. v. 28, 29);
"Beati mortui qui in Domino moriuntur; immo dicit Spiritus ut requiescant ex laboribus suis, opera illorum sequuntur illos" (Apoc. xiv. (1)13);
"Ego dabo unicuique vestrum secundum opera sua" (Apoc. ii. 23);
"Vidi mortuos parvos et magnos stantes coram Deo, et libri aperti sunt,....et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris secundum opera eorum: dedit mare eos qui in eo mortui sunt, ac mors et infernus dedit illos qui in iis sunt (mortuos), et judicati sunt quilibet secundum opera illorum" (Apoc. xx. (2)12, 13);
"Ecce venio (cito), et merces mea Mecum, ut dem unicuivis secundum opera ejus" (Apoc. xxii. 12).
In scriptis ad septem Ecclesias dicitur ad unamquamvis, "Novi opera tua:" ut,
"Angelo Ephesinae Ecclesiae scribe, Haec dicit qui tenet septem stellas in dextra sua,....Novi opera tua" (Apoc. ii. 1, 2);
"Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe, Haec dicit Primus et Ultimus,.... Novi opera tua" (Apoc. ii. (3)8, 9);
"Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe, Haec dicit habens romphaeam, ....Novi opera tua" (vers. (4)12, 13):
"Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe, Haec dicit Filius Dei,....Novi opera tua et charitatem" ((vers.) 18, 19);
"Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe, Haec dicit habens septem spiritus Dei,....Novi opera tua" (cap. iii. 1);
"Angelo Philadelphiensis Ecclesiae scribe, Haec dicit Sanctus et Verus,....Novi opera tua" (vers. 7, 8);
"Angelo Laodicensium Ecclesiae scribe, Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,....Novi opera tua" (vers. 14, 15):
apud Jeremiam,
"(5)Retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (xxv. 14):
apud eundem,
Jehovah, "cujus oculi aperti sunt super omnes vias hominum, ad dandum cuivis secundum vias ejus, et secundum fructum operum ejus" (xxxii. 19):
apud Hoscheam,
"Visitabo super vias ejus, et opera ejus retribuam illi" (iv. (6)9):
apud Sachariam,
"Jehovah....juxta vias nostras, juxta opera nostra facit nobiscum" (i. 6).
Praeterea etiam in sequentibus:-Apud Johannem,
"Si hoc scitis, beati estis si feceritis illa" (xiii. 17):
apud Lucam,
"Quid vocatis Me Domine, et non facitis quae dico?" (vi. 46:)
apud Matthaeum,
"Qui facit et docet, magnus vocabitur in regno caelorum" (v. {1}19);
apud eundem,
"Omnis arbor {2}quae non fert fructum bonum, exscindetur et in ignem conjicietur;....non quisquis dicit Mihi, Domine, [Domine,] intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in caelis. .....Qui audit verba mea et facit illa, comparabo viro prudenti;....qui autem audit verba mea et non facit illa, comparabo viro stulto" (vii. 19-27).
Apud eundem,
"Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui verbum audit et intelligit, qui fructum fert et facit" (xiii. 23;)
(Apud Marcum, "Hi sunt qui in terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et recipiunt, et fructum ferunt," iv. {3}20;)
(Apud Lucam, "Semen quod in terram bonam cecidit, sunt qui corde simplici et bono audiunt verbum, retinent, et fructum faciunt," viii. 15):
Cum Dominus illa dixit, clamavit dicens, "Qui habet aures ad audiendum audiat" (Matth. xiii. 9; Marc. {4}iv. 9; Luc. viii. 8).
Apud Matthaeum,
"Amabis Dominum Deum [tuum] ex toto corde tuo, et ex tota anima tua....; illud est primum et magnum mandatum; secundum simile est huic, Amabis proximum tuum ut te ipsum: ex his duobus mandatis pendent Lex et Prophetae" (xxii. 37-40);
"Lex et Prophetae" sunt Verbum in omni complexu.

[7] Quod "amare Dominum Deum," sit facere verba seu praecepta Ipsius, Ipse docet apud Johannem,
"Qui amat Me, Verba mea servat, et Pater meus amabit eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud illum faciemus; qui vero non amat Me, Verba mea non servat" (xiv. 21, 23, 24);
et quoque apud Matthaeum,
Dominus dixit ad hircos qui erant a sinistris, quod abirent in ignem aeternum; et ad oves quae erant a dextris, quod irent in vitam aeternam (xxv. 31-46);
quod "hirci" sint qui non faciunt bona charitatis, et quod "oves" qui faciunt, patet a verbis ibi: ambo dixerunt quod nesciverint quod facere bonum proximo sit facere Domino; sed instruuntur, si non prius usque die judicii, quod facere bonum sit amare Dominum. Per "quinque virgines fatuas quae non habebant oleum in lampadibus," etiam intelliguntur illi qui in fide sunt et non in bono charitatis; et per "quinque virgines prudentes quae oleum habebant in lampadibus," intelliguntur qui etiam in bono charitatis sunt ("lampas" enim significat fidem, et "oleum" bonum charitatis);
De his dicitur quod "intromissi sint:" de illis autem dicentibus "Domine, Domine, aperi nobis," quod responsum tulerint, "Amen dico vobis, non novi vos" (Matth. xxv. 1-12).
Quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum quia non charitas, significatum est per
Quod Petrus ter abnegaverit Dominum, antequam gallus cecinit (Matth. xxvi. 34, 69-74).
Simile significatum est per
Quod Dominus dixerit ad Petrum, cum Petrus videret Johannem sequi Dominum, "Quid ad te" Petre? "Tu sequere Me," Johannes; Petrus enim dixit de Johanne, "Hic quid?" (Joh. xxi. 21, 22;)
"Petrus" enim in sensu repraesentativo significat fidem, et "Johannes" bonum charitatis: et quia "Johannes" significabat bonum charitatis,
ideo ille accubuit ad pectus Domini (Joh. xxi. 20).

[8] Quod id bonum faciat ecclesiam, significatur per verba Domini e cruce ad Johannem,
"Jesus vidit matrem suam, et discipulum quem amabat, qui adstabat; et dixit matri suae, Mulier, ecce filius tuus; et dixit discipulo, Ecce mater tua: et ex illa hora accepit illam discipulus ille ad se" (Joh. xix. 26, 27);
per "matrem" et per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, et per "Johannem" bonum charitatis; et sic per illa verba, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis. (Sed haec amplius explicata videantur in locis citatis in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 122; et praeterea quod non fides sit ubi non charitas, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39; et quod homo sit post mortem qualis ejus vita fuit in mundo, et non qualis ejus fides, in opere De Caelo et Inferno, n. 470-484; et quid charitas et quid fides in sua essentia, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-122.)

[9] Ex his nunc adductis expende num fidem habere sit aliud quam vivere illam, et vivere illam non est solum scire et cogitare, sed etiam velle et facere; fides enim non est in homine dum solum est in ejus scire et cogitare, sed cum etiam est in ejus velle et facere; fides in homine est fides vitae, fides autem nondum in homine est fides memoriae et inde cogitationis: fides vitae intelligitur per credere in Deum; credere autem illa quae a Deo, et non credere in Deum, est fides historica, quae non est salvans. Quis est qui verus sacerdos et bonus pastor qui non vult ut homines bene vivant, et qui non scit quod fides cognitionum quia alius dixit non sit fides vitae sed fides historica?

[10] Fides vitae est fides charitatis, nam charitas est vita. Sed tametsi ita est, usque praevideo quod illi qui se confirmaverunt in doctrina de sola fide et de justificatione per illam, non {1}recedent ab ea, ex causa quia connectunt falsa veris; docent enim vera cum ex Verbo, at docent falsa cum ex doctrina, ac inde confundunt illa per quod dicant quod fructus fidei sint bona vitae, et quod haec sequantur ex fide, et tamen quod bona vitae nihil ad salutem faciant, sed sola fides: ita conjungunt et separant; et cum conjungunt docent vera, sed coram populo qui non scit quod invertant, et quod haec dicant ex necessitate ut cohaereat doctrina eorum cum Verbo; at cum separant docent falsa, nam dicunt fidem salvare et non charitatis bona quae sunt opera, tunc non scientes quod charitas et fides unum agant, et quod charitas sit agere bene et fides credere bene, et credere bene absque agere bene impossibile sit, ita nulla fides absque charitate; tum quod charitas sit esse fidei et anima ejus: quare sola fides est fides absque anima, ita fides mortua; et quia haec fides non est fides, inde justificatio per illam est res nihili.

AE n. 251

Apocalypsis Explicata n. 251

251. "lntrabo ad illum."-Quod significet conjunctionem, constat ex significatione "intrare," cum de Domino, quod sit conjungi Ipsi (de qua n. 3914, 3918, 6782, 6783). Quod Dominus conjungatur illis qui recipiunt Ipsum corde et vita, est quia Dominus intrat seu influit in vitam; intrat seu influit solum apud illos qui in vita amoris spiritualis sunt, seu in vita charitatis, nam charitas est amor spiritualis; quando hic amor facit vitam hominis, tunc intrat seu influit Dominus per illum in vera fidei, et facit ut homo videat seu cognoscat illa; inde affectio veri spiritualis est homini. Maxime fallitur quod Dominus intret seu influat in solam fidem, seu in fidem separatam a charitate apud hominem; huic fidei nulla vita inest, est enim sicut spiritus pulmonicus absque cordis influxu, qui spiritus foret solum motus inanimatus; spiritus enim pulmonicus animatur per influxum cordis, ut notum est. Inde patet per quam viam admittitur Divinum procedens a Domino, nempe per viam cordis, hoc est, amoris: sive dicas cor sive amorem, idem est ac spiritus vitam inde. Quod amor faciat vitam hominis, quisque potest scire et videre, si modo vult attendere; nam quid homo absque amore? nonne stipes? Inde qualis amor talis homo. Amor est velle et facere, nam quod homo amat hoc vult et facit. Idea de bono charitatis et de vero fidei formari potest ex solis luce et calore. Lux quae procedit ex sole cum conjuncta est calori, quod fit tempore veris et aestatis, tunc omnia telluris germinant et florent; at cum in luce non est calor, ut tempore hiemis, tunc omnia telluris torpent et emoriuntur: etiam lux spiritualis est verum fidei, et calor spiritualis est bonum charitatis. Ex his idea formari potest de homine ecclesiae, qualis ille est quando apud illum conjuncta est fides charitati, quod nempe sit sicut hortus et paradisus; et qualis ille quando apud illum non conjuncta est fides charitati, quod sit sicut desertum et terra nive obtecta.

AE n. 252

Apocalypsis Explicata n. 252

252. "Et cenabo cum illo, et illis Mecum."-Quod significet communicationem cum eis felicitatum caeli, constat ex significatione "cenare," quod sit communicare bona caeli. Quod "cenare" sit illa communicare, est quia "comessationes," "convivia," "prandia" et "cenae" in Verbo significant consociationes per amorem, et inde communicationem jucundorum quae amoris, nam omnia jucunda sunt amoris. Trahunt illa significationem ex pane et vino, quae significant bonum amoris caelestis et spiritualis, et ex comedere, quod significat communicationem et appropriationem; haec significaverat olim Cena Paschalis, et haec hodie significat Sancta Cena (videatur supra, n. 146; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n 210-222). Quod "cenare" dicatur, est quia nuptiae fiebant quando cena, et per "nuptias" significatur conjunctio boni et veri, et tunc communicatio jucundorum. Inde dicitur in Apocalypsi,
"Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt" (xix. 9);
et dein,
"Venite et congregamini ad cenam magni Dei" (vers. 17).

[2] Quia "cenae" significant consociationes per amorem, et tunc communicationem jucundorum, ideo Dominus comparavit ecclesiam et caelum cenae et quoque nuptiis; cenae apud Lucam,
Quod Paterfamilias fecerit magnam cenam et vocaverit multos, sed quod excusaverint se omnes qui vocati: quare indignatus jussit ut introducerent pauperes, mancos, claudos, caecos: de prioribus dicendo, quod nemo eorum gustaturus sit cenam (xiv. 16-24).
(Paene similiter de nuptiis ad quas invitati sunt, Matth. xxii. 1-15.) Per "cenam" ibi intelligitur ecclesia et caelum; per "invitatos qui se excusaverunt" intelliguntur Judaei apud quos ecclesia tunc erat, ecclesia enim in specie est ubi Verbum et per Verbum Dominus notus; per "pauperes," "mancos," "claudos," "caecos," intelliguntur qui tales spiritualiter sunt, et qui tunc extra ecclesiam. Quod caelum et ecclesia assimiletur ibi cenae et nuptiis, est quia caelum est conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et consociatio illorum inter se per charitatem, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum; similiter ecclesia, quia ecclesia est caelum Domini in terris. (Quod caelum sit conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et quoque consociatio illorum mutua per charitatem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13-19, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum, n. 396-400.)

[3] In Verbo passim dicitur quod "comesturi sint" in caelo; et per illud in sensu spirituali intelligitur quod fruituri sint beatitudine et felicitate; ita simile significatur per "comedere" ibi quod per "{1}cenare:" -Ut apud Lucam,
"Venient ab oriente et occidente et a septentrione et meridie, et discumbent in regno Dei" (xiii. 29);
et apud Matthaeum,
"Multi venient ab oriente et occidente, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno caelorum" (viii. 11):
qui "venturi ab oriente, occidente, septentrione et meridie," sunt omnes qui in bono amoris et inde veris fidei sunt. (Quod quatuor plagae in Verbo illos significent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153; et quod per "Abrahamum, Isacum et Jacobum" intelligatur Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, in Arcanis Caelestibus, n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847; inde "discumbere cum illis," est conjungi Domino, et consociari inter se per amorem, et per conjunctionem illam et per consociationem hanc frui beatitudine et felicitate aeterna, et illa ex solo Domino.)

[4] Apud Lucam,
Jesus dixit, "Sunto lumbi vestri cincti, et candelae lucentes, vosque similes estote hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, aperiant Ipsi: beati servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (xii. 35, seq.):
per "lumbos," qui erunt cincti, intelligitur bonum amoris (n. 3021, 4280, 9961); per "candelas," quae erunt lucentes, significantur vera fidei ex bono amoris (n. 9548, 9551, 9783); per "cingere Se, accumbere facere eos, et ministrare illis," significatur donare illos omni bono.

[5] Apud eundem,
"Vos estis qui permansistis Mecum in tentationibus meis; Ego dispono vobis prout disposuit Mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensa mea in regno" Dei (xxii. 28-30):
"edere et bibere super mensa Domini" in regno Dei, est conjungi Domino per amorem et fidem, ac frui beatitudine caelesti.

[6] Apud Matthaeum,
Jesus dixit, "Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris mei" (xxvi. 29):
haec a Domino dicta sunt, postquam instituit Sanctam Cenam; et per "genimen vitis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et inde beatitudo et felicitas.

[7] Simile quod per "cenam" etiam significatur per "convivium," apud Esaiam:
"Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, convivium fecum" (xxv. 6):
agitur ibi de adventu Domini, et per "convivium pinguedinum" significatur appropriatio et communicatio bonorum, et per "convivium fecum," seu vini optimi, appropriatio verorum. (Quod "pinguedines" significent bona amoris, videatur 353, 5943, {1}10033; et quoque jucunda amoris, n. 6409: at quod "vinum" significet bonum charitatis quod in sua essentia est verum, n. 1071, 1798, 6377.)

[8] Simile significatur per "nuptias" ad quas invitatae sunt "decem virgines," de quibus ita apud Matthaeum:
"Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae sumptis lampadibus exierunt in occursum Sponsi. Quinque ex eis erant prudentes, et quinque fatuae. Fatuae sumptis lampadibus non acceperunt oleum secum: prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis una cum suis lampadibus. Morante autem Sponso, dormiverunt omnes et obdormiverunt: media vero nocte clamor ortus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc surrexerunt omnes illae virgines, et adornarunt lampadas suas. Et fatuae prudentibus dixerunt, Date nobis ex oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Et responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad eos qui vendunt, et emite vobis. Cum itaque abirent emptum, venit Sponsus; et quae paratae erant, introiverunt cum Illo ad nuptias, et clausa est janua. Postea veniunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis non novi vos" (xxv. 1-12):
agitur ibi de conjunctione cum Domino per amorem et fidem; "nuptiae" etiam significant illam: "oleum" significat bonum amoris, et "lampades" verum fidei. Ut pateat quod in singulis quae Dominus locutus est, sensus spiritualis sit, velim illa quae ibi quoad eum sensum aperire. "Regnum caelorum," cui decem virgines assimilantur, significat caelum et ecclesiam; "decem virgines" significant omnes qui ab ecclesia, "decem" omnes, et "virgines" illos qui sunt in affectione veri et boni spiritualis, quae facit ecclesiam; (inde est quod Zion et Hierosolyma, per quas significatur ecclesia, in Verbo dicatur "virgo," ut "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma," et quod in Apocalypsi dicatur quod "virgines" sequantur Agnum;) per "lampadas," quas acceperunt ut exirent in occursum Sponsi, significantur vera fidei; per "Sponsum" intelligitur Dominus quoad conjunctionem cum caelo et ecclesia per amorem et fidem, agitur enim de nuptiis, per quas significatur illa conjunctio; per "quinque virgines prudentes" et per "quinque fatuas" significantur illi ab ecclesia qui in fide sunt ex amore et qui in fide sunt absque amore (similiter ac per "prudentes" et "fatuos," Matth. vii. 24, 26); per "mediam noctem," qua "clamor ortus est," significatur ultimum judicium, et in genere ultimum vitae hominis, quando judicabitur vel ad caelum vel ad infernum: quod "tunc fatuae dixerint ad prudentes, ut darent illis ex oleo suo," et quod "prudentes responderint quod irent ad illos qui vendunt," significatur status omnium post mortem; quod illi qui non habent bonum amoris in fide seu verum fidei ex bono amoris, tunc velint comparare sibi, sed frustra, quia qualis vita homini fuit in mundo, talis manet: inde nunc patet quid significatur per quod "prudentes introiverint in nuptias," et quod "fatuae," dicentes "Domine, Domine, aperi nobis," responsum tulerint, "Amen dico vobis non novi vos;" per "Non novi vos" significatur quod Dominus illis non conjunctus sit, amor enim spiritualis conjungit, et non fides absque amore; Dominus enim mansionem habet apud illos qui in amore et inde fide sunt, et hos novit quia Ipse ibi est.

AE n. 253

Apocalypsis Explicata n. 253

253. [Vers. 21.] "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo."-Quod significet qui tunc permanet ad finem vitae, quod conjunctus erit caelo ubi Dominus, constat ex significatione "vincere," quod sit permanere in affectione veri spirituali usque ad finem vitae (de qua supra, n. 128); hic vero in statu fidei ex charitate, quia de illa agitur; (quod "vincere" id significet, est quia homo, quamdiu vivit in mundo, in pugna est contra mala et inde falsa quae apud illum; et qui in pugna est et permanet in fide charitatis usque ad finem vitae, is vincit; et qui in mundo vincit is vincit in aeternum, quoniam homo post mortem talis est qualis fuerat quoad vitam in mundo;) et ex significatione "sedere Mecum in throno meo" quod sit conjunctus esse caelo ubi Dominus, per "thronum" enim significatur caelum, et per "sedere Mecum" significatur una esse cum Domino, ita conjunctus Ipsi.

[2] In Verbo pluries memoratur "thronus," et per illum, cum de Domino, significatur in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino, quia hoc facit caelum; inde etiam "thronus" dicitur de judicio, quoniam omne judicium fit ex veris. Quod illa per "thronum" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus his locis:-Apud Esaiam,
"Dixit Jehovah, Caeli thronus meus" (lxvi. 1);
apud Davidem,
"Jehovah in caelis firmavit thronum suum" (Psalm. ciii. 19);
apud Matthaeum,
"Qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Ipsum qui sedet super illo" (xxiii. 22):
quod per "thronum" hic significetur caelum, patet, nam dicitur quod "caeli thronus Ipsius;" "firmavit in caelis thronum suum;" "qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei:" non quod Jehovah seu Dominus ibi sedeat super throno, sed quia Divinum Ipsius in caelis dicitur "thronus," et quoque quandoque apparet ut thronus illis quibus spectare datur in caelum. Quod Dominus ita visus sit, constat apud Esaiam,
"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (vi. 1);
quod "fimbriae Ipsius impleverint templum," significat quod Divinum Verum procedens impleverit ultimum caeli et ecclesiam, per "fimbrias" enim Domini significatur in genere Divinum Verum procedens, et in specie illud in extremis caeli et in ecclesia (videatur supra, n. 220 [a]).

[3] Apud Ezechielem,
"Super expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (i. 26; cap. x. 1);
quod "thronus" apparuerit in aspectu lapidis sapphiri, erat quia "sapphirus" significabat Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, et inde spirituale verum pellucens ex caelesti bono (videatur n. 9407, 9873); ita "thronus" ibi significat totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero. (Quid "cherubi" significant, videatur n. 9277 fin., 9509, {1}9673.)

[4] In Apocalypsi,
"Ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens;....iris circa thronum [similis] aspectu smaragdino;....et e throno exibant fulmina, tonitrua et voces;....ante thronum mare vitreum simile crystallo;....circum thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro" (iv. 2-6, 9, 10);
quod hic describatur caelum quoad Divinum Verum, videbitur in explicatione illorum verborum in capite sequente. Similiter in sequentibus in Apocalypsi,
"Purus fluvius et splendidus sicut crystallus exibat e throno Dei et Agni" (xxii. 1);
quod "purus fluvius et splendidus sicut crystallus" visus sit exire e throno, erat quia "fluvius" significat Divinum Verum, et quoque "crystallus."

[5] Simile in Verbo significatur per "thronum Davidis," quoniam per "Davidem" in Verbo Prophetico non David sed Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum in caelo spirituali, quod est secundum caelum, intelligitur:-Ut apud Lucam,
Dixit Angelus ad Mariam, "Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit Ipsi Dominus [Deus] thronum Davidis patris Ipsius"(i.32);
et apud Esaiam,
"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabit nomen Ejus Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis; multiplicando principatum et pacem non erit finis; super throno Davidis et super regno ejus ad stabiliendum illud....in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternitatem" (ix. 5, 6 [B. A. 6, 7]);
quod hic non intelligatur David et ejus thronus, super qui. Dominus sessurus, patet; nam regnum Ipsius non fuit in terra sed in caelo; quare per "thronum Davidis" intelligitur caelum quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205). Simile intelligitur in Psalm is Davidis, ubi Ipse de throno et regno suo loquitur; ut in toto Psalmo lxxxix., ubi etiam dicitur,
"Juravi Davidi servo meo, in aeternum firmabo semen tuum, et....in generationem et generationem thronum tuum;....judicium et justitia fulcrum throni tui;....ponam...thronum ejus sicut dies caelorum" (vers. [4,] 5, 15, 30 [B. A. 3, 4, 14, 29]);
quod Dominus ibi intelligatur per "Davidem," videatur supra (n. 205). Simile etiam significatur per "thronum gloriae," ubi de Domino, "gloria" enim significat Divinum Verum: ut apud Matthaeum,
"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (xxv. 31;)
(quod "gloria" significet Divinum Verum in caelo, videatur n. 4809, {1}5922, 8267, 8427, 9429, et supra, n. {2}33). Inde patet quid significatur per "thronum gloriae" apud Jeremiam,
"Ne deturpes thronum gloriae tuae" (xiv. 21; et cap. xvii. 12);
"non deturpare thronum gloriae" significat ut non Divinum Verum. Simile significatur per quod Hierosolyma dicatur "thronus Jehovae;" per "Hierosolymam" enim significatur ecclesia quoad doctrinam; doctrina est Divinum Verum. Inde patet quomodo intelligendum quod dicitur apud Jeremiam,
"In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad eam omnes gentes" (iii. 17);
apud Davidem,
"Hierosolyma aedificata est;....eo ascendunt tribus,....et ibi sedent throni ad judicium, throni domus Davidis" (Psalm. {3}cxxii. 3-5);
apud Ezechielem,
"Gloria Jehovae intravit in Domum via portae cujus facies versus orientem;....dixit ad me, Fili hominis, ecce locum throni mei, et locum volarum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israelis in aeternum" (xliii. 4, 7).
(Quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, ita Divinum Verum in caelis et in terris, nam id facit ecclesiam, videatur n. 3654, 9166, et supra, n. 223 [a, c].) Quoniam omne judicium fit ex veris, et judicium in caelis ex Divino Vero, ideo "thronus" quoque dicitur ubi agitur de Domino quoad judicium, ut supra (apud Matthaeum, cap. xxv. 31; et apud Davidem, Psalm. {3}cxxii. 3-5); et porro apud Davidem,
Jehovah, "fecisti judicium meum....,sedisti super throno Judex justitiae, increpasti gentes, perdidisti impium. .....Jehovah in aeternum manebit, praeparabit ad judicium thronum suum" (Psalm. ix. 5, 6, 8 [B. A. 4, 5, 7]).

[6] Passim in Verbo etiam dicitur quod non solus Dominus sessurus sit super throno, sed etiam alii super thronis; verum usque per horum "thronos" non intelliguntur throni sed Divina vera:-Ut in Primo Libro Samuelis,
"Erigit e pulvere depressum, et e sterquilinio extollit egenum, ad faciendum sedere illos cum principibus, et thronum gloriae hereditare faciet eos" (ii. 8);
in Apocalypsi,
"Viginti quatuor seniores qui coram throno Dei, sedentes super thronis suis" (xi. 16);
alibi,
"Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (xx.4);
et apud Matthaeum,
"Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (xix. 28, et Luc. xxii. 30);
per "thronos" ibi intelliguntur Divina vera, secundum quae et ex quibus omnes judicandi sunt; per "duodecim" et per "viginti quatuor" significantur omnia, et praedicantur de veris; per "seniores" et per "discipulos" etiam significantur Divina vera, similiter per "tribus." Ex his cognitis constare potest quid intelligitur per "thronos" in locis allatis; tum per id de quo nunc agitur, "Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo." (Quod "duodecim" significent omnia, et quod praedicentur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod simile "viginti quatuor," quia is numerus est duplus numeri duodecim, et exsurgit inde per multiplicationem, n. 5291, 5335, 5708, 7973. Quod per "seniores Israelis" significentur omnes in ecclesia qui in veris ex bono sunt, n. 6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404; similiter per "duodecim discipulos Domini," n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397: similiter per "duodecim tribus," n. 3858, 3926, 4060, 6335, 7836, 7891.)

[7] Ex his constare potest quid repraesentatum est per thronum a Salomone aedificatum, de quo ita in Libro Primo Regum:
Fecit Salomo "thronum {1}eburneum magnum, et obduxit illum auro puro, sex gradus throno; caput rotundum throno, et post eum manus hinc inde juxta locum sedis, et duo leones stantes juxta manus; et duodecim leones stantes ibi super sex gradibus hinc et inde: non factus est talis ullis regnis" (x. 18-20);
per "{1}eburneum" significatur Divinum Verum in ultimis; per " [caput] rotundum" correspondens bonum; per "aurum," quo obductus erat, significatur Divinum Bonum ex quo Divinum Verum; per "sex gradus" significantur omnia a primis ad ultima; per "duas manus" significatur omnis potentia; per "leones" significantur vera ecclesiae in sua potentia, per "duodecim" omnia. Quoniam "thronus," ubi de Domino, significat caelum quoad omne Divinum Verum, ita in opposito sensu "thronus" significat infernum quoad omne falsum. In opposito hoc sensu nominatur "thronus" Supra, cap. ii. 13: Esai. xiv. 9, 13; cap. xlvii. 1: Hagg. ii. 22: Dan. vii. 9: Luc. i. 52: et alibi.

AE n. 254

Apocalypsis Explicata n. 254

254. "Sicut et Ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno Ipsius."-Quod significet comparative sicut Divinum [Bonum] est unitum Divino Vero in caelo, constat ex significatione "vincere," cum de Ipso Domino, quod sit unire Divinum Bonum Divino Vero: hoc quia factum est per tentationes et victorias, ideo dicitur "Sicut Ego vici." (Quod Dominus univerit Divinum Bonum Divino Vero per tentationes in Humanum suum admissas, et per continuas tunc victorias, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 201, 293, 302.) Quod "sedere cum Patre meo in throno Ipsius," significet Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelo, est quia per "Patrem" a Domino intelligitur Divinum Bonum quod in Ipso a conceptione fuit, ac per "Filium" Divinum Verum, utrumque in caelo, ac per" thronum" caelum (ut supra). Hoc Divinum Domini in caelis vocatur Divinum Verum, sed est Divinum Bonum unitum Divino Vero. (Quod ita sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, 139, 140.)

[2] Quod comparatio fiat hominum ecclesiae cum Ipso Domino, dicendo, "Vincens dabo illi sedere Mecum in throno meo, sicut et Ego vici et sedeo cum Patre in throno Ipsius," est quia vita Domini in mundo fuit exemplar secundum quod victuri homines ecclesiae, ut quoque Ipse dicit apud Johannem,
"Exemplum dedi vobis, ut sicut Ego feci vobis, etiam vos faciatis:.... si hoc scitis, beati estis si feceritis illa" (xiii. 15, 17).
Inde est quod Dominus comparationem Secum fecerit etiam aliis in locis; ut in his:-Apud Johannem,
Jesus dixit, "Quemadmodum dilexit Me Pater, ita Ego dilexi vos; manete in dilectione mea,....sicut Ego mandata Patris mei servavi, et maneo in Ipsius dilectione" (xv. 9, {2}10);
apud eundem,
"Ex mundo non sunt, sicut Ego ex mundo non sum;....sicut Me misisti in mundum, etiam Ego misi illos in mundum" (xvii. 16, 18);
apud eundem,
"Sicut misit Me Pater, etiam Ego mitto vos" (xx. 21);
apud eundem,
"Ego gloriam, quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis, Tu in Me:....Pater, quos dedisti Mihi, volo ut ubi sum Ego etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam meam, quam dedisti Mihi. .....Notum feci illis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti Me, in illis sit et Ego in illis" (xvii. 22-24, 26).
Quod Dominus de Sui conjunctione cum hominibus sicut de Sui conjunctione cum Patre, hoc est, Humani sui cum Divino quod in Ipso, locutus sit, est causa, quia Dominus non conjungitur cum proprio hominis, sed cum suo apud illum; Dominus proprium hominis removet, et dat ex suo, et in eo habitat: quod ita sit, etiam in ecclesia notum est, ut patet ex solenni prece et exhortatione ad illos qui accedunt ad Sacramentum Cenae, ubi haec verba:
"If with a true penitent heart, and lively faith, we receive that holy Sacrament, for then we spiritually eat the flesh of Christ and drink His blood, then we dwell in Christ and Christ in us, and we are one with Christ and Christ with us;"
et Joh. vi. 56. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae in opera De Caelo et Inferno, n, 11, 12, ostensa sunt.) Inde nunc quia Divinum Domini receptum ab angelis et ab hominibus facit caelum et ecclesiam apud illos, unum sunt cum Domino, sicut Ipse et Pater unum sit.

[3] Ut adhuc sciatur quomodo intelligendum est quod Dominus dicat, quod sedeat cum Patre suo in throno Ipsius, sciendum est quod "thronus Dei" sit caelum (ut in superiori articulo ostensum est), ac caelum est caelum ex Divino quod procedit a Domino; et hoc Divinum vocatur Divinum Verum, sed est Divinum Bonum unitum Divino Vero (ut supra dictum est). Ipse Dominus non est in caelo, sed est supra caelos, et apparet illis qui in caelis sunt ut Sol. Quod appareat ut Sol, est quia est Divinus Amor; ac Divinus Amor apparet angelis ut Ignis solaris; unde quoque "ignis sacer" in Verbo significat Amorem Divinum. Ex Ipso ut Sole procedit Lux et Calor: Lux quae procedit, quia est Lux spiritualis, est Divinum Verum; et Calor, quia est Calor spiritualis, est Divinum Bonum: hoc, nempe Divinum Bonum, intelligitur per "Patrem in Caelis." (Quod Dominus sit Sol Caeli, et quod Lux et Calor inde, sint Divinum Verum unitum Divino Bono, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125, ac 126-140; et quod Caelum sit Caelum ex Divino quod procedit a Domino n. 7-12.) Inde constare potest quid in Verbo intelligitur per "Patrem in Caelis," et per "Patrem Caelestem:"-Ut apud Matthaeum,
Benefacite inimicis, "ut sitis filii Patris vestri qui in caelis" (v. 44, 45);
apud eundem,
"Sitis perfecti, sicut Pater vester in caelis est perfectus" (v. 48);
apud eundem,
"Vos qui mali estis, nostis bona dare liberis vestris; quanto magis Pater vester qui est in caelis dabit bona iis qui petunt ab Ipso" (vii. 11);
apud eundem,
"Faciens voluntatem Patris qui est in caelis, intrabit in regnum caelorum" (vii. 21);
apud eundem,
"Omnis plantatio, quam non plantavit Pater Caelestis, eradicatur" (xv. 13).
Et praeterea alibi (Ut Matth. v. 16; cap. vi. 1, 6, 8; cap. xii. {1}50; cap. xvi. 17; cap. xviii. 14, 19, 35: Marc. xi. 25, 26: Luc. xi. 13).

[4] Quod Divinum Bonum intelligatur per "Patrem," constare etiam potest ex hoc apud Matthaeum:
"Ne contemnatis ullum ex pusillis his, nam angeli eorum....semper vident faciem Patris mei qui in caelis est" (xviii. 10):
quod "videant faciem Patris qui in caelis est," significat quod recipiant Divinum Bonum a Domino; quod non videant faciem Ipsius, constat a Domini verbis apud Johannem,
Patrem nemo vidit usquam (i. 18; cap. v. 37; cap. vi. {2}46).
Idem constare potest ex hoc apud Matthaeum,
"Patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque Pater vester qui in caelis est" (xxiii. 9);
quod nemini interdictum sit patrem suum in terra vocare "patrem," patet; nec id a Domino hic interdicitur, sed hoc dictum est quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum, et
"Nullus est bonus nisi unus Deus" ( [Matth.] xix. 17).
(Quod Dominus ita locutus sit, est quia per" Patrem"in Verbo utriusque Testamenti in sensu spirituali intelligitur bonum, videatur n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834; et quoque caelum et ecclesia quoad bonum, n. 2691, 2717, 3703, {1}5581, 8897; et per "Patrem" ubi a Domino, Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897.)

AE n. 255

Apocalypsis Explicata n. 255

255. [Vers. 22.] "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis."-Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ad ecclesia Ipsius sunt, constat ex illis quae supra (n. 108) dicta et ostensa sunt.

AE n. 256

Apocalypsis Explicata n. 256

256. Dictum supra est quod per "septem Ecclesias," ad quas scriptum est, non intelligantur septem ecclesiae, sed omnes qui ab ecclesia, et in sensu abstracto omnia ecclesiae. Quod ita sit, constare potest ex eo, quod per "septem" significentur omnes et omnia, et quod per nomina intelligantur res. Quod omnes qui ab ecclesia seu omnia ecclesiae, per illa quae scripta sunt ad septem illas, intelligantur, constare etiam potest ab explicatione omnium quae scripta sunt ad illas. Omnia enim quae ecclesiae sunt, se referunt ad haec {2}quatuor communia, nempe ad Doctrinam, ad Vitam secundum illam, et ad Fidem secundum vitam: de his actum est in scriptis ad sex Ecclesias; de Doctrina, ad Ecclesias in Epheso et Smyrna, de Vita secundum doctrinam ad Ecclesias in {3}Thyatiris et Sardibus, et de Fide secundum vitam ad Ecclesias in Philadelphia et Laodicea. Et quia doctrina non potest implantari vitae et fieri fidei nisi homo pugnet contra mala et falsa, quae apud illum ex hereditario, ideo etiam de Pugna illa actum est in scripto ad Ecclesiam in Pergamo, ibi enim agitur de tentationibus, et tentationes sunt pugnae contra mala et falsa. (Quod ibi de Tentationibus actum sit, videatur supra, n. 130; quod in scriptis ad Ecclesias in Epheso et Smyrna actum sit de Doctrina, videatur supra, n. 93, 95, 112; quod in scriptis ad Ecclesias in {3}Thyatiris et Sardibus sum sit de Vita secundum doctrinam, n. 150 et 182; et quod in scriptis ad Ecclesias in Philadelphia et Laodicea actum sit de Fide secundum vitam, n. 203 et 227.) Quoniam in scriptis ad hanc ultimam Ecclesiam, nempe Laodiceam, actum est de illis qui in Doctrina de Sola Fide sunt, et ibi ad finem quoque de Fide Charitatis, hic supradictis addendum est quod amor faciat caelum, et quia facit caelum etiam faciat ecclesiam: omnes enim societates caeli, quae innumerae sunt, ordinatae sunt secundum affectiones quae amoris, et omnes quoque intra unamquamvis societatem; sic ut sit affectio seu amor, secundum quem omnia ordinati sunt in caelis, et non ullus secundum fidem. Affectio seu amor spiritualis est charitas; inde patet quod nusquam aliquis intrare possit caelum si non in charitate sit.

AE n. 257

Apocalypsis Explicata n. 257

257. Quoniam in hoc Libro Prophetico saepius memorantur numeri, et nemo potest scire sensum spiritualem rerum inibi nisi sciatur quid singuli numeri significant (omnes enim numeri in Verbo, sicut omnia nomina, significant res spirituales), et quia numerus "septem" inter reliquos saepe memoratur, ideo velim hic ostendere quod "septem" significent omnes et omnia, tum plenum et totum; quicquid enim significat omnes et omnia, id etiam significat plenum et totum, nam plenum et totum praedicatur de magnitudine rei, ac omnes et omnia de multitudine. Quod "septem" illa significent, constare potest a sequentibus locis :-Apud Ezechielem,
"Habitatores urbium Israelis incendent comburentque arma, et scutum et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta; et accendent illis ignem septem annis:....et sepelient Gogum, et omnem multitudinem ejus et mundabunt terram septem mensibus" (xxxix. 9 [11,] 12);
agitur ibi de desolatione omnium in ecclesia; "habitatores urbium Israelis" significant omnia bona veri; "incendere" significat consumere per mala; "arma," "scutum," "clipeus," "arcus," "tela," "baculus manus," "hasta," sunt omnia quae doctrinae; "accendere illis ignem septem annis," est omnia et plene consumere per mala; "Gogus" significat illos qui in cultu externo sunt et in nullo interno; "sepelire illos et mundare terram," est omnes illos destruere, et ab illis plene repurgare ecclesiam.

[2] Apud Jeremiam,
"Multiplicabuntur viduae prae arena marium, et adducam illis supra matrem juvenum vastatorem in meridie;....elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam" (xv. 8, 9);
per "viduas" quae multiplicabuntur, significantur qui in bono sunt et desiderant vera, et in opposito sensu, ut hic, qui in malo sunt et volunt falsa; per "matrem juvenum" significatur ecclesia; per "vastatorem in meridie" significatur vastatio illius ecclesiae quantumvis in veris potest esse ex Verbo; per "elanguescet et exspirabit animam quae pepererat septem," significatur quod peritura ecclesia cui omnia vera data sunt, quia Verbum; nam "quae pepererat septem" significat cui data sunt omnia vera; hoc in specie dictum est de Judaeis.

[3] Similiter in Libro Primo Samuelis,
"Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit" (ii. 5);
"famelici" qui cessarunt, sunt qui desiderant vera et bona ecclesiae; "sterilis pariens septem," significat illos qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes, quibus dabuntur omnia; "multiprolis deficiens" significat illos qui habent, quibus auferrentur. Apud Davidem,
"Retribue vicinis septuplum in sinum eorum" (Psalm. lxxix. {1}12);
et apud Mosen,
Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Levit. xxvi. 18, 21, 24, 28);
"septulum" significat plene.

[4] Apud Lucam,
"Si septies in die peccaverit contra te frater tuus, et septies in die reversus fuerit ad te, dicens, Resipui, remittes ei" (xvii. 4);
"septies remittere si septies reversus fuerit," est toties remittere quoties revertitur, ita omnibus vicibus: ne intelligatur septies, explicat Dominus coram Petro qui credidit quod septies intelligeretur, apud Matthaeum,
"Dixit Petrus, Domine, quoties peccabit in me frater et remittam ei? an usque septies? Dixit ei Jesus, Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies" (xviii. 21, 22);
"septuagies septies" est semper, absque numerando. Apud Davidem,
"Septies in die laudo Te super judiciis justitiae" (Psalm. cxix. 164);
"septies in die" est semper seu omni tempore.

[5] Apud eundem,
"Sermones Jehovae sermones puri, argentum conflatum in catino purificatum septies" (Psalm. xii. 7 [B. A. 6]);
"argentum" significat verum a Divino; "purificatum septies" significat prorsus et plene purum.

[6] Apud Esaiam,
"Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla sicut lux septem dierum" (xxx. 26);
"lux solis" significat Divinum Verum ex Divino Bono: quod lux illa erit "septupla sicut lux septem dierum," significat quod Divinum Verum in caelo erit absque omni falso, ita prorsus et plene purum.

[7] Apud Matthaeum,
Immundus spiritus "accipiet septem spiritus alios pejores se ipso, et....habitabit ibi" (xii. 45; Luc. xi. 26);
agitur ibi de profanatione, et per "septem spiritus immundos," cum quibus rediturus, significantur omnia falsa mali, ita plenaria destructio boni et veri.

[8] Simile significatur per "septem tempora," quae transitura super regem Babelis, apud Danielem,
"Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super illum" (iv. 13, 22, 29 [B. A. 16, 25, 32]):
per "regem Babelis" significantur illi qui profanant bona et vera Verbi; quod "cor ejus ab homine mutaretur, et cor bestiae daretur," intelligitur quod nihil spirituale, quod vere humanum, remansurum sit, sed loco ejus diabolicum; per "septem tempora" quae transitura super illum, significatur profanatio, quae est plenaria destructio veri et boni.

[9] Quia "septem" et "septies" significabant omnia et plenum, ideo sequentia mandata sunt:
Quod septem diebus implerentur manus (Exod. xxix. 35);
Quod septem diebus sanctificarentur (Exod. xxix. 37);
Quod septem diebus indutus esset Aharon vestibus cum initiabatur (Exod. xxix. 30);
Quod septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Levit. viii. 33, 34).
Quod septies expiaretur altare super cornua (Levit. xvi. 18, 19);
Quod septem vicibus per oleum sanctificaretur altare (Levit. viii. 11);
Quod septem vicibus spargeretur sanguis versus velum (Levit. iv. 16, 17);
Quod septem vicibus digito spargeretur sanguis versus orientem, cum Aharon ad propitiatorium iret (Levit. xvi. 12-15);
Quod septem vicibus spargeretur aqua separationis versus Tentorium (Num. xix. 4);
Quod septies spargeretur sanguis circa mundationem leprae (Levit. xiv. 7, 8, 27, 38, 51);
Quod candelabrum esset ex septem lucernis (Exod. xxv. 32, 37; cap. xxxvii. 18-25);
Quod festa septem diebus celebrarentur (Exod. xxxiv. 18; Levit. xxiii.4-9, 39-44; Deut. xvi. 3, 4, 8);
Quod septem diebus festi fieret holocaustum, ex septem juvencis et ex septem arietibus in diem (Ezech. xlv. 23);
Quod Bileamus aedificaverit septem altaria, et sacrificaverit septem boves et septem arietes (Num. xxiii. 1-7, 15-18, 29, 30);
Quod numeraverint septem septimanas annorum, septem annos septem vicibus, et tunc mense septimo clangeretur ad jubilaeum (Levit. xxv. 8, 9).
Ex significatione numeri "septem" constare potest quid significatur
Per septem dies creationis (Genes., cap. i.);
Tum per quod saturati fuerint quatuor millia hominum ex septem panibus, et quod superessent septem sportae plenae (Matth. xv. 34-38; Marc. viii. 5-9).
Inde nunc patet quid significatur in Apocalypsi,
Per septem Ecclesias (i. 4, 11);
Per septem candelabra aurea, in quorum medio Filius hominis (cap. i. 13);
Per septem stellas in dextra Ipsius (cap. i. 16, 20);
Per septem spiritus Dei (iii. 1);
Per septem lampades igneos ante thronum (cap. iv. 5);
Per librum obsignatum septem sigillis (v. 1);
Per septem angelos, quibus datae septem tubae (viii. 2);
Per quod septem tonitrua locuta sint voces (x. 3, 4);
Per septem angelos habentes septem plagas ultimas (xv. 1, 6);
Et per septem phialas plenas septem plagis ultimis (xvi. 1; cap. xxi. 9):
et porro alibi in Verbo, ubi "septem" nominantur.

CAPUT IV.

|1.| Post haec vidi, et ecce ostium apertum in caelo: et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthac.
2. Et statim factus sum in spiritu; et ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens.
3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et sardio, et iris circuitus throni similis aspectu smaragdo.
4. Et circum thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas.
5. Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces: et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei.
6. Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro.
7. Et Animal primum simile leoni; et secundum Animal simile vitulo; et tertium Animal habens faciem sicut homo; et quartum Animal simile aquilae volanti.
8. Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus.
9. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super throno, Viventi in saecula saeculorum,
10. Procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno, dicentes,
11. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per voluntatem tuam sunt et creata sunt.

AE n. 258

Apocalypsis Explicata n. 258

258. EXPLICATIO.
Supra (n. 5) indicatum est quod in Libro hoc Prophetico non agatur de successivis statibus Ecclesiae Christianae a principio ejus ad finem, sicut hactenus est creditum, sed quod agatur de statu ecclesiae et caeli temporibus ultimis, quando novum caelum et nova terra, hoc est, quando nova ecclesia in caelis et in terris, ita quando judicium: nova ecclesia in caelis dicitur, quia aeque ecclesia ibi est ac in terris (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 221-227). Quia de illis in hoc libro agitur, ideo in primo capite actum est de Domino qui est Judex; et in secundo et tertio capite de illis qui ab ecclesia et qui non ab ecclesia, ita de illis qui in "priori caelo" sunt quod abolendum, et de illis qui in "novo" quod formandum. Quod per "Septem Ecclesias," de quibus in illis binis capitibus actum est, intelligantur omnes qui in ecclesia, et quoque omnia ecclesiae, videatur mox supra (n. 256 et 257). In hoc quarto capite nunc agitur de ordinatione omnium, praecipue in caelis, ante judicium; propterea thronus in caelo nunc visus est, ac circum illum viginti quatuor throni, super quibus viginti quatuor seniores, tum quatuor Animalia juxta thronum, quae sunt cherubi; quod per illa describatur ordinatio omnium ante judicium et ad judicium, videbitur in hujus capitis explicatione. Sciendum est quod antequam aliqua mutatio existit, omnia praeordinentur et ad futurum eventum praeparentur; nam omnia a Domino praevidentur, et secundum praevidentiam disponuntur et providentur: per "thronum" itaque, in medio caeli, intelligitur judicium; et per "Sedentem super illo" Dominus; per "viginti quatuor thronos" super quibus viginti quatuor seniores, intelliguntur omnia vera in complexu, ex quibus et secundum quae judicium; et per "quatuor Animalia," quae sunt cherubi, intelligitur Divina providentia Domini ne caeli priores per insignem futuram mutationem detrimentum paterentur, utque dein omnia secundum ordinem fierent; nempe ut interius mali separentur ab interius bonis, ac hi in caelum eveherentur, illi autem in infernum dejicerentur.

AE n. 259

Apocalypsis Explicata n. 259

259. VERSUS 1.
"Post haec vidi, et ecce ostium apertum in caelo; et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthac."
1. "Post haec vidi," significat intellectum illustratum (n. 260); "et ecce ostium apertum in caelo," significat arcana caeli revelata (n. 260 1/2); "et vox prima quam audivi," significat revelationem nunc de futuris (n. 261) "tanquam tubae loquentis mecum," significat claram et manifestam (n. 262); "dicebat, Ascende huc," significat elevationem mentis et affectionem (n. 263); "et ostendam tibi quae oportet fieri posthac," significat instructionem de illis quae ultimo tempore ecclesiae existent (n. 264).

AE n. 260

Apocalypsis Explicata n. 260

260. (Vers. 1.) "Post haec vidi." - Quod significet intellectum illustratum, constat ex significatione "videre" quod sit intelligere; quod "videre" significet intelligere, est quia visus oculi correspondet visui mentis, qui est intellectus; correspondentia illa inde est, quia intellectus videt spiritualia, ac visus oculi naturalia. Spiritualia sunt vera ex bono, et naturalia sunt objecta in variis formis: vera ex bono, quae sunt spiritualia, in caelo aeque manifeste videntur sicut objecta coram oculo, sed usque cum multa differentia; vera enim illa videntur intellectualiter, hoc est, percipiuntur, qui visus seu quae perceptio qualis est, non describi potest vocibus humanis, solum per hoc comprehendi, quod ei insit consensus et confirmatio ab intimo, quod ita sit; sunt enim rationes confirmantes ingenti copia, quae se sicut unum sistunt in visu intellectuali; hoc unum est sicut conclusum ex multis. Rationes illae confirmantes insunt luci caeli, quae est Divinum Verum seu Divina Sapientia procedens a Domino, et quae operatur in unoquovis angelo secundum statum receptionis ejus. Hic est visus spiritualis seu intellectus. Quia hic visus operatur in visum oculorum apud angelos, et sistit vera intellectus in formis correspondentibus, quae apparent in caelo non dissimiles formis in mundo naturali quae vocantur objecta, ideo per "videre" in sensu litterae Verbi significatur intelligere. (Quales apparentiae in caelo sunt, et quod correspondeant objectis interioris visus angelorum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 170-176.)

[2] Quod in Verbo non dicatur intelligere sed "videre," est causa, quia Verbum in suis ultimis est naturale, et naturale est basis super qua fundantur spiritualia; quapropter si Verbum in littera etiam esset spirituale, non ei foret basis; ita foret sicut domus absque fundamento. (De hac re etiam videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 303-310.) Quod in Verbo "videre" significet intelligere, constat ex sequentibus his locis: - Apud Esaiam,
"Qui dixerunt Videntibus, Ne videatis; et Visionem habentibus, Ne videatis nobis recta; loquimini nobis blanditias, videte illusiones" (xxx. 10);
apud eundem,
"Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt" (xxxii. 3);
apud eundem,
"Caeci spectate videndo,... videndo magna non custodis (xlii. 18, 20);
apud eundem,
"Sacerdos et propheta... errant inter videntes, titubant judicio (xxviii. 7);
et alibi,
"Videntes non vident et audientes non audiunt" (Matth. xiii. 13-15: Marc. iv. 11(, 12); cap. viii. 17, 18: Esai. vi. 9, 10: (1) Ezech. xii. 2);
praeter perplurimis aliis in locis, quae adducere non opus est, quia notum est cuivis quod "videre" significet intelligere, etiam ex recepto more loquendo ubivis, dicitur enim "Hoc video quod ita sit" aut "quod non ita sit," pro quod intelligam.

260a. "Et ecce ostium apertum in caelo." - Quod significet arcana caeli revelata, constat ex significatione "ostii," quod sit intromissio (de qua supra, n. 208), hic introspectio, quae est intromissio visus; ac visus intromittitur in caelum quando visus oculorum corporis hebetatur ac tunc visus oculorum spiritus illustratur; per hunc visum sunt omnia visa quae visa a prophetis. Quod "ostium apertum in caelo" hic significet arcana caeli revelata, est quia tunc apparent illa quae in caelis sunt, et coram prophetis illa quae arcana ecclesiae sunt; hic arcana de illis quae exstitura circa ultimum judicium; quae omnia nondum revelata sunt, et quae nec revelari potuerunt antequam judicium peractum est, et non nisi quam per aliquem in mundo cui datum est a Domino videre illa, et simul cui revelatus est sensus spiritualis Verbi. Omnia enim quae in hoc Libro Prophetico scripta sunt de ultimo judicio scripta sunt, sed per repraesentativa et correspondentias; quicquid enim a Domino dicitur et ab angelis percipitur, vertitur in repraesentativa dum descendit, et sic sistitur coram oculis tam angelorum in ultimis caelis quam coram hominibus prophetis quando oculi spiritus eorum aperti sunt. Ex his constare potest quid intelligitur per "ostium apertum in caelo."

AE n. 261

Apocalypsis Explicata n. 261

261. "Et vox prima quam audivi," - Quod significet revelationem nunc de futuris, constat ex significatione "vocis," quod sit quicquid procedit a Domino et percipitur ab angelis et ab hominibus; hic imprimis revelatio de futuris quae ante ultimum judicium, quae circa illud, et quae post illud, quia de illis in nunc sequentibus agitur. Quod "vox Jehovae" in Verbo significet Divinum procedens, quod est Divinum Verum, a quo omnis intelligentia et sapientia, videatur (in Arcanis Caelestibus) (n. 219, 220, 375, 3563, 6971, 8813, 9926), et quoque constat a sequentibus his locis: - Apud Davidem,
"Vox Jehovae super aquis,... vox Jehovae in virtute, vox Jehovae cum honore, vox Jehovae frangit,... cedros vox Jehovae incidens ut flamma ignis, vox Jehovae trepidare facit desertum vox Jehovae parturire facit cervas;... sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam" (Psalm. xxix. (1)3-9);
agitur in illo psalmo de Divino quod a Domino procedit, quod una voce vocatur Divinum Verum; effectus ejus apud bonos et apud malos per talia ibi describitur: inde patet quid "vox Jehovae."

[2] Apud Johannem,
"Qui... Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem Illius audiunt;... alienum non sequuntur quia non sciunt alienorum vocem:... et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas oportet Me adducere, et vocem meam audient:.... sed vos... non estis ex ovibus meis nam oves meae vocem meam audiunt, et Ego cognosco illas et Me sequuntur" (x. 2-5, 16, 26, 27);
per "oves" in Verbo intelliguntur qui in veris ex bono sunt, ita qui in fide ex charitate: per "vocem" ibi non intelligitur vox, sed Divinum procedens, quod est Divinum Verum; hoc influit apud illos qui in bono charitatis sunt, et dat illis intelligentiam, et quantum in bono sunt dat sapientiam; intelligentia est veri, et sapientia est veri ex bono.

[3] Apud Jeremiam,
"Factor terrae... per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis" (x. 12, 13; cap. li. 16):
apud Davidem,
"Vox Jehovae super aquis Jehovah super aquis magnis" (Psalm. xxix. 3):
in Apocalypsi,
Vox Filii hominis "sicut sonitus aquarum multarum" (i. 15);
et alibi,
"Audivi vocem e caelo, tanquam Vocem aquarum multarum" (xiv. 2):
"vox Jehovae" et "vox e caelo" est Divinum procedens seu Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia; quod dicatur audita "sicut vox aquarum multarum," est quia "aquae" significant Divina Vera in ultimis (quod "aquae" illa significent, videatur supra, n. 71).

[4] Apud Davidem,
"Regna terrae,... psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis; ecce dabit in voce (sua) vocem roboris" (Psalm. lxviii. 33, 34 (B.A. 32, 33)):
apud Johannem,
"Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii (1)Dei, et qui audient, vivent" (v. 25):
apud Joelem,
"Jehovah... ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant caeli et terra" (iv. (B.A. iii.) 16):
apud eundem,
"Jehovah edidit vocem suam coram exercitu suo quia innumerus qui facit Verbum Ipsius" (ii. 11):
quod Divinum Verum hic sit "vox Jehovae," patet. Praeter plurimis aliis in locis.

AE n. 262

Apocalypsis Explicata n. 262

262. "Tanquam tubae loquentis mecum." - Quod significet claram et manifestam, constat ex significatione "tubae," quod sit Divinum Verum e caelo manifestatum et revelatum (de qua supra, n. 55). Vox quae e caelo auditur apud illos qui in spiritu sunt, auditur solito sicut vox humana; sed quod "sicut tuba loquens," erat quia clare et manifeste perceptum erat ab angelis; et quod clare et manifeste ab illis percipitur, hoc cadit sonore in auditum spiritus: et hoc factum est apud Johannem, ut excitaret ejus attentionem, et inde visum, ne aliquid ei in obscuro esset. Hoc intelligitur per "vocem tubae" etiam aliis in locis (Ut Matth. xxiv. 31: Sach. ix. 14: Psalm. xlvii. 6 (B. A. 5): Apoc. viii. 2, 7, 8, 13; cap. ix. 1, 13, 14; cap. x. 7; cap. xviii. 22: et alibi).

AE n. 263

Apocalypsis Explicata n. 263

263. "Dicebat, Ascende huc." - Quod significet elevationem mentis et attentionem, constat ex significatione "ascendere," cum de auditione a Divino, quod sit elevatio mentis (de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007); quod etiam sit attentio, est quia cum elevatur mens, fit attentio. Sunt enim homini quoad cogitationem et voluntatem interiora et exteriora: interiora sunt illa quae interni hominis, exteriora sunt quae externi: interiora quae sunt interni hominis sunt in mundo spirituali; quare illa quae ibi sunt spiritualia; exteriora autem, seu quae sunt externi hominis, sunt in mundo naturali, et illa quae ibi sunt naturalia: haec quia sunt exteriora et illa interiora, ideo per "ascendere" significatur elevatio versus interiora, seu elevatio mentis. (Sed de hac elevatione videantur quae in opere De Caelo et Inferno, n. 33, 34, 38, 92, 499, 501, ostensa sunt; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 36-53.)

AE n. 264

Apocalypsis Explicata n. 264

264. "Et ostendam tibi quae oportet fieri posthac." - Quod significet instructionem de illis quae ultimo tempore ecclesiae existent, constat ex significatione "ostendere," quod sit instruere ad vivum (de qua sequitur); et ex significatione "quae oportet fieri posthac," quod sit quae exstitura sunt ultimo tempore ecclesiae. Quod illa significentur, est quia in nunc sequentibus agitur de statu caeli et ecclesiae mox ante ultimum judicium, et postea de ipso judicio; et quia hoc exstiturum erat quando finis ecclesiae est, ideo per illa significantur quae exstitura ultimo tempore ecclesiae. (Quod ultimum judicium existat quando finis ecclesiae est, et quod exstiterit, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 33-39, et 45-52.) Quod "ostendam tibi" significet instructionem ad vivum de illis, est quia omnia quae ostensa sunt continent illa; latent enim recondita in repraesentativis in Apocalypsi descriptis, at patent coram; angelis, et quoque coram hominibus qui sciunt sensum spiritualem Verbi.

AE n. 265

Apocalypsis Explicata n. 265

265. VERSUS 2-6 (med.).
"Et statim factus sum in spiritu; et ecce thronus positus in caelo et super throno Sedens. Et Sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et sardio, et iris circuitus throni similis aspectu smaragdo. Et circum thronum throni viginti et quatuor; et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas. Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces; et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus De. Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo."
2. "Et statim factus sum in spiritu," significat statum spiritualem cum revelatio (n. 266); "et ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens," significat Dominum quoad ultimum judicium (n. 267).
3. "Et Sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et sardio," significat apparentiam Domini quoad Divinum Verum pellucens ex Divino Bono Divini Amoris (n. 268); "et iris circuitus throni similis aspectu smaragdo," significat apparentiam Divini Veri in caelis circum Dominum (n. 269).
4. "Et circum thronum throni viginti et quatuor, et super thronis viginti et quatuor seniores," significat omnia vera ex bono in caelis superioribus a Domino ordinata ante judicium (n. 270); "circum amictos vestibus albis," significat omnia vera ex bono in caelis inferioribus (n. 271); "et habebant super capitibus suis coronas aureas," significat omnia vera in ordinem disposita ex Divino Bono, ita quoque omnes caelos priores (n. 272).
5. "Et e throno prodibant fulgura, tonitrua et voces," significat illustrationem, intellectum et perceptionem Divini Veri in caelis (n. 273); "et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus De," significat Ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono procedens ex Divino Amore Domini (n. 274).
6. "Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo," significat apparentiam Divini Veri in ultimis, ubi communia ejus, pellucentis ab influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis (n. 275).

AE n. 266

Apocalypsis Explicata n. 266

266. (Vers. 2) "Et statim factus sum in spiritu." - Quod significet statum spiritualem cum revelatio, constat ex illis quae supra (n. 53) dicta et ostensa sunt, ubi similiter dicitur quod "factus sit in spiritu."

AE n. 267

Apocalypsis Explicata n. 267

267. "Et ecce thronus positus in caelo, et super throno Sedens." - Quod significet Dominum quoad ultimum judicium, constat ex significatione "throni," quod in genere sit caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens a Domino; quod etiam significet judicium, est quia omnes judicantur ex Divino Vero, et quoque omnes in caelo (de qua supra, n. 253(a)): quod "Sedens super throno" sit Dominus, patet. Quod Domino soli sit judicium, etiam Ipse docet apud Matthaeum,
"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, sedebit super throno gloriae suae; ac congregabuntur ante Ipsum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis" (xxv. (1)31, 32, seq.):
et apud Johannem,
"Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio... potestatem dedit judicium facere, quia Filius hominis est" (v. 22, 27):
quoniam nemo judicatur ex Divino Bono, sed ex Divino Vero, ideo dicitur quod "Pater non judicet quemquam," sed Filius, quia "Filius hominis est;" "Pater" enim significat Divinum Bonum, ac "Filius hominis" Divinum Verum procedens. (Quod "Pater" significet Divinum Bonum, videatur supra, n. 254; et quod "Filius hominis" Divinum Verum procedens, etiam supra, n. 53 et 151. Quod "thronus" hic significet judicium, est quia agitur in hoc capite de ordinatione omnium ad judicium, videatur supra, n. 258.)

AE n. 268

Apocalypsis Explicata n. 268

268. (Vers. 3.) "Et Sedens erat similis aspectu lapidi jaspidi et sardio." - Quod significet apparentiam Domini quoad Divinum Verum pellucens a Divino Bono Divini Amoris, constat ex significatione "Sedentis super throno," quod sit Dominus quoad ultimum judicium (de qua mox supra, n. 267); ex significatione "similis aspectu," quod sit apparentia; ex significatione "lapidis jaspidis," quod sit spiritualis amor veri (de qua sequitur); et ex significatione "lapidis sardii," quod sit caelestis amor boni: ita per "lapidem jaspidem et sardium," quibus Dominus similis aspectu apparebat, significatur Divinum Verum pellucens ex Divino Bono Divini Amoris.

[2] Quod "jaspis" significet Divinum Amorem Veri seu Divinum Verum procedens, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut Exod. xxviii. 20, et Ezech. xxviii. 13; tum in Apocalypsi,
"Luminare" Sanctae Hierosolymae "simile lapidi pretiosissimo, sicuti lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti" (xxi. 11);
per "luminare sanctae Hierosolymae" significatur Divinum Verum ecclesiae lucens, (per) "luminare" ipsum verum lucens, et (per) "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam; hoc assimilatur lapidi jaspidi, quia "jaspis" simile significat: et alibi,
"Structura muri" sanctae Hierosolymae "erat jaspis, et urbs aurum purum simile vitro puro" (xxi. 18);
"murus" sanctae Hierosolymae dicitur "ex jaspide," quia per "murum" significatur Divinum Verum tutans; et quia per "murum" id significatur, ideo primus lapis fundamentorum ejus dicitur "jaspis" (vers. 19); "fundamentum" significat verum super quo fundatur ecclesia.

[3] Dicitur etiam "sardius," quoniam per illum lapidem significatur bonum, hic Divinum Bonum quia de Domino; est hic lapis qui vocatur "pyropus," qui quia sicut ex igne lucet, per utrumque significatur translucentia veri ex bono. (Quod omnes lapides pretiosi significent vera caeli et ecclesiae ex bono, videatur n. 114, 9863, 9865, 9868, 9873; inde est quod in pectorali Aharonis, quod vocatur Urim et Thummim, positi fuerint duodecim lapides pretiosi, et per illos data responsa, et hoc par exsplendescentiam, et simul tunc per rei interrogatae perceptionem, aut per vivam vocem, videatur n. 9905.)

AE n. 269

Apocalypsis Explicata n. 269

269. "Et iris circuitus throni similis aspectu smaragdo." - Quod significet apparentiam Divini Veri in caelis circum Dominum, constat ex significatione "iridis similis aspectu smaragdo," quod sit apparentia Divini Veri in sua circumferentia; "iris" enim "circuitus throni" significat Divinum Verum circumcirca, "similis aspectu" significat apparentiam: quod apparentia fuerit instar "smaragdi," erat quia indicabat ultimum judicium; color enim hujus lapidis est viridis, et "viride" significat verum obscuratum. Divinum Verum in suo splendore apparet vel colore caelesti, vel colore vario in pulchro ordine sicut iris; at cum obscuratur, apparet colore smaragdino. Erat caelum quod vocatur "prius caelum," super quo judicium, et quod periturum (de quo Apoc. xxi. 1), quod obscurabat; inde est quod dicatur iris, et ejus circuitus "similis smaragdo." Quod "iris" significet Divinum Verum in caelis in suo ordine et inde in sua pulchritudine, est quia infinitae varietates veri ex bono in caelis sunt, et cum illae repraesentantur per colores, sistunt aspectum pulcherrimae iridis; inde est quod iris facta sit signum foederis post diluvium (Genes. (1)ix. 12-17). (Quod in caelis infinitae varietates sint, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 56, 405, 418, 486; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 13; et in Arcanis Caelestibus, n. 684, 690, 3744, 5598, 7236, 7833, 7836, 9002. Quod colores in caelo appareant ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742; et quod colores appareant varii secundum varietates statuum veri ex bono, et inde intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466: quod irides in caelo appareant, unde et quid, n. 1042, 1043, 1623-1625.)

AE n. 270

Apocalypsis Explicata n. 270

270. (Vers. 4.) "Et circum thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor seniores sedentes." - Quod significet omnia vera ex bono in caelis superioribus a Domino ordinata ante judicium, constat ex significatione "throni" super quo "Sedens," quod sit Dominus quoad ultimum judicium (de qua mox supra, n. 267, et quod "thronus" significet judicium, n 253(a)); ex significatione "viginti quatuor thronorum" circum illum, et "viginti quatuor seniorum" super illis, quod sint omnia vera caeli in complexu ordinata ante judicium; "viginti quatuor" significant omnia, ac "throni" judicium, ac "seniores" illos qui in veris ex bono sunt et abstracte vera ex bono: quod caeli superiores hic intelligantur, est quia omnes ibi in veris ex bono amoris sunt, et quia in mox sequentibus dicitur de caelis inferioribus. (Quod "viginti quatuor" significent omnia, est quia ille numerus simile significat cum numero duodecim, et "duodecim" significant omnia et praedicantur de veris, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quod numerus viginti quatuor simile significet cum numero duodecim, est quia ille est duplus ejus, at duplum significat simile cum illo a quo per multiplicationem exsurgit, n. 5291, 5335, 5708, 7973.)

[2] Simile quod hic significatur per "thronos" super quibus sessuri duodecim Apostoli, de quibus apud Matthaeum,
"Vos qui secuti estis Me in regeneratione, quum sederit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis et vos super (duodecim) thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (xix. 28; Luc. xxii. 30);
per "duodecim Apostolos" significantur omnia vera in complexu. Similiter in sequentibus in Apocalypsi,
"Vidi thronos, et consederunt super illis, et judicium datum est illis" (xx. 4);
quod "judicium datum sit illis qui sederunt super thronis" significat quod judicium sit soli Domino, nam per "seniores" in Verbo significantur omnes qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono ex quibus judicium: qui credit quod in Verbo per "seniores" et per "apostolos" intelligantur seniores et apostoli, multum fallitur; in spirituali sensu Verbi non aliquae personae percipiuntur, sed res abstracte a personis, nam spirituale non aliquid commune habet cum personis: aliter in sensu litterae Verbi, qui est naturalis; in hoc sensu non modo nominantur personae, sed etiam idea personae inest multis vocibus, ob causam ut Verbum sit in suis ultimis naturale, et sic basis sensui spirituali. Cum significatione "seniorum" simile est ac cum significatione "infantum," "puerorum," "juvenum," "senum," "virginum," "mulierum," et plurium ejus generis. Hae et illi non comprehenduntur in naturali sensu aliter in idea quam ut personae, sed in sensu spirituali per "infantes" intelligitur innocentia, per "pueros" charitas, per "juvenes" intelligentia, per "senes" sapientia, per "virgines affectio veri et boni, et per "mulieres" bona quae ecclesiae; et sic in ceteris. Simile est cum naturali et spirituali sensu "proximi: in naturali sensu, per "proximum" intelligitur quivis homo; sed in spirituali, ipsum bonum, verum, sincerum, justum, quae sunt in persona. Unusquisque qui expendit potest scire quod id in spirituali sensu sit proximus; quis enim amat personam ex alio? Bonum enim et verum faciunt hominem, et faciunt ut homo ametur, et non vultus et corpus.

[3] Sed revertamur ab his ad significationem "seniorum." Quod per illos significentur vera quae ex bono, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur: - Ut apud Esaiam,
"Tunc erubescet luna, et pudefiet sol, et regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Zionis et in Hierosolyma; et coram senioribus ejus gloria" (xxiv. 23);
per "lunam" et "solem" intelligitur cultus idololatricus eorum, tum falsum fidei et malum amoris; per "Montem Zionis" et per "Hierosolymam" intelligitur caelum et ecclesia; per "seniores" intelliguntur vera ex bono; quare etiam dicitur quod "coram illis gloria," per "gloriam" enim significatur Divinum Verum in caelo (videatur supra, n. 33).

[4] In Threnis,
"Virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem; clamavi ad amatores meos, illi deceperunt me et seniores mei in urbe exspirarunt" (i. 18, 19);
agitur ibi de vastatione ecclesiae, super qua est lamentatio; quae vastatio est quando non amplius est aliqua affectio veri spiritualis, et inde non intelligentia in talibus quae ecclesiae, et quando sic non aliquod verum; per "virgines" quae abiverunt in captivitatem intelligitur affectio veri spiritualis; per "juvenes" intelligentia; "captivitas" est remotio ab illis; per "seniores" qui exspirarunt, intelliguntur vera ecclesiae.

[5] Apud Ezechielem,
"Senem et juvenem et Virginem et infantem et mulieres occidite ad perditionem;... e sanctuario meo incipite: inceperunt ergo a viris senioribus qui coram domo" (ix. 6);
etiam hic agitur de vastatione ecclesiae; et per "senem" et "juvenem" intelligitur sapientia et intelligentia, per "virginem" affectio veri et boni, per "infantem" innocentia, per "mulieres" bona ecclesiae; "occidere ad perditionem" significat devastationem; "sanctuarium" a quo inciperent est ecclesia quoad bonum amoris et verum fidei, quae sunt "viri seniores qui coram domo."

[6] In Threnis,
"Facies senum non honoratae sunt;... seniores a porta cessarunt, juvenes a cantu suo" (v. 12, 14);
"senes" significant sapientiam quae est boni, "seniores" vera quae ex bono, "juvenes" intelligentiam.
Quod Deus Israelis visus sit "sub pedibus sicut opus sapphiri," Mosi, Aharoni, Nadab et Abihu, ac septuaginta senioribus, et non reliquis (Exod. xxiv. (1,) 9-12),
significabat quod Dominus illis solum videatur qui in bono sunt et qui in veris ex bono (videatur explicatio eorum in Arcanis Caelestibus, n. 9403-9411). Haec sunt quae repraesentabant septuaginta seniores Israelis, et haec sunt quae significant "viginti quatuor seniores" super totidem thronis; et haec quoque sunt quae significant "duodecim Apostoli," de quibus dicitur quod "sessuri sint super thronis judicantes duodecim tribus Israelis." (Quod "duodecim Apostoli" significent omnia vera ex bono, videatur n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397; quod similia "duodecim tribus Israelis," n, 3858, 3926, 4060, 6335. Et quod similia "seniores Israelis," n. (1)6524, 6525, 6890, 7912, 8578, 8585, 9376, 9404.)

AE n. 271

Apocalypsis Explicata n. 271

271. "Circumamictos vestibus albis." - Quod significet omnia vera ex bono in caelis inferioribus, constat ex significatione "vestium albarum," quod sint vera induentia, quae in specie sunt vera scientifica et cognitiones (de qua supra, n. 195(a, b), 196, 198); et quia in his veris sunt caeli inferiores, ideo illi significantur. Quod "vestes albae" significent caelos inferiores, apparere potest sicut alienum illis qui non sciunt aliquid de apparentiis et repraesentativis in caelo. Omnes in caelis vestiuntur secundum vera, ac vera inferiora correspondent vestibus, et quia caeli inferiores in his veris sunt, ideo quoque vestes angelorum in superioribus caelis correspondent illis. (Sed hoc arcanum clarius comprehendi potest ex illis quae De Vestibus quibus induti sunt Angeli, in opere De Caelo et Inferno, n. 177-182, dicta et ostensa sunt; tum ex illis quae repraesentata et significata sunt per vestes Aharonis et filiorum ejus, de quibus in Arcanis Caelestibus, n. 9814, 10068; ut et quid per vestes Domini cum transformatus, n. 9212, 9216.)

AE n. 272

Apocalypsis Explicata n. 272

272. "Et habebant super capitibus suis coronas aureas." - Quod significet omnia vera in ordinem disposita a Divino Bono, ita quoque omnes caelos priores, constat ex significatione "viginti quatuor seniorum qui super viginti quatuor thronis amicti vestibus albis," quod sint omnia vera caelorum, ita omnes caeli tam superiores quam inferiores (de qua mox supra, n. 270, 271); et ex significatione "coronae aureae," quod sit Divinum Bonum, ex quo vera (de qua sequitur). Omnia vera caeli et ecclesiae sunt ex Divino Bono; vera quae non inde sunt non sunt vera; vera quae non ex bono sunt, sunt sicut crustae absque nucleo, ac sicut domus in qua non homo habitat, sed fera: talia etiam sunt vera quae fidei vocantur absque bono charitatis; bonum charitatis est bonum a Domino, ita Bonum Divinum. Quia nunc "seniores super thronis" significant vera caelorum, et "coronae aureae" bonum ex quo illa, ideo seniores visi sunt cum coronis. Simile significatur per "coronas regum," "reges" enim in sensu repraesentativo significant vera, et "coronae" super capitibus eorum significant bonum ex quo vera: (quod "reges" significent vera, videatur supra, n. 31 (a):) inde est quod coronae sint ex auro, "aurum" enim pariter significat bonum (supra, n. 242(a,d,e)).

[2] Quod "coronae" significent bonum et inde sapientiam, et quod vera sint quae coronantur, constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Davidem,
"Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo, hostes ejus induam pudore, sed super Ipso florebit corona Ejus" (Psalm. cxxxii. 17, 18);
per "Davidem" ibi, et per "Unctum," intelligitur Dominus (videatur supra, n. 205); per "cornu," Ipsius potentia; "lucerna" est Divinum Verum ex quo Divina intelligentia; per "coronam" Divinum Bonum ex quo Divina sapientia et ex quo regimen Ipsius; mala et falsa sunt "hostes" qui induentur pudore.

[3] Apud eundem,
"Iram exerces cum Uncto tuo,... damnasti in terram usque coronam Ipsius" (Psalm. lxxxix. (39,) 40 (B.A. 38, 39));
ibi etiam "Unctus" pro Domino; "ira" pro statu tentationum, in quo fuit cum in pugnis cum infernis; lamentatio tunc describitur per "iram" et "damnationem," prout ultima Domini in cruce quod desereretur; crux enim erat ultima tentationum seu pugnarum cum infernis, et post ultimam illam induit Divinum Bonum Divini Amoris, et sic univit Divinum Humanum Ipsi Divino quod in Ipso.

[4] Apud Esaiam,
In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam Ornatus, et in cidarim decoris reliquiis populi sui" (xxviii. 5);
"corona ornatus" pro sapientia quae est boni a Divino; "cidaris decoris" pro intelligentia quae est veri ex illo bono.

[5] Apud eundem,
"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat;... et eris corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui" (lxii. 1, 3);
per "Zionem" et "Hierosolymam" intelligitur ecclesia, per "Zionem" ecclesia quae in bono, et per "Hierosolymam" ecclesia quae in veris ex illo bono; inde dicitur "corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei;" "corona decoris" est sapientia quae boni, ac "cidaris regni" est intelligentia quae veri; et quia per "coronam" significatur sapientia quae boni, ideo dicitur "in manu Jehovae," et quia per "cidarim" significatur intelligentia quae veri, ideo dicitur "in manu Dei," nam ubi agitur de bono dicitur "Jehovah," et ubi de vero dicitur "Deus" (videatur n. 2586, 2769, 6905).

[6] Apud Jeremiam,
"Dic regi et dominae, Demittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, corona decoris vestri" (xiii. 18);
"corona decoris" pro sapientia quae boni ("decus" est Divinum Verum ecclesiae, n. 9815).

[7] Apud eundem,
"Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra; cecidit corona capitis nostri" (Thren. v. 15, 16);
"corona capitis" quae cecidit, pro sapientia quae illis qui ab ecclesia per Divinum Verum, quae cessavit una cum beatitudine interna.

[8] Apud Ezechielem,
"Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus super caput tuum" (xvi. 12);
agitur ibi de Hierosolyma quae est ecclesia, ibi de ejus prima instauratione; per "monile super nasum" significatur perceptio boni; per "inaures super aures" significatur perceptio veri et obedientia; per "coronam super caput" significatur sapientia inde. Apud Hiobum,
"Gloriam a me abstraxit, et removit coronam capitis mei" (xix. 9);
"gloria" pro intelligentia ex Divino Vero; "corona capitis" pro sapientia inde.

[9] In Apocalypsi,
"Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona; Hic exivit vincens et ut vinceret" (vi. 2);
"equus albus et Sedens super illo," est Dominus quoad Verbum; "arcus" est doctrina veri per quam pugnatur; inde patet quod "corona," quia de Domino, sit Divinum Bonum, quod induit etiam quoad Humanum, ut victoriae praemium.

[10] Et alibi,
"Postea vidi, cum ecce nubes (alba), et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam" (xiv. 14);
"nubes alba" pro Verbi sensu litterali (n. 4060, (1)4391, (2)5922, 6343, 6752, 8281(, 8781)); "Filius hominis" pro Domino quoad Divinum Verum; "corona aurea" pro Divino Bono ex quo Divinum Verum; "falx acuta" pro dissipatione mali et falsi.

[11] Quod "corona" sit Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, repraesentabatur per bracteam auri a facie cidaris quae super Aharonem, quae bractea etiam, vocabatur "corona" et "coronamentum," de qua ita in Exodo,
"Facies bracteam auri, et sculpes super illa sculptura sigilli, Sanctitas Jehovae; et pones illam super filo hyacinthini, et erit super cidari e regione faciei" (xxviii. 36, 37).
Quod illa bractea dicatur "corona sanctitatis" et "coronamentum," videatur Exod. xxxix. 30; Levit. viii. 9. (Sed quid per illa in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9930-9936, ubi singula explicata sunt.)

AE n. 273

Apocalypsis Explicata n. 273

273. (Vers. 5.) "Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces." - Quod significet illustrationem, intellectum et perceptionem Divini Veri in caelis a Domino, constat ex significatione "fulgurum, tonitruum et vocum," quod praedicentur de Divino Vero, "fulgura" de ejus illustratione, "tonitrua" de ejus intellectu, et "voces" de ejus perceptione: quod haec significentur per illa, constabit ex locis in Verbo ubi nominantur; sed primum aliquid dicetur, unde significationes illae. Omnia quae in caelo aspectabili coram oculis hominum apparent, correspondentiae sunt; sicut sol, luna, stellae, aer, aether, lux, calor, nubes, nimbi, imbres, et plura: correspondentiae sunt quia omnia quae in naturali mundo sunt correspondent illis quae in spirituali mundo; sunt quoque illa correspondentiae in caelo, ubi angeli, quoniam apparent illis similia, verum ibi non sunt naturalia sed sunt spiritualia: (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, ut De Sole et Luna in Caelo, n. 116-125; De Luce et Calore in Caelo, n.126-140; et in genere De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; ac De Apparentiis in Caelo, n. 170-176:) inde etiam "fulgura" et "tonitrua" sunt correspondentiae; et quia correspondentiae sunt, ideo significant similia quibus correspondent. In genere significant Divinum Verum ab angelis superioribus receptum et enuntiatum, quod cum descendit ad angelos inferiores, quandoque apparet sicut fulgur, et auditur sicut tonitru cum vocibus. Inde est quod "fulgur" significet Divinum Verum quoad illustrationem, "tonitru" Divinum Verum quoad intellectum, et "voces" Divinum Verum quoad perceptionem. Quoad intellectum et quoad perceptionem dicitur, quoniam quod intrat per auditum in mentem, hoc et videtur et percipitur, videtur in intellectu, et percipitur per communicationem cum voluntate. (Quid proprie perceptio, qualis est angelis in caelo, videatur in Doctrina Novae Hierosolyma", n. 140.)

[2] Inde nunc est quod "fulgura" et "tonitrua" in Verbo significent Divinum Verum quoad illustrationem et quoad intellectum, ut constare potest a sequentibus his locis: - Apud Davidem,
"Redemisti brachio populum tuum;... stillarunt aquas nubes, vocem dederunt aetheres, etiam tela tua iverunt; vox tonitrui tui in orbem, illustrarunt fulgura orbem" (Psalm. lxxvii. 16, 18, 19 (B.A. 15, 17, 18));
agitur ibi de instauratione ecclesiae; et per "stillarunt aquas nubes," significantur vera ex sensu litterae Verbi; per "vocem dederunt aetheres" seu nubes superiores, significantur vera ex sensu spirituali Verbi; per "tela" quae iverunt intelliguntur fulmina, ex quibus apparent sicut sagittae ex arcu, et quae adsunt cum tonitrua et fulgura, et per illa significantur Divina vera; per "vocem tonitrui in orbem," significatur Divinum Verum quoad perceptionem et intellectum in ecclesia; et per "illustrarunt fulgura orbem," significatur quoad illustrationem inde; "orbis" est ecclesia.

[3] Apud eundem,
"Ignis coram" Jehovah "ibit, et inflammabit circumcirca hostes Ejus; illustrabunt fulgura Ipsius orbem" (Psalm. xcvii. 3, 4);
ex his quoque patet quod "fulgura" significent Divinum Verum quoad illustrationem, nam dicitur "Illustrabunt fulgura orbem."

[4] Apud Jeremiam,
"Factor terrae per virtutem suam, praeparat orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae, fulgura pluviae facit" (x. 12, (1)13; cap. li. 16: Psalm. cxxxv. 7, 8);
etiam hic agitur de instauratione ecclesiae; quod per "vocem tonitrui" significetur Divinum Verum quoad perceptionem et intellectum, et per "fulgura" illud quoad illustrationem, constare potest ex eo, quod dicatur quod "Factor terrae praeparet orbem per sapientiam suam, et extendat caelos per intelligentiam suam;" et mox, quod "ad vocem quam dat, multitudo aquarum in caelis," et quod "fulgura pluviae faciat:" "terra" et "orbis" significant ecclesiam; "aquae in caelis" significant vera spiritualia; "pluviae" illa cum descendunt et fiunt naturalia; illustratio eorum significatur per "fulgura."

[5] In Libro Secundo Samuelis,
"Tonuit de caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem suam, et misit tela et dispersit eos, fulgur et confudit" (xxii. 14, 15);
tonitrua hic exprimuntur per "tonare e caelo" et per "dare vocem," fulmina volantia per "tela," et per haec et per illa significantur Divina vera, et per "fulgur" eorum lux; quae sicut vivificant et illustrant bonos, ita per terre faciunt et occaecant malos, quod intelligitur per quod "misit tela et dispersit eos, ac fulgur et confudit:" mali enim non sustinent Divina vera, et prorsus non aliquam lucem e caelo quare ad praesentiam eorum aufugiunt.

[6] Similiter apud Davidem,
"Tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit Vocem suam,... et misit tela sua et dispersit eos, et fulmina multa et conturbavit illos" (Psalm. xviii. 14, 15 (B.A. 13, 14)):
et alibi,
"Fulgurando fulgura et disperge illos, mitte tela tua et conturba illos" (Psalm. cxliv. 6).
Quod "tonitrua" et "fulgura" significent Divinum Verum quoad intellectum et quoad illustrationem, constat adhuc a sequentibus his locis: - Apud Davidem,
"In angustia invocasti, et eripui te, respondi tibi in occulto, tonitru" (Psalm. lxxxi. 8 (B.A. 7)):
in Apocalypsi,
"Audivi unum ex quatuor Animalibus, dicens tanquam vocem tonitrui Veni et aspice" (vi. 1);
alibi,
"Accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris, et abjecit in terram; et facta sunt tonitrua, voces et fulgura" (viii. 5);
alibi,
Angelus "clamavit voce magna sicut leo; et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas" (x. 3, 4);
alibi,
"Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis in templo, et facta sunt fulgura et voces et tonitrua" (xi. 19);
alibi,
"Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam sonum tonitrui magni" (xiv. 2);
et alibi,
"Audivi sonitum turbae multae, et tanquam sonitum aquarum multarum, tanquam sonitum tonitruum vehementium, dicentium Halleluia, quia regnum cepit Dominus Deus noster omnipotens" (xix. 6).
Quoniam "tonitrua" et "fulgura" significant Divina vera, ideo etiam cum Jehovah descendit super Monte Sinai ut promulgaret illa,
"Erant voces, et fulgura,... et quoque vox buccinae" (Exod. xix. 16);
quod "vox buccinae" significet Divinum Verum quoad revelationem, videatur supra (n. 55, 262).
(Vox e caelo ad Dominum audita ut tonitru, Joh. xii. 28, 29.)
(Quod (1)Jacobus et Johannes vocati Boanerges, filii tonitrui, Marc. iii. 14, 17.)

AE n. 274

Apocalypsis Explicata n. 274

274. "Et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei." - Quod significet ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono procedens ex Divino Amore Domini, constat ex significatione "septem," quod sint omnia in complexu; ex significatione "lampadum igne ardentium coram throno," quod sint Divinum Verum unitum Divino Bono procedens a Divino Amore Domini: "lampades" enim significant vera, inde "septem lampades" omne verum in complexu quod est Divinum Verum, et "ignis" significat bonum amoris; et quia lampades visae erant "ardentes coram throno" super quo Dominus, significatur quod illud ex Domino. Quia per "septem spiritus Dei," significantur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino (ut supra, n. 183(a), ostensum videatur), ideo dicitur, "quae sunt septem spiritus Dei." (Quod "septem" significent omnia, videatur supra, n 256: quod "ignis" significet bonum amoris, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 10055.)

[2] Quod "lampades" significent vera, quae vera fidei vocantur, constare potest ex his locis in Verbo: - Apud Davidem,
"Lampas pedi meo Verbum tuum, et lux semitae meae" (Psalm. cxix. 105);
Verbum dicitur "lampas," quia est Divinum Verum. Apud eundem,
"Tu illuminas lampadem meam, Jehovah Deus splendere facit tenebras meas" (Psalm. xviii. (1)29 (B.A. 28));
"illuminare lampadem" significat illustrare intellectum per Divinum Verum; et "splendere facere tenebras," significat dissipare luce veri falsa ignorantiae. Apud Lucam,
"Sunto lumbi vestri cincti, et lampades lucentes" (xii. 35);
per "lumbos" qui erunt cincti significatur bonum amoris (videatur n. 3021, 4280, 4462, 5050-5052, 9961); et per "lampades lucentes" significantur vera fidei ex bono amoris.

[3] Apud Matthaeum,
"Lucerna corporis est oculus; si oculus bonus, totum corpus est lucidum; si oculus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, quantae tenebrae" (vi. 22, (2)23);
oculus dicitur hic "lucerna" seu lampas lucens, quia "oculus" significat intellectum veri et inde quoque verum fidei, et quia intellectus omne suum trahit a voluntate, nam qualis haec talis ille, sicut verum fidei omne suum trahit a bono amoris; quando itaque intellectus veri est a bono voluntatis, tunc totus homo est spiritualis; hoc significatur per "Si; oculus bonus, totum corpus est lucidum:" contrarium autem est cum intellectus formatur ex malo voluntatis; quod tunc ille sit in meris falsis significatur per "Si oculus tuus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, tenebrae quantae." (Quod "oculus" significet intellectum, videatur supra, n. 152: et quod "tenebrae" significant falsa, in Arcanis Caelestibus, n. 1839, 1860, 3340, 4418, 4531, 7688, 7711, 7712.) Qui non scit quod "oculus" significet intellectum, sensum istorum verborum nullatenus capit.

[4] Apud Jeremiam,
"Abrogabo iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et Vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lampades" (xxv. 10);
abrogare "vocem gaudii et vocem laetitiae," significat interiorem felicitatem ex bono amoris et veris fidei; abrogare "vocem sponsi et vocem sponsae," significat omnem conjunctionem boni et veri, quae facit caelum et ecclesiam apud hominem; abrogare "vocem molarum et lucem lampades," significat doctrinam charitatis et fidei. (Quid "mola" et "molere," videatur n. 4335, 7780, 9995, 10303.) Similiter in Apocalypsi,
"Lux lucernae non lucebit in" Babylone "amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur" ibi "amplius" (xviii. 23).
Apud Esaiam,
"Salus (1)ejus sicut lampas ardeat" (lxii. 1),
significat ut verum fidei sit ex bono amoris. Apud Matthaeum,
"Regnum caelorum simile est decem virginibus, quae accipientes lampadas exiverunt in occursum Sponsi:.... quinque stultae acceperunt lampadas sed non oleum, quinque autem prudentes acceperunt etiam oleum;"... quare veniente Sponso prudentes intrarunt in nuptias, stultae autem non admissae sunt (xxv. (2)1-12);
per "lampadas" hic significantur vera fidei, et per "oleum" bonum amoris; quid reliqua hujus parabolae significant, videatur supra (n. 252(b)) ubi singula explicata sunt.

AE n. 275

Apocalypsis Explicata n. 275

275. (Vers. 6.) "Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo." - Quod significet apparentiam (Divini) Veri in ultimis, ubi communia ejus, et pellucentiam ab influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis, constat ex significatione "in conspectu throni," quod sit apparentia; ex significatione "maris," quod sint communia veri (de qua sequitur); ex significatione "vitrei," quod sit pellucentia; dicitur etiam "simile crystallo," ut exprimatur pellucentia ex influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis, qui significatur per "septem lampadas ignis ardentes coram throno," ut mox supra (n. 274) ostensum est. Describitur in praecedentibus usque ad haec status universi caeli ordinati ad judicium, ac ultimum ejus per "mare vitreum simile crystallo:" quod sit verum ultimi caeli, quod per "mare vitreum" significatur, est quia "mare" significat communia veri, quale verum est in ultimis caeli, et apud hominem in naturali homine, quod verum scientificum vocatur; quod "mare" illa significet, est quia in mari est congregatio aquarum, et per "aquas" significantur vera (videatur supra, n. 71).

[2] Quod "mare" illa significet, constat a pluribus locis in Verbo, quorum aliquam copiam volo adducere: - Apud Esaiam,
"Concludam Aegyptios in manum domini duri, et rex Vehemens dominabitur in eos;... tunc deficient aquae a mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet" (xix. 4, 5);
per "Aegyptios" significantur scientiae quae naturalis hominis; per "dominum durum" in cujus manum concludentur, significatur malum amoris sui; per "regem vehementem" significatur falsum inde; per quod "deficient aquae ex mari," significatur quod ex omni copia scientiarum usque non vera; et per quod "fluvius exsiccabitur et exarescet," significatur quod nulla doctrina veri, et inde nulla intelligentia.

[3] Apud eundem,
"Visitabit Jehovah gladio suo duro, magno et forti, super leviathanem serpentem oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet cetos qui in mari" (xxvii. 1);
haec quoque de Aegypto, per quam significantur scientiae quae naturalis hominis; per "leviathanem serpentem oblongum" significantur illi qui rejiciunt omnia quae non oculis vident, ita mere sensuales, qui absque fide sunt quia non comprehendunt; per "leviathanem serpentem tortuosum" significantur qui ideo non credunt et usque dicunt se credere; per "gladium durum, magnum et fortem," quo visitabuntur, significatur exstinctio omnis veri, "gladius" enim est falsum destruens verum; per "cetos in mari" qui occidentur, significantur scientifica in communi. (Quod haec per "cetos" significentur, videatur n. 7293.)

[4] Apud eundem,
"Silent habitatores insulae, mercator Zidonis transiens mare, impleverunt te....erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi et non peperi, et non educavi juvenes (et) adolescere feci virgines; cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut fama Tyri" (xxiii. 2-5);
per "Zidonem" et "Tyrum" significantur cognitiones boni et veri, quare dicitur "mercator Zidonis transiens mare;" "mercator" est qui comparat sibi illas et communicat: quod nihil boni et veri per illas sibi comparaverint, significatur per "Dixit mare, Non parturivi nec peperi, non educavi juvenes et adolescere feci virgines;" "parturire" et "parere" est producere aliquid ex cognitionibus, "juvenes" sunt vera, et "virgines" sunt bona: quod inde usus cognitionum et scientiarum periturum sit, significatur per "cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut fama Tyri."

[5] Apud Ezechielem,
"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et Vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur tollent super te lamentationem, et dicent, Quomodo periisti, habitata a maribus, urbs laudata quae fuit valida in maria...quare perturbabuntur insulae in mari ob exitium tuum" (xxvi, 15-18);
haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri; harum neglectus et jactura ita describitur; "principes maris qui descendent desuper thronis suis," significant cognitiones primarias; quod relinquentur una cum scientificis, significatur per quod "abjicient amicula sua et exuent vestes acupicturae suae" ("acupictura" est scientificum); "urbs habitata a maribus, et valida in mari," significat cognitivum in omni copia ("maria" significant collectiones); "insulae in mari" significant gentes remotiores a veris, quae desiderant cognitiones; de his dicitur, "quare perturbabuntur insulae in mari ob exitium tuum."

[6] Apud Esaiam,
"Non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae, quia plena erit terra scientia JehoVae, sicut aquae mare contegunt" (xi. 9);
agitur ibi de novo caelo et de nova ecclesia, quae sunt quae intelliguntur per "montem sanctitatis," in quo non facient malum, nec se corrumpent; intelligentia veri eorum a Domino describitur per quod "plena erit terra scientia Jehovae;" et quia "aquae" significant vera, et "mare" plenitudinem eorum, ideo dicitur, "sicut aquae mare contegunt."

[7] Apud eundem,
"Per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios desertum, putrescet piscis eorum, eo quod non sit aqua, et morietur siti" (l. 2);
"exsiccare mare" significat plenarium defectum cognitionum communium veri; "ponere fluvios desertum" significat deprivationem ab omni vero et inde intelligentia; "putrescet piscis," significat quod scientifica quae naturalis hominis erunt absque omni vita spirituali, quod fit cum applicantur ad confirmandum falsa contra vera ecclesiae; "eo quod non sit aqua," significat quia non aliquod verum; "mori siti" significat veri exstinctionem. (Quod "fluvii" significent illa quae intelligentiae sunt, videatur n. 108, 2702, 3051; quod "desertum" significet ubi non bonum quia non verum, n. 2708, 4736, 7055; quod "piscis" significet scientificum quod naturalis hominis, n. 40, 991; quod "aqua" verum, n. 2702, 3424, 3058, 5668, 8568; et quod "mori siti" deprivationem vitae spiritualis ex defectu veri, n. 8568 fin.)

[8] Apud Davidem,
"Jehovah...dominaris in elationem maris, cum attollit fluctus suos...." (Psalm. lxxxix. 10 (B. A. 9));
per "mare" hic significatur naturalis homo, quia ibi sunt communia veri; per "elationem" ejus significatur cum se effert contra Divinum, negando illa quae ecclesiae sunt; per "fluctus" quos attollit, significantur falsa.

[9] Apud eundem,
Jehovah "super maria fundavit" orbem, "et super flumina stabilivit eum" (Psalm. xxiv. 2);
per "orbem" significatur ecclesia; per "maria" cognitiones in communi quae in naturali homine; per "flumina" vera fidei; super his et illis fundatur ecclesia.

[10] Apud Amos,
Jehovah "qui aedificat in caelis gradus suos....et vocat aquas maris, et effundit eas super facies terrae" (ix. 6);
per "gradus" quos Jehovah "aedificat in caelis," significantur interiora vera, quae vocantur spiritualia; per "aquas maris" significantur exteriora vera, quae sunt naturalia quia in naturali homine; per "effundere illas super facies terrae," significatur super homines ecclesiae, nam "terra" est ecclesia.

[11] Apud Davidem,
"Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum; colligit sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos" (Psalm. xxxiii. 6,7);
"Verbum Jehovae" per quod "caeli facti sunt," et "spiritus oris" per quem "exercitus eorum," significat Divinum Verum procedens a Domino ("exercitus caelorum" sunt omnia amoris et fidei); "aquae maris" quas "colligit in cumulum," significant cognitiones veri ac vera in communi, quae simul sunt in naturali homine; "abyssi" quas "dat in thesauris," significant scientifica sensualia, quae sunt communissima et ultima naturalis hominis, et in quibus simul sunt vera interiora seu superiora; inde vocantur illa "thesauri."

[12] Apud eundem,
Jehovah "fundavit terram super basibus ejus, ut non dimoveatur in aeternum et in perpetuum; abysso sicut veste obvelasti eam" (Psalm. civ. 5,6);
per "terram" significatur ecclesia; "bases" super quibus Jehovah "fundavit eam in aeternum," sunt cognitiones veri et boni; "abyssus" quae "sicut veste obvelavit eam," est scientificum sensuale quod est ultimum naturalis hominis; et quia est ultimum, dicitur "sicut Veste obvelavit."

[13] Apud eundem,
Jehovah, "in mari via tua, et semita tua in aquis multis, vestigia tamen tua non nota sunt" (Psalm. lxxvii. 20 (B. A. 19));
apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah, Qui dedi in mari viam, et in aquis validis semitam" (xliii. 16):
quod per "mare" hic non intelligatur mare, nec per "aquas" intelligantur aquae, patet, quia dicitur quod ibi "Jehovae via et semita;" quare per "mare" et per "aquas" intelliguntur talia in quibus est Jehovah seu Dominus, quae sunt cognitiones veri in communi ex Verbo, et vera ibi; "mare" sunt illae cognitiones, et "aquae" sunt vera: cognitiones et vera in eo differunt, quod cognitiones sint naturalis hominis, et vera spiritualis.

[14] Apud Jeremiam,
"Ecce Ego litigans litem tuam, et ulciscar ultionem tuam, ut exsiccem mare Babelis, "et arefaciam scaturiginem ejus: ....ascendet super Babelem mare, multitudine fluctuum suorum obtecta erit" (li. 36, 42);
per "Babelem" intelliguntur qui profanant bona; "mare Babelis" sunt traditiones eorum, quae sunt adulterationes boni ex Verbo; "fluctus" sunt falsa eorum; destructio eorum quando ultimum judicium describitur per illa verba.

[15] Apud eundem,
"Populus veniens a septentrione, et gens magna, et reges multi excitabuntur a lateribus terrae;.... vox eorum sicut mare tumultuatur, et super equis equitant" (|l|. (41,) 42);
"populus veniens a septentrione" sunt qui in falsis ex malo, "gens magna" sunt mala, et "reges multi" sunt falsa; "latera terrae" sunt quae extra ecclesiam et quae non sunt ecclesiae, "terra" enim est ecclesia; "vox eorum sicut mare tumultuatur," est falsum e naturali homine se efferens contra verum ecclesiae; "equi super quibus equitant," sunt ratiocinia ex fallaciis sensuum.

[16] Apud eundem,
"Jehovah dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare ut tumultuentur fluctus ejus" (xxxi. 35);
per "solem" ex quo "lux diei," significatur bonum amoris caelestis ex quo perceptio veri; per "statuta lunae et stellarum" ex quibus "lux noctis," significantur vera ex bono spirituali, et ex cognitionibus, a quibus intelligentia; per "mare" quod commovetur, et per "fluctus" qui tumultuantur, significantur communia veri in naturali homine, et scientifica.

[17] Apud Esaiam,
"Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, sed ejiciunt aquae ejus caenum et lutum" (lvii. 20);
per "mare impulsum" quod impiis, significantur ratiocinia ex falsis; per "aquas" quae "ejiciunt caenum et lutum," significantur ipsa falsa, ex quibus mala vitae et falsa doctrinae.

[18] Apud Ezechielem,
"Extendam manum meam super Philisthaeos, et exscindam Kerethaeos, et perdam reliquias litoris maris" ((1)xxv. 16);
per "Philisthaeos" significantur qui in doctrina de sola fide; et per "reliquias litoris maris" quae perdentur, significantur omnia Veri.

[19] Apud Hoscheam,
"Non revertar ad perdendum Ephraimum ..... post Jehovam ibunt,... et cum honore accedent filii a mari, cum honore advenient sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae" (xi. 9-11);
per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri; per "filios a mari" qui accedent, significantur vera ex communi fonte, qui est Verbum; per "avem ex Aegypto," significatur scientificum concordans; et per "columbam ex terra Assyriae," significatur rationale.

[20] Apud Sachariam,
"In die illa exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterius" (xiv. (2)18);
per "aquas vivas ex Hierosolyma" significantur vera ex spirituali origine in ecclesia, quae vera sunt quae recipiuntur ab homine quando est in illustratione a Domino cum legit Verbum; "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam; per "mare" significatur naturalis homo, in quem descendunt illa quae sunt in spirituali; per "mare orientale" significatur naturalis homo quoad bonum, et per "mare posterius" naturalis homo quoad verum; et quia naturalis homo est in communibus veri, ideo per "mare" etiam communia veri significantur.

[21] Qui non scit aliquid de spirituali homine, ac de veris et bonis quae ibi, opinari potest quod vera quae in naturali homine, et Vocantur cognitiones et scientifica, non sint communia veri, sed omnia Veri quae apud hominem; at sciat quod vera in spirituali homine, ex quibus illa quae in naturali, immenso numero excedant; sed illa quae in spirituali homine non ad perceptionem naturalis hominis perveniunt quam cum in spiritualem mundum venit, quod fit post mortem; tunc enim homo exuit naturale et induit spirituale: quod ita sit, constare potest solum ex eo, quod angeli sint in intelligentia et sapientia ineffabili prae homine, et tamen angeli sunt ex humano genere. (Quod Angeli sint ex Humano Genere, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 14-22 et 23-27.)

[22] Quia "mare" significat communia veri, ideo vas magnum, quod pro communi lavatione, vocabatur
"mare aeneum" (1 Reg. vii. 23-26);
avationes enim repraesentabant purificationes a falsis et malis, et "aquae" significant vera per quae purificationes fiunt: et quia omnia vera sunt ex bono, ideo continens ejus erat aes; unde vocatum est "mare aeneum," "aes" enim significat bonum. Purificatio spiritualis, quae est purificatio a falsis et malis, describitur ibi plene per mensuras illius vasis, et per bases ejus, intellectas in sensu spirituali. Ex his quae adducta sunt, constare potest quod per "mare" significentur communia veri, seu cognitiones veri simul et collectim. Quid vero amplius significatur per "mare," patebit in explicatione sequentium; nam in sequentibus nominatur mare in vario sensu (Ut Apoc. v. 13; cap. vii. 1,2,3; cap. viii. 8,9; cap. x. 2,8; cap.xii. (1)12; cap. xiii. 1; cap. xiv. 7; cap. xv. 2; cap. xvi. 3; cap. xviii. 17,19, 21; cap. xx. 13; cap. xxi. 1).

AE n. 276

Apocalypsis Explicata n. 276

276. VERSUS 6(a med.), 7,8.
"Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro. Et Animal primum simile leoni, et secundum Animal simile vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut homo, et quartum Animal simile aquilae volanti. Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu, et intus (2) plena erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus."
"Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro," significat custodiam et providentiam Domini ne interiores caeli adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora, quae inde pendent, in ordine sint (n. 277).
7. "Et Animal primum simile leoni," significat apparentiam in ultimis quoad potentiam et effectum Divini Veri procedentis a Domino (n. 278); "et secundum Animal simile vitulo," significat apparentiam in ultimis Divini Boni quoad tutelam (n. 279); "et tertium Animal habens faciem sicut homo," significat in ultimis apparentiam Divinae custodiae et providentiae quoad sapientiam (n. 280); "et quartum Animal simile aquilae volanti," significat in ultimis apparentiam Divinae custodiae et providentiae quoad intelligentiam et quoad circumspectionem undequaque (n. 281, 282).
8. "Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu," significat apparentiam Divini spiritualis undequaque circum Divinum caeleste (n. 283); "et intus (2)plena erant oculis," significat Divinam providentiam et custodiam (n. 284); "et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus," significat sanctissimum quod procedit a Domino (n. 285); "Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus," significat qui infinitus et aeternus (n. 286).

AE n. 277

Apocalypsis Explicata n. 277

277. "Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro." -Quod significet custodiam et providentiam Domini ne interiores caeli adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora, quae inde pendent, in ordine sint, constat ex significatione "e medio throni," quod sit a Domino ("Sedens" enim "super throno" erat Dominus, videatur supra, n. 268); et ex significatione "circum thronum," quod sint caeli interiores seu superiores, illi enim sunt circum Dominum proxime; ex significatione "quatuor Animalium," quae erant cherubi, quod sint Divina custodia et providentia ne caeli interiores seu superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis (de qua sequitur); et ex significatione "oculorum" quibus erant "plena ante et retro," quod sint Divina providentia Domini; "oculi" enim, cum de homine, significant intellectum, qui est visus ejus internus; cum autem "oculi" dicuntur de Deo, significant Divinam providentiam (videatur supra, n. 68 et 152): et quia per "oculos" ibi significatur Divina providentia Domini, ne caeli superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ideo visi sunt cherubi illi "pleni oculis ante et retro:" quod ex illa providentia Domini pendeant inferiora, quae sunt caeli inferiores et quoque ecclesia in terris, ut in ordine sint, est quia influxus Domini est immediatus a Se et quoque mediatus per caelos superiores in caelos inferiores et in ecclesiam; quare nisi caeli superiores in ordine sint, inferiores nec possent in ordine esse. (De quo Influxu videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 277,278.)

[2] Quod cherubi sint qui hic intelliguntur per "quatuor Animalia," constat apud Ezechielem, cui similia visa sunt ad fluvium Kebar, quae describuntur ab illo in capite i. et capite x., et in hoc ultimo vocantur "cherubi" (vers. 1, 2, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 14, 16, 18, 19), et de illis dicitur,
"Sustulerunt se cherubi; haec Animalia quae vidi ad fluvium Kebar. ... Haec Animalia quae vidi sub Deo Israelis ad fluvium Kebar, intellexi quod cherubi illi" (cap. x. 15, 20).
Quatuor Animalia, quae cherubi, ita describuntur apud illum prophetam:
Juxta fluvium Kebar apparuit similitudo quatuor Animalium, quorum hic erat aspectus: similitudo hominis illis, et quatuor facies cuique, et quatuor alae cuique illorum:... similitudo facierum eorum; facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis:.... aspectus eorum sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum: idem incedens inter Animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur....Super capitibus Animalis expansum, juxta speciem crystalli mirabilis:....super expanso, quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo ut aspectus Hominis super illo:....ab aspectu lumborum Ejus et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, sicut aspectus iridis quae est in nube; sic aspectus splendoris" Jehovae "circumcirca; hic aspectus similitudo gloriae Jehovae" (Ezech. i. 5, 6, 10, 13, 22, 26-28);
per haec repraesentativa describitur Divinum Domini in caelis superioribus, ac providentia Ipsius ne adeantur nisi a bono amoris et charitatis; et in descriptione illa continentur omnia quae in hoc capite Apocalypseos de ordinatione caelorum dicta sunt, et significata per "thronum super quo Sedens similis aspectu lapidi jaspidi et per "iridem circum thronum," per "lampades ignis ardentes coram throno," et per reliqua, quae ideo singillatim explicare supersedeo:

[3] nunc solum ostendetur, quod per "cherubos" in Verbo significentur custodiae et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora in ordine sint. Hoc patet evidenter ex cherubis positis ante hortum Edenis, quando homo inde expulsus est; de quibus ita apud Mosen:
"Cum" Jehovah Deus "expulisset hominem, habitare fecit ab oriente Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Gen. iii. 24);
quid per "hominem" et ejus "uxorem" in iis capitibus intelligitur, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus; quod nempe per "hominem" ibi intelligatur Ecclesia Antiquissima, quae erat ecclesia caelestis; et ecclesia caelestis distinguitur ab ecclesia spirituali in eo, quod illa sit in bono amoris in Dominum, haec autem in bono charitatis erga proximum (videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 20-28). Ex hominibus qui faciunt binas illas ecclesias in terris formantur bini caeli superiores. Quando itaque ecclesia caelestis, quae fuit Antiquissima et primaria in hac tellure, declinavit et incepit recedere a bono amoris, tunc dicitur quod "cherubi habitare facti sint ab oriente Edenis, et flamma gladii vertentis se hinc inde, ad custodiendum viam ad arborem vitae;" et per "orientem Edenis" significatur ubi intrat bonum amoris caelestis; per "flammam gladii vertentis se hinc inde," significatur verum ex illo bono tutans; et per "arborem vitae" significatur Divinum quod a Domino in caelis superioribus, quod est bonum amoris et charitatis et inde gaudium caeleste. Inde patet quod per "cherubos" significentur custodiae ne adeantur illi caeli nisi per bonum amoris et charitatis; quare etiam de illis dicitur, "ad custodiendum viam arboris vitae." (Quod "oriens" significet bonum amoris, videatur n. 1250, 3708; quod "Eden" sapientiam inde, n. 99, 100; quod "gladius" significet verum pugnans contra falsum et id dispergens, ita verum tutans, (supra,) n. 73. 131 (a); quod "flamma" verum ex bono caelesti, n. 3222, 6832, 9570; quod "arbor vitae" sit bonum amoris a Domino, et inde gaudium caeleste, supra, n. 109, 110.)

[4] Quia hoc significatur per "cherubos," ideo bini cherubi ex auro solido positi fuerunt super propitiatorio quod super arcam, de quibus ita apud Mosen:
"Facies cherubos, ex auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii...,ex propitiatorio facies cherubos:... et sint cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis propitiatorium....versus propitiatorium erunt facies cheruborum; et dabis propitiatorium super arcam ....conveniam te ibi, et loquar tecum... Inter duos cherubos" (Exod. xxv. 18-22; cap. xxxvii. 7-9);
per arcam et tentorium repraesentabantur caeli superiores; per arcam, in qua Testimonium seu Lex, repraesentabatur caelum intimum seu tertium per habitaculum, quod extra velum, caelum medium seu secundum; per propitiatorium auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris et charitatis; per cherubos custodiae, ac per aurum ex quo illi, bonum amoris: inde etiam patet quod bini cherubi repraesentaverint custodias ne adeantur caeli superiores nisi per bonum amoris et charitatis. (Quod per Tabernaculum in genere repraesentatum sit caelum ubi Dominus, videatur n. 9457, 9481, 10545; per arcam, intimum seu tertium caelum, n. 3478, 9485; per Testimonium seu Legem in arca, Dominus quoad Verbum, n. 3382, 6752, (1)7463; quod per habitaculum, quod extra velum, caelum medium seu, secundum, n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, 9632; quod per propitiatorium, auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris et charitatis a Domino, n. 9506; et quod per aurum, bonum amoris, n. 113. 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881.)

[5] Quia illae custodiae per "cherubos" significatae sunt,
Ideo etiam cherubi erant super aulaeis habitaculi,et super velo (Exod. xxvi. 1, 31);
Ac ideo Salomo fecit in adyto Templi cherubos ex ligno olei, et posuit eos in medio Domus interioris, et obduxit illos auro: et quoque sculpsit omnes parietes Domus sculpturis cheruborum, et quoque super fores (1 Reg. vi. (1)23-29, 32-35);
per "Templum" etiam significabatur caelum et ecclesia; et per "adytum" ejus, intimum caeli et ecclesiae; per "lignum olei" ex quo cherubi significatur bonum amoris, similiter per "aurum" quo obducti erant; per "parietes" super quibus sculpti erant cherubi, significantur ultima caeli et ecclesiae, ac per "cherubos" ibi custodiae: per "fores" super quibus etiam erant cherubi, significatur aditus in caelum et ecclesiam: inde patet quod "cherubi" significaverint custodias ne adeatur caelum nisi per bonum amoris et charitatis; et quia "cherubi" significaverunt custodias illas, etiam significant Divinam providentiam Domini, nam custodiae illae sunt a Domino, et sunt Divina Ipsius providentia. (Quod "Templum" et "Domus Dei" significent caelum et ecclesiam, videatur supra, n. 220; inde "adytum" significat intimum eorum. Quod "lignum olei" significet bonum amoris, in Arcanis Caelestibus, n. 886, 3728, (2)4582, 9780, 9954, 10261; similiter "aurum," supra, n. 242. Quod "fores" significent aditum et intromissionem, etiam supra, n. 248.)

[6] Similiter cherubis ornatum describitur Templum novum, de quo apud Ezechielem:
"Facti cherubi et palmae, ita ut palma inter cherubum et cherubum:.... ita factum ad omnem Domum circumcirca a terra usque ad supra ostium, cherubi et palmae facti; et paries Templi" (xli. 18-20);
"palma" significat bonum spirituale, quod est bonum charitatis (videatur n. (3)8369).

[7] Quoniam Divinum Verum ex Divino Bono protegit, ideo Rex Tyri vocatur "cherubus;" per "regem" enim significatur Divinum Verum, et per "Tyrum" cognitiones, et inde per "Regem Tyri" intelligentia; de quo ita apud Ezechielem:
Rex Tyri, "in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;.... tu cherubus expansio protegentis, posui te in monte sanctitatis Dei, in medio lapidum ignis ambulaveras, perfectus in viis tuis (4)in die quo creatus es" (xxviii. 12, (13,) 14, 15).
(Quod per "regem" significetur Divinum Verum, videatur supra, n. 31 (d): et quod per "Tyrum" cognitiones, in Arcanis Caelestibus, n. 1201; quod per "lapides pretiosos" vera et bona caeli et ecclesiae, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; qui vocantur "lapides ignis," quia "ignis" significat bonum amoris, n. 934, 4906, 6314, 5215, 6832.) Quia per "Regem Tyri" significatur intelligentia ex Divino Vero, et hoc custodit seu protegit, ideo Rex Tyri vocatur "cherubus expansio protegentis."

[8] Quoniam non adiri possunt caeli superiores nisi per bonum amoris et charitatis, hoc est, per cultum et per preces nisi quae procedunt ex illo bono, ideo
Dominus locutus est cum Mose et Aharone, cum intraverunt habitaculum, inter binos cherubos qui super arca (Exod. xxv. 22);
ut quoque constat apud Mosen:
"Quando ingressus est Moses in Tentorium conventus,... audivit vocem loquentem ad illum desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos" (Num. vii. 89).
Quia est Divinum procedens a Domino quod providet et custodit, ideo de Domino dicitur,
Quod sedeat super cherubis (Esai. xxxvii. 16: Psalm. xviii. 10, 11 (B. A. 9, 10); Psalm. lxxx. 2 (B. A. 1); Psalm. xcix. 1; 1 Sam. iv. 4: 2 Sam. vi. 2).

[9] Quoniam in hoc capite agitur de ordinatione omnium ad judicium, ideo etiam agitur hic de cherubis, hoc est, de custodia et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi per bonum amoris et charitatis; nam nisi hoc factum fuisset ante judicium, periclitati fuissent ipsissimi caeli in quibus veri angeli, ex causa quia illi caeli qui perituri (de quibus Apoc. cap. xxi. 1) non in bono amoris et charitatis fuerunt, sed modo in aliquibus veris. Fuerunt enim ibi ex Christiano orbe illi qui in doctrina de sola fide, quam aliqui confirmarunt ex nonnullis locis e Verbo, et per id aliquam conjunctionem nacti sunt cum ultimo caelo: sed conjunctio illa disrupta est, quando id caelum, quod (Apoc. xxi. 1) vocatur "prius caelum," dissipatum est; et tunc ordinatum est a Domino ne posthac aliquis conjungatur caelis nisi qui in bono amoris in Dominum et in charitate erga proximum est. Hoc in specie est quod intelligitur per illa quae nunc sequuntur in hoc capite. Qui itaque credit quod caeli posthac adiri possint per cultum et per preces ab iis qui in sola fide sunt et non simul in bono charitatis, multum fallitur: cultus eorum non amplius recipitur nec preces audiuntur, sed attenditur modo ad amorem vitae eorum; quare si amor sui et mundi regnat, qualitercunque in cultu externo sunt, conjuncti sunt infernis, et quoque illuc post mortem feruntur, et non prius ad aliquod caelum quod periturum, ut hactenus factum est.

AE n. 278

Apocalypsis Explicata n. 278

278. (Vers. 7) "Et Animal primum simile leoni." - Quod significet apparentiam in ultimis quoad potentiam et effectum Divini Veri procedentis a Domino, constat ex significatione "leonis," quod sit Divinum Verum procedens a Domino quoad potentiam et effectum (de qua sequitur); quod sit apparentia in ultimis, est quia cherubi visi sunt sicut Animalia, et primum hoc simile leoni; in ultimis dicitur, quia apparentia illa erat coram Johanne cum in spiritu erat, et is vidit omnia in ultimis, ubi Divina caelestia et spiritualia repraesentantur vario modo, nunc per hortos et paradisos, nunc per palatia et templa, nunc per fluvios et aquas, nunc per animalia varii generis, ut per leones, camelos, equos, boves, juvencos, oves, agnos, columbas, aquilas, et per plura. Similia visa sunt prophetis per quos Verbum conscriptum est, ob causam ut Verbum in suis ultimis,, quae sunt quae continentur in sensu litterae ejus, ex talibus quae sunt in mundo, quae repraesentationes et correspondentiae caelestium et spiritualium essent, consisteret, et sic serviret sensui spirituali pro basi et fundamento. Ob illam causam etiam cherubi (per quos significatur custodia et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi quam a bono amoris et charitatis) visi sunt Johanni, et quoque Ezechieli, quoad facies ut Animalia.
(b.) Quoniam Dominus est qui custodit et providet, et hoc per Divinum Verum et per Divinum Bonum, ita per Divinam suam sapientiam et intelligentiam, ideo visa sunt quatuor Animalia, quae erant similia leoni, vitulo, homini, et aquilae; sic enim per leonem repraesentatum est Divinum Verum quoad potentiam, per vitulum Divinum Bonum quoad tutelam, per hominem Divina sapientia, et per aquilam Divina intelligentia: Divina Domini providentia quoad custodiam caelorum superiorum, ne adeantur nisi a bono amoris et charitatis, includit illa quatuor.

[2] Quod "leo" significet Divinum Verum procedens a Domino quoad potentiam, constat a locis in Verbo ubi nominatur, ut ex sequentibus: - Apud Mosen,
"Catulus leonis Jehudah; a praeda ascendisti, fili mi; curvavit se, cubuit....sicut leo Vetus; quis excitabit eum?" (Gen. xlix. 9;)
per "Jehudam" hic significatur caeleste regnum Domini, ubi omnes sunt in potentia a Domino per Divinum Verum; potentia illa intelligitur per "catulum leonis" et per "veterem leonem;" per "praedam" ex qua ascendit, significatur dissipatio falsorum et malorum; per "curvare se" significatur in potentiam se mittere; per "cubare" significatur quod in securo sit ab omni falso et malo, quare dicitur, "Quis excitabit eum?" (Quod per "Jehudam "in verbo significetur regnum caeleste Domini, videatur n. 3654, 3881, 5603, 5782, 6363: quod per "praedam," ubi de illo regno ac de Domino, significetur dissipatio falsorum et malorum, ac ereptio et liberatio ab inferno, n. 6368, 6442; quod per "curvare se," cum de leone, significetur mittere se in potentiam, n. 6369; quod per "cubare" significetur status securitatis et tranquillitatis, n. 3696.)

[3] Apud eundem,
"Hoc tempore dicetur Jacobo et Israeli, Quid fecerit Deus? En populus sicut vetus leo surgit, et sicut leo juvenis effert se; non requiescet donec comederit rapinam" (Num. xxiii. 23, 24);
et apud eundem,
"Incurvat se, cubat....sicut leo Vetus, quis excitabit eum? Benedicentes tibi benedictus, maledicentes tibi maledictus" (Num. xxiv. 9);
hic de "Jacobo et Israele," per quos significatur regnum spirituale Domini; potentia illorum describitur per "leonem veterem" et "juvenem," qui surgit, effert se, et incurvat se; dissipatio falsorum et malorum significatur per "comedere rapinam;" et status securitatis et tranquillitatis per "cubare, quis excitabit eum?" (Quod per "Jacobum et Israelem" in Verbo intelligatur regnum spirituale Domini, videatur n. 4286, 4570, 5973, (1)6426, 8805, 9340. Quid regnum caeleste Domini, et quid regnum spirituale Ipsius, videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 20-28.) Quod "incurvare se" sit in potentiam se mittere, quod "praeda" et "rapina" sit dissipatio falsorum et malorum, et quod "cubare" sit status securitatis et tranquillitatis, cum illa de leone, videatur mox supra.

[4] Apud Nahum,
"Ubi est habitaculum leonum, et pascuum leonum juvenum? ubi ambulavit leo, vetus leo, catulus leonis, nec terrens?" (ii. 12 (B. A. 11);)
per "leones" etiam hic significantur qui in potentia sunt per Divinum Verum; per "habitaculum" eorum significatur ubi tales in ecclesia; per "pascuum" eorum significantur cognitiones veri et boni; per "ambulavit nec terrens" significatur status securitatis eorum a falsis et malis.

[5] Apud Micham,
"Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros a cum Jehovah, sicut guttae super herba,....sicut leo inter bestias silvae, sicut leo juvenis inter greges ovium, qui si transiverit, conculcabit et disperget, ut non eripiens; exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui exscindentur" (v. 6-8 (B. A. 7-9));
per "reliquias Jacobi" significantur vera et bona ecclesiae; per "rorem a Jehovah" significatur verum spirituale; per "guttam super herba," verum naturale; per "leonem inter bestias silvae" et per "leonem juvenem inter greges ovium," ac per "conculcare et dispergere ut non eripiens," significatur potentia super mala et falsa; quia haec significantur, ideo dicitur, "Exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui exscindentur," per "hostes" enim significantur mala, et per "inimicos" falsa (videatur n. 2851, 8289, 9314, 10481).

[6] Apud Esaiam,
"Dixit Dominus, Abi constitue speculatorem, qui spectet et nuntiet: et vidit currum, par equitum, currum asini, currum cameli, et auscultavit auscultationem:.... clamavit leo super specula; Domine, ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus;.... cecidit, cecidit, Babel" (xxi. 6-9);
agitur ibi de adventu Domini, et de nova ecclesia tunc; per "leonem super specula," significatur custodia et providentia Domini; quare dicitur, "Ego stans jugiter interdiu, et super custodia mea ego constitutus omnibus noctibus;" per "currum" et per "par equitum," significatur doctrina veri ex Verbo; et per "auscultare auscultationem" vita secundum illam. (Quod "currus" significet doctrinam veri, videatur n. 2761, 2762, 5321, 8029, 8215; quod "eques" significet Verbum quoad intellectum, n. 2761, 6401, 6534, 7024, 8146, 8148.)

[7] Apud eundem,
"Quemadmodum rugit leo et juvenis leo super rapina sua, (1)cum occurrit contra illum plenitudo pastorum, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis et super colle ejus" (xxxi. 4);
hic Jehovah comparatur "leoni rugienti," quia per "leonem" significatur potentia educendi ab inferno seu a malis, et per "rugire" defensio contra mala et falsa; quare dicitur, "Sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Zionis et super colle ejus;" "mons Zionis et collis ejus" est ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis; "rapina" super qua rugit leo et juvenis leo, significat liberationem a malis quae ab inferno.

[8] Simile per "rugire," cum de leone, significatur apud Hoscheam,
"Non revertar ad perdendum Ephraimum,....post Jehovam ibunt, sicut leo rugit" (xi. (9,) 10):
apud Amos,
"Leo rugiit, quis non timeat? Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet?" (iii. 8:)
in Apocalypsi,
"Angelus clamavit voce magna, et sicut leo (2)rugit" (x. 3):
et apud Davidem,
"Leones rugientes ad praedam, et ad quaerendum a Deo cibum suum; oritur sol, colliguntur, et in habitaculis suis recubant" (Psalm. civ. 21, 22);
describitur per haec apud Davidem status angelorum caeli, quando non in statu intensi amoris et inde sapientiae sunt, et quando in illo redeunt; prior status describitur per "Leones rugientes ad praedam et ad quaerendum a Deo cibum;" posterior status per "Oritur sol, colliguntur, et in habitaculis suis recubant;" per "leones" intelliguntur angeli caeli, per "rugire" desiderium, per "praedam" et "cibum" bonum quod est amoris et verum quod est sapientiae, per "oriri solem" Dominus quoad amorem et inde sapientiam, per "colligi" redire in statum caelestem, et per "recubare in habitaculis suis" status tranquillitatis et pacis. (De binis illis statibus angelorum caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 154-161.)

[9] Quia Jehovah comparatur leoni ex Divino Vero quoad potentiam, ideo Dominus vocatur "Leo" in Apocolypsi,
"Ecce vicit Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis" (v. 5):
et quia omnis potentia est ex Domino per Divinum Verum, ideo hoc quoque significatur per "leonem," ut apud Mosen,
"Gadi dixit, Benedictus qui latitudinem dedit Gadi; sicut leo habitat, rapit brachium, etiam verticem" (Deut. xxxiii. 20);
per "Gadem" significatur in supremo sensu omnipotentia, et inde in sensu repraesentativo potentia quae est veri (videatur 3934, 3935); inde dicitur, "Benedictus qui latitudinem dedit Gadi," per "latitudinem" enim significatur verum (n. 1613, 3433, 3434, 4482, 9487, 50179; quod omnis potentia sit ex Divino Vero, videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo De Potentia Angelorum Caeli, n. 228-233).

[10] Quoniam per "leonem" significatur potentia, ideo in lamentatione Davidis super Saule et Jonathane, dicitur,
"Saul et Jonathan amabiles prae aquilis veloces fuerunt, prae leonibus validi" (2 Sam. i. 23);
per "Saulem" ibi ut regem et per "Jonathanem" ut filium regis intelligitur verum tutans ecclesiam, nam agitur ibi de doctrina veri et boni, inscripsit enim lamentationem illam "Ad docendum filios Jehudae arcum" (vers. 18 ibi); per "arcum" significatur illa doctrina (videatur n. 2686, 2709, (1)6422).

[11] Quoniam per reges Jehudae et Israelis repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum, et per thronum repraesentabatur judicium quod fit ex Divino Vero, ac per leones repraesentabatur potentia, custodia et tutela contra falsa et mala, ideo juxta duas manus throni a Salamone aedificati erant duo leones, et duodecim leones super sex gradibus hinc inde ((1) Reg. x. 18-20). Ex his constare potest quid per "leones," cum de Domino, caelo et ecclesia agitur in Verbo, significatur. Per "leones" etiam in Verbo significatur potentia falsi ex malo, per quod destruitur et vastatur ecclesia: - Ut apud Jeremiam,
"Contra (2)eum rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram in vastitatem" (ii. 25):
et apud Esaiam,
Gens "cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur;.... rugitus illi sicut leonis, rugit sicut leo juvenis, et fremit et apprehendit praedam" (v. 28, 29).
Praeter multis aliis in locis (Ut Esai. xi. 6; cap. xxxv. 9: Jerem. iv. 7; cap. v. 6; cap. (3)xii. 8; cap. l. 17; cap. li. 38: Ezech. xix. 3, 5, 6: Hosch. xiii. 7, 8: Joel i. 6, 7: Psalm. xvii. 12; Psalm. xxii. 14 (B. A. 13); Psalm. lvii. 5 (B. A. 4); Psalm. lviii. (4) 7 (B. A. 6); Psalm. xci. 13).


AE n. 279

Apocalypsis Explicata n. 279

279. "Et secundum Animal simile vitulo."Quod significet apparentiam in ultimis Divini Boni quoad tutelam, constat ex significatione" seu "juvenci," quod sit bonum naturalis hominis, in specie bonum innocentiae et charitatis ejus; et quia est bonum naturalis hominis, etiam est bonum caeli ultimi, hoc enim caelum est spirituale naturale (videatur in opere De Caelo et Inferno, n, 29-31); et quia hoc bonum ibi est, ideo est custodia seu tutela ne caeli superiores adeantur nisi per bonum amoris et charitatis: inde est quod unus cherubus similis esset vitulo. Quod haec apparentia fuerit in ultimis, videatur mox supra (n. 278 (a)). Quod "vitulus" seu "juvencus" significet bonum naturalis hominis, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine: quae ex grege; erant agni, caprae, oves, arietes, hirci; et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli.

[2] Quod "juvenci" et "vituli" bonum naturalis hominis significent, constat ex locis in Verbo ubi nominantur: - Primum ex descriptione cheruborum quoad pedes, apud Ezechielem,
"Pes rectus eorum, et vola pedum eorum, tanquam vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris levigati" (i. 7);
quod ita visus sit "pes rectus" eorum, erat causa quia cherubi repraesentabant Divinam Domini custodiam, ac pedes et volae pedum illam in ultimis seu in spirituali naturali caelo et in naturali mundo; per "pedes" enim in genere significatur naturale, per "pedem rectum" naturale quoad bonum, per "volam pedum" ultimum ibi, et per "aes levigatum" similiter significatur bonum in naturali: inde patet quod bonum in naturali significetur per "vitulum," et quod ibi sit ultimum bonum quod custodit et tutatur ne adeantur caeli nisi per bonum amoris et charitatis. (Quod "pedes" significent naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328; quod id quod ad dextrum significet bonum ex quo verum, n. 9604, 9736, 10061; inde "pes rectus" naturale quoad bonum; quod "volae," "plantae" et "ungulae" significent ultima in naturali, n. 4938, 7729: quod "aes levigatum" significet bonum naturale, supra, n. 70.)

[3] Apud Hoscheam,
"Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum" (xiv. 3 (B.A.2));
quid sit "rependere juvencos labiorum," nemo scire potest, nisi sciat quid significant "juvenci" et quid "labia;" quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet; sed ita dicitur quia "juvenci" significant bonum externum, et "labia" significant doctrinam; inde per "rependere juvencos labiorum" significatur confiteri et gratias agere ex bonis doctrinae. (Quod "labia" significent doctrinam, videatur n. 1286. 1288.)

[4] Apud Amos,
"Attrahitis habitationem violentiae: cubant super lectis eboris,....et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii" (vi. 3, 4);
agitur ibi de illis qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; "edere agnos de grege," significat haurire cognitiones boni interni seu spiritualis hominis; et "edere vitulos e medio saginarii" significat haurire cognitiones boni externi seu naturalis hominis; et "attrahere habitationem violentiae" est vitam contrariam charitati vivere.

[5] Apud Malachiam,
"Exorietur vobis, timentes nominis mei, sol justitiae et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginati" (iii. 20 (B. A. iv. 2));
"sol justitiae," qui exorietur timentibus nominis Jehovae, significat bonum amoris; et "sanitas in alis" significat verum fidei; inde "exire et crescere sicut vituli saginati," significat incrementum omnis boni; "saginatum" et "pingue" etiam significat bonum.

[6] Apud Lucam,
Pater de filio prodigo, qui reversus paenitentiam cordis egit, dixit, "Efferte stolam primariam et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceos super pede, et adducite vitulum saginatum, mactate, ut comedentes laetemur" (xv. 22, 23);
qui modo sensum litterae scit, credit quod non altiora hic lateant, quam quae in eo sensu exstant; cum tamen singula involvunt caelestia; sicut quod "induerent illum stola primaria," quod "darent annulum in manum ejus, et calceos super pede, et adducerent vitulum saginatum, ut comedentes laetarentur:" per "filium prodigum" intelliguntur qui divitias spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, prodigunt; per "reditum ad patrem et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus, significatur paenitentia cordis et humiliatio; per "stolam primariam" qua indueretur, significantur communia et primaria vera; per "annulum super manum" significatur conjunctio veri et boni in interno seu spirituali homine; per "calceos super pede" significatur eadem in externo seu naturali homine; per utrumque hoc regeneratio; per "vitulum saginatum," bonum amoris et charitatis; et per "comedere et laetari," consociatio et gaudium caeleste.

[7] Apud Jeremiam,
"Dabo viros transgressos foedus meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae et principes Hierosolymae, ministros regios et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et dabo illos in manum hostium eorum ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum" (xxxiv. 18-20);
quid sit "foedus vituli," et quid sit transire inter partes ejus, nemo scire potest nisi sciat quid significat "foedus," quid "vitulus," quid "sectio ejus in duas partes," tum quid "principes Jehudae et Hierosolymae," "ministri regii," "sacerdotes," et "populus terrae;" patet quod arcanum caeleste sit: hoc usque intelligi potest cum scitur quod "foedus" sit conjunctio, "vitulus" bonum, "vitulus sectus in duas partes" bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, unde conjunctio; et quod "principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, sacerdotes, et populus terrae," sint bona et vera quae ecclesiae; et quod "transire inter partes" sit conjungere: ex his cognitis sciri potest quod sensus internus horum verborum sit, quod nulla esset conjunctio per bona et vera ecclesiae apud illam gentem, sed disjunctio.

[8] Simile involvit "foedus vituli" cum Abramo, de quo in Libro Geneseos,
Jehovah dixit ad Abramum,"Accipetibi.... vitulum triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri, et volucrem non partitus: et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram: et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum:....et in die illo pepigit Jehovah foedus cum Abramo" (xv. 9-12, 18);
"terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum" significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona ecclesiae; hic status gentis illius est qui per "foedus vituli," quem "conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt," apud, Prophetam descriptus est.
(b.) Quoniam per "vitulum" significatur bonum naturalis hominis ac verum ejus, quod est scientificum, et quoque naturalis homo et ejus scientificum significatur per "Aegyptum," ideo Aegyptus in Verbo dicitur "vitula" et "vitulus;" quare etiam, postquam applicuerunt scientifica ecclesiae ad magica et idololatrica, verterunt vitulum in idolum; exinde traxerunt filii Israelis quod in deserto fecerint sibi vitulum et illum coluerint, et exinde quoque fuit illis vitulus in Samaria.

[9] Quod Aegyptus dictus sit "vitula" et "vitulus," patet apud Jeremiam,
"Vitula pulcherrima Aegyptus; excidium a septentrione venit, et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii" (xlvi. 20, 21).
De vitulo quem filii Israelis sibi fecerunt in deserto, videatur Exod. xxxii.: et de "vitulo Samariae" (|1| Reg. xii. 28-32),
de quo ita apud Hoscheam,
"Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi, argentum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deservit vitulus tuus, Samaria;....nam ex Israel ille: faber fecit eum, non Deus; in frusta fiet vitulus Samariae" (viii. 4-6);
agitur ibi de prava explicatione Verbi, cujus sensus litterae trahitur ad favorem suorum amorum et principiorum religionis inde captis; "regem facere et non a Me, et principes facere et non novi," significat doctrinalia ex propria intelligentia quae in se sunt falsa, sed faciunt ut sint sicut vera; "rex" enim est verum et in opposito sensu falsum, et "principes" sunt primaria vera aut falsa, quae principia religionis vocantur: "argentum et aurum suum facere idola," significat vera et bona ecclesiae pervertere, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt; "argentum" est verum et "aurum" est bonum quae a Domino; "idola" significant cultum ex doctrina quae ex propria intelligentia; "Faber fecit et non Deus," significat ex proprio et non ex Divino; "in frusta fieri," significat dissipari: inde patet quid "vitulus Samariae." Quia "vituli" significabant bonum naturalis hominis, ideo etiam vituli sacrificabantur (De quo Exod. xxix. 11, 12, seq.: Levit. iv. 3, seq., 13, seq.; cap. viii. 15, seq.; cap. ix. 2; cap. xvi. 3; cap. xxiii. 18: Num. viii. 8; seq.; cap. xv. 24; cap. xxviii. 19, 20: Judic. vi. 25-29: 1 Sam. i. 25; cap. xvi. 2: 1 Reg. xviii. 23-26, 33): omnia enim animalia quae sacrificabantur, significabant varia genera bonorum ecclesiae.

AE n. 280

Apocalypsis Explicata n. 280

280. "Et tertium Animal habens faciem sicut homo." Quod significet in ultimis apparentiam Divinae custodiae ct providentiae quoad sopientiam, constat ex significatione "faciei hominis," quod sit affectio veri; per "faciem" significatur affectio, et per "hominem" recipiens Divinum Verum; et quia inde ei rationale, per "hominem" significatur sapientia; homo enim creatus est ut sit rationalis et sapiens, per hoc distinguitur a brutis animalibus: inde est quod per "hominem" in Verbo significetur sapientia. Quod "homo" significet affectionem veri et simul sapientiam, est quia affectio veri et sapientia unum agunt; qui enim in affectione veri spirituali est, hoc est, qui afficitur vero seu amat verum quia est verum, is conjunctus est Domino, quoniam Dominus in suis veris est, et est suum Verum apud hominem; inde ei sapientia, et inde est quod homo sit. Quidam putant quod homo sit homo ex facie et ex corpore, et quod per illa distinguatur a bestiis; sed in errore sunt; homo est homo ex sapientia, quare quantum aliquis sapiens est tantum est homo. Inde est quod qui sapientes sunt, in caelo et in ejus luce appareant ut homines, in decore et pulchritudine secundum sapientiam: at vero qui non sapientes sunt, qui sunt qui in nulla affectione spirituali sunt, sed mere in affectione naturali, in qua homo est cum non amat verum quia est verum, sed quia inde ei gloria, honor et lucrum illi in luce caeli non apparent sicut homines, sed sicut monstra in varia forma (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 70, 72, 73-77, 80; et quid sapientia et non sapientia, n. 346-356 ibi).

[2] Quod per "hominem" in Verbo significetur affectio veri et inde sapientia, constat ex sequentibus his locis: Apud Esaiam,
"Quousque Domine? Dixit, Usque dum devastabuntur urbes, ut sint sine habitatore; et domus, ut non sit in iis homo; et terra redigetur in solitudinem: removebit Jehovah hominem; et multiplicabuntur deserta in medio terrae" (vi. 11, 12);
haec non dicta sunt de vastatione terrae, quod ibi non amplius urbes et domus, et in illis non habitator et homo, sed de vastatione boni et veri in ecclesia; per "urbes" ibi significantur doctrinae vera; per "habitatorem" doctrinae bonum; per "domos" significantur interiora hominis quae mentis ejus sunt; et per "hominem" affectio veri spiritualis et sapientia; hoc significatur per quod "devastabuntur domus ut non sit in iis homo;" per "terram," quae "redigetur in solitudinem," significatur ecclesia: inde patet quid significatur per "removere hominem," et per "multiplicare deserta in medio terrae;" "desertum" significat ubi non bonum quia non verum.

[3] Apud eundem,
"Rarum reddam virum hominem prae auro puro, et hominem prae auro Ophiris" (xiii. 12);
per "virum hominem" significatur intelligentia, et per "hominem" sapientia; quae quod cessaturae sint, significatur per quod "reddentur rari." Intelligentia distinguitur a sapientia per id, quod intelligentia sit intellectus veri qualis est spirituali homini, et sapientia intellectus veri qualis est caelesti homini; hujus intellectus est ex voluntate boni; inde patet quid per "virum hominem," et quid per "hominem" ibi significatur.

[4] Apud eundem,
"Exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus" (xxiv. 6);
per "habitatores terrae" significantur bona ecclesiae, quae "exuri" dicuntur quando amores sui et mundi regnare incipiunt; quod tunc affectio veri spiritualis et inde sapientia cessatura sit, significatur per "relictus erit homo rarus."

[5] Apud eundem,
"Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, irritum reddidit foedus, fastidivit urbes, non reputat hominem" (xxxiii. 8);
etiam ibi agitur de vastatione ecclesiae; "semitae" quae "devastatae," et "transiens viam" qui "cessavit," significat quod non amplius bona et vera quae ducunt ad caelum; "foedus" quod "irritum reddidit" significat conjunctionem tunc nullam cum Domino; "fastidivit urbes" significat quod respuant doctrinam; "non reputat hominem" significat quod nihili {1}faciant sapientiam.

[6] Apud Jeremiam,
"Vidi terram cum ecce vacuum et inane, et versus caelos et non lux eorum; ....vidi cum ecce non homo, et omnes aves caeli avolarunt" (iv. 23, 25);
quod hic non intelligatur terra quod illa vacua et inanis, nec {2}caeli quod inde non lux, nec quod in terra non homo, et quod omnes aves caeli avolaverint, patet; quid autem intelligitur, non aliunde constare potest quam a sensu spirituali Verbi: in illo sensu per "terram" significatur ecclesia; quod "vacuum et inane" ibi, significatur quod in ecclesia non bonum et verum; per "caelos" ubi "non lux" significantur interiora mentis hominis, quae sunt receptacula lucis caeli ("lux" quae non ibi est Divinum Verum et inde sapientia); quare dicitur, "Vidi et ecce non homo:" per "aves caeli," quae avolarunt, significatur rationale et intellectuale.

[7] Apud eundem,
"Ecce dies venturi, ....quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae" (xxxi. 27);
per "domum Israelis" et per "domum Jehudae" significatur ecclesia quoad verum et quoad bonum; per "semen hominis" et per "semen bestiae" significatur affectio veri spiritualis et affectio veri naturalis; ubi enim in Verbo dicitur "homo et bestia" significatur spirituale et naturale seu internum et externum (videatur n. 7424, 7523, 7872).

[8] Apud Zephaniam,
"Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum et pisces maris; ....exscindam hominem a superficiebus terrae" (i. 3);
"consumere hominem et bestiam" est affectionem veri spiritualem et affectionem veri naturalem; "consumere avem caelorum et pisces maris" est vera spiritualia et vera naturalia; "exscindere hominem a superficiebus terrae" est affectionem veri et sapientiam.

[9] Apud Ezechielem,
"Vos grex mi, grex pascui mei; homo vos, Ego Deus Vester" (xxxiv. 31);
"grex pascui" significat bonum et verum spirituale; "pascuum" est receptio illorum a Domino: inde dicitur "Homo vos, Ego Deus vester;" "homo" pro affectione veri spirituali et sapientia.

[10] Apud eundem,
"Ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos ut excolamini et conseramini; tunc multiplicabo super vobis hominem, omnem domum Israelis totam, et habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur; ....ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem. ....Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam dicitis, Consumens hominem tu, et orbans populos tuos fuisti, ideo hominem non consumes amplius," et gladius tuus non orbabit amplius: ...."erunt urbes devastatae plenae grege hominis" (xxxvi. 9-14, 38);
agitur ibi de restauratione ecclesiae; per "Israelem" significatur ecclesia spiritualis, quae est ecclesia quae in bono spirituali, quod bonum est bonum charitatis; haec ecclesia ibi vocatur "homo" ex affectione veri spirituali, quae facit ecclesiam; quare dicitur "Multiplicabo super vobis hominem, omnem domum Israelis, ....et ambulare faciam super vobis hominem, populum meum Israelem: "per "gregem hominis" quo "urbes devastatae plenae erunt" significantur vera spiritualia, quibus doctrina ecclesiae plena erit; per "gladium" qui "non orbabit amplius," significatur quod non falsum destruet verum amplius.

[11] Apud eundem,
"Mater tua leaena, inter leones cubuit; ....surrexit unus de catulis ejus, qui didicit rapere rapinam, homines devoravit" (xix. (2,) 3, 6);
"mater" est ecclesia, hic ecclesia perversa; falsum mali destruens verum significatur per "leaenam cubantem inter leones;" per "catulum ejus" qui "didicit rapere rapinam," et qui "devoravit homines," significatur primarium falsum doctrinae eorum, quod destruxit vera et consumpsit omnem affectionem eorum: haec dicta sunt de principibus Israelis, per quos significantur primaria vera, hic autem in opposito sensu primaria falsa.

[12] Apud Jeremiam,
"Fiet Chazor in habitaculum draconum, desolationem usque in saeculum; non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea filius hominis" (xlix. 33);
agitur ibi de ecclesia quae in falsis et in nullis veris; "Chazor" significat cognitiones veri; cognitiones falsi significantur per "habitaculum draconum;" quod ibi non verum et non doctrina veri, significatur per quod "non habitabit ibi vir, nec commorabitur in ea filius hominis" ("vir" est verum, et "filius hominis" est doctrina veri).

[13] In Apocalypsi,
"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli" (xxi. 17);
nemo intellecturus est quid significat quod murus sanctae Hierosolymae esset centum quadraginta quatuor cubitorum, et quod haec mensura esset "hominis quae est angeli," nisi sciat quid significat "sancta Hierosolyma," quid "murus" ejus, quid numerus "centum quadraginta quatuor," tum quid "homo" et quid "angelus:" "sancta Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam; "murus" verum tutans; numerus "centum quadraginta quatuor" significant omnia vera ex bono in complexu; "homo" significat receptionem eorum ex affectione, simile "angelus;" ideo dicitur quod sit "mensura hominis quae est angeli" ("mensura" significat quale): ex his patet quomodo illa verba spiritualiter intelligenda sunt (sed haec clarius explicata videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 1).

[14] Quoniam per "hominem" significatur affectio veri spiritualis et inde sapientia, ideo per illum etiam significatur ecclesia, quia ecclesia apud hominem est ecclesia ex affectione veri spirituali et inde sapientia: ex quo patet quid in primis capitibus Geneseos intelligitur per "Hominem," quod nempe ecclesia quae prima hujus telluris et Antiquissima fuit; haec intelligitur per "Adamum" seu "Hominem;" ejus instauratio describitur in primo capite per creationem Caeli et Terrae; ejus intelligentia et sapientia per Paradisum; et ejus lapsus per esum Arboris Scientiae.

[15] Per "Hominem" autem in Supremo sensu intelligitur Ipse Dominus, quoniam ab Ipso caelum et ecclesia, et apud unumquemvis ex quo caelum et ecclesia affectio veri spiritualis et sapientia; inde est quod solus Dominus in supremo sensu sit Homo, et quod tantum homines sint in utroque mundo, spirituali et naturali, quantum ab Ipso recipiunt verum et bonum, ita quantum amant verum et vivunt secundum illud. Inde quoque est quod universum caelum angelicum appareat sicut unus Homo; et quoque unaquaevis societas ibi: et inde quoque est quod angeli appareant in perfecta forma humana. (Sed de his videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67, 68-72, 73-77, 87-102.)

[16] Ex hac causa est quod quatuor cherubi, per quos significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris, visi sint sicut homines, tametsi quatuor facies cuivis; et quod Dominus supra illos visus sit ut Homo. Quod quatuor cherubi visi sint ut homines, constat apud Ezechielem,
"Hic aspectus" quatuor Animalium, "similitudo hominis illis, sed quatuor facies unicuique" (i. 5, 6).
Similiter duo cherubi super propitiatorio erant facie sicut homines. Quod Dominus visus sit supra quatuor cherubos ut Homo, dicitur etiam apud eundem Prophetam:
"Supra expansum, quod super capite" cheruborum, "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius" (i. 26).

AE n. 281

Apocalypsis Explicata n. 281

281. "Et quartum Animal simile aquilae volanti." Quod significet in ultimis apparentiam Divinae custodiae et providentiae quoad intelligentiam et quoad perspectionem undequaque, constat ex significatione "aquilae" quod sit intelligentia, hic intelligentia Divina quae est custodiae et providentiae Domini. Quod "aquila" sit intelligentia, est quia intelligentia est in luce caeli, et aquila alte volat ut ibi sit, et circumspiciat undequaque; inde est quod haec facies cherubi apparuerit similis "aquilae volanti," "volare" enim significat praesentiam et perspectionem circumcirca, et cum de Divino omnipraesentiam: quod "aquila" significet intelligentiam, est etiam quia "aves caeli" in bono sensu significant intellectualia et rationalia, et aquila prae ceteris, quia non modo alte volat sed etiam acutae aciei est. (Quod aves caeli" significent intellectualia et rationalia in utroque sensu, videatur n. 745, 776, 866, 988, (1)991, 3219, 5149, 7441.)

[2] Quod "aquila" significet intelligentiam, constat ex his locis in Verbo: Apud Ezechielem,
"Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri; caput surculorum ejus decerpsit; et deduxit in terram negotiationis, in urbe aromatoriorum posuit id. Sumpsit de semine terrae, et posuit id in agro sementis; accepit ad aquas magnas, circumspecte posuit id; et germinavit, et factum est in vitem luxuriantem humili statura; ita ut respicerent palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent; sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit ramos. Et fuit aquila altera magna, magna alis et plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicuit radices suas, et palmites suos misit ad illam, ad irrigandum eam ex areolis plantationis ejus, in agro bono apud aquas multas illa plantata, ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae" (xvii. 1-8):
agitur ibi de instauratione ecclesiae spiritualis a Domino, et describitur ibi in sensu interno processus instaurationis ejus seu regenerationis hominum ejus a principio ad finem; et per primam aquilam describitur processus regenerationis naturalis seu externi hominis per scientifica et per cognitiones ex Verbo; et per alteram aquilam describitur processus regenerationis spiritualis seu interni hominis per vera ex bono: inde per primam aquilam significatur intelligentia naturalis hominis, et per alteram intelligentia spiritualis hominis. Paucis etiam dicetur quid singula significant. Aquila prima dicitur "magna alis, longa pennis, plena plumis," et per illa significatur copia scientiarum et cognitionum veri et boni, ex qua prima intelligentia quae est intelligentia naturalis hominis; ideo dicitur "cui acupictura," per "acupicturam" enim significatur scientificum et cognitivum (videatur n.9688): "venit super Libanum et accepit ramusculum cedri," significat quod ex doctrina ecclesiae quae ex Verbo acceperit aliquas cognitiones veri; per "Libanum" significatur illa doctrina, et per "ramusculum cedri" significantur cognitiones: "caput surculorum ejus decerpsit, et deduxit in terram negotiationis," significat primarias cognitiones inde, ad quas applicuit scientias (per "caput surculorum" significantur primariae cognitiones, et per "terram negotiationis" significatur naturalis homo cui scientiae): "in urbe aromatoriorum posuit id," significat inter vera ex bono ibi; per "aromata" significantur vera quae grata quia ex bono (n. 4748, 5621, 9474, 9475, 10199, 10254): "sumpsit de semine terrae, et posuit id in agro sementis, accepit ad aquas magnas, circumspecte posuit id," significat multiplicationem; "semen terrae" est verum ecclesiae, "ager sementis" est bonum ex quo crescit, "aquae magnae" sunt cognitiones veri et boni, "circumspecte ponere" est separare a falsis: "germinavit et factum est in vitem luxuriantem, ...ut respicerent palmites ejus ad illam, et radices ejus sub illa essent," significat nascentem ecclesiam ex ordinatione cognitionum veri et ex applicatione earum ad usum: "sic facta est in vitem quae fecit palmites et emisit ramos," significat initiamentum ecclesiae spiritualis, et crescentiam verorum continuam (quod "vitis" sit ecclesia spiritualis, videatur n. 1069, 6375, 9277). Huc usque descripta est initiatio ecclesiae apud hominem quae fit in naturali seu externo homine; describitur nunc instauratio ejus quae fit in spirituali seu interno homine per "aquilam alteram," per quam quia significatur intelligentia spiritualis, dicitur quod "vitis ad illam," nempe aquilam, "applicuerit radices suas et miserit palmites;" per "radices" enim significantur scientiae, et per "palmites" cognitiones veri et boni, quae omnes applicantur veris quae sunt in spirituali seu interno homine; sine earum applicatione spirituali homo nihil sapit: multiplicatio et fructificatio veri ex bono, ita incrementum intelligentiae, describitur per quod "illa plantata fuerit in agro bono, apud aquas multas, ad faciendum ramum, et ad portandum fructum, ut esset in vitem magnificentiae;" "ager bonus" est ecclesia quoad bonum charitatis, "aquae multae" sunt cognitiones boni et veri, "facere ramum" est multiplicare vera, "portare fructum" est producere bona quae sunt usus, "vitis magnificentiae" est ecclesia spiritualis, sic interna et externa. (Sed haec, quia arcana regenerationis et instaurationis ecclesiae apud hominem sunt, melius perspici possunt ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae, ex Arcanis Caelestibus, De Scientiis et Cognitionibus, n. 51, tum quae De Regeneratione, n. 183 ibi, allata sunt.)

[3] Quod "aquila" intelligentiam significet, etiam constare potest apud Esaiam,
"Exspectantes Jehovam innovantur robore, et ascendunt ala sicut aquilae" (xl. 31);
"ascendere ala sicut aquilae," est in lucem caeli, ita in intelligentiam.

[4] Apud Davidem,
"Jehovah qui saturat os tuum, ut renoveris sicut aquila..." (Psalm. ciii. 5);
"renovari sicut aquila" est quoad intelligentiam.

[5] Apud Mosen,
"Vidistis... quomodo tulerim vos sicut alis aquilarum, et adduxerim vos ad Me" (Exod. xix. 4);
"ferre sicut alis aquilarum et adducere" est quoque in intelligentiam, quia in caelum et ejus lucem.

[6] Apud eundem,
Jehovah "invenit eum in terra deserti,... circumduxit eum, instruxit eum, custodivit eum sicut pupillum oculi; sicut aquila excitat nidum suum, super pullis motitat se, expandit alas suas, accipit eum, portat eum super ala sua; sic Jehovah solus ducit eum" (Deutr. xxxii. 10-12):
agitur ibi de instauratione Ecclesiae Antiquae, ac de prima reformatione eorum qui ab ea ecclesia; primus status eorum intelligitur per "terram deserti" in qua invenit illos; "terra deserti" est ubi non bonum quia non verum; instructio eorum in veris, custoditio a falsis, ac aperitio interiorum quae mentis eorum ut venirent in lucem caeli, et sic in intellectum veri et boni qui est intelligentia, describitur per "aquilam," ejus "nidum in alto," ejus "motitationem super pullis, et portationem eorum super alis;" comparatio fit cum aquila quia "aquila" significat intelligentiam.

[7] In Libro Secundo Samuelis,
"Saul et Jonathan... prae aquilis veloces, et prae leonibus validi" (i.23);
per "Saulem" ut regem et per "Jonathanem" ut filium regis significatur verum ecclesiae; et quia inde est intelligentia et quoque potentia, dicitur quod "prae aquilis essent veloces et prae leonibuS validi;" "velocitas" in Verbo, cum de intelligentia, significat affectionem veri: inscripsit enim David suum lamentum super Saulem et Jonathanem "Ad docendum filios Jehudae arcum," et per "filios Jehudae" significantur vera ecclesiae, et per "arcum" doctrina veri pugnantis contra falsa.

[8] Apud Hiobum,
"Num per intelligentiam tuam volat accipiter, et expandit alas suas versus austrum? Num juxta os tuum attollit se aquila, et in alto ponit nidum suum? In petra habitat et pernoctat, ...inde pervestigat cibum, in longinquum oculi ejus prospiciunt; ...et ubi sunt confossi ibi illa" (xxxix. 26-30):
agitur ibi de intelligentia, quod nemo illam ex se seu ex proprio comparare possit; quare dicitur "Num per intelligentiam tuam volat accipiter, et expandit alas suas versus austrum?" (per quod) significatur inducere semet in lucem intelligentiae (hanc significat "austrum"), hic autem non posse. Ipsa intelligentia quae spiritualis hominis describitur per quod "aquila se attollat, in alto ponat nidum, in petra habitet et pernoctet, inde pervestiget cibum, et oculis in longinquum prospiciat:" quod nulli talis intelligentia ex se sit, significatur per "Num ad os tuum" hoc facit aquila? At quod ex propria intelligentia non prodeant nisi quam falsa, significatur per "Ubi sunt confossi ibi illa;" "confossi" in Verbo significant illos apud quos vera exstincta sunt per falsa (videatur n. 4503).

[9] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba quando interrogaverunt Ipsum ubinam ultimum judicium: apud Lucam,
Dixerunt discipuli, "Ubi Domine? Ipse dixit eis, Ubi corpus ibi congregabuntur aquilae" (xvii. 37);
per "corpus" ibi significatur mundus spiritualis, ubi omnes homines simul sunt tam boni quam mali; et per "aquilas" significantur qui in veris et qui in falsis, ita qui in intelligentia vera et qui in intelligentia falsa; haec intelligentia est ex proprio hominis, intelligentia vera autem est ex Domino per Verbum.

[10] Falsa quae sunt ex propria intelligentia etiam describuntur per "aquilas" in Verbo, ut in sequentibus his locis: Apud Jeremiam,
"Ecce sicut nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi ejus; vae nobis quia devastati sumus" (iv. 13);
agitur ibi de desolatione veri in ecclesia, et per "nubem" quae ascendit, significantur falsa; per "currum" qui sicut procella, significatur doctrina falsi; cupiditas et voluptas eorum ratiocinandi contra vera et destruendi illa significatur per quod "celeres sint prae aquilis equi eorum;" per "velox" et "festinum" in Verbo significatur excitatum ab affectione et cupidine (videatur n. 7695, 7866); et per "equos" intellectus veri, et in opposito sensu intellectus falsi seu ratiocinatio ex falsis contra vera (n. 2760-2762, 3217, 5321, 6125, 6400, 6534, 7024, 8146, 8148, 8381): et quia equi hoc significant, et "aquilae" intelligentiam, hic intelligentiam propriam quae est ratiocinatio ex falsis, ideo dicitur "Celeres sunt prae aquilis equi illorum."

[11] In Threnis,
"Veloces fuerunt persecutores nostri prae aquilis caelorum" (iv.{1}19);
et apud Habakuk,
"Cujus leves sunt prae pardis equi, et acuti sunt prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus; unde equites ejus e longinquo adveniunt, advolant sicut aquila festinans ad comedendum; tota ad violentiam venit" (i. 8, 9):
similiter hic "aquila" pro ratiocinatione ex falsis contra vera, quae est ex propria intelligentia.

AE n. 282

Apocalypsis Explicata n. 282

282. Quoniam hic cherubus similis fuit aquilae, et haec apparuit sicut volans, dicetur etiam quid per "volare" in Verbo significatur. Per "volare" significatur circumspectio et praesentia, ex causa quia avis volans ex alto perspicit undequaque, et sic per visum suum praesens est ubivis et circum. At cum in Verbo "volare" dicitur de Jehovah, significat "volare" omnipraesentiam, quoniam omnipraesentia est infinita circumspectio et infinita praesentia. Inde nunc est quod hic cherubus apparuerit "similis aquilae volanti;" nam per "cherubos" in genere significatur providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi quam ex bono amoris et charitatis, et per hunc cherubum Divina Intelligentia, ut mox supra ostensum est.

[2] Quod per "volare" in Verbo, ubi de Domino, significetur omnipraesentia, et cum de hominibus circumspectio et praesentia, constare potest ex sequentibus his locis: Apud Davidem,
Deus "equitavit super cherubo, volavit, ac vectus est super alis venti" (Psalm. xviii. 11 [B. A. 10]; 2 Sam. xxii. 11);
"equitavit super cherubo" significat Divinam providentiam; "volavit" significat omnipraesentiam in spirituali mundo; "et vectus super alis venti" significat omnipraesentiam in naturali mundo: quid illa apud Davidem, nemo intellecturus esset nisi ex sensu interno.

[3] Apud Esaiam,
"Sicut aves volantes, sic proteget Jehovah Zebaoth Hierosolymam" (xxxi. 5);
dicitur Jehovah "protegere Hierosolymam, sicut aves volantes," nam per "protegere" significatur Divina providentia quoad tutelam, per "Hierosolymam" significatur ecclesia, et per "aves volantes," cum quibus fit comparatio, significatur circumspectio et praesentia; hic, quia de Domino, omnipraesentia.

[4] In Apocalypsi,
"Vidi, et audivi unum angelum volantem per medium caeli, dicentem voce magna, Vae, vae incolis terrae" (viii. 13);
et alibi,
"Vidi alium angelum volantem per medium caeli habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret incolis terrae" (xiv. 6);
per priorem "angelum" significatur damnatio omnium qui in malis sunt, et per alterum "angelum" significatur salvatio omnium qui in bono sunt; per "volare" significatur circumspectio undequaque ubi sunt.

[5] Apud Esaiam,
"Omnia pecora Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi. ...Qui illi, sicut nubes volant, et sicut columbae ad fenestras?" (lx. 7, 8;)
agitur ibi de adventu Domini, et de illustratione gentium tunc; et per "pecora Arabiae" quae "congregabuntur" significantur cognitiones veri et boni; per "arietes Nebajoth" qui "ministrabunt," significantur vera quae vitam ex affectione spirituali ducunt; per "volare sicut nubes, et sicut columbae ad fenestras," significatur inquisitio et pervestigatio veri ex sensu litterae Verbi; inde etiam per "volare" significatur circumspectio; per "nubem" enim significatur sensus litterae Verbi, per "columbas" affectio veri spiritualis, et per "fenestras" verum in luce: quod talis sensus illis verbis insit, constare potest ex significatione "pecorum Arabiae," "arietum Nebajoth," "nubis," "columbarum" et "fenestrarum."

[6] Apud Davidem,
"Timor et tremor venit super me; ...unde dixi, Quis dabit mihi alam sicut columbae? Avolabo ubi habitem; ecce elongabo vagari, pernoctabo in deserto" (Psalm. lv. 6-8 [B. A. 5-7]);
agitur ibi de tentatione et de angustia tunc; "timor et tremor" significant illam angustiam: inquisitio veri tunc, et circumspectio quo se vertat, significatur per "Quis dabit mihi alam sicut columbae? Avolabo ubi habitem;" "ala columbae" est affectio veri spiritualis, "avolare ubi habitem" est per illam eripere vitam a damnatione; nondum spes liberationis, significatur per "ecce elongabo vagari, pernoctabo in deserto."

[7] Apud Hoscheam,
"Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, ...immo si educaverint filios, tum orbos faciam eos ab homine" (ix. 11, 12);
per "Ephraim" significatur intellectus illustratus eorum qui ab ecclesia; per "gloriam" significatur Divinum Verum; per "avolare sicut avis," significatur deprivatio ejus (comparatio fit cum ave, quia "avis" significat rationale et intellectuale simile cum "Ephraim"); per "si educaverint filios, tum orbos faciam eos ab homine," significatur si usque protulerint vera quod usque per illa nihil saperent, "filii" enim sunt vera, "orbos facere ab homine" est deprivare a sapientia.

[8] Apud Mosen,
"Non facietis vobis ...formam ullius animalis in terra, nec formam ullius avis alatae quae volat versus caelum" (Deutr. iv. [16,] 17);
per haec in sensu interno significatur quod non sibi comparanda sit sapientia et intelligentia ex semet seu ex proprio; per "animalia" enim quae gradiuntur super terra significantur affectiones boni ex quibus sapientia, et per "aves" significantur affectiones veri ex quibus intelligentia; per quod "non facerent sibi formam" eorum, significatur quod illae non comparandae sint ex homine seu ex proprio ejus; "avis alata quae volat versus caelum" dicitur, quia per "avem alatam" significatur intellectus veri spiritualis, et per "volare versus caelum" significatur circumspectio quae est intelligentiae in Divinis.

[9] Ex his nunc constare potest quid significatur per quod hic cherubus apparuerit "similis aquilae volanti;" sicut etiam quid significatur apud Esaiam, per
Seraphim {1}cuique erant sex alae, quarum "duabus tegebat faciem, duabus tegebat pedes, et duabus volabat" (vi. 2),
quod nempe per "alas quibus tegebat faciem" significetur affectio veri spiritualis; per "alas quibus tegebat pedes," affectio veri naturalis inde; et per "alas quibus volabat" circumspectio et praesentia, hic omnipraesentia, quia per "seraphim" simile significatur quod per "cherubim," nempe Divina providentia quoad custodiam.

[10] Quod per "volare," cum de hominibus, significetur circumspectio et simul praesentia, est quia visus est praesens apud objectum quod videt; quod appareat longinquum aut distans, est ex intermediis, quae simul apparent, et mensurari possunt quoad spatia. Hoc plene confirmari potest ex illis quae existunt in spirituali mundo; in eo ipsa spatia sunt apparentiae oriundae ex diversitate affectionum et inde cogitationum; quapropter cum apparent aliqui aut aliqua longinque, et angelus seu spiritus ex intensa affectione vult illos qui ibi sunt convenire, aut illa quae ibi sunt lustrare, statim ibi praesens est. Simile fit cum cogitatione, quae est visus hominis internus seu spiritualis; illa videt quae prius viderat in se absque spatio, ita prorsus ut praesentia. Inde est quod "volare" dicatur de intellectu et de ejus intelligentia, et quod per id significetur circumspectio et praesentia.

AE n. 283

Apocalypsis Explicata n. 283

283. [Vers. 8.]"Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu." Quod significet apparentiam Divini spiritualis undequaque circum Divinum caeleste, constat ex significatione "quatuor Animalium," quae erant cherubi, quod sint custodia et providentia Divina Domini ne adeantur caeli superiores nisi a bono amoris et charitatis; et quia per "quatuor Animalia" quoad corpora hoc significatur, etiam significatur Divinum caeleste (de {2}quo sequitur): et ex significatione "sex alarum in circuitu," quod sit Divinum spirituale circum illud (de qua etiam sequitur). Quod "cherubi" quoad corpora significaverint Divinum caeleste, et quoad alas Divinum spirituale, est causa, quia omnia per quae repraesentantur caelestia, quoad ipsa corpora significent essentialia, et quoad illa quae circum sunt, significent formalia. Ita quoque homo quoad corpus significat bonum in essentia; et quoad illa quae ambiunt, bonum in forma. Bonum caeleste est bonum in essentia, et bonum spirituale est bonum in forma; et hoc ex causa, quia voluntas, ubi residet bonum, est ipse homo seu homo in essentia, ac intellectus ubi est verum, quod est forma boni, est homo inde, ita homo in forma; hoc bonum etiam circum illud est.

[2] Sed primum dicetur quid sit Divinum caeleste, et quid Divinum spirituale. Sunt caeli distincti in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale; distinguuntur in eo, quod illi qui in regno caelesti sunt, in bono amoris in Dominum sint, et illi qui in regno spirituali, in bono charitatis erga proximum sint. Inde Divinum caeleste est bonum amoris in Dominum, et Divinum spirituale est bonum charitatis erga proximum. Secundum haec bona etiam caeli ordinati sunt: supremum seu tertium caelum consistit ex illis qui in bono caelesti seu in bono amoris in Dominum sunt, et caelum quod ei succedit et vocatur caelum medium seu secundum consistit ex illis qui in bono spirituali seu in bono charitatis erga proximum sunt: et quia bonum caeleste est bonum in supremo loco, ac bonum spirituale est bonum in secundo loco, ideo est hoc circum illud; quod enim supra est hoc etiam intra est, et quod infra est hoc etiam extra est, et quod extra est hoc circum est; inde est quod in Verbo per "superiora" et "quae in medio" significentur interiora, et per "inferiora" et "quae in circuitu" intelligantur exteriora. Quia nunc utrumque bonum, caeleste et spirituale, custodit, et per ipsa "Animalia" seu per cherubos quoad corpora significatur Divinum caeleste, et per illos quoad alas significatur Divinum spirituale, patet quod per "quatuor Animalia singula per se visa sint habere alas sex in circuitu," significetur apparentia Divini spiritualis undequaque circum Divinum caeleste. (Sed de his plenior idea haberi potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt; primum ex articulo ubi ostenditur, Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-12: dein ex articulo, Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum, n. 13-19; et demum in articulo, Quod Caelum distinctum sit in duo Regna, in Regnum Caeleste et in Regnum Spirituale, n. 20-28.)

[3] Quod cherubi visi sint ut Animalia, est quia caelestia repraesentantur variis modis in ultimis, ut constare potest ex multis locis in Verbo: prout
Quod spiritus Sanctus apparuerit ut columba supra Jesum cum baptizatus (Matth. iii. 16, 17);
Et quod Divinum Domini apparuerit ut Agnus (Apoc. v. 6, 8, 13);
Unde etiam Dominus vocatus est Agnus (Apoc. vi. 1, 16; cap. vii. 9, 10, 14, 17; cap. xii. 11; cap. xiii. 8; cap. xiv. 1, 4; cap. xvii. 14; cap. xix. 7, 9; cap. xxi. 22, 23, {1}27).
Quod cherubi fuerint quatuor, et singuli habuerint sex alas, est quia per "quatuor" significatur bonum caeleste, et per "sex" bonum spirituale; "quatuor" enim significant conjunctionem, et conjunctio intima cum Domino est per amorem in Ipsum; "sex" autem significant communicationem, et communicatio cum Domino est per charitatem erga proximum.

[4] Quod "alae" significant Divinum spirituale, quod in sua essentia est verum ex bono, constat ex sequentibus his locis: Apud Davidem,
"Si cubueritis inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae ejus flavedine auri, cum expandis, Schaddai, reges in ea" (Psalm. lxviii. 14, 15 [B. A. 13, 14]);
quid significat quod eis qui "cubant inter ordines, alae columbae obductae argento, et pennae flavedine auri," et quod "reges in ea cum expandit Schaddai," nemo intelligit nisi ex sensu interno: in hoc, "cubare inter ordines" significat vivere in statutis; "alae columbae obductae argento" significant vera spiritualia; "pennae flavedine auri" significant bonum spirituale ex quo illa vera; "Schaddai" significat statum tentationum; "reges in ea" significant vera in illo et post illum. Quod "alae columbae obductae argento" significent vera spiritualia, est quia "ala" significat spirituale, "columba" verum ex bono, et "argentum" ipsum verum; quod "pennae obductae flavedine auri" significent bonum spirituale ex quo illa vera, est quia "penna" significat bonum spirituale ex quo vera, et simile "flavedo auri;" quod "cum expandit Schaddai" significet statum tentationum, est quia "Deus Schaddai" significat tentationes et consolationes post illas; et quia vera ex bono implantantur homini per tentationes, ideo dicitur "reges in ea," per "reges" enim significantur vera ex bono (videatur supra, n.31).

[5] Apud eundem,
Deus "equitavit super cherubo, volavit, vectus est super alis venti" (Psalm. xviii. 11 [B. A. 10]);
"Deus equitavit super cherubo," significat Divinam providentiam Domini; "volavit" significat omnipraesentiam in spirituali mundo; "vectus super alis venti," significat omnipraesentiam in naturali mundo; "alae venti" sunt spiritualia ex quibus naturalia.

[6] Apud eundem,
Jehovah "sub ala sua obtegit te, et sub abysso confides; clipeus et parma veritas" (Psalm. xci. 4);
"sub ala obtegere," significat custodire per Divinum Verum, quod est Divinum spirituale; "sub abysso confidere," significat verum scientificum, quod est Divinum spirituale naturale; quia hoc et illud significat verum, et "obtegere" significat custodiam per illud, ideo dicitur, "Clipeus et parma veritas." Ex his etiam patet quid significatur
Per occultari sub umbra alarum Dei (Psalm. xvii. 8);
Per confidere in umbra alarum Ipsius (Psalm. xxxvi. 8 [B. A. 7]; Psalm. lvii. 2 [B. A. 1]);
Tum quid per cantare sub umbra alarum Ipsius (Psalm. lxiii. 8 [B. A. 7]).

[7] Quod "ala" cum de Domino significet Divinum spirituale, constat adhuc ex his locis: Apud Ezechielem,
"Cum praeterivi praeter te, et vidi te, quod ecce tempus tuum, tempus amorum, expandi alam meam super te, et operui nuditatem tuam" (xvi. 8);
agitur ibi de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia, ibi de ejus reformatione; "tempus amorum" significat statum quando reformari potuit; "expandi alam meam super te," significat spirituale verum per quod facta est reformatio; "operui nuditatem tuam," significat per id occultationem mali; malum enim, quod homini est ex hereditario et dein ex proprio, occultatur, hoc est, removetur ut non appareat, per vera spiritualia, quae sunt vera ex bono.

[8] Apud Davidem,
Jehovah "operit Se luce sicut veste, extendit caelos sicut cortinam, contignat aquis triclinia sua, ponit nubes currum suum, ambulat super alis venti" (Psalm. civ. {1}2, 3);
per "lucem," qua Se operit Jehovah, significatur Divinum Verum in caelis, quod "vestis" Ipsius vocatur quia procedit ab Ipso ut Sole, et sic est extra ac circum Ipsum; (per hoc simile significatur quod per "lucem" et "vestes" Domini cum transformatus, Matth. xvii. 2; Marc. ix. 3; Luc. ix. 28-37;) "extendit caelos sicut cortinam," significat implere Divino Vero et per id intelligentia caelum et illos qui ibi; "contignare aquis triclinia sua," significat implere cognitionibus veri et boni illos ibi qui in ultimo caelo et qui in ecclesia; "ponere nubes currum suum," significat doctrinam veri ex sensu litterali Verbi ("nubes" est ille sensus, et "currus" est doctrina); "ambulare super alis venti," significat sensum spiritualem qui in sensu litterali.

[9] Apud Malachiam,
"Exorietur vobis, timentes nominis mei, Sol justitiae, et sanitas in alis Ipsius" (iii. 20 [B. A. iv. 2]);
"sol justitiae" significat bonum, amoris, quod est Divinum caeleste; et "alae" Jehovae in quibus "sanitas," significat verum ex illo bono, quod est Divinum spirituale; "sanitas" est reformatio per illud.

[10] Apud Mosen,
"Sicut aquila excitat nidum suum, super pullis suis motitat se, expandit alas suas, ...portat super ala sua, sic Jehovah ducit eum" (Deut. xxxii. {1}11, 12);
comparatio fit cum aquila, quia "aquila" significat intelligentiam, et "ala" Divinum spirituale, quod est Divinum Verum ex quo illa.

[11] Apud Esaiam,
"Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt ala sicut aquilae" (xl.31);
"ascendere ala sicut aquilae" est in lucem caeli, quae est Divinum Verum seu Divinum spirituale ex quo intelligentia.

[12] Apud Ezechielem,
"In monte altitudinis ...plantabo eum, ut attollat ramum et faciat fructum, et evadat in cedrum magnificam, ut habitent sub illa omnis avis cujuscunque alae" (xvii. 23);
per "cedrum magnificam" significatur spiritualis ecclesia; per "omnem avem cujuscunque alae" significantur intellectualia quae ex spiritualibus veris. Ex his nunc constare potest quid significatur per "alas cheruborum" tam hic quam alibi in Verbo; quod nempe Divinum spirituale, quod est Divinum Verum instruens, regenerans, et tutans:

[13] Ut quoque apud Ezechielem,
"Quatuor facies erant unicuique" cherubo, "et quatuor alae unicuique; ...alae eorum erectae unius ad alterum; ...cuique [duae]" alae "tegentes corpora eorum: audivi sonum alarum tanquam sonum aquarum magnarum, sicut vocem Schaddai; cum ibant, vocem tumultus tanquam vocem castrorum; cum stabant, remittebant alas suas: ...audivi ...vocem alarum illorum, osculantium se unius ad alterum, et vocem rotarum juxta illos: ...vox alarum cheruborum audita est ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai: ...similitudo manuum erat sub alis illorum" (i. 4, 6, 23, {1}24; cap. iii. [12,] 13; cap. x. 5, 21);
quod "alae" hic significent Divinum spirituale, quod est Divinum Verum Domini in regno Ipsius caelesti, constat ex singulis descriptionis ibi: quod "alae" essent quatuor, significat Divinum spirituale in eo regno; quod "alae" essent erectae unius ad alterum, et quod semet oscularentur, significat consociationem et conjunctionem omnium ibi a Domino; quod "alae tegerunt corpora eorum," significat Divinum spirituale circumdans Divinum caeleste ibi; quod "sonus alarum auditus sit sicut sonus aquarum magnarum," et quod "sicut rotarum," et "sicut vox Schaddai," et quod "vox alarum audita sit ad atrium exterius," significat quale Divini spiritualis seu Divini Veri in ultimo caelo; "vox" enim praedicatur de vero, "aquae" significant vera et eorum perceptionem, "rotae" vera doctrinalium ex eo quod "currus" significet doctrinam; et "Deus Schaddai" est verum increpans in tentationibus et postea consolans; "atrium exterius" est ultimum caelum; "similitudo manuum sub alis" significat Divini Veri potentiam.

[14] Ex his quoque constare potest quid significabatur per "alas" cheruborum qui super propitiatorio quod super arcam, de quibus ita apud Mosen:
"Fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum alterum ab extremitate illinc; ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus ejus: et erunt cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis super propitiatorium; et facies eorum viri ad fratrem suum, ad propitiatorium erunt facies cheruborum; et dabis propitiatorium super arcam desuper, et ad arcam dabis Testimonium, quod dabo ad te" (Exod. xxv. 18-21);
per "cherubos" ibi similiter significatur Domini providentia quoad custodiam ne caelum supremum seu regnum caeleste adeatur nisi per bonum amoris a Domino in Dominum; per "Testimonium" seu "Legem" in arca significatur Ipse Dominus; per "arcam" caelum intimum seu supremum; per "propitiatorium" auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris, et tunc expiatio; per "alas cheruborum" significatur Divinum spirituale in eo caelo aut in eo regno; per quod "alae expansae essent sursum," et per quod "obtegerent propitiatorium," et quod "facies eorum essent ad propitiatorium," significatur ipsa receptio et auditio. (sed haec plenius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, a n. 9506 ad 9546.) Et quia per "alas cheruborum" et earum determinationes significatur Divinum Verum auditum et receptum a Domino, ideo sequitur apud Mosen,
"Et conveniam te ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos, qui super arca Testimonii, omnia quae praecipiam tibi apud filios Israelis" (vers. 22 ibi; et Num. vii. 89).

[15] Quia pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "alae," in quo significant falsa et ratiocinationes ex illis: Ut in Apocalypsi,
"E fumo" putei abyssi "exiverunt locustae, ...et vox alarum illarum sicut vox (curruum) equorum multorum currentium ad bellum" (ix. 2, [3,] 9);
"locustae" significant falsa in extremis; et "equi" ratiocinia ex illis, et "bellum" pugnam falsi contra verum; inde dicitur, "Vox alarum locustarum sicut vox (curruum) equorum multorum currentium ad bellum."

[16] Apud Hoscheam,
"Sociatus idolis Ephraim, ...recessit vinum eorum, scortando scortari fecerunt, ...ligavit ventus eam in alis suis, et pudefient a sacrificiis suis" (iv. 17-19);
per "Ephraim" significatur intellectuale, quale est illis intra ecclesiam qui illustrantur cum legunt Verbum; per "idola" significantur falsa doctrinae; inde per "Sociatus idolis Ephraim" significatur intellectuale perversum arripiens falsa; per "recessit vinum eorum," significatur quod recesserit verum ecclesiae ("vinum" est id verum); per "scortando scortari fecerunt" significatur quod falsificaverint vera ("scortatio" est falsificatio veri); per "ligavit ventus in alis," significatur ratiocinatio ex fallaciis, unde falsa. (Quid fallaciae in spiritualibus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 53.) Simile per "ventum in alis" significatur apud Sachariam (cap. v. 9).

AE n. 284

Apocalypsis Explicata n. 284

284. "Et intus {1}plena erant oculis." Quod significet Divinam providentiam et custodiam, constat ex significatione "oculorum," cum de Domino, quod sit Divina Ipsius providentia (de qua supra, n. 68 et 152); quod etiam custodiam, est quia per "cherubos" illa quoque significatur (n. 277).

AE n. 285

Apocalypsis Explicata n. 285

285. "Et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus." Quod significet sanctissimum quod procedit a Domino, constat ex significatione "requiem non habere die et nocte," cum de Divina providentia et custodia Domini, quae significantur per "quatuor cherubos" qui apparuerunt sicut "quatuor Animalia," quod sit universaliter et perpetuo, quoniam Divina Domini providentia et custodia in aeternum non requiescit et cessat; et ex significatione "Sanctus, sanctus, sanctus," quod sit sanctissimum quod procedit a Domino, nam per "sanctum" ter nominatum significatur sanctissimum, ex causa quia "tria" in Verbo significant plenum, completum et continuum (videatur n. 2788, 4495, 7715).

[2] Simile significatur per haec apud Esaiam,
"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes Templum; seraphim stantes desuper illo; sex alae cuivis; duabus tegebat facies suas, duabus tegebat pedes suos, et duabus volabat; et clamavit hic ad illum, Sanctus, sanctus, sanctus, Jehovah Zebaoth; plenitudo (omnis) terrae gloria Ipsius" ({1}vi. 1-3);
per "seraphim" hic similia significantur quae per "cherubos;" et per "thronum altum et elatum," Divinum procedens ex quo caelum; per "fimbrias" quae implebant Templum, significatur Divinum Verum procedens a Domino in ultimis caeli et in ecclesia; per "alas" quibus "tegebat facies" et "pedes," et quibus "volabat," significatur Divinum spirituale in primis, et in ultimis, et extensio ejus undequaque, ita omnipraesentia; per "Sanctus, sanctus, sanctus," significatur sanctissimum; quod hoc sit Divinum Verum quod implet omnia, significatur per quod "plenitudo (omnis) terrae gloria Ipsius." (Quod "gloria" sit Divinum Verum, videatur supra, n. {2}33; et quod Dominus sit solus Sanctus; et quod sanctum dicatur de Divino Vero, quod procedit ab Ipso, etiam supra, n. 204.)

AE n. 286

Apocalypsis Explicata n. 286

286. "Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus." Quod significet qui infinitus et aeternus, constat ex significatione "omnipotentis," quod sit quod infinitus (de qua sequitur); et ex significatione "Qui erat, qui est, et qui venturus," quod sit quod aeternus (de qua supra, n.23). Sunt duo quae de solo Jehovah, hoc est, Domino, praedicari possunt, nempe infinitum et aeternum; infinitum de Ipsius Esse, quod est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, aeternum de Ipsius Existere ex illo Esse, quod est Divinum Verum Divinae Sapientiae Ipsius; haec duo sunt Divina in se. Ex his duobus Universum est creatum; quapropter etiam in Universo omnia se referunt ad bonum et ad verum, et bonum ubivis est esse rei, ac verum est existere inde; sed haec duo in omnibus Universi sunt finita. Inde est quod hic dicatur "Dominus Deus," "Dominus" enim significat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "Deus" Divinum Verum Divinae Sapientiae. (Quod Jehovah in Verbo dicatur "Dominus" ex Divino Bono, videatur n. 4973, 9167, 9194; ac "Deus" ex Divino Vero, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167.) Ex his patet quod "omnipotens" significat infinitum, et quod "Qui erat, qui est, et qui venturus," significat aeternum.

AE n. 287

Apocalypsis Explicata n. 287

287. VERSUS 9-11.
"Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super throno, Viventi in saecula saeculorum; procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno, dicentes, Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti omnia, et per voluntatem tuam sunt et creata sunt."
9. "Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem," significat Divinum Verum et Divinum Bonum, ac glorificationem [n. 288]; "Sedenti super throno, et Viventi in saecula saeculorum," significat a quo omnia caeli et ecclesiae, et vita aeterna [n. 289].
10, 11. "Procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno," significat humiliationem et tunc agnitionem ab illis qui in vero ex bono sunt, quod a Domino omnia caeli cf ecclesiae [n. 290]; "et adorabant Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem et tunc agnitionem quod a Domino vita aeterna [n. 291]; "et abjiciebant coronas suas coram throno," significat humiliationem et tunc agnitionem corde quod nihil boni ex illis, sed quod omne a Domino [n. 292]; "dicentes, Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem," significat meritum et justitiam quae Divino Humano Domini, quod ex eo sit omne Divinum Verum ac Divinum Bonum, et salvatio [n. 293]; "quia Tu creasti omnia," significat quod ad Ipso omnis existentia et vita sit, ac caelum illis qui recipiunt [n. 294]; "et per voluntatem tuam sunt et creata sunt," significat quod per Divinum Bonum sint, et per Divinum Verum existant [n. 295].

AE n. 288

Apocalypsis Explicata n. 288

288. [Vers. 9.]"Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem." Quod significet Divinum Verum et Divinum Bonum, ac glorificationem, constat ex significatione "gloriae et honoris," cum de Domino, quod sit Divinum Verum et Divinum Bonum," "gloria" Divinum Verum, ac "honor" Divinum Bonum (de qua sequitur); et ex significatione "gratiarum actionis," quod sit glorificatio. Quid per glorificationem hic intelligitur, primum dicetur: glorificatio, cum a Domino, est perpetuus influxus Divini Boni uniti Divino Vero apud angelos et apud homines; et apud hos et illos glorificatio Domini est receptio, et agnitio corde quod omne bonum et omne verum a Domino sit, et inde omnis intelligentia, sapientia et felicitas; hoc in sensu spirituali significatur per "gratiarum actionem." Omnis etiam glorificatio Domini quae fit ab angelis caeli et ab hominibus ecclesiae non est ab ipsis, sed influit a Domino; glorificatio quae est ab hominibus et non a Domino non est ex corde sed solum ex activo memoriae et sic ex ore; et quod solum ex his prodit, et non per illa ex corde, non auditur in caelo, ita nec recipitur a Domino, sed elabitur sicut alia vox sonora in mundum; haec glorificatio non est agnitio corde quod omne bonum et omne verum sit a Domino. Agnitio corde dicitur, et per id intelligitur ex vita amoris; nam "cor" in Verbo significat amorem, et amor est vita secundum praecepta Domini: quando homo in hac vita est, tunc est glorificatio Domini, quae est agnitio quod omne bonum et verum sit a Domino, ex corde. Hoc quoque intelligitur per "glorificari" apud Johannem,
"Si manseritis in Me, et verba mea in Vobis manserint, quicquid volueritis petite, et fiet vobis: in hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et sitis mei discipuli" (xv. 7,8).

[2] Quod quatuor Animalia, quae erant cherubi, "dederint gloriam et honorem et gratiarum actionem," est quia Divinum Verum et Divinum Bonum ac glorificatio, quae significantur per "gloriam, honorem et gratiarum actionem," procedunt et influunt a Domino; "cherubi" enim illi significant Dominum quoad providentiam et custodiam (videatur supra, n. 277), et illi erant "in medio throni et circum thronum" (ut patet ex versu 6 hujus capitis), et "super throno" erat Dominus (vers. 2); inde constat quod illa a Domino: receptio autem et agnitio corde intelligitur per verba versus sequentis, nempe per haec, His auditis, "procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram throno."

[3] In Verbo saepius dicitur "gloria et honor," et ubivis "gloria" significat verum et "honor" bonum; quod duo illa dicantur simul, est quia in singulis Verbi est conjugium caeleste, quod est conjunctio veri et boni; causa quod id conjugium sit in singulis Verbi, est quia Divinum quod procedit a Domino est Divinum Verum unitum Divino Bono; et quia hoc cum illo facit caelum, et quoque facit ecclesiam, ideo in singulis Verbi illud est; ita quoque in singulis Verbi est Divinum a Domino, et Ipse Dominus; per hoc etiam Verbum sanctissimum est. (Quod tale conjugium sit in singulis Verbi, videatur supra, n. 238; et in Arcanis Caelestibus, n. 2516, 2712, 3004, 3005, 3009, {1}4138, 5138, 5194, 5502, 6343, 7022, 7945, 8339, 9263, 9314.)

[4] Quod "gloria" significet Divinum Verum a Domino, videatur supra (n. {2}33); quod "honor" significet Divinum Bonum, sequitur ex illis quae dicta sunt de conjugio caelesti in singulis Verbi; ut quoque constare potest ex sequentibus his locis: Apud Davidem,
"Jehovah caelos fecit, gloria et honor coram Ipso, robur et decus in sanctuario Ipsius" (Psalm. xcvi. 5, 6);
per "caelos" intelligitur Divinum quod procedit a Domino, quoniam caeli ex Divino Ipsius sunt; et quia Divinum quod procedit et facit caelos est Divinum Verum et Divinum Bonum, ideo dicitur "Gloria et honor coram Ipso;" per "sanctuarium" intelligitur ecclesia; Divinum Bonum et Divinum Verum ibi intelliguntur per "robur et decus." (Quod Divinum Domini faciat Caelos, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12; et quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum et Divinum Bonum, n. 7, 13, 133, {3}137, 139, 140.)

[5] Apud eundem,
"Jehovah Deus magnus valde, gloriam et honorem induisti" (Psalm. civ. 1);
per "gloriam et honorem induere, cum de Jehovah, significatur succingere Se Divino Vero et Divino Bono, haec enim procedunt ab Ipso, et inde cingunt Ipsum, et faciunt caelos; ideo illa in Verbo dicuntur "vestis Ipsius" et "indumentum" (videatur supra, n. 65 et 271).

[6] Apud eundem,
"Magna opera Jehovae, ...gloria et honor opus Ipsius" (Psalm. cxi. 2, 3);
per "opera Jehovae" intelliguntur omnia quae procedunt et fiunt ab Ipso; quae quia se referunt ad Divinum Verum et ad Divinum Bonum, ideo dicitur "Gloria et honor opus Ipsius."

[7] Apud eundem,
"Generatio generationi laudabit opera tua, et virtutes tuas annuntiabunt; honorem magnificentiae gloriae tuae, et verba mirabilium tuorum meditabor; ...et notas faciam filiis hominum virtutes Ipsius, et gloriam honoris regni Ipsius" (Psalm. cxlv. 4, 5, 12);
"honor magnificentiae gloriae" pro Divino Bono unito Divino Vero, et "gloria honoris" pro Divino Vero unito Divino Bono; quod ita dicatur, est quia unitio est reciproca; a Domino enim procedit Divinum Bonum unitum Divino Vero; in caelo vero ab angelis et in ecclesia ab hominibus recipitur Divinum Verum et unitur Divino Bono; ideo dicitur "Gloria honoris regni Ipsius;" per "regnum Ipsius" significatur caelum et ecclesia.

[8] Apud eundem,
"Gloriam et honorem pones super Ipsum, quoniam ponis Ipsum benedictiones in aeternum" (Psalm. xxi. 6, 7 [B. A. 5, 6]);
haec dicta sunt de Domino, et per "gloriam et honorem super Ipsum" intelligitur omne Divinum Verum et Divinum Bonum.

[9] Apud eundem,
"Accinge gladium tuum super femur, potens gloria et honore tuo; in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis" (Psalm. xlv. 4, 5 [B. A. 3, 4]);
etiam haec de Domino; "accingere gladium super femur," significat Divinum Verum pugnans ex Divino Bono (quod id per "gladium super femur" significetur, videatur n. 10488); et quia ex Divino Vero subjugavit inferna, ac disposuit in ordinem caelos, ideo dicitur "potens gloria et honore," et quoque "in honore conscende et equita super verbo veritatis;" "in honore conscendere et equitare super verbo veritatis" significat agere ex Divino Bono per Divinum Verum.

[10] Apud eundem,
"Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, sed gloria et honore coronasti Ipsum" (Psalm. viii. 6 [B. A. 5]);
etiam de Domino; status humiliationis Ipsius describitur per "carere Ipsum fecisti paululum prae angelis," et status glorificationis per "gloria et honore coronasti Ipsum;" per glorificare intelligitur unire Ipsum Divinum suum Humano suo, et hoc quoque facere Divinum.

[11] Apud Esaiam,
"Laetamini desertum et locus aridus, et exultet planities deserti, et floreat sicut rosa, florendo floreat et exultet...; gloria Libani data est illi, honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt gloriam Jehovae et honorem Dei nostri" (xxxv. 1, 2);
agitur hic de illuminatione gentium: illarum ignorantia veri et boni significatur per "desertum et locum aridum;" illarum gaudium ex instructione in veris et illuminatione, per "laetari, exultare et florere;" "gloria Libani" quae data illis significat Divinum Verum, et "honor Carmeli et Scharonis" significat Divinum Bonum, quae recipiunt; inde est quod etiam dicatur, "Illi videbunt gloriam Jehovae et honorem Dei nostri.

[12] In Apocalypsi,
"Gentes, quae servatae sunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem ad eam adferent: ...et adferetur in eam gloria et honor gentium" (xxi. 24, 26);
haec dicta sunt de Nova Hierosolyma, per quam significatur Nova Ecclesia in caelis et in terris; per "gentes" ibi significantur omnes qui in bono sunt; et per "reges terrae" omnes qui in veris ex bono; de utrisque dicitur quod "adferent gloriam et honorem in illam," et per id intelligitur cultus ex bono amoris in Dominum, et ex veris fidei quae ex bono charitatis erga proximum.

AE n. 289

Apocalypsis Explicata n. 289

289. "Sedenti super throno, at Viventi in saecula saeculorum." Quod significet a quo omnia caeli et ecclesiae, et vita aeterna, constat ex significatione "throni," cum de Domino, quod in genere sit totum caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens; et quia per hoc caeli existunt, ideo per "thronum" hic significantur omnia caeli et ecclesiae (de qua supra, n. 253 [a]); quod "Sedens super throno" sit Dominus, videatur etiam supra (n. 267, 268); et ex significatione "Viventis in saecula saeculorum," quod sit quod vita aeterna sit ab Ipso (de qua supra, n. 84); per "Viventem" enim significatur quod solus Vita, et inde quod omne vitae quod apud angelos et apud homines sit ab Ipso, et per "saecula saeculorum" significatur aeternum. Quod "saecula saeculorum" significent aeternum, est quia illa in mundo significant tempora quoad omnem eorum durationem; in caelo autem, ubi tempora qualia in mundo non dantur, significant aeternum: sensus enim litterae Verbi est ex talibus quae in mundo sunt, sensus autem spiritualis ejus ex talibus quae in caelo sunt, et hoc ob causam ut Divinum desinat in naturalia quae mundi sunt ut in sua ultima, ac in illis quiescat et super illis subsistat: inde est quod "saecula saeculorum" dicantur, et non dicatur aeternum.

AE n. 290

Apocalypsis Explicata n. 290

290. [Vers. 10.]"Procidebant viginti et quatuor seniores coram Sedente super throno." Quod significet humiliationem et tunc agnitionem ab illis qui in vero ex bono sunt, quod a Domino omnia caeli et ecclesiae, constat ex significatione "procidere," quod sit humiliatio et tunc agnitio corde; ex significatione "viginti et quatuor seniorum," quod sint qui in vero ex bono sunt (de qua supra, n. {1}270); et ex significatione "Sedentis super throno," quod sit Dominus a quo omnia caeli et ecclesiae (de qua mox supra, n. 289). In hoc versu et in sequentibus hujus capitis agitur de receptione Divini Veri et Divini Boni ab angelis caeli et ab hominibus ecclesiae; in mox praecedente autem versu, agitur de Domino quod ab Ipso Divinum Verum et Divinum Bonum procedat; hoc significatur per quod "Animalia dederint gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super throno, et Viventi in saecula saeculorum" (videatur supra, n. 288 [, 289]); ac illud, nempe receptio et agnitio, significatur per quod "seniores prociderint coram Sedente super throno, et adoraverint Viventem in saecula saeculorum;" per "procidere" enim significatur humiliatio, receptio et agnitio, et per "viginti et quatuor seniores" significantur omnes qui in vero ex bono sunt tam in caelis quam in terris.

[2] Sciendum est quod receptio Divini Veri ac Divini Boni, et agnitio corde quod a Domino omnia caeli et ecclesiae sint ac vita aeterna, solum detur apud illos qui in vero ex bono sunt; causa est, quia illi soli in amore et fide sunt, et qui in his sunt illi conjuncti sunt Domino quoad animam et quoad cor: in haec influit Dominus, et non in illa quae modo sunt ex memoria et inde loquela; memoria enim est modo introitus ad hominem, et sicut atrium per quod intratur; est sicut ventriculus ruminatorius apud aves et bestias, cui etiam memoria apud hominem correspondet: in homine sunt quae in ejus voluntate et inde intellectu, seu quod idem, quod in ejus amore et inde fide. Sive dicatur de homine quod sit in bono et vero, sive in amore et fide, idem est; quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est fidei.

AE n. 291

Apocalypsis Explicata n. 291

291. "Et adorabant Viventem in saecula saeculorum." Quod significet humiliationem et tunc agnitionem quod a Domino vita aeterna, constat ex significatione "procidere et adorare," quod sit humiliatio et tunc agnitio corde; et ex significatione "Viventis in saecula saeculorum," quod sit quod a Domino vita aeterna (de qua mox supra, n. 289). Humiliatio et tunc agnitio corde dicitur, nempe quod a Domino sit omne bonum et omne verum, et inde omnis intelligentia, sapientia et felicitas; (haec enim agnitio) non datur apud aliquem nisi dum in humiliatione est; nam cum in humiliatione est, tunc remotus est a suo proprio; et proprium hominis non quicquam boni et veri a Domino recipit et agnoscit, est enim proprium hominis non nisi quam malum, et malum rejicit omne bonum et omne verum caeli et ecclesiae: inde constare potest cur humiliatio, et unde est quod per "procidere et adorare" significetur humiliatio et tunc agnitio corde.

AE n. 292

Apocalypsis Explicata n. 292

292. "Et abjiciebant coronas suas coram throno." Quod significet humiliationem et tunc agnitionem corde quod nihil boni ex illis, sed quod omne a Domino, constat ex significatione "coronae," quod sit bonum et inde sapientia (de qua supra, n. 272); et ex significatione "abjicere coram throno," seu ibi demittere, quod sit ex humiliatione agnoscere quod id non a semet sed a solo Domino, nam "abjicere" est sibi abdicare, et "demittere coram throno" est agnoscere quod id a solo Domino. Bonum quod hic per "coronas" significatur, est bonum amoris et charitatis; hoc bonum influit a solo Domino, ac recipitur ab angelis caeli et ab hominibus ecclesiae in veris quae ex Verbo. Vera quae ex Verbo apud angelum et apud hominem in eorum memoria sunt; exinde Dominus evocat illa et conjungit bono quantum angelus aut homo in affectione veri spirituali est, quae ei est quando vivit secundum vera ex Verbo. Conjunctio fit in interiori seu spirituali homine, et inde fit in exteriore seu naturali homine. Conjunctio illa facit ecclesiam apud hominem dum in terris vivit, et postea facit caelum apud illum: inde patet quod absque illa conjunctione nemo possit salvari, tum quod nulla conjunctio boni et veri detur nisi homo vivat vitam amoris: vivere vitam amoris est facere praecepta Domini, nam amare est facere; quod enim homo amat hoc vult et hoc facit; quod autem non amat hoc non vult et ideo non facit.

AE n. 293

Apocalypsis Explicata n. 293

293. "Dicentes," [Vers. 11.] "Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem." Quod significet meritum et justitiam quae Divino Humano Domini, quod ex eo sit omne Divinum Verum et Divinum Bonum, ac salvatio, constat ex significatione "Dignus es, Domine," quod sit meritum et justitia quae Divino Humano Domini (de qua sequitur); ex significatione "gloriae et honoris," cum de Domino, quod sint Divinum Verum et Divinum Bonum quae ab Ipso (de qua supra, n. 288); et ex significatione "potestatis," quod sit salvatio. Quod "potestas" hic salvationem significet, est quia omnis potestas Divina illam spectat ut finem; homo enim ex potestate Divina reformatur, et dein introducitur in caelum, et ibi detinetur a malo et falso ac tenetur in bono et vero; hoc nemo potest nisi solus Dominus: qui sibi potestatem illam vindicant, illi prorsus non sciunt quid salvatio, nam non sciunt quid reformatio, nec quid caelum apud hominem. Vindicare sibi potestatem Domini, est potestatem super Ipsum Dominum, quae potestas vocatur
"potestas tenebrarum" (Luc. {1}xxii. 53).

[2] Quod potestas, cum de Domino, principaliter spectet salvationem, constat ex his locis: Apud Johannem,
Jesus dixit, "Pater, ...dedisti" Filio "potestatem omnis carnis, ut omnes, quos dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam" (xvii. 2);
apud eundem,
"Quotquot receperunt dedit iis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (i. 12);
apud eundem,
"Ego sum Vitis, vos palmites; manens in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam" (xv. 5):
apud Marcum,
"Obstupuerunt super doctrina Ipsius, erat enim docens illos ut potestatem habens" (i. 22):
et apud Lucam,
"Cum potestate et potentia praecipit immundis spiritibus, et exeunt" (iv. 36):
praeter aliis in locis. Est quoque Domino potestas super omnia, quia est solus Deus; sed salvatio humani generis est principale potestatis, quia propter illam caeli et mundi creati sunt, ac illa est receptio Divini procedentis.

[3] Quod per "Dignus es, Domine," significetur meritum et justitia quae Divino Humano Domini, est quia "Dignus es" significat quod meruit. Meritum Domini est, quod cum in mundo fuit subjugaverit inferna, et omnia in caelis in ordinem redegerit, et quod glorificaverit Humanum suum, et hoc ex propria potentia; per hoc salvavit ex genere humano omnes qui credunt in Ipsum, hoc est, qui amant facere praecepta Ipsius (Joh. i. 12, 13). Hoc meritum etiam in Verbo vocatur "justitia," ac Dominus quoad Divinum Humanum ex illo vocatur
Jehovah Justitia" (Jerem. xxiii. 5,6; cap. xxxiii. 15, 16).
(De hoc merito seu de hac justitia Domini videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293, 294, et in (collectis ex) Arcanis Caelestibus, n. 300-306.)

AE n. 294

Apocalypsis Explicata n. 294

294. "Quia Tu creasti omnia." Quod significet quod ab Ipso omnis existentia et vita sit, ac caelum illis qui recipiunt, constat ex significatione "creare," quod sit quod omnia non solum a Domino exstiterint, sed etiam quod ab Ipso omnis vita sit; et quia in spirituali sensu Verbi non nisi quam de caelo et ecclesia agitur, ideo per "creare" hic primario significatur reformare, ita caelum dare illis qui recipiunt, hoc enim est reformare. Quod omnium existentia a Domino sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 7-12, et {1}137); et quod omnis vita (n. 9 ibi; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 278): sed hic per "creare" non significatur existentia et vita naturalis, sed existentia et vita spiritualis; haec per "creare" in Verbo ubivis significatur. Causa est quia existentia caeli et terrae non est finis creationis, sed est medium ad finem; finis creationis est ut humanum genus existat, ut ex eo sit caelum angelicum; et quia hoc finis est, ideo per "creare" significatur reformare, quod est caelum dare illis qui recipiunt. Fines sunt qui in sensu spirituali Verbi intelliguntur, sed in sensu litterae dicuntur modo media quae involvunt fines; hoc modo spirituale reconditum latet in littera Verbi.

[2] Quod "creare" significet reformare et regenerare homines et sic instaurare ecclesiam, constare potest ex locis in Verbo ubi dicitur, ut in sequentibus: Apud Esaiam,
"Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum et lignum olei, ...ut videant et cognoscant et attendant et intelligant una, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc" (xli. 19, 20);
agitur ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; "desertum" significat non bonum quia in ignorantia veri, omne enim bonum, in quod reformatur homo, non datur nisi per vera; "cedrus schittae" significat genuinum verum; "myrtus et lignum olei" significant bonum spirituale et bonum caeleste; inde patet cum de gentibus qui non in bono ecclesiae aut caeli sunt quia in ignorantia veri, quid significat "Dabo in deserto cedrum schittae, et myrtum et lignum olei:" "ut videant, cognoscant, attendant et intelligant una," significat cognitiones, intellectum, perceptionem et affectionem quae amoris boni et veri; haec quia significantur, patet quod "Sanctus Israelis creaverit hoc" significet reformationem, ita quod "creare" sit reformare.

[3] Apud eundem,
"Sic dixit Jehovah Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, ...nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu; ...adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae; omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi, et feci; ...Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis, Rex vester" (xliii. 1, 6, 7, 15);
agitur etiam ibi de instauratione ecclesiae apud gentes; ex reformatione eorum Jehovah dicitur "Creator et Formator;" quare dicitur "Redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu." "Adduc filios meos e longinquo et filias meas ab extremitate terrae," significat gentes quae extra ecclesiam, quae recipiunt vera et bona ecclesiae a Domino; "longinquum" et "extremitas terrae" significat qui extra ecclesiam, "terra" est ecclesia; "filii" sunt qui recipiunt vera, et "filiae" qui recipiunt bona: hi dicuntur "creati, formati et facti in gloriam;" "gloria" est Divinum Verum quod recipiunt.

[4] Apud Davidem,
"Cor mundum crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalm. li. 12 [B. A. 10]);
"cor mundum creare" significat reformare quoad bonum amoris; "spiritum firmum innovare in medio mei" significat reformare quoad verum fidei; "cor" enim significat bonum amoris, et "spiritus" vitam secundum Divinum Verum, quae est fides veri.

[5] Apud eundem,
"Quare frustra creasti filios hominis? ...Ubi misericordiae tuae priores?" (Psalm. lxxxix. 48, 50 [B. A. 47, 49];)
"creare filios hominis" significat reformare per Divinum Verum; "filii hominis" sunt illi qui in Divinis veris, ita abstracte Divina vera.

[6] Apud eundem,
"Timebunt gentes nomen Jehovae, et omnes reges terrae gloriam tuam, quod aedificaverit Jehovah Zionem: ...scribetur hoc in generationem (posteriorem), et populus qui creabitur laudabit Jah" (Psalm. cii. 16, 17, 19 [B. A. 15, 16, 18]);
agitur ibi de reformatione; per "gentes quae timebunt nomen Jehovae" intelliguntur qui in bono sunt; et per "reges terrae," qui in veris ex bono sunt; per "aedificare Zionem" significatur instaurare ecclesiam ("Zion" est ecclesia); per "populum qui creabitur et laudabit Jah" significantur omnes illi qui reformantur.

[7] Apud eundem,
"Das illis, colligunt, aperis manum tuam, saturantur bono; ...emittis spiritum tuum, creantur, et renovas facies terrae" (Psalm. civ. 28, 30);
quod hic "creare" sit reformare, patet; nam per "dare illis, colligunt," significatur quod recipiant vera quae dantur a Domino; per "aperis manum, saturantur bono," significatur quod recipiant bonum quod a Domino influit; per "emittere spiritum, creantur," significatur quod quoad vitam secundum Divinum Verum reformentur; et per "renovas facies terrae" significatur instauratio ecclesiae.

[8] Apud Esaiam,
"Tollite in altum oculos, et videte, quis creavit haec? qui educit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat: ...Deus ab aeterno, Jehovah creans fines terrae non fatigatur" (xl. 26, 28);
agitur etiam hic de reformatione, quae significatur per "creare;" per "exercitum" quem educet, significantur omnia vera et bona; per "nomine vocare," significatur receptio secundum quale cujusvis; per "creare fines terrae," significatur instaurare ecclesiam, ita reformare illos qui ibi.

[9] Apud Ezechielem,
"In Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, ...in die quo creatus es praeparata sunt: ...perfectus tu in viis tuis {1}a die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te" (xxviii. 13, 15);
haec dicta sunt de rege Tyri, per quem significantur illi qui in veris sunt et per illa in bono; de illis dicitur quod "in horto Dei fuerint," et quod "omnis lapis pretiosus tegumentum eorum;" per "hortum Dei" significatur intelligentia, et per "lapides pretiosos," qui ibi etiam nominantur, significantur cognitiones veri et boni; hae dicuntur "tegumentum" quia in naturali homine sunt, ac naturalis homo tegit spiritualem: haec dicuntur "praeparata in die quo creati sunt," hoc est, in die quo reformati: inde patet quid significatur per "Perfectus tu in viis tuis a die quo creatus es."

[10] Apud Esaiam,
"Creabit Jehovah super omne habitaculum (montis) Zionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ...et splendorem ignis flammae noctu; nam super omni gloria obtegumentum" (iv. 5);
per "Zionem significatur ecclesia quoad Verbum; sensus Verbi internus seu spiritualis quoad bonum intelligitur per "habitaculum ejus;" sensus externus seu litteralis quoad vera intelligitur per "nubem interdiu," et quoad bonum per "splendorem ignis flammae noctu;" hic sensus, quia tegit et recondit spiritualem, vocatur "tegumentum super omni gloria" ("gloria" est sensus spiritualis): haec quoque dicuntur "creata," quia sunt vera caeli et ecclesiae.

[11] Apud Malachiam,
"Nonne Deus unus creavit nos? Quare perfide agimus?" (ii. 10;)
quia per "creavit nos" significatur reformavit ut essent ecclesia, ideo dicitur "Quare perfide agimus?"

[12] Apud Esaiam,
"Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram, ...dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa" (xlii. 5);
per "creare caelos, et expandere illos," et per "extendere terram" significatur reformare; per "caelos" significantur et caeli et interna ecclesiae, interna etiam ecclesiae sunt caeli apud homines ibi; et per "terram" significatur externum ecclesiae; quae "expandi et extendi" dicuntur cum multiplicantur vera ex bono; quod reformatio per illa significetur, patet, nam dicitur "dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa."

[13] Apud eundem,
"Jehovah creans caelos, ...formans terram et faciens illam, ...non inanitatem creavit eam, ad habitandum formavit eam" (xlv. 12, 18);
per "caelos" et per "terram" et per "creare" hic similia quae in loco supra allato significantur; per "non inanitatem creavit eam" significatur quod non sit absque vero et bono, in quibus sunt reformati; carentia eorum est "inanitas;" per "ad habitandum formavit eam" significatur quod ad vivendum secundum illa et ex illis, "habitare" enim significat vivere.

[14] Apud eundem,
"Ecce Ego creans caelum novum et terram novam; ...laetamini et exultate in aeternum quae Ego creans: ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam" (lxv. 17, 18);
per "creare caelum novum et terram novam" non intelligitur caelum aspectabile et terra habitabilis, sed nova ecclesia interna et externa; "caelum" est internum ecclesiae, et "terra" est externum ejus; (quid internum ecclesiae et quid externum ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 246;) ideo dicitur, "Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem et populum ejus laetitiam;" "Hierosolyma" est ecclesia, "exultatio" est jucundum ejus ex bono, et "laetitia" est jucundum ejus ex vero.

[15] Simile per "caelum novum et terram novam" significatur apud eundem prophetam, cap. lxvi. 22; et simile per "caelum novum et terram novam" in Apocalypsi, cap. xxi. 1; et simile per illa in capite primo Geneseos,
In principio creavit Jehovah caelum et terram; "et terra erat vacua et inanis, et tenebrae super faciebus abyssi; et Spiritus Dei se movebat super faciebus {1}aquarum: et dixit Deus, Fiat lux, et facta est lux; ...et creavit Deus hominem in imaginem suam, in imaginem Dei creavit eum: masculum et feminam creavit eos" (i. 1-3, 27);
agitur ibi de instauratione Ecclesiae Primae in hac Tellure; reformatio hominum illius ecclesiae quoad internum et quoad externum eorum, intelligitur per creationem caeli et terrae, in eo capite; quod prius nulla ecclesia, quia homines absque bono et vero erant, significatur per quod "terra esset vacua et inanis;" et quod in densa ignorantia et quoque in falsis prius fuerint, significatur per quod "tenebrae super faciebus abyssi;" prima eorum illuminatio significatur per quod "Spiritus Dei se moverit super faciebus {1}aquarum; et dixerit Deus, Fiat lux, et facta est lux:" per "Spiritum Dei" significatur Divinum Verum procedens a Domino, et per "movere se super faciebus {1}aquarum" significatur illustratio; simile per "lucem" significatur, et per "facta est lux" significatur receptio Divini Veri. Quod "Deus creaverit hominem in imaginem suam," significat ut esset in amore boni et veri, et corresponderet caelo ut ejus instar; amor enim boni et veri est "imago Dei," et inde quoque caelum angelicum est imago Dei; quare etiam caelum angelicum in conspectu Domini est sicut unus Homo (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67, 68-72, 73-77, 78-86, 87-102); quod "masculum et feminam creaverit eos," significat quod reformaverit quoad verum et bonum; "masculus" est verum et "femina" est bonum. Ex his patet quod non creatio caeli et terrae, sed quod nova creatio seu reformatio hominum Ecclesiae Primae, in eo capite et sequente describatur; et quod similia ibi intelligantur per "novum caelum et novam terram" et per creationem eorum, quae in locis mox supra allatis.

[16] Quod "creatio" in Verbo significet reformationem et instaurationem ecclesiae, quae fit per Divinum Verum quod procedit a Domino, etiam patet ex his apud Johannem,
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. ...Omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae non comprehenderunt: ...erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum; ...et mundus per Ipsum factus est; et mundus Ipsum non cognovit; ...et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis et vidimus gloriam Ipsius" (i. 1-5, 9, 10, 14);
per "Verbum" ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; quod omnia per illud creata sint, intelligitur per quod "omnia per Ipsum facta sint, et sine Ipso factum sit nihil quod factum est," et quod "mundus per Ipsum factus sit;" quia per "Verbum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ideo dicitur, "In Ipso vita erat, et vita erat lux hominem, ...erat lux vera;" "lux" significat Divinum Verum, ac "vita" omnem ex Divino Vero intelligentiam et sapientiam, nam haec facit ipsam vitam hominis, et quoque secundum illam est vita aeterna: praesentia Domini apud unumquemvis cum Divino suo Vero, ex quo vita et lux, intelligitur per "Lux in tenebris lucet, ...et illuminat omnem hominem venientem in mundum:" sed quod illi qui in falsis mali sunt non percipiant ita nec recipiant illud, intelligitur per quod "tenebrae non comprehenderint," et quod "mundus Ipsum non cognoverit;" "tenebrae" significant falsa mali. Quod sit Dominus quoad Divinum Humanum, qui hic per "Verbum" intelligitur, patet clare, nam dicitur, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius;" "gloria" etiam significat Divinum Verum. (Quod omnia per Divinum Verum procedens a Domino, quod hic intelligitur per "Verbum," creata sint, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 137, 139; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 263.) Inde quoque patet quod "facere" aut "creare" hic quoque significet facere hominem novum seu reformare; nam similiter hic ut in Libro Geneseos dicitur statim de "Luce," quae quod significet Divinum Verum procedens, per quod omnes reformantur, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 126-140), et in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 49).

AE n. 295

Apocalypsis Explicata n. 295

295. "Et per voluntatem tuam sunt et creata sunt." Quod significet quod per Divinum Bonum sint et per Divinum Verum existant, constat ex significatione "voluntatis," cum de Domino, quod sit Divinus Amor; ex significatione "sunt" seu "esse," quod sit bonum amoris, hic Divinum Bonum Divini Amoris receptum (de qua sequitur); et ex significatione "creata sunt" seu "creari," quod sit Divinum Verum etiam receptum, ita per id reformati. Quod "creari" significet existere, est quia illi solum dicuntur existere qui reformati sunt; in illis enim vita est, et illis intelligentia et sapientia est: at qui non reformati sunt, in illis non vita est sed mors spiritualis, nec illis intelligentia et sapientia est, sed insania et stultitia; inde nec dicuntur existere. De omni re quae apparet ad aliquem sensum, quidem dicitur existere; at non de homine spiritualiter, nisi in bono et vero sit: creatus enim est homo ut sit vivus, intelligens et sapiens; quare cum est mortuus, insanus et stultus, tunc non quatenus homo existit. Sunt duo quae faciunt ut homo sit homo, nempe bonum et verum, utrumque a Domino; bonum est esse vitae ejus, verum autem est existere vitae inde; nam omne verum existit ex bono, est enim forma boni et inde quale boni; et quia bonum est esse vitae, et verum est existere vitae inde, et per "creari" significatur existere, inde est quod dicatur, quod "per voluntatem tuam sint et creata sint." Hoc nunc est spirituale in his verbis.

[2] Quod "voluntas," cum de Domino, sit Divinus Amor, est quia ipsum Divinum, ex quo omnia, est Divinus Amor. Inde apparet Dominus coram angelis ut Sol igneus et flammans, et hoc ex causa quia amor in spirituali mundo apparet ut ignis: unde est quod "ignis" in Verbo, cum de Domino, de caelo et de ecclesia, significet amorem. Ex illo Sole in caelis procedit calor et lux; et calor ibi est Divinum Bonum procedens, ac lux est Divinum Verum procedens. (Sed haec plenius ostensa videantur in opere De Caelo et Inferno, De Sole Caeli, n. 116-125; et De Calore et Luce in Caelo, n. 126-140.) Et quia Ipsum Divinum, a quo omnia, est Divinus Amor, ideo quoque "voluntas," cum de Ipso, est Divinus Amor, quod enim ipse Amor vult, hoc est bonum Amoris; verum quod vocatur fidei, est modo medium ut existat bonum, et dein ut existat ex bono. Ex hac origine est apud hominem voluntas et intellectus: voluntas est receptaculum boni amoris apud illum, et intellectus est receptaculum veri fidei apud illum. Intellectus est medium ut reformetur voluntas, et dein ut voluntas appareat in forma qualis est per intellectum. Inde etiam patet quod voluntas sit esse vitae hominis, et intellectus existere vitae inde. (Sed haec etiam plenius ostensa videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur De Voluntate et Intellectu, n. 28-35.)

[3] Quia voluntas hominis est amor ejus, et voluntas Dei est Divinus Amor, constare potest quid in spirituali sensu intelligitur per "facere voluntatem Dei" et "voluntatem Patris;" quod nempe sit amare Deum supra omnia et proximum sicut se ipsum; et quia amare est velle, ita quoque est facere; quod enim homo amat hoc vult, et quod vult etiam facit; inde per "facere voluntatem Dei" seu "Patris," intelligitur facere praecepta seu vivere secundum illa ex affectione amoris seu charitatis. Haec intelliguntur per "voluntatem Dei" et "Patris" in sequentibus his locis: Apud {1}Johannem,
"Deus peccatores non audit, sed si quis colit Deum, et voluntatem Ipsius facit, hunc audit" (ix. 31):
apud {2}Matthaeum, (faciens voluntatem Patris qui est in caelis, intrabit in regnum caelorum,)
"Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris qui est in caelis" (vii. 21):
apud eundem,
"Veniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo ita in terra" (vi. 10):
apud eundem,
"Non est voluntas coram Patre, ut pereat unus de pusillis" (xviii. 14);
quod "voluntas" Ipsius ne pereat unus de pusillis, sit amor, patet: "voluntas Patris" dicitur, quia per "Patrem" intelligitur Divinum Bonum. Apud {3}Johannem,
"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis, petatis, et fiet vobis" (xv. 7);
quod fiet illis quicquid volunt et petunt, qui manent in Domino, et in quibus verba Ipsius manent, est quia tunc non aliud volunt quam quod Dominus dat illis velle, et hoc est bonum, et bonum est ab Ipso.

[4] Voluntas Domini vocatur "beneplacitum" Ipsius in Veteri Testamento, et pariter significat Divinum Amorem; et facere illud seu voluntatem Ipsius significat amare Deum et proximum, ita vivere secundum praecepta Domini, quoniam hoc est amare Deum et proximum, et quoniam hoc descendit ex amore Domini; nemo enim potest amare Dominum et proximum nisi ex Domino, est enim id ipsum bonum homini, et omne bonum est a Domino. Quod "beneplacitum" illa significet, patet ab his locis: Apud Esaiam,
"In ira mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui" (lx. 10);
"in ira percutere," significat tentationem; "in beneplacito misereri," significat liberationem, ex amore ("misereri" est ex amore benefacere egentibus).

[5] Apud Davidem,
"Precatio mea erga Te, Jehovah, tempore beneplaciti; Deus, propter magnitudinem misericordiae responde mihi in veritate salutis tuae" (Psalm. lxix. 14 [B. A. 13]);
"tempus beneplaciti Jehovae" significat acceptationem ex amore; "tempus" significat statum existentem cum dicitur de hominibus, at perpetuum existens cum de Jehovah, ita Amorem Ipsius, quia hic perpetuus est; auditio et adjuvatio ex Amore per Divinum procedens, quod est Divinum Verum, significatur per "propter magnitudinem misericordiae responde mihi in veritate salutis tuae."

[6] Apud {1}Esaiam,
"Dixit Jehovah, In tempore beneplaciti respondi tibi, et in die salutis adjuvi te" (cap. xlix. 8);
"tempus beneplaciti" seu voluntatis etiam hic significat Divinum Amorem; "respondere" significat opem ferre et benefacere.

[7] Apud {2}eundem,
"Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, ...ad consolandum omnes lugentes" (lxi. 2);
haec de adventu Domini; et per "annum beneplaciti" significatur tempus et status hominum ecclesiae quando ex amore opitulandi; quare etiam dicitur "ad consolandum omnes lugentes."

[8] Apud Davidem,
"Tu benedicis justo, sicut clipeo beneplacito circumdabis eos" (Psalm. v. 13 [B. A. 12]);
hic "beneplacitum" manifeste pro Divino Amore, ex quo Dominus omnes tutatur; tutela Ipsius ex Amore significatur per "sicut clipeo circumdabis eos."

[9] Apud eundem,
Jehovah "aperiens manum, et satians omne vivens beneplacito" (Psalm. {1}cxlv. 16);
per "aperire manum" significatur donare bono; et per "satiare omne vivens beneplacito" significatur locupletare Divino Vero ex Amore omnes qui recipiunt vitam ab Ipso.

[10] Apud Mosen,
"De pretiosis terrae et de plenitudine ejus, et beneplacitum Habitantis in rubo, veniant capiti Josephi, et vertici Naziraei fratrum ejus. ...Naphthali satur beneplacito et benedictione Jehovae" (Deutr. xxxiii. 16 [, 23]);
per "Josephum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum spirituale, in sensu interno regnum spirituale, et in externo salvatio, fructificatio boni et multiplicatio veri (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417); exinde constare potest quid significatur per quod Josepho "de pretiosis terrae et plenitudine ejus, et beneplacitum Habitantis in rubo:" "pretiosa terrae" sunt bona spiritualia et inde vera quae ecclesiae; "terra" est ecclesia, "beneplacitum Habitantis in rubo" est Divinus Amor Veri Domini; "rubus" in qua etiam Dominus apparuit coram Mose, significat Divinum illum Amorem: "caput Joseph;" significat sapientiam quae interni hominis, et "vertex Naziraei fratrum ejus" significat intelligentiam et scientiam quae externi hominis: "Naphthali," a luctationibus dictus, significat tentationes, ac consolationem et benedictionem ex Divino Amore post illas, quae intelligitur per "satur beneplacito et benedictione Jehovae."

[11] Apud Esaiam,
"Num hoc vocabis jejunium, et diem beneplaciti Jehovae? ...Nonne frangere famelico panem tuum, et, ...quum videris nudum obtexeris eum?" (lviii. 5 [, 7];)
quod per "beneplacitum Jehovae," cum de hominibus significetur vivere secundum praecepta Ipsius, quod est amare Deum et proximum (ut supra dictum est) patet, nam dicitur quod "beneplacitum Ipsius sit frangere famelico panem, et obtegere nudum;" per "frangere famelico panem" significatur ex amore bonum facere proximo qui desiderat bonum, et per "obtegere nudum" significatur instruere veris eum qui desiderat instrui.

[12] Apud Davidem,
"Facere beneplacitum tuum" (seu voluntatem tuam), "Deus mi, desideravi, et lex tua in visceribus meis" (Psalm. xl. 9 [B. A. 8]);
apud eundem,
"Doce me facere beneplacitum tuum; ...Spiritus tuus bonus ducat me in terra rectitudinis" (Psalm. cxliii. 10):
apud eundem,
"Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius facientes beneplacitum Ipsius" (Psalm. ciii. 21);
"facere beneplacitum" Jehovae Dei, significat vivere secundum praecepta Ipsius; hoc beneplacitum seu voluntas Ipsius est, quia ex Divino Amore vult ut omnes salventur, et per id salvantur. Vox "beneplaciti" in lingua Hebraea etiam significat voluntatem; nam quicquid secundum voluntatem fit, hoc beneplacet; ac Divinus Amor non aliud vult quam ut Amor ex Ipso sit apud angelos et homines, et tunc Amor Ipsius apud illos est quando amant vivere secundum praecepta Ipsius. Quod hoc sit amare Dominum, docet Ipse apud Johannem (Cap. xiv. 15, 21, 23, 24; cap. xv. 10, 14; cap. xxi. 15-17).

[13] Quod "voluntas" significet amorem in opposito sensu, nempe amorem mali et amorem falsi, constat apud Johannem,
Quotquot Jesum receperunt, "dedit eis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (i. 12, 13);
"credere in nomen" Domini significat vivere secundum praecepta doctrinae Ipsius. Quod "nomen" Domini significet omnia per quae colitur, ita omnia amoris et fidei, videatur supra (n. 102 [a], 135); "qui non ex sanguinibus" significat qui non in vita contra bonum et verum; "non ex voluntate carnis" significat qui non in amore mali; qui "non ex voluntate viri" significat qui non in amore falsi. (Quod "caro," cum de homine, sit ejus proprium voluntarium, ita malum, videatur n. 148, 149, 780, 999, 3813, 8409, 10283; et quod "vir" sit hominis proprium intellectuale, quod est falsum, n. 4823.)

AE n. 296

Apocalypsis Explicata n. 296

296. CAPUT |V|
1. Et vidi in dextra Sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem.
2. Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire librum, et solvere sigilla ejus?
3. Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum.
4. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum.
5. Et unus ex senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce vicit Leo qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere septem sigilla ejus.
6. Et vidi, et ecce in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram.
7. Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno.
8. Et cum accepisset librum, quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno, habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum.
9. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et gente.
10. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terra.
11. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum thronum et Animalia et seniores; et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum.
12. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem.
13. Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum.
14. Et quatuor Animalia dicebant Amen; et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.

EXPLICATIO.
VERSUS 1.
"Et vidi in dextra Sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem."
1. "Et vidi in dextra Sedentis super throno," significat Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam [n. 297, 298]; "librum scriptum intus et a tergo," significat statum vitae omnium in caelo et in terra, in communi et in particulari [n. 299]; "obsignatum sigillis septem," significat prorsus reconditum [n. 300].

AE n. 297

Apocalypsis Explicata n. 297

297. [Vers. 1.] "Et vidi in dextra Sedentis super throno." Quod significet Dominum quoad omnipotentiam et quoad omniscientiam, constat ex significatione "dextrae," cum de Domino, quod sit omnipotentia et quoque omniscientia (de qua sequitur); et ex significatione "Sedentis super throno," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum in caelo, "thronus" enim significat in genere caelum, in specie caelum spirituale, et abstracte Divinum Verum procedens, ex quo caelum et per quod judicium (videatur supra, n. 253). Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno," et quoque per "Agnum" qui ex Sedente super throno accepit librum, est quia per "Sedentem super throno" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Agnum" Dominus quoad Divinus Verum: sunt enim duo quae procedunt a Domino ut Sole caeli, nempe Divinum Bonum ac Divinum Verum; Divinum Bonum a Domino vocatur "Pater in caelis," et hic intelligitur per "Sedentem super throno," ac Divinum Verum a Domino vocatur "Filius hominis," hic autem "Agnus ;" et quia Divinum Bonum neminem judicat, sed Divinum Verum, ideo hic dicitur quod "Agnus acceperit librum a Sedente super throno." Quod Divinum Bonum neminem judicet sed Divinum Verum, intelligitur per Domini verba apud Johannem,
"Non Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio,....quia Filius hominis est" (v. 22,27);
per "Patrem" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Filium hominis" Dominus quoad Divinum Verum. Quod Divinum Bonum non judicet quemquam, est quia illud explorat neminem; sed Divinum Verum, hoc enim explorat unumquemvis. At usque sciendum est quod Ipse Dominus nec judicet aliquem ex Divino Vero quod procedit ab Ipso, hoc enim unitum est Divino Bono ita ut sint unum, sed quod homo spiritus se ipsum judicet; est enim Divinum Verum ab ipso receptum quod illum judicat; et hoc quia apparet sicut Dominus judicet, ideo in Verbo dicitur quod omnes judicentur a Domino: hoc quoque docet Dominus apud Johannem,
Jesus dixit, "Si quis audiverit mea verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum, non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum; qui spernit Me, et non accipit verba mea, habet judicantem se, verbum quod locutus sum, illud judicabit illum in extremo die" (xii. 47,48).

[2] Cum Judicio enim ita fit :-Dominus praesens est apud omnes, et ex Divino Amore vult salvare omnes, et quoque vertit et adducit ad Se omnes. Qui in bono sunt et inde veris, illi sequuntur, nam applicant se; at qui in malo sunt et inde falsis, non sequuntur, sed vertunt se retro a Domino, et vertere se retro a Domino est a caelo ad infernum: omnis enim homo spiritus est vel suum bonum et inde verum, vel est suum malum et inde falsum; qui est bonum et inde verum, ille se adduci patitur a Domino; at qui est malum et inde falsum, ille non se adduci patitur, hic omni vi et conatu renititur, vult enim ad suum amorem, hunc spirat et animat; quare ad illos cupit qui in simili amore mali sunt. Exinde constare potest quod non Dominus judicet aliquem, sed quod Divinum Verum receptum judicet ad caelum illos qui receperunt Divinum Verum corde, hoc est, amore; et ad infernum illos qui non receperunt Divinum Verum corde, et qui negaverunt illud. Ex his constare potest quomodo intelligendum quod Dominus dixerit, quod "omne judicium sit Filio quia Filius hominis est," et alibi, quod "non venerit ut judicet mundum, sed ut salvet mundum," et quod "Verbum quod locutus est judicaturum sit illum."

[3] Sed haec talia sunt quae non cadunt in intelligentiam propriam hominis, sunt enim inter arcana sapientiae angelorum. (Sed usque de hac re aliquid elucidatum est in opere De Caelo et Inferno, n. 545-551, ubi actum est de eo, Quod Dominus neminem in Infernum conjiciat, sed quod ipse spiritus semet.) Quod Dominus sit qui intelligitur per "Sedentem super throno," et non alius quem distinguunt ab Ipso et vocant "Deum Patrem," constare unicuivis potest ex eo, quod non aliud Divinum fuerit quod Dominus vocavit "Patrem" quam suum Divinum; hoc enim assumpsit Humanum, quare hoc fuit Pater Ipsius; et quod hoc sit infinitum, aeternum, increatum, omnipotens, Deus, Dominus, et prorsus nihil differens ab ipso Divino quod distinguunt ab Ipso et vocant "Patrem," constare potest a recepta Fide quae Athanasiana vocatur: ubi etiam dicitur
Quod nemo Eorum maximus et minimus et nemo Eorum primus et ultimus, sed prorsus aequales; et quod sicut unus ita alter infinitus, aeternus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, et tamen non tres infiniti sed unus, non tres aeterni sed unus, non tres increati sed unus non tres omnipotentes sed unus, non tres Dii et Domini sed unus.
Haec dicta sunt, ut sciatur quod non duo distincti intelligantur per "Sedentem super throno" et "Agnum," ac in sequentibus per "Deum" et "Agnum," sed quod per unum intelligatur Divinum Bonum et per alterum Divinum Verum in caelo, utrumque procedens a Domino. Quod Dominus intelligatur per "Sedentem super throno," constat etiam ex singulis in capite praecedente iv., ubi agitur de Throno et de Sedente super illo (quae videantur explicata a n. 258 ad 295): et praeterea apud Matthaeum,
"Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angelicum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae" (xxv. 31; cap.xix. 28,29);
tum apud Ezechielem,
"Super expansum quod super capite" cheruborum "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo aspectus Hominis super illo sedentis" (i. 26; cap. x. 1);
et apud Esaiam,
"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implentes templum" (vi. 1).

[4] Quia per "thronum" significatur caelum, et per "Sedentem super throno" Dominus quoad Divinum Ipsius in caelo, ideo dictum est supra, in capite iii.,
"Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo" ( [vers. 21]);
per quod significatur, quod erit in caelo ubi Dominus (videatur supra, n. 235 [b]); ac ideo infra in hoc capite dicitur
"Vidi, et ecce in medio throni Agnum stantem" (vers. 6);
et in capite {1}xxii.,
"Ostendit mihi fluvium aquae {2}vitae ... exeuntem ex throno Dei et Agni" (vers. 1);
per "thronum Dei et Agni" intelligitur caelum et Dominus ibi quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; "Deus" ibi est Dominus quoad Divinum Bonum, et "Agnus" quoad Divinum Verum: distinguitur hic inter utrumque, quia sunt qui recipiunt plus unum quam alterum; qui recipiunt Divinum Verum in bono illi salvantur, qui autem recipiunt Divinum Verum, quod est Verbum, non in bono, illi non salvantur, quoniam omne Divinum Verum est in Bono et non alibi; quare qui non recipiunt illud in bono, illi rejiciunt illud et negant illud, si non palam usque tacite, et si non ore usque corde; nam cor eorum est malum, et malum rejicit. Recipere Divinum Verum in bono, est in bono charitatis; nam qui in illo sunt, ii recipiunt.

AE n. 298

Apocalypsis Explicata n. 298

298. Quod "dextra," cum de Domino, significet et omnipotentiam et omniscientiam, est quia ad dextrum in caelo est meridies, et ad sinistrum ibi est septentrio, et per "meridiem" significatur Divinum Verum in luce, et per "septentrionem" Divinum Verum in umbra: et quia omnis potentia est Divino Bono per Divinum Verum, ideo per "dextram," cum de Domino, significatur omnipotentia; et quia omnis intelligentia et sapientia est Divino Bono per Divinum Verum, ac ad dextrum in caelo est Divinum Verum in luce, ut dictum est, ideo per "dextram," cum de Domino, etiam significatur omniscientia. (Quod ad dextrum in caelo sit meridies, et quod ibi sit Divinum Verum in luce, ac illi qui ibi in intelligentia et sapientia, et quod ad sinistrum ibi sit septentrio, et quod ibi sit Divinum Verum in umbra, videatur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153; quod omnis potentia sit ex Divino Bono per Divinum Verum, in eodem opere ubi agitur De Potentia Angelorum Caeli, n. 228-233; tum quod omnis intelligentia at sapientia etiam sit ex Divino Bono par Divinum Verum, in eodem opere ubi agitur De Sapientia Angelorum Caeli, n. 265-275; ac De Sapientibus et Simplicibus in Caelo, n. 346-356.)

[2] Quod "dextra," cum de Domino, significet et omnipotentiam et omniscientiam, et cum de hominibus potentiam et sapientiam, constat ex sequentibus his locis :-Apud Davidem,
"Septentrionem et dextram Tu creasti; Thabor et Chermon per nomen tuum exultabunt; Tibi brachium cum virtute; fortis est manus tua, exaltabitur dextra tua; justitia et judicium fulcrum throni tui; misericordia et veritas consistent ante facies tuas" (Psalm. lxxxix.13-15 [B.A. 12-14]);
quod per "dextram" hic intelligatur meridies, patet, nam dicitur, "Septentrionem et dextram Tu creasti;" ac "meridies significat Divinum Verum in luce, ita in supremo sensu (in quo de Domino) omnipotentiam et omniscientiam, quae sunt Divino Bono per Divinum Verum, ut supra dictum est. Quia utraque tam omnipotentia quam omniscientia significatur, ideo dicitur "Thabor et Chermon," "justitia et judicium," "misericordia et veritas:" per "Thaborem et Chermonem" significantur qui in Divino Bono ac in Divino Vero sunt, per "justitiam et judicium" significatur Divinum Bonum ac Divinum Verum, similiter per "misericordiam
et veritatem;" per utrumque simul in sensu spirituali significatur Divinum Bonum per Divinum Verum. Omnipotentia et omniscientia, quae sunt Divino Bono per Divinum Verum, significatur per "Tibi brachium cum virtute," et per "Fortis est manus tua, exaltabitur dextra tua."

[3] Apud eundem,
"Si oblitus fuero tui, Hierosolyma, oblita fuerit dextra mea" (Psalm.cxxxvii. 5);
"Hierosolyma" significat ecclesiam quoad doctrinam Divini Veri, et "dextra Jehovae" Divinum Verum in luce, quoniam (ut supra dictum est) ad dextram Domini in caelo sunt qui in luce et in sapientia ex Divino Vero: inde patet cur dicitur, "Si oblitus fuero tui, Hierosolyma, oblita fuerit dextra mea."

[4] Apud eundem,
"Ecce stolidus, non cognosco;.... sed Ego semper tecum, apprehendisti manum dextrae meae; in consilio tuo ducis me, et postea gloria acceptas me" (Psalm. lxxiii. 22-24);
quia per "manum dextrae," cum de homine, significatur sapientia quae ex Divino Vero, ideo dicitur, "Stolidus non cognosco,... in consilio tuo ducis me, et postea gloria acceptas me:" "in consilio ducere" est per Divinum Verum, et "gloria acceptare" est intelligentia beare; "gloria" enim, cum de Domino, significat Divinum Verum et Divinam Sapientiam; cum autem de homine, significat intelligentiam inde.

[5] Apud eundem,
"Jehovah custos tuus, Jehovah umbra tua super manu dextrae tuae; interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte " (Psalm. cxxi. [5,]6);
esse "umbra super manu dextrae" significat esse tutela contra malum et falsum; "umbra" ibi pro umbraculo ne laedatur, et "manus dextrae" pro potentia et sapientia ex Divino Vero, quae laederentur per malum et falsum nisi Dominus tutaretur: quia haec significantur, ideo dicitur, "Interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte;" per "solem" ibi significatur amor sui et inde omne malum, et per " lunam" falsum mali. (Quod haec per "solem" et "lunam" significentur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 122, 123; et in Arcanis Caelestibus, n. 2441, 7078, 8487, 9755, 10130, 10189, 10420, 10702.)

[6] Apud eundem,
"Sit manus tua, Jehovah, pro viro dextrae tuae, pro filio hominis confortasti Te" (Psalm. lxxx. I8 [B.A. 17]);
"sit manus tua, Jehovah," pro custodia ex omnipotentia et omniscientia; "vir dextrae," pro quo custodia, significat sapientem, et "filius hominis" intelligentem, utrumque per Divinum Verum.

[7] Apud eundem,
"Accinge gladium super femur, Potens decore tuo et in honore tuo; in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis, mansuetudinis et justitiae; docebit Te mirabilia dextra tua:....filiae regum inter pretiosas tuas; consistet regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris" (Psalm. x|l|v. 4,5,10 [B.A. 3,4,9]);
haec de Domino; "accingere gladium super femur," significat Divinum Verum pugnans ex Divino Bono, quare dicitur, "Potens decore et in honore tuo;" per "decus" significatur Divinum Verum, et per "honorem" Divinum Bonum: (videatur supra, n. 131 [a] et 288 [b]:) tum etiam dicitur, "In honore tuo conscende, equita super verbo veritatis;" per "in honore conscendere" significatur pugnare ex Divino Bono, et per "equitare super verbo veritatis" significatur pugnare ex Divino Vero, ita ex Divino Bono per Divinum Verum: omnipotentia et omniscientia Domini significantur per "Docebit Te mirabilia dextra tua;" "filiae regum" quae "inter pretiosas," significant affectiones veri; "regina" quae "ad dextram in auro optimo Ophiris," significat caelum et ecclesiam, et ibi illos qui in veris ex bono sunt; "dextra" est verum in luce, et "aurum Ophiris" est bonum amoris.

[8] Apud eundem,
"Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum. .....Domi- nus ad dextram tuam, percussit in die irae reges" (Psalm. cx. 1, 5;Matth. xxii. ({1}44; Marc. xii. 36; Luc. xx. 42,43);
quod haec de Domino dicta sint, notum est; per illa describitur pugna Domini in mundo contra inferna et subjugatio eorum, quae facta est ex Divino Bono per Divinum Verum: "dextra" ibi significat Divinum Verum: quare dicitur, " usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum ;" per" inimicos significantur inferna; per "ponere illos scabellum pedum" significatur prorsus subjugare: simile significatur per "Dominus ad dextram tuam, percussit in die irae reges;" "dies irae" est status pugnae, et "reges" sunt qui in falsis ex malo. Quod Dominus, cum in mundo fuit, induerit Divinum Verum ex Divino Bono, et quod per id subjugaverit inferna, ac omnia in caelis disposuerit in ordinem, videatur in opusculo De Ultimo Fudicio (n. 46), et in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 293, 294, 301, 303).

[9] Apud Evangelistas,
"Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex dextris potentiae" (Matth. xxvi. 63,64; Marc. xiv. 61,62; Luc. xxii. 69);
et apud Marcum,
"Dominus postquam locutus est illis, sublatus est in caelum, et consedit ex dextra Dei" (xvi. 19);
"sedere a dextris potentiae" et "a dextra Dei," significat omnipotentiam et omniscientiam quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum.

[10] Apud Esaiam,
"Corroboravi te, etiam adjuvi te per dextram justitiae meae :. ....Ego Jehovah Deus confirmans dextram tuam, dicens tibi, Ne timeto, Ego adjuvo te" (xli. 10,13);
"Corroboravi te, etiam adjuvi te,"significat ex omnipotentia et omniscientia, quae est [ex] Divino Bono per Divinum Verum, dare potentiam et intelligentiam; quare dicitur, "Sustentavi te per dextram justitiae meae ;" per "dextram" significatur Divinum Verum, et per "justitiam" Divinum Bonum; "confirmare dextram tuam," significat potentiam et sapientiam quae homini inde; quia utraque nempe omnipotentia et omniscientia, quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum, hic intelligitur, ideo dicitur "Jehovah Deus," Dominus enim ex Divino Bono dicitur "Jehovah," et ex Divino Vero "Deus" (videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, {1}4287, 4402, 7010, 9I67).

[11] Apud eundem,
"Dixit Jehovah Uncto suo Korescho, cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram illo gentes, et lumbos regum solvam, ad aperiendum coram illo januas, ut portae non claudantur" (xlv. 1);
per "Koreschum" in sensu repraesentativo intelligitur Dominus; omnipotentia et omniscientia Ipsius ex Divino Bono per Divinum Verum, ex quo in mundo subjugavit omnia inferna, et postea illa in aeternum subjugata tenet, significatur per "cujus apprehendi dextram, ad subjiciendum coram illo gentes, et lumbos regum solvam," tum per "ad aperiendum coram illo januas ut portae non claudantur;" per "gentes" quae coram illo subjicientur, significantur inferna quoad mala, et per "reges" quorum lumbos solvet significantur inferna quoad falsa; per "januas" quae "coram illo aperientur ut portae non claudantur," significatur quod Ipsi ex omniscientia manifesta sint omnia et ex omnipotentia potestas salvandi.

[12] Per "dextram" significatur omniscientia et omnipotentia quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum, etiam in sequentibus his locis :-Apud Davidem,
"Jehovah coram me jugiter, quia a dextra mea, non dimovebor" (Psalm.xvi. 8);
apud eundem,
Deus, "dextra tua sustentat me" (Psalm. xviii. 36 [B.A. 35]);
apud eundem,
"Deus,....justitia plena est dextra tua" (Psalm. xlviii. 11 [B.A. 10]);
apud Esaiam,
"Manus mea fundavit terram, et dextra mea pugillavit caelos" (xlviii. 13);
apud eundem,
"Juravit" Deus "per dextram suam, et per brachium roboris sui" (lxii. 8):
in Apocalypsi,
Filius hominis "habens in manu dextra stellas septem" (i. 16):
apud Davidem,
"Dextra Jehovae facit fortitudinem, dextra Jehovae exaltata" (Psalm.cxviii. 15,16).

[13] Quia per "dextram," cum de angelis et de hominibus, intelligitur sapientia et intelligentia quae illis est ex Divino Bono per Divinum Verum procedens a Domino, ideo
Visus est Zachariae "Angelus Domini stans a dextris altaris suffimenti" (Luc. i. 11);
Ac visus est angelus in monumento, ubi fuerat Dominus, sedens a dextris (Marc. xvi. 5,6);
Ac ideo oves dicuntur positae a dextris, et hirci a sinistris (Matth. xxv.33,34. seq.);
per "oves" ibi intelliguntur qui in veris ex bono sunt, seu in fide veri ex bono charitatis; per "hircos" autem intelliguntur qui in fide absque charitate, quae fides vocatur sola fides, et in se spectata est nulla fides.

[14] Quia "dextra" talia significabat, ideo Aharon et filii ejus cum inaugurabantur in sacerdotium,
Sanguis spargebatur super eorum auriculam dextram, et super eorum dextrae manus et dextri pedis pollicem (Exod. xxix 20);
per "sanguinem" ibi significatur Divinum Verum ex Divino Bono; per "auriculam dextram" significatur perceptivum veri ex bono; per "dextram manum" et "dextrum pedem" significatur intelligentia et potentia veri ex bono in interno seu spirituali homine et in externo seu naturali, et per "pollicem" significatur plenum.

[15] Quoniam pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, quare etiam "dextra ;" et in eo sensu significat "dextra" falsum ex malo, ac ratiocinationem et pugnam ejus contra verum ex bono :-Ut apud Davidem,
"Exaltasti dextram inimicorum ejus" (Psalm. lxxxix. 43 [B.A. 42]):
apud eundem,
"Quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum dextra mendacii"(Psalm. cxliv. 8,11):
apud Esaiam,
"Ut non eripiat animam suam, nec dicat, Nonne mendacium in dextra mea?" (xliv. 20:)
in Apocalypsi,
Accipient characterem bestiae "in manu dextra aut in frontibus" (xiii.16; cap. xiv. 9).
Quod "dextra," cum de malis, significet falsum ac inde ratiocinationem et pugnam contra verum, est quia plagae apud illos qui in malo sunt oppositae sunt plagis quae apud illos qui in bono sunt; et sic ad eorum dextram sunt vera in densa caligine, sed falsa sicut in maximo lumine. (Quod plagae in mundo spirituali illis qui in malo sunt oppositae sint plagis quae illis qui in bono sunt,videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 151,152: causa, n. 122,123.)

AE n. 299

Apocalypsis Explicata n. 299

299. "Librum scriptum intus et a tergo."-Quod significet statum vitae omnium in caelo et in terra, in communi et in particulari, constat ex significatione "libri," hic "libri vitae," quod sit quod a Domino inscriptum seu implantatum est hominis spiritui, hoc est, cordi et animae, seu quod idem, quod ejus amori et fidei (de qua supra, n. 199); inde per "librum" hic significatur status vitae omnium in caelo et in terra, et per "scriptum" significatur quod implantatum est a Domino; (quod "scribere" significet implantare, videatur etiam supra, n. 222;) et ex significatione "intus et a tergo," quod sit quod est cordi et animae seu amori et fidei: amor enim est intus apud hominem et spiritum, quia facit ejus vitam; fides autem, nisi in ejus amore sit, non est intus apud illum, sed post seu a tergo; fides enim quae fides prorsus unum facit cum amore, nam quod homo amat hoc fidei ejus est, quod autem non amat non est fidei ejus; apparet quidem quod sit fides quod aliquis ex memoria cogitat et ex doctrina docet, sed si modo ex naturali amore et non ex spirituali id amat, est modo visus cogitationis externi hominis, qui visus mentitur fidem; sed haec fides, quia est absque vita priusquam implantata est interno homini et ejus amori, non est in homine sed post illum seu a tergo ejus; fides implantata interno homini et ejus amori, est credere et amare verum quia est verum, et non amare id principaliter propter famam eruditionis et inde honorem aut lucrum. Ex his constare potest quid significatur per "scriptum intus et a tergo."

[2] Agitur in hoc capite de eo, quod solus Dominus sciat status vitae omnium in communi et singulorum in particulari, et quod nemo praeter Ipsum. Hoc repraesentative sistitur per "librum scriptum, quem nullus potuit aperire," "legere" et "inspicere," quam solus "Agnus," hoc est, Dominus: quod nemo hoc sciat quam solus Dominus, est quia est solus Deus, et quia formavit caelum angelicum ad imaginem Sui, et hominem ad imaginem caeli; quapropter Is scit omnia caeli in communi; et qui scit omnia caeli in communi, is quoque scit unumquemvis in particulari; nam homo qui in veris ex bono est, et angelus, est imago caeli, est enim forma ejus: inde quoque sequitur quod nemo sciat alicujus status in particulari, nisi qui scit statum omnium communem; pendet enim indivulse unum ab altero. (Sed haec non paucis possunt describi; quare videantur quae in opere De Caelo et Inferno ostensa sunt, ubi distinctius et perspicuius haec descripta sunt, in sequentibus his articulis: Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-I2: Quod unusquisque Angelus sit Caelum in minima forma, n. 51-58: Quod universum Caelum in complexu referat unum Hominem, n. 59-67; pariter unaquaevis Societas ibi, n. 68-72: Quod inde unusquisque Angelus sit in perfecta Forma Humana, n. 73-77: Quod Caelum in toto et in parte referat Hominem, quod sit ex Divino Humano Domini, n. {1}78-86: Quod Correspondentia sit omnium caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102: De Conjunctione Caeli cum Humano Genera, n. 291-302.)

[3] Sciendum est quod hic et alibi in Verbo dicatur "liber," sed quod per illum intelligatur volumen; antiquis enim temporibus scriptum fuit super membranis, quae convolvebantur, et membrana vocabatur "liber" et "volumen libri," ut quoque constare potest ex Verbo :-Ut apud Ezechielem,
"Vidi, cum ecce manus emissa ad me, et ecce in ea Volumen libri....scriptum ante et post" (ii. 9,10):
et apud Davidem,
"Tum dixi, Ecce venio, in volumine libri scriptum est de me" (Psalm.xl.8 [B. A. 7]):
quapropter dicitur apud Esaiam,
"Contabescet omnis exercitus caelorum, et caeli convolventur sicut volumen" (xxxiv. 4):
similiter in Apocalypsi,
"Caelum abscessit sicut liber qui convolvitur" (vi. 14).
Ex his sciri potest quomodo liber, qui Johanni visus, "scriptus est intus et a tergo."

AE n. 300

Apocalypsis Explicata n. 300

300. "Obsignatum sigillis septem."-Quod significet prorsus reconditum, nempe statum vitae omnium in caelo et in terra, constat ex significatione "obsignari sigillis," quod sit recondi; nam quid in libro obsignato sigillis continetur, nemo scit priusquam aperitur et legitur: et ex significatione "septem," quod sint omnes et omnia, ac plenum et totum (de qua supra, n. 257), ita quoque prorsus, quia hoc est plene et in totum.

AE n. 301

Apocalypsis Explicata n. 301

301. "Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus? Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, "aperire librum nec inspicere eum."
2. "Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna," significat influxum Domini in caelum [n. 302]; "Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus?" significat num ullus ibi talis est ut sciat et percipiat status vitae omnium [n. 303].
3. "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum," significat manifestationem quod ne hilum aliquis de statu vitae omnium in communi et singulorum in particulari ex se sciat et percipiat [n. 304].

AE n. 302

Apocalypsis Explicata n. 302

302. [Vers. 2.] "Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna." -Quod significet explorationem ex influxu Domini in caelum, constat ex significatione "angeli fortis," quod sit caelum (de qua sequitur); et ex significatione "praedicare voce magna," quod sit exploratio ex influxu Domini,-exploratio nempe num aliquis scire possit status vitae omnium in caelo et in terra in communi et in particulari, nam de ea re hic agitur: hoc significatur per "praedicare" ac influxus Domini per "vocem magnam;" per "vocem" enim, cum de Domino, significatur omne verum Verbi, doctrinae et fidei ab Ipso; et cum de caelo et ecclesia, omnis cogitatio et affectio inde; et quia omne quod angeli in caelo et homines in quibus est ecclesia, quod verum et bonum est, cogitant et quo afficiuntur, est ex influxu Domini, ideo is per "vocem magnam" hic significatur: notum enim est quod nemo possit ex amore boni affici bono et ex amore veri cogitare verum ex se, sed quod id influat e caelo, hoc est, per caelum a Domino; et quia ita est, per "vocem magnam" significatur influxus Domini. (Quod "vox" in Verbo significet verum Verbi, doctrinae et fidei, tum omne annuntiatum ex Verbo, videatur supra, n. 261; et in Arcanis Caelestibus, n. 3563, 697I, 8813, 9926; et quod significet affectionem veri et boni interiorem, et inde cogitationem, n. 10454.) Quod "angelus fortis" significet caelum, est quia universum caelum angelicum coram Domino est sicut unus homo aut sicut unus angelus; similiter unaquaevis societas caeli: quapropter per "angelum" in Verbo non intelligitur unus angelus, sed integra societas angelica; ut per "Michaelem," "Gabrielem," "Raphaelem." Hic itaque per "angelum fortem praedicantem voce magna" significatur influxus Domini in totum caelum: quod in totum caelum, etiam patet a sequentibus, nam dicitur, "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum et inspicere eum." (Quod per "angelos" in Verbo intelligantur integrae societates caeli, ac in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum procedens, videatur supra, n. 90, 13O, 200: et Quod totum Caelum coram Domino sit sicut unus Homo seu sicut unus Angelus, et quoque unaquaevis Societas Caeli, in opere De Caelo et Inferno, n. 59-87.)

AE n. 303

Apocalypsis Explicata n. 303

303. "Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus?"-Quod significet num ullus ibi talis est ut sciat et percipiat status vitae omnium, constat ex significatione "Quis est dignus?" quod sit cui meritum et justitia, et cui omniscientia, ita num ullus talis sit. Quod per "dignum," cum de Domino, significetur meritum et justitia, quae Ipsi soli, videatur supra (n. 293); et quod omniscientia, patet a sequentibus, ubi dicitur quod "Agnus acceperit a dextra Sedentis super throno librum, et aperuerit illum ;" per "dextram" enim significatur omniscientia et omnipotentia (videatur supra, n. 297): ex significatione "libri," quod sit status vitae omnium in communi et in particulari (de qua mox supra, n. 299); et ex significatione "aperire illum et solvere sigilla ejus," quod sit scire et percipere; nam cum "liber" significat status vitae omnium, tunc "aperire et solvere sigilla," significat scire et percipere illos, scire enim et percipere praedicatur de statu vitae, at aperire et solvere sigilla de libro; ita verba in sensu interno accommodantur rebus quae significantur per verba in sensu litterae, correspondent namque; quare "aperire" significat scire, ac "solvere sigilla" significat percipere quae aliis prorsus recondita sunt (ut supra, n. 300).

AE n. 304

Apocalypsis Explicata n. 304

304. [Vers. 3.] "Et nemo potuit in caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire librum nec inspicere eum."-Quod significet manifestationem quod ne hilum aliquis de statu vitae omnium in communi et singulorum in particulari ex se sciat et percipiat, constat ex significatione "Et nemo potuit aperire librum nec inspicere eum," quod sit quod non aliquis sciat et percipiat ex se status vitae omnium in communi et singulorum in particulari (de qua mox supra, n. 303); et ex significatione "in caelo, nec super terra, neque sub terra," quod non modo sit quod nemo ubicunque est, sed etiam quod ne hilum; per "caelum" enim, per "super terra" et per "sub terra," intelliguntur tres caeli; et per omnes ibi intelligitur caelum in toto complexu; et quia caelum est caelum ex Divino Vero, quod influit a Domino, et recipitur ab angelis, et prorsus non ex aliqua intelligentia angelorum propria, haec enim nulla intelligentia est, inde per eadem verba significatur quod ne hilum aliquis ex se. Quod angeli in caelo aeque ac homines in mundo habeant proprium, quod in se spectatum non est nisi quam malum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 592); et quia malum non recipit aliquid intelligentiae et sapientiae, sequitur quod angeli aeque ac homines ex se prorsus nihil veri intelligant, sed quod solum ex Domino. Causa quod angeli tales sint, est quia omnes angeli sunt ex humano genere, et unusquisque homo retinet suum proprium post mortem, et quod a malis quae sunt proprii eorum detineantur ac in bonis teneantur a Domino. (Quod omnes angeli sint ex Humano Genere, et non aliquis ex principio creatus, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 14-22; et quod omnes a malo detineantur et in bono teneantur a Domino, in Doctrina Novae Hiersoslymae, n. 166.)

[2] Quod "in caelo," "super terra," et "sub terra," significet tres caelos, est quia angeli qui in tertio seu supremo caelo sunt, habitant super montibus; et qui in secundo seu medio, super collibus; et qui in primo seu ultimo, sub illis in planitiebus et vallibus: est enim in mundo spirituali ubi spiritus et angeli, prorsus sicut in mundo naturali ubi homines; nempe terrae, colles et montes; et quoad apparentiam est talis similitudo ut prorsus nihil differat: quare etiam homines post mortem vix sciunt aliter quam quod adhuc super terra vivant, et cum datur illis copia inspicere in nostram tellurem, non vident aliquid dissimile: praeterea angeli qui in ultimo caelo sunt, vocant "caelum" ubi angeli tertii caeli habitant, quia alte supra illos, at ubi ipsi habitant vocant "terram;" etiam caelum tertium seu supremum, quod est super montibus, non apparet illis qui infra sunt, seu super terra, aliter ac coram nobis suprema regio atmosphaerea tecta levi et candida nube, ita sicut caelum coram nobis. Inde constare potest quid in specie per "in caelo, super terra, et sub terra," hic intelligitur. (Sed de his plura videantur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Apparentiis in Caelo, n. 170-176; ac De Habitationibus et Mansionibus Angelorum, n. 183-189.)

[3] Quoniam homines non sciverunt quod similes facies telluris dentur in utroque mundo, naturali et spirituali, ideo non perceperunt aliter, cum legerunt Verbum, quam quod per "caelum" et "terram" ibi, intelligatur caelum coram oculis nostris aspectabile, et terra ab hominibus habitabilis; inde orta est opinio de interitu caeli et terrae, et de creatione novi caeli et novae terrae, die ultimi judicii; cum tamen per "caelum" et per "terram" ibi intelligitur caelum et terra ubi spiritus et angeli, ac in sensu spirituali ecclesia apud angelos et apud homines (nam apud angelos aeque est ecclesia ac apud homines, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 221-227). In sensu spirituali dicitur, quia angelus non est angelus nec homo est homo ex forma humana quae utrique, sed ex caelo et ecclesia apud illos. Inde est quod per "caelum" et per "terram," ubi habitant angeli et homines, significetur ecclesia; per "caelum" ecclesia interna et quoque ecclesia apud angelos; et per "terram" ecclesia externa et quoque ecclesia apud homines. Sed quia aegre potest credi quod per "terram" in Verbo intelligatur ecclesia, ex causa quia nondum notum est quod singulis Verbi insit sensus spiritualis, unde materialis idea adhaeret, et tenet cogitationem fixam in proxima vocis significatione, velim per plura loca inde illustrare et confirmare.

[4] Apud Esaiam,
"Ecce Jehovah evacuans terram et exinaniens eam, et evertet facies ejus;....evacuando evacuabitur terra, et spoliando spoliabitur:.... lugebit et confundetur terra habitabilis confundetur orbis;.... terra profanabitur sub habitatoribus suis:....propterea maledictio comedet terram,....et exurentur habitatores terrae, et relictus erit homo rarus. ....Clamor super vino in plateis,.... exulabit laetitia terrae:.... erit in medio terrae.... sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia. ....Ab extremitate terrae cantica audivimus, Gloria justo. ....Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae confringendo contracta est terra, disrumpendo disrupta est terra; commovendo commota est terra; titubando titubabit terra sicut ebrius; et hinc inde commovebitur sicut tegillum:....sed erit in die illo visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae qui super terra" (xxiv. 1, 2, [3,] 4-6, 11, 13, 16, [18,] 19-21, 23);
Hic manifeste patet quod per "terram" non intelligatur terra sed ecclesia: percurrantur singula et expendantur. Qui in spirituali idea est, cum nominatur "terra" non cogitat de ipsa terra, sed de gente ibi et de ejus quali; magis adhuc illi qui in caelo sunt; hi quia spirituales sunt percipiunt ecclesiam: agitur ibi de illa destructa; destructio ejus quoad bonum amoris et verum fidei, quae faciunt illam, describitur per quod "Jehovah evacuans terram et exinaniens eam," per quod "terra evacuando evacuabitur," "spoliando spoliabitur," "lugebit et confundetur," per quod "profanabitur" et "maledictio comedet eam," per quod "cataractae ab alto apertae sint, et commota sint fundamenta ejus," quod "confracta sit," "disrupta sit," "commota sit," quod "titubet sicut ebrius:" haec non dici possunt neque de terra, neque de gente, sed de ecclesia.

[5] Apud eundem:
{1}"Ecce dies Jehovae venit....ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores perdat ex ea: nam stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua, obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendere facit lumen suum;.... rarum reddam hominem prae auro puro,....propterea commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo" (xiii. 9, 10, 12, 13);
quod "terra" hic sit ecclesia patet a singulis in sensu spirituali intellectis. Agitur ibi de fine ejus, quando amplius non verum et bonum, seu non fides et charitas. Per "stellas" enim et "sidera" quae non lucent, significantur cognitiones veri et boni; per "solem" qui obtenebratus est in ortu suo, significatur amor; per "lunam" quae non lucere facit lumen suum, significatur fides; per "hominem " qui reddetur rarus prae auro puro, significatur intelligentia et sapientia; inde constat quid significat "Ecce dies Jehovae venit ad ponendum terram in vastitatem;...commovebo caelos, et concutietur terra e loco suo:" "dies Jehovae" est ultimus fini ecclesiae quando judicium; "terra" est ecclesia; quod ipsa terra non concutiatur e loco suo, constare potest, sed quod ecclesia removeatur ubi non amor et fides; "concuti e loco" significat removeri a statu priori.

[6] Apud eundem,
"Ecce.... Dominus sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum....dejiciet in terram manu:....consummationem et decisionem audivi a cum Domino {1}Jehovih Zebaoth super universam terram" (xxviii. 2,22);
haec de die judicii super illos qui ab ecclesia dicta sunt; dies judicii quando finis ecclesiae, intelligitur per "consummationem et decisionem audivi a cum Domino {1}Jehovih Zebaoth super universam terram;" quare dicitur quod" sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum dejiciet in terram manu;" per "grandinem" et ejus "inundationem" significantur falsa quae destruunt vera ecclesiae; per "caedem" et ejus "procellam" significantur mala quae destruunt bona ecclesiae; per "aquas validas" significantur falsa mali. (Quod per "inundationem" et "diluvium" significetur immersio in mala et falsa, et inde ecclesiae interitus, videatur n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853; simile per "dejectionem in terram" seu depluitionem.)

[7] Apud eundem,
"Erit terra in picem ardentem,....a generatione in generationem vastata erit" (xxxiv. 9, 10);
per "picem ardentem" significatur omne malum scaturiens ex amore sui, per quod prorsus perit et vastatur ecclesia; quare dicitur, "Erit terra in picem ardentem,...a generatione in generationem vastata erit." Quis non videt quod talia non de ipsa terra dicantur?

[8] Apud eundem,
"Luget, languescit terra, erubuit Libanus et emarcuit" (xxxiii. 9);
"terra" etiam ibi est ecclesia, quae "lugere et languescere" dicitur quando falsa pro veris incipiunt apprehendi et agnosci: quare dicitur "Erubuit Libanus et emarcuit;" per "Libanum" significatur simile quod per "cedrum," nempe verum ecclesiae.

[9] Apud Jeremiam,
"Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus...e loco suo ad redigendum terram tuam in vastitatem; urbes tuae destruentur. ....Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus caelos cum ecce non lux eorum; vidi montes cum ecce commoventur, et omnes colles evertuntur:....dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra;....propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper" (iv. 7. 23, 24, 27, 28);
agitur etiam hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non amplius verum et bonum, sed loco eorum falsum et malum; vastatio illa describitur per "leonem ascendentem ex vepreto suo, et perditorem gentium profectum ex loco suo;" per "leonem" et per "perditorem gentium" significatur falsum et malum vastans; per "montes" qui commoventur et per "colles" qui evertuntur, significantur amor in Dominum et charitas erga proximum; quod haec per "montes" et "colles" significentur est quia super montibus in caelo habitant qui in amore in Dominum sunt, et super collibus qui in charitate erga proximum; (ut in praemissis dictum videatur, et quoque in opere De Caelo et Inferno, n. 188, et in notis ibi, littera c; [videatur editio princeps;]) per "caelos" ubi "non lux," et qui "atrati erunt," significantur interiora hominum ecclesiae, quae, cum clausa sunt per mala et falsa, non admittunt lucem e caelo, sed pro illa tenebras ex inferno: ex his constare potest quid significatur per quod "leo et perditor gentium rediget terram in vastitatem," tum per "Vidi terram, et ecce vacuum et inane," ut et per "Vastitas erit tota terra, propter hoc lugebit terra," quod nempe ibi non intelligatur terra sed ecclesia.

[10] Apud eundem,
"Quousque lugebit terra, et herba omnis agri [exarescet]? propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis?....Desolata est tota terra, quia non vir ponens super cor; super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae:....{1}severunt tritica et messuerunt spinas" (xii. 4,11-13);
quod "terra" hic significet ecclesiam, patet ex eo, quod dicatur quod "terra lugebit et herba omnis agri [exarescet]," et quod "consumentur bestiae et avis propter malitiam habitantium in ea," et "quia non vir ponens super cor:" per "herbam omnis agri" significatur omne verum et bonum ecclesiae, et per "bestias et aves" significantur affectiones boni et veri; et quia ecclesia per "terram" significatur, et de illa vastata agitur, ideo dicitur "supra omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae ad finem terrae,.. .{1}severunt tritica et spinas messuerunt;" per "colles in deserto" super quos venerunt vastatores, significantur illa quae charitatis sunt ("desertum" est ubi non bonum quia non verum); per "gladium Jehovae" significatur falsum destruens verum, "a fine terrae ad finem terrae" significat omnia ecclesiae; per "{2}serere tritica et metere spinas" significatur ex Verbo desumere vera boni et vertere illa in falsa mali ("tritica" sunt vera boni, et "spinae" sunt falsa mali).

[11] Apud Esaiam,
"Super terra populi mei spina et sentis ascendet;....palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta" (xxxii. 13,14);
"spina et sentis" quae ascendent super terra, significant falsum et malum; "palatium" quod erit desertum, significat ubi bonum habitat; et "multitudo urbis" quae derelicta, significat ubi vera, "urbs" enim significat doctrinam veri.

[12] Apud eundem,
"Senticetum et vepretum erit omnis terra: vicissim, omnes montes qui sarculo sarrientur, non veniet eo timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis" (vii. 24,25);
"senticetum et vepretum" significant falsum et malum; inde patet quid significat "Senticetum et vepretum erit omnis terra:" per "montes" qui "sarculo sarrientur," significantur qui ex amore boni faciunt bona; quod apud illos non falsum et malum, sed bonum tam naturale quam spirituale, significatur per quod "eo non veniet timor senticeti et vepreti, sed erit missio bovis et calcatio ovis," seu eo mittentur boves et ibi calcabunt oves; per "bovem" significatur bonum naturale, et per "ovem" bonum spirituale.

[13] Apud Ezechielem,
"Mater {1}tua leaena, inter leones cubuit;....surrexit unus de catulis ejus,....urbes devastavit; desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus ejus" (xix. {2}2, 3, 7);
per "matrem" significatur ecclesia; per "leaenam" et "leones" potentia mali et falsi contra bonum et verum; per "rugitum leonis" significatur cupido destruendi et desolandi; per "urbes" quas devastavit, significatur doctrina cum ejus veris; inde patet quid significatur per "desolata est terra et plenitudo ejus," nempe tota ecclesia.

[14] Apud eundem,
"Panem suum cum sollicitudine edent, et aquas suas cum stupore bibent, ut devastetur terra a plenitudine sua, ob violentiam omnium habitatorum in ea; et urbes habitatae devastabuntur, et terra desolatio erit" (xii. 19, 20);
hic similia per "terram" et per "urbes" quae devastabuntur et desolatio erunt, significantur quae supra, nempe per "terram" ecclesia, et per "urbes" doctrina cum ejus veris; quare dicitur "ob violentiam omnium habitatorum in ea:" quia illa significantur, ideo praemittitur quod "panem suum cum sollicitudine edent et aquas suas cum stupore bibent;" per "panem" et "aquam" in Verbo significatur omne bonum amoris et verum fidei (videatur n. {3}9323); et per "edere et bibere" significatur instrui et appropriari (n. 3168, 3513, 3832, 9412).

[15] Apud Davidem,
"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi;....unde commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, quando exarsit Illi" (Psalm. xviii. 7, 8 [B. A. 6, 7]);
"terra" hic pro ecclesia, quae "commota esse" et "contremuisse" dicitur quando pervertitur per quod falsificentur vera; et tunc "fundamenta montium" dicuntur "trepidare et commovere se," nam bona amoris, quae fundantur super veris fidei, evanescunt, "montes" enim sunt bona amoris (ut supra), ac "fundamenta" eorum sunt vera fidei; inde quoque patet quod "terra" sit ecclesia.

[16] Apud eundem,
"Jehovae terra et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo; et Ille super maria fundavit eum, super flumina stabilivit eum" (Psalm. xxiv.1, 2);
"terra" et "orbis" pro ecclesia, et "plenitudo" pro omnibus ejus; "maria" super quibus fundavit eum, sunt cognitiones veri in communi; "flumina" sunt doctrinalia; quia super his et illis fundatur ecclesia, ideo dicitur quod "super maria fundaverit eum, et super flumina stabiliverit eum;" quod hoc non dici queat de terra et orbe, cuivis patet.

[17] Apud eundem,
"Non timebimus cum mutabitur terra, et cum commovebuntur montes in corde marium, cum tumultuabuntur, turbabuntur aquae ejus;.... tumultuentur gentes, commoveant se regna, cum dederit vocem suam liquescet terra" (Psalm. xlvi. 3, 4, 7, 9 [B. A. 2, 3, 6]);
quod per "terram" intelligatur ecclesia patet, quia dicitur "mutari" et "liquescere," tum quod "commovebuntur montes in corde marium ac turbabuntur aquae ejus," et quod "tumultuentur gentes et commoveant se regna;" per "montes" significantur bona amoris (ut supra), quae "commoveri" dicuntur "in corde marium" quando cognitiones essentiales veri pervertuntur; per "aquas" significantur vera ecclesiae quae "turbari" dicuntur cum falsificantur; per "gentes" significantur bona ecclesiae et in opposito sensu mala ejus, et per "regna" vera ecclesiae et in opposito sensu falsa ejus, tum qui in his et illis sunt.

[18] Apud eundem,
"Deus, deseruisti nos,...succensuisti, reduc nobis quietem; tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est" (Psalm.lx. 3, 4 [B. A. 1, 2]);
quod haec de ecclesia et non de terra dicta sint, constare potest; nam dicitur "tremefecisti terram, diffregisti; sana fracturas ejus, quia commota est;" et quia per "terram" significatur ecclesia, hic ecclesia vastata, ideo dicitur, "Deus, deseruisti nos,... succensuisti, reduc nobis quietem."

[19] Apud eundem,
"Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo; liquescent terra et omnes habitatores ejus; Ego firmabo columnas ejus"(Psalm. lxxv. 3, 4 [B.A. 2,3]);
similiter hic "terra" pro ecclesia, quae dicitur "liquescere" quando deficiunt vera per quae bonum; vera, quia sustentant ecclesiam, vocantur "columnae ejus" quas Deus "firmabit;" quod non terrae columnae firmentur, patet: quia restauratio ecclesiae hic describitur, ideo dicitur "Cum apprehendero tempus statum, Ego rectitudinibus judicabo." Vera ecclesiae, quae hic vocantur "columnae terrae," etiam vocantur
"bases terrae," |1| Sam. ii. 8;
et "fundamenta terrae" apud Esaiam,
"Annon intelligitis fundamenta terrae? Qui habitat super circulo terrae,....qui dat principes in nihilum, et judices terrae sicut inane facit"(xl. 21, [22,] 23);
per "principes" qui dabuntur in nihilum, et per "judices terrae" quos sicut inane faciet, significantur illa quae ex propria intelligentia et ex proprio judicio sunt.

[20] Apud Jeremiam,
"Venit tumultus usque ad finem terrae:....sic dixit Jehovah [Zebaoth], Ecce malum exibit a gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae, et erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem ejus" (xxv. 31-33);
per "finem terrae" et per "latera terrae" significatur ubi ultima ecclesiae sunt, ac ubi mala et falsa incipiunt; et per "a fine terrae ad finem ejus" significantur omnia ecclesiae; inde sciri potest quid significatur per quod "tumultus veniat ad finem terrae," et quod "procella magna excitabitur a lateribus terrae," et per quod "confossi Jehovae in die illo erunt a fine terrae ad finem ejus;" per "confossos" significantur illi apud quos vera et bona ecclesiae exstincta sunt (videatur n. 4503).

[21] Apud Esaiam,
"Viderunt insulae, timuerunt, fines terrae trepidarunt, accesserunt et venerunt;....ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum" (xli. 5, 18);
instauratio ecclesiae apud gentes ita describitur; illae significantur per "insulas" et per "fines terrae," "insulae" enim et "fines terrae" in Verbo significant illos qui longius distant a veris et bonis ecclesiae, quia non habent Verbum et inde in ignorantia sunt; quod ecclesia instaurabitur apud illos, significatur per "Ponam desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturiginem aquarum;" "desertum" dicitur ubi nondum bonum quia nondum verum, ex quo etiam vocatur "terra sicca;" "stagnum aquarum" et "scaturigo aquarum" significant bonum quia verum, omne enim bonum spirituale, quod est bonum ecclesiae, comparatur per vera.

[22] Apud eundem,
"Vae terrae inumbratae alis, quae trans flumina Kuschi:....ite legati...ad gentem...conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii" (xviii. 1, 2);
quid "terra inumbrata alis," et "terra quam depraedati sunt fluvii," nemo scit nisi sciat quod "terra" sit ecclesia, et quod "fluvii" sint falsa; "terra inumbrata alis" est ecclesia quae in caligine est quoad Divina vera (haec significantur per "alas," videatur supra, n. 283); "trans flumina Kuschi" significat quoad ipsas cognitiones ex sensu litterae Verbi, quae falsificatae; "gens conculcata" ad quam "irent legati," "cujus terram depraedati sunt fluvii," significat illos extra ecclesiam qui in falsis ex ignorantia sunt ("fluvii" sunt vera doctrinae et in opposito sensu falsa); quod "legati irent ad illos," significat quod invitarentur ut apud illos sit ecclesia.

[23] Apud eundem,
"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra" (ix. 18 [B. A. 19]);
"obscurata terra" significat illa quae ecclesiae sunt in caligine seu in falsis, nam falsa mali dicuntur in caligine esse, vera autem in luce.

[24] Apud eundem,
"Removebit Jehovah hominem, et multiplicabuntur deserta in medio terrae" (vi. 12);
"homo," quem Jehovah removebit, significat sapientem, et abstracte sapientiam (videatur supra, n. 280); "multiplicata deserta in medio terrae," significant prorsus non aliquod bonum quia non aliquod verum; "medium terrae" est ubi verum est in summa luce; quare cum ibi non lux, per totum est caligo; ita prorsus nullibi verum.

[25] Apud eundem,
Jehovah "percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum occidet impium" (xi. 4);
"virga oris" Jehovae, quae percutiet terram, significat verum in ultimis, quod est verum sensus litterae Verbi; "spiritus labiorum" qui occidet impium, significat verum in sensu spirituali Verbi; haec dicuntur "percutere terram" et "occidere impium," quando per illa damnantur, quisque enim judicatur per vera et damnatur per illa.

[26] Apud eundem,
"Quiescit et quieta est terra,....infernum...excitavit propter te Rephaim, omnes potentes terrae:....videntes te...dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?....Terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;....parate filiis ejus mactationem, ut non resurgant possideantque terram, ac impleantur facies terrae urbibus. ....Frangam Aschurem in terra mea, et super montibus meis conculcabo eum" (xiv. 7, 9, 16, 17, 20, 21, 25);
dicta haec sunt de rege Babelis, per quem significatur destructio veri per amorem imperandi super caelum et terram, cui inserviunt vera Verbi seu illa quae ecclesiae sunt pro mediis; agitur ibi de eorum damnatione: "Rephaim" quos "infernum excitavit" sunt qui in dira persuasione falsi sunt, qui ex eo vocantur "potentes terrae:" "commovere terram," "tremefacere regna," "ponere orbem in desertum et urbes ejus destruere," significat pervertere omnia ecclesiae; "terra" et "orbis" sunt ecclesia, "regna" sunt vera quae faciunt eam, et "urbes" sunt omnia doctrinae: inde patet quid significatur per "terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti:" per "Aschurem" qui "frangetur in terra, et super montibus conculcabitur," significatur ratiocinatio ex falsis contra vera; "frangi" est dissipari, et "conculcari" est prorsus destrui; "montes," super quibus, significant ubi regnat bonum amoris et charitatis, nam ibi seu apud illos dissipatur seu destruitur omnis ratiocinatio ex falsis.

[27] Apud eundem,
"Ejulate naves Tharschischi,....e terra Chittim manifeste veniet illis:....transi terram tuam sicut fluvius, filia Tharschischi, non cingulum amplius:....en terra Chaldaeorum,...Aschur fundavit eam in acervos Visitabit Jehovah Tyrum, ut redeat ad mercedem meretriciam, et scortetur cum omnibus regnis terrae super faciebus orbis" (xxiii. 1, 10, 13, 17);
quod hic non intelligantur naves Tharschischi, nec Tyrus, nec terra Chittaeorum, nec terra Chaldaeorum, nec Aschur, constare potest ex singulis in eo capite; sed per "naves Tharschischi" intelliguntur cognitiones veri et boni, similiter per "Tyrum;" per "terram Chittaeorum" idololatricum, per "terram Chaldaeorum" profanatio et destructio veri, et per "Aschurem" ratiocinatio ex falsis; inde patet quod "Ejulate naves Tharschischi, quia devastata est Tyrus," significet quod non amplius aliquae cognitiones veri; quod "e terra Chittim manifeste veniet illis," significet idololatricum quod inde; "non cingulum amplius," significat quod nulla amplius cohaerentia veri cum bono; "en terra Chaldaeorum," significat quod sic profanatio et destructio veri; "Aschur fundavit eam in acervos," significat quod ratiocinatio ex falsis destruxerit; "redire ad mercedem meretriciam, et scortari cum omnibus regnis super faciebus orbis," significat falsificationem omnium veritatum totius ecclesiae.

[28] Apud eundem,
Rex Aschuris "ibit per Jehudam, inundabit et transibit, usque ad collum pertinget; et erunt motitationes {1}alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel" (viii. 8);
"rex Aschuris" etiam hic significat ratiocinationem ex falsis contra vera; "ibit per Jehudam, inundabit et transibit," significat quod destruet bonum ecclesiae ("inundare" dicitur de falsis quia "aquae" significant illa); "usque ad collum pertinget" significat sic amplius nullam communicationem boni et veri; et "erunt motitationes {1}alarum ejus plenitudo latitudinis terrae tuae, Immanuel," significat quod falsa erunt contra omnia vera ecclesiae Domini: quod "latitudo terrae" significet vera ecclesiae, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 197), et inde in opposito sensu falsa; quare "motitationes {1}alarum ejus" significant ratiocinationes ex falsis contra vera; "plenitudo" significat omnia, ita "plenitudo latitudinis terrae" omnia vera ecclesiae.

[29] Apud eundem,
"In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam, et fructus terrae in magnificentiam et ornatum reliquiis Israelis" (iv. 2);
"germen Jehovae" quod erit in decus et in gloriam, significat verum ecclesiae; et "fructus terrae" qui erit in magnificentiam et ornatum, significat bonum ecclesiae; "Israel" significat ecclesiam spiritualem: quod non germen et fructus terrae erunt in decus, gloriam, magnificentiam et ornatum, patet; sed quod verum et bonum ecclesiae. Cum dicitur verum et bonum ecclesiae, intelligitur verum fidei et bonum amoris, nam omne verum est fidei et omne bonum est amoris.

[30] Apud eundem,
"Addidisti genti, Jehovah, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (xxvi. 15);
"gens," cui "Jehovah addidit," significat illos qui in bono amoris sunt, quos Sibi addixit: "extremitates terrae" quas "removit," significant falsa et mala quae infestant ecclesiam, a quibus purificavit eos.

[31] Apud eundem,
"Regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui, spectabunt terram longinquitatum" (xxxiii. 17);
"regem in pulchritudine sua videre" est genuinum verum quod a solo Domino; "spectare terram longinquitatum," significat extensionem intelligentiae et sapientiae.

[32] Apud eundem,
"Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram;....cantate caeli, et exulta terra, et personate montes cantu" (xlix. 8, 13);
agitur ibi de Domino et de Ipsius adventu; instauratio ecclesiae ab Ipso describitur per "Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram;" "restituere terram" est restaurare ecclesiam: quod Dominus non restituerit terram populo Judaico, notum est, sed quod instituerit ecclesiam apud gentes; gaudium inde describitur per "Cantate caeli, exulta terra, et personate montes cantu;" per "caelos" intelliguntur caeli ubi angeli qui in interioribus veris ecclesiae sunt, per "terram" intelligitur ecclesia apud homines, et per "montes" illi qui in bono amoris in Dominum sunt.

[33] Apud Jeremiam,
"Adulteris plena est terra, quia propter maledictionem luget terra; exaruerunt pascua deserti" (xxiii. 10);
"adulteri" significant illos qui adulterant bona ecclesiae; quare dicitur "Adulteris plena est terra, et propter maledictionem luget terra:" "pascua deserti "quae "exaruerunt," significant nutritionem spiritualem nullam in tali ecclesia; "desertum" dicitur ubi non bonum quia non verum.

[34] Apud eundem,
"Siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa" (l. 38);
"siccitas super aquas ut exarescant," significat quod non vera amplius ("aquae" sunt vera); "quia terra sculptilium illa," significat ecclesiam destructam per falsa quae ex propria intelligentia, quae dicunt esse vera; "sculptilia" significant illa falsa.

[35] Apud Ezechielem,
"Finis venit super quatuor plagas terrae;....terra plena est judicio sanguinum, et urbs plena est violentia" (vii. 2, 23);
"Finis venit super quatuor plagas terrae," significat ultimum tempus et ultimum statum ecclesiae quando ejus finis; "quatuor plagae" sunt omnia vera et bona ejus, et in opposito sensu omnia falsa et mala ejus, ita omnia ecclesiae: "terra plena judicio sanguinum," significat quod referta malis omnis generis; "sanguines" sunt mala quae violentiam inferunt bonis amoris et charitatis et ea prorsus destruunt; "urbs plena violentia, significat doctrinam illius ecclesiae similiter.

[36] Apud eundem,
"Omnia luminaria lucis in caelo atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (xxxii. 8);
per "luminaria lucis in caelis" intelliguntur sol, luna et stellae; et per "solem" significatur amor, per "lunam" fides inde, et per "stellas" cognitiones boni et veri; inde patet quid significatur per "atrabo illa super te," nempe quod non amplius existant; inde etiam patet quid significatur per "dabo tenebras super terra tua," quod nempe falsa in ecclesia ("tenebrae" sunt falsa, et "terra" est ecclesia).

[37] Apud eundem,
"Propheta de terra Israelis, et dic montibus et collibus et rivis et vallibus,....ecce Ego apud vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et conseramini" (xxxvi. 6, 9);
per "terram Israelis" intelligitur ecclesia; "montes, colles, rivi et valles," significant omnia ecclesiae a primis ejus ad ultima; "montes" sunt bona amoris in Dominum, "colles" sunt bona charitatis erga proximum; haec sunt prima ecclesiae: "rivi" et "valles" sunt vera et bona quae ultima ecclesiae. Quod illa significentur, constare potest ex illis quae in hoc articulo praemissa sunt, quod nempe super montibus in caelo habitent qui in bono amoris in Dominum sunt, super collibus qui in charitate erga proximum, et in planitiebus et vallibus qui in bonis et veris in ultimo caelo: "rivi" sunt vera doctrinae ibi; illa inseminare, significatur per "respiciam ad vos ut excolamini et conseramini."

[38] Apud Hoscheam,
"In die illo...exaudiam caelos, et hi exaudient terram, et terra exaudiet frumentum et mustum et oleum, et haec exaudient {1}Jisreelem; et seminabo {2}eam Mihi in terra" (ii. 21-23);
quod haec spiritualiter intelligenda sint et non naturaliter secundum sensum litterae, patet, nam dicitur quod "haec exaudient {1}Jisreelem, et seminabo {2}eam Mihi in terra;" quare per "caelos" intelliguntur caeli ubi Dominus, et per "terram" ecclesia ubi etiam Dominus; per "frumentum, mustum et oleum" significantur omnia nutritionis spiritualis, quae sunt bona amoris et charitatis ac vera fidei.

[39] Apud Malachiam,
"Non corrumpet vobis fructum terrae, neque orba erit vobis vitis in agro:....praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti" (iii. 11, 12);
haec dicuntur de illis apud quos et in quibus ecclesia; et quia per "fructum terrae" et "vitem in agro" significantur bona et vera ecclesiae (per "fructum" bona et per "vitem" vera ejus), ideo vocantur "terra beneplaciti."

[40] Apud Davidem,
"Spiritus tuus bonus ducat me in terram rectitudinis, propter nomen tuum Jehovah vivifica me" (Psalm. cxliii. 10, [11]);
"terra rectitudinis" pro ecclesia in qua rectum et verum: et quia "Spiritus Jehovae" significat Divinum Verum, et quisque vitam spiritualem per id accipit, quare dicitur, "Spiritus tuus bonus ducat me," et "Jehovah vivifica me."

[41] Quia "terra" significat ecclesiam, et ubi ecclesia ibi caelum, ideo hoc dicitur "terra viventium" et "terra vitae:" "terra viventium" apud Esaiam,
"Dixeram, Non videbo Jah in terra Viventium" (xxxviii. 11);
et apud Ezechielem,
"Qui dederunt terrorem in terra viventium" (xxxii. 23, 24, 25, 26, 27):
"terra vitae" apud Davidem,
"Nisi crederem videre bonum....in terra vitae" (Psalm. xxvii. 13);

[42] apud Mosen,
"Lapis integer et justus erit, epha integra et justa erit, ut prolongentur dies tui super terra" (Deut. xxv. {1}15);
"prolongari dies super terra" non significat diuturnitatem vitae in mundo, sed statum vitae in ecclesia, ita in caelo; "prolongari" enim praedicatur de bono et ejus augmento, et "dies" significat statum vitae: et quia "lapis integer et justus" qui erat pondus, ac "epha integra et justa" quae erat mensura, significant verum ac bonum et quale eorum, et utrumque simul justitiam ("lapis" verum, et "mensura" bonum), ac non fallere per pondus et per mensuram est justum, ideo illis erit vita ecclesiae, ac postea vita in caelo, quod intelligitur per quod "prolongarentur dies illorum super terra."

[43] Simile significatur in praecepto Decalogi,
"Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra" (Exod. xx. 12);
quod caelum et felicitas ibi illis qui honorant patrem et matrem, est quia in caelo non scitur alius Pater quam Dominus, ab Ipso enim omnes qui ibi generati sunt e novo; et in caelo per "matrem" intelligitur ecclesia, in genere regnum Domini: quod illi qui colunt Dominum et quaerunt regnum Ipsius, vitam in caelo habituri sint, patet; tum quod multi ex illis qui honorant patrem et matrem in mundo, non diu ibi vivant.

[44] Apud Matthaeum,
"Beati mites, quia hereditatem accipient terrae" (|v|. 5);
"hereditas terrae" non significat possessionem terrae, sed possessionem caeli et beatitudinem ibi; "mites" significant qui in bono charitatis sunt.

[45] Apud Esaiam,
"Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen Ipsius, Deus nobiscum; butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum: nam antequam scit Puer reprobare malum et eligere bonum, deseretur terra quam tu fastidis coram duobus regibus ejus.....Fiet in die illo...prae multitudine faciendi lac comedet butyrum, nam butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae" (vii. 14-16, [21,] 22):
quod haec de Domino et Ipsius adventu dicta sint, notum est; "butyrum et mel" quae comedet, significant bona amoris, "butyrum" bonum amoris caelestis et spiritualis, "mel" bonum amoris naturalis; per haec intelligitur, quod appropriaret Sibi Divinum etiam quoad Humanum ("edere" significat appropriare); quod "deseretur terra antequam scit reprobare malum et eligere bonum," significat quod non aliquid ecclesiae in terrarum orbe residuum esset cum nasceretur: et quia illi ubi erat ecclesia rejecerunt omne Divinum Verum ac omnia Verbi perverterunt et ad sui favorem explicuerunt, ideo dicitur de terra, hoc est, ecclesia, "quam tu fastidis coram duobus regibus ejus;" "reges" significant caeli et ecclesiae vera, "duo reges" verum Verbi in sensu interno seu spirituali et verum Verbi in sensu externo seu naturali: "lac" significat verum per quod bonum; et quia "butyrum" significat bonum inde, ideo "prae multitudine faciendi lac comedet butyrum omnis residuus in medio terrae," significat quod omne verum erit boni.

[46] Apud Matthaeum,
In consummatione saeculi "plangent omnes tribus terrae" (xxiv. 30);
"consummatio saeculi," de qua in eo capite agitur, est ultimum tempus ecclesiae, quando judicium; "omnes tribus terrae" significant omnia vera et bona ecclesiae, quae "plangere" dicuntur quando non amplius sunt.

[47] Apud Lucam,
"Tunc erunt signa in sole, luna et astris, et super terra angustia gentium, resonante mari et salo. Exanimatis hominibus prae metu et exspectatione supervenientium in terrarum orbem, nam potestates caelorum concutientur." ....Dies iste "sicut laqueus veniet super omnes qui sedent super facie terrae totius" (xxi. 25, 26, 35);
agitur etiam ibi de ultimo tempore ecclesiae quando judicium, et per "terram" et "orbem" ibi intelligitur ecclesia; "angustia gentium super terra," "metus et exspectatio supervenientium in terrarum orbem," ac "super omnes qui sedent super facie terrae totius," non significat quod super illos qui in terris in mundo naturali sunt, sed super illos qui in mundo spirituali; (quod etiam ibi terrae sint, videatur in praemissis hujus articuli, et quod ibi peractum sit ultimum judicium, videatur in opusculo De Ultimo Judicio;) quid "sol," "luna," et "astra," in quibus signa, supra dictum est, quod nempe "sol" significet amorem, "luna" fidem inde, et "astra" cognitiones boni et veri; "resonante mari et salo" significat ratiocinationes et impugnationes veri ex sensu litterae Verbi sinistre et perverse applicato; "potestates caelorum" quae concutientur, significant Verbum in sensu litterae, quoniam hic sensus est fundamentum veritatum spiritualium quae sunt in caelis. (Videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Homine per Verbum, n. 303-310.)

[48] Apud Esaiam,
"Cantate caeli,....jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum:.... Ego Jehovah faciens omnia, expandens caelos solus, extendens terram a Me Ipso" (xliv. 23, 24);
"Cantate caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea," significant omnia caeli et ecclesiae tam interna quam externa, quae omnia se referunt ad bonum et ad verum; interna significantur per "caelos," externa per "inferiora terrae," "montes" sunt bona amoris," "silva" est verum naturale, et "arbores" ibi sunt cognitiones veri: quoniam talia significantur, dicitur, "quia redemit Jehovah Jacobum;" per "Jacobum" in Verbo significatur ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna: "expandere caelos et extendere terram" significat ecclesiam utrobivis, quae expanditur et extenditur per multiplicationem veri et fructificationem boni apud illos qui ab ecclesia sunt.

[49] Apud Sachariam,
"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (xii. 1);
similiter hic per "caelos" et per "terram" significatur ecclesia utrobivis, ita quoad interiora et quoad exteriora ejus; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus."

[50] Apud Jeremiam,
"Dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra et de sub caelis:" Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et per intelligentiam suam extendens caelos; ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae" (x. 11-13; cap. li. [15,] 16);
quia "caeli" et "terra" significant ecclesiam (ut supra), ideo dicitur, Jehovah "faciens terram per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, et extendens caelos per intelligentiam suam;" et quoque ideo dicitur, "ad vocem quam dat Ille multitudo aquarum in caelis, et ascendere facit vapores a fine terrae;" per "vocem quam Jehovah dat," significatur Divinum Verum procedens ab Ipso; per "multitudinem aquarum in caelis" significantur vera in copia, "aquae" enim significant vera; et per "vapores" quos "ascendere facit a fine terrae" significantur vera ultima ecclesiae ("vapores" sunt illa vera, et "finis terrae" est ultimum ecclesiae): et quia "dii" significant falsa doctrinae et cultus, quae destruunt ecclesiam, ideo dicitur, "Dii qui non fecerunt caelum et terram pereant de terra et de sub caelis."

[51] Apud Davidem,
Jehovah "qui facit caelos per intelligentiam,....et expandit terram super aquas" (Psalm. cxxxvi. 5, 6);
quia per "caelum" et "terram" significatur ecclesia, et ecclesia formatur per vera, et vera ecclesiae faciunt intelligentiam, ideo dicitur "Jehovah facit caelos per intelligentiam, et expandit terram super aquas;" "aquae" sunt vera ecclesiae.

[52] Apud Esaiam,
"Sic dixit Deus Jehovah, creans caelos et expandens illos, extendens terram et producta ejus, dans animam populo super ea, et spiritum ambulantibus in ea" (xlii. 5);
per "creare caelos" et "extendere terram et producta ejus," significatur formare ecclesiam et reformare illos qui ibi sunt ("producta" sunt omnia ecclesiae); quare dicitur "dans animam populo super ea et spiritum ambulantibus in ea;" quod "creare" sit reformare, videatur supra (n. 294).

[53] Apud eundem,
"Stillate caeli desuper, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem. ....Ego feci terram, et hominem super ea creavi. ....Sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus, formans terram et faciens illam, et praeparans illam:....non in occulto locutus sum, in loco terrae tenebrarum" (xlv. 8, 12, 18, 19);
quod hic per "caelos et terram" intelligantur omnia ecclesiae, tam interna quam externa ejus, patet, nam dicitur,"Stillate caeli, et nubes defluant justitia; aperiat se terra, et fructificet salutem;" quod per "caelos" interiora ecclesiae significentur, est quia interiora, quae sunt mentis spiritualis hominis, sunt caeli apud illum; (quod apud hominem, apud quem est ecclesia, sit caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 30 et 57;) per "creare caelos et formare terram ac facere et praeparare eam" significatur plene instituere ecclesiam.

[54] Apud eundem,
"Ecce Ego creans caelos novos et terram novam, nec commemorabuntur priora" (lxv. 17);
per "creare caelos novos et terram novam" significatur instaurare novam ecclesiam quoad interiora et exteriora ejus, tam in caelis quam in terris (ut supra).

[55] Apud eundem,
"Quis audivit sicut hoc? ....Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una? ....Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus, stabunt coram Me,....sic stabit semen vestrum et nomen vestrum" (lxvi. 8, 22);
quia per "terram" significatur ecclesia, ideo dicitur "Num parturiet terra die uno? num generabitur gens vice una?" per "parturire" et "partum" ac per "generare" et "generationem" in Verbo significantur partus et generatio spiritualis, quae sunt fidei et amoris, ita reformatio ac regeneratio; quid "caeli novi" et "terra nova," supra dictum est.

[56] Apud Jeremiam,
"Ego feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae; ....et do eam qui rectus in oculis meis" (xxvii. 5);
per "hominem et bestiam" quae "super faciebus terrae," significantur affectiones veri et boni in spirituali et naturali homine (videatur n. 280 [b]: et in Arcanis Caelestibus, n. {1}7424, 7523, 7872); et quia illae affectiones apud homines faciunt ecclesiam apud illos, ideo dicitur "Feci terram, hominem et bestiam quae super faciebus terrae, et do eam qui rectus in oculis meis:" quod Deus non det terram solum illis qui recti sunt in oculis Ipsius, sed etiam illis qui non recti sunt, notum est; non autem ecclesiam nisi illis qui recti; "rectum" significat verum et ejus affectionem.

[57] Apud Esaiam,
"Caeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, et habitatores sicut ita morientur" (li. 6);
"caeli" qui evanescent, et "terra" quae sicut vestis veterascet significant ecclesiam; haec successive labitur et tandem desolatur, non autem caelum aspectabile et terra habitabilis; quare dicitur, "et habitatores sicut ita morientur;" "mori" significat spiritualiter mori. Simile significatur per quod
"Caeli et terra transibunt" (Matth. xxiv. 35; Marc. xiii. 31; Luc. xvi. 17).

[58] In Apocalypsi,
"Quatuor angeli stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram" (vii. {1}1, 2);
per "quatuor angulos terrae," et per "quatuor ventos terrae," significantur omnia vera et bona ecclesiae in complexu; similia enim per illos significantur quae per quatuor plagas caeli (quae quod significent illa, videatur in opere De Caelo et Inferno, De Quatuor Plagis in Caelo, n. 141-153); "retinere" illos significat quod non influant quia non recipiuntur; quare dicitur "ut non flaret ventus super terram." Similiter "terra" significat ecclesiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. x. 2, 5, 6, 8; cap. xii. 16; cap. xiii. 13; cap. xvi. 2, 14; cap. xx. 8, 9, 11; cap. xxi. 1), praeter multis aliis in locis in Verbo, quae propter multitudinem non adducuntur.

[59] Quia "terra" significabat ecclesiam, et imprimis "Terra Canaan," quoniam ibi erat ecclesia, et quia ecclesia quae ibi erat ecclesia repraesentativa, ideo omnia quae ibi erant repraesentabant, et quae ad illos a Domino dicta sunt significabant spiritualia seu interiora ecclesiae, et hoc usque ad ipsam terram et ad ejus producta; prout haec apud Mosen:
Si observes praecepta, "Jehovah....ducturus te in terram bonam, in terram fluviorum aquae, fontium, abyssorum exeuntium ex valle et monte; terram tritici, hordei, vitis, ficus, malogranati; terram olivae olei, mellis; terram ubi non cum defectu edes panem, nihil deficiet; terram ubi lapides ferrum, et ex montibus effoditur cuprum; et comedes et satiaberis in terra hac bona" (Deut. viii. 1, 7-10);
per haec describuntur omnia ecclesiae, tam interiora quam exteriora ejus; sed exponere quid singula significant, prolixum foret, nec hujus loci est.

[60] Quia "terra" significabat ecclesiam, ideo inter benedictiones fuit quod
Si viverent secundum praecepta, terra daret proventum, cessarent ferae malae e terra, nec gladius pertransiret terram (Levit. xxvi. {1}3, 4, 6);
quod "terra daret proventum" {2}significat quod in ecclesia esset bonum et verum; quod "cessarent ferae malae" significat quod affectiones malae et concupiscentiae, quae illam destruunt, non essent; quod "gladius non pertransiret terram" significat quod non falsum ejiceret verum.

[61] Quia "terra" significabat ecclesiam, etiam statutum erat quod
Septimus annus esset sabbatum terrae, et non labor super illa (Levit. xxv. 1-8):
et quoque ideo dicitur
Terra polluta propter mala, et quod propter abominationes exspueret illos (Levit. xviii. {3}1-28).
Et quia "terra" significabat ecclesiam,
Ideo Dominus exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et inunxit super oculos caeci, et dixit, "Abi, lava te in lacu Siloah" (Joh. ix. 6, 7, 11, 15):
Et ideo Dominus, cum Scribae et Pharisaei quaerebant Ipsum de muliere in adulterio deprehensa, deorsum Se incurvans scribebat in terra bis (Joh. viii. 6, 8);
per quod significatur quod ecclesia plena esset adulteriis, hoc est, plena adulteratione boni et falsificatione veri: quare etiam Dominus dixit illis,
"Qui vestrum immunis est a peccato primus in eam jaciat lapidem: ....sed unus post alium exibant, initio facto a senioribus usque ad ultimos" (vers. 7, 9).

[62] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita quoque "terra," quae in eo sensu significat ecclesiam vastatam; quae est quando non amplius bonum amoris et verum fidei, sed loco illorum malum et falsum; haec quia damnant hominem, per "terram" in eo sensu etiam significatur damnatio, ut in sequentibus his locis:- Esai., cap. xiv. 12; cap. xxi. 9; cap. xxv. 12; cap. xxvi. 19, 21; cap. xxix. 4; cap. xlvii. 1 ; cap. lxiii. 6: Thren., cap. ii. 2, 10: Ezech., cap. xxvi. 20; cap. xxxii. 24: Num. xvi. 29-33; cap. xxvi. 10: et alibi.

AE n. 305

Apocalypsis Explicata n. 305

305. "Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum. Et unus ex senioribus dicit mihi, Ne fleto, ecce vicit Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere septem sigilla ejus."
4. "Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum," significat dolorem cordis ob inordinationem et interitum omnium, si nemo posset omnes et omnia eorum scire, cognoscere et explorare [n. 306].
5. "Et unus ex senioribus," significat societatem caeli quae prae reliquis in sapientia [n. 307]; `dicit mihi, Ne fleto," significat ne sit dolor inde [n. 308]; "ecce vicit Leo, significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit inferna, et redegerit omnia in caelis in ordinem [n. 309]; "ex tribu Jehudae, Radix Davidis," significat per Divinum Bonum unitum Divino Vero in suo Humano [n. 310]: "aperire librum, et solvere septem sigilla ejus," significat quod sciat et cognoscat omnes et singulos, et occultissima cujusvis [n. 311].

AE n. 306

Apocalypsis Explicata n. 306

306. [Vers, 4.] "Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum."-Quod significet dolorem cordis ob inordinationem et interitum omnium, si nemo posset omnes et omnia eorum scire, cognoscere et explorare, constat ex significatione "flere" quod sit dolere, inde "flere multum" est dolere ex corde seu dolor cordis; [I]quod sit ob inordinationem et interitum omnium, sequitur: et ex significatione "quod nemo dignus inventus aperire et legere librum nec inspicere eum," quod sit quod nemo talis sit ut scire possit status vitae omnium in communi et singulorum in particulari (de qua supra, n. 303, 3O4 [a]); seu quod idem, quod nemo talis sit ut possit omnes et omnia eorum scire, cognoscere et explorare. Quod attinet dolorem cordis (qui significatur per "flebam multum") ob inordinationem et interitum omnium, si nemo talis sit ut possit omnes et omnia eorum scire, cognoscere et explorare, velim paucis exponere:-Ut caelum angelicum existat et subsistat, erunt omnia ibi in ordine; illud enim, nisi in ordine foret, dissiparetur: caelum namque angelicum distinctum est in societates, et societates ordinatae sunt secundum affectiones veri et boni, et hae sunt multiplices et innumerae; haec ordinatio unice dependet ex infinita Sapientia Unius qui scit omnia, cognoscit omnia, et explorat omnia, et inde disponit et ordinat omnia. Hic Unus est solus Dominus; quapropter in Verbo dicitur, quod Ipsi judicium, quodque Ipsi potestas in caelis et in terris; et hic, quod "Ipse acceperit librum et solverit sigilla ejus." Praeterea, nisi caelum in ordine foret, non potuisset mundus, hoc est, homines in terris, existere et subsistere; nam mundus dependet a caelo et ejus influxu in spiritualia et rationalia hominum; verbo, interirent omnia. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, et quoque in opusculo De Ultimo Judicio, ostensa sunt, et quidem ex singulis ibi, si cum attentione legantur.) Quod dicatur scire, cognoscere et explorare, est quia illa significantur per "librum aperire, legere et inspicere;" per "librum" enim significantur omnia quae sunt apud hominem, spiritum et angelum, seu omnes status vitae eorum quoad amorem et fidem; quare per "aperire librum" significatur scire illa, per "legere librum" significatur cognoscere illa, et per "inspicere librum" significatur explorare illa.

AE n. 307

Apocalypsis Explicata n. 307

307. [Vers. 5.] "Et unus ex senioribus."-Quod significet societatem caeli quae prae reliquis in sapientia, constat ex significatione "seniorum," quod sint qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono (de qua supra, n. {1}270); ita qui in intelligentia et sapientia prae reliquis, nam omnis intelligentia est ex bono per vera seu per vera ex bono, et non aliunde ulli. Quod per "unum ex senioribus" significetur societas caeli, est quia per "angelum" in Verbo non intelligitur unus angelus, sed integra societas (videatur supra, n. 90, 302); ita quoque per "unum ex senioribus." Quod intelligatur societas quae prae reliquis in sapientia, est quia docuit quod Dominus solus sit, qui quoad Humanum Sibi comparavit Divinam Sapientiam, ut sciat, cognoscat et exploret unumquemvis, ac status vitae omnium in communi et singulorum in particulari, quae significantur per illa quae dixit, nempe, "Ne fleto, ecce vicit Leo qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere septem sigilla ejus;" hoc enim scire, nempe quod Dominus solus sit qui talis, est sapientiae angelorum caeli, et hoc sciunt ex perceptione seu ex influxu a Domino societates angelicae in tertio seu intimo caelo. Reliquae etiam sciunt, sed non ex perceptione, verum ex illustratione intellectus; perceptio est angelis tertii seu intimi caeli, illustratio intellectus est angelis secundi et ultimi caeli: distinguuntur per id, quod perceptio sit confirmatio plena ex influxu a Domino, illustratio autem intellectus est visus spiritualis; hic est illis qui in charitate erga proximum et inde fide sunt; illa autem, nempe perceptio, est illis qui in amore in Dominum sunt. (Porro quid perceptio, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 135 et 140.)

AE n. 308

Apocalypsis Explicata n. 308

308. "Dicit mihi, Ne fleto."-Quod significet ne sit dolor inde, constat ex significatione "flere," quod sit dolor cordis, ut supra (n. 306); ob quam causam, videatur etiam ibi.

AE n. 309

Apocalypsis Explicata n. 309

309. "Ecce vicit Leo."-Quod significet Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit inferna, et redegerit omnia ibi et in caelis in ordinem, constat ex significatione "vincere," cum de Domino, quod, cum in mundo fuit, subjugaverit inferna, ac redegerit ibi et in caelis omnia in ordinem, et hoc per tentationes in Humanum suum admissas et per continuas tunc victorias (de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 293, 294, 301, 302); hoc itaque significatur per "vincere," cum de Domino: et quia Dominus illa fecerat ex propria potentia, dicitur "Leo," nam "leo" significat potentiam (videatur supra, n. 278). Quod Dominus illa fecerit ex propria potentia, notum est ex Verbo; sed quia pauci id sciunt, velim aliquid de eo dicere. Fecit id Dominus ex Divino, quod in Ipso ex conceptione erat, quod erat Ipsi sicut anima est homini ex patre; et anima cujusvis operatur per corpus, corpus enim est ejus obedientia. Divinum, quod Ipsi inerat ex conceptione, erat suum Divinum, quod in Fide Athanasiana dicitur aequale Divino quod ibi Pater vocatur; dicitur enim,
Quod sicut Pater etiam Filius, infinitus, increatus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, et quod nemo Eorum maximus et minimus, nec primus et ultimus, sed prorsus aequales;
et quoque dicitur,
Quod Divinum et Humanum Domini non sint duo, sed unica Persona, et quod sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Divinum et Humanum est unus Christus.
Inde sciri potest, etiam ab illis qui fidem habent Athanasio, quod Dominus ex propria potentia, quia ex suo Divino, illa fecerit. Ex his manifeste constare potest quomodo intelligenda sunt quae Dominus dicit apud Johannem,
"Pater, qui in Me manet, Ipse facit opera; credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me " (xiv. 10, 11);
et alibi apud eundem,
"Amen dico Vobis, Non potest Filius facere quicquam a Se Ipso, nisi quid viderit Patrem facientem; quae namque Ipse facit, haec etiam Filius similiter facit:....quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat;....quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 19, 21, 26);
quia Divinum, quod Dominus vocat "Patrem," fuit suum Divinum, et non aliud Divinum, inde constare potest, quod quicquid ex Patre fecerat ex Se fecerit, et quoque quicquid ex Humano, quod vocat "Filium;" et sic quod omnia, quia ex suo, ex propria potentia fecerit.

AE n. 310

Apocalypsis Explicata n. 310

310. "Ex tribu Jehudae, Radix Davidis."-Quod significet per Divinum Bonum unitum Divino Vero in suo Humano, constat ex significatione "tribus Jehudae," quod sint omnia bona in complexu, omnes enim "tribus Israelis" significabant omnia vera et bona caeli et ecclesiae (de quo supra, n. 39), et "Jehudah" seu tribus ejus significabat bonum amoris caelestis (de quo etiam supra, n. 119, et in Arcanis Caelestibus, n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363); inde in supremo sensu, in quo de Domino, per "tribum Jehudae" significatur Divinum Bonum: et ex significatione "Radicis Davidis," quod sit Divinum Verum, per "Davidem" enim in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205); inde est, quod per "ex tribu Jehudae, Radix Davidis," intelligatur Dominus quoad Divinum Bonum unitum Divino Vero in Humano Ipsius. In Verbo in sensu ejus litterae utplurimum dicuntur duo, quorum unum involvit bonum, alterum autem verum, sed duo illa conjunguntur in unum in sensu interno seu spirituali ejus, et hoc ob conjugium boni et veri in singulis Verbi (de quo videatur supra, n. 238 fin., 288 [b]); causa est, quia bonum et verum in caelo non sunt duo sed unum, omne enim verum ibi est boni. Dominus quoad Humanum dicitur "Radix Davidis" ex eo quia omne Divinum Verum ab Ipso est; sicut etiam omnia existunt et subsistunt ex radice sua: inde etiam est quod dicatur "Radix Jischaji" apud Esaiam,
"Fiet in die illo Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ipsius gloria" (xi. 10);
"Jischajus" pro Davide, quia erat pater ejus.

AE n. 311

Apocalypsis Explicata n. 311

311. "Aperire librum et solvere septem sigilla ejus."-Quod significet quod sciat et cognoscat omnes et singulos, et occultissima cujusvis, constat ex illis quae supra (n. 299, 303, 3O4 [a]), ostensa sunt, ubi similia.

AE n. 312

Apocalypsis Explicata n. 312

312. "Et vidi et ecce in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram. Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno."
6. "Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor Animalium, et in medio seniorum," significat in toto caelo, ac in specie in caelis intimis [n. 313]; "Agnum stantem," significat Dominum quod Divinum Humanum [n. 314]; "tanquam occisum," significat a paucis adhuc agnitum [n. 315]; "habentem cornua septem," significat cui omnipotentia [n. 316]; "et oculos septem," significat et cui omniscientia [n. 317]; "qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram," significat inde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia [n. 318].
7. "Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno," significat quod ex Divino Humano Ipsius sint illa [n. 319].

AE n. 313

Apocalypsis Explicata n. 313

313. [Vers. 6.] "Et vidi, et ecce in medio throni, et quatuor Animalium, et in medio seniorum."-Quod significet in toto caelo, et in specie in caelis intimis, constat ex significatione "in medio," quod sit intimum et inde quoque totum (de qua sequitur); ex significatione "throni," quod sit caelum in toto complexu (de qua supra, n. 253): ex significatione "quatuor Animalium," quod sint providentia et custodia Domini, ne adeatur nisi quam per bonum amoris (de qua supra, n. 277); et quia custodia illa est imprimis in tertio seu intimo caelo, ex causa quia omnes qui ibi sunt, in bono amoris in Dominum a Domino sunt, ideo id caelum per "quatuor Animalia" in specie significatur (quod adhuc melius constabit ex sequentibus hujus capitis): et ex significatione "seniorum," quod sint qui in veris ex bono (de qua etiam supra, n. {1}270); hic ergo illi qui in medio seu secundo caelo, quoniam omnes ibi in veris ex bono sunt. Sunt enim illi bini caeli, tertium et secundum, distincti inter se per id, quod qui in tertio caelo sunt, in amore in Dominum sint; et qui in secundo, in charitate erga proximum; illi qui in charitate erga proximum sunt, in veris ex bono sunt: inde constare potest, quid in specie significatur per "quatuor Animalia," et per "seniores:"

[2] at in genere per "quatuor Animalia" significatur omne Divinum Bonum in universo caelo quod custodit, et in genere per "seniores" omne Divinum Verum procedens ex Divino Bono etiam in universo caelo; utrumque custodit, quia unita sunt; ita per "quatuor Animalia et seniores" simul significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino, et inde totum caelum angelicum, at in specie bini caeli intimi. Quod hoc, est causa quia angeli non sunt angeli ex proprio illorum, sed ex Divino Bono et Divino Vero, quae recipiunt; Divinum enim apud illos, seu receptum ab illis, facit ut sint angeli, et facit ut caelum ex illis dicatur caelum (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 2-12, et 51-86).

[3] Quod "medium" aut "in medio" significet intimum et inde totum, constat ex pluribus locis in Verbo; sed primum aliquid dicetur unde est quod "medium" quia significat intimum etiam significet totum. Hoc illustrari potest per comparationem cum luce, cum sole, cum ordinatione omnium in caelis, et quoque omnium qui ab ecclesia in terris. Per comparationem cum luce:-Lux in medio se propagat circumcirca seu a centro in peripherias undequaque; et quia ex intimo propagatur et implet spatia circum, inde per in medio significatur etiam totum. Per comparationem cum sole:-Sol est in medio quia est centrum sui universi; ex illo quia est calor et lux in mundo ejus, ideo per solem in medio significatur praesentia ejus undequaque seu per totum. Per comparationem cum ordinatione omnium in caelis:-Tres caeli sunt, ac intimum eorum est caelum tertium; id influit in binos caelos inferiores, et facit ut unum secum sint per communicationem, quae fit per influxum ex intimo: in omni societate caelorum etiam intimum est perfectissimum; inde illi qui circumcirca in ea societate sunt, in luce et intelligentia sunt secundum gradus distantiae ab intimo (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 43, 50, 189). Per comparationem cum illis qui ab ecclesia in terris:-Ecclesia Domini est per universum terrarum orbem diffusa, sed intimum ejus est ubi Dominus notus est et agnoscitur et ubi Verbum est; ex illo intimo lux et intelligentia propagatur ad omnes qui circum sunt et ab ecclesia sunt, sed haec propagatio lucis seu intelligentiae fit in caelo (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 308). Ex his constare potest quod "medium" seu "in medio," quia significat intimum, etiam significet totum. Inde patet, quid intelligitur per "Vidi, et ecce in medio throni et quatuor Animalium et in medio seniorum Agnum stantem," quod nempe Dominum quoad Divinum Humanum in toto caelo et in specie in caelis intimis.

[4] "Medium" etiam significat intimum et inde totum in pluribus locis in Verbo, ut in sequentibus:-Apud Esaiam,
"Exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (xii. 6);
per "habitatricem Zionis" simile significatur quod per "filiam Zionis," nempe ecclesia caelestis, seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum est; "magnus in medio tui Sanctus Israelis," significat Dominum, quod ubivis et per totum ibi.

[5] Apud Davidem,
"Consideravimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui; quemadmodum nomen tuum,....sic laus tua ad fines terrae" (Psalm. xlviii. 10, 11 [B. A. 9, 10);
per "templum" significatur ecclesia quae in veris ex bono est, quae vocatur ecclesia spiritualis; "in medio" ejus est in intimo ejus et inde in toto ejus; quare dicitur "Quemadmodum nomen tuum ita laus tua ad fines terrae;" "ad fines terrae" est usque ad ultima ecclesiae ("terra" est ecclesia).

[6] Apud eundem,
"Deus Rex meus ab antiquo, operans salutes in medio terrae" (Psalm. lxxiv. 12);
"operans salutes in medio terrae," significat undequaque.

[7] Apud eundem,
"Deus constitit in coetu Dei, in medio deorum judicabit" (Psalm. lxxxii. 1):
"coetus Dei" significat caelum; "in medio {1}deorum," significat apud omnes angelos ibi, ita in toto caelo; angeli enim dicuntur "dii" ex Divino Vero quod recipiunt a Domino, nam "Deus" in Verbo significat Dominum quoad Divinum Verum quod procedit ab Ipso, et quod facit caelum (videatur supra, n. 24, 130, 220 [a], 222 [a], 302.

[8] Apud Mosen,
"Ecce mitto Angelum coram te;....caveto tibi a faciebus Ipsius,... quoniam nomen meum in medio Ipsius" (Exod. xxiii. 20, 21);
per "Angelum" hic in supremo sensu intelligitur Dominus; per "nomen meum in medio Ipsius," intelligitur quod omne Divinum Bonum et Divinum Verum in Ipso (videatur supra, n. 102 [a], I35, 224).

[9] Apud Lucam,
Jesus de ultimis temporibus dixit, "Tunc qui in Judaea fugiunto super montes, et qui in medio ejus exeunto "(xxi. 21);
agitur ibi de consummatione saeculi, per quam significatur ultimum tempus ecclesiae quando judicium: per "Judaeam" non intelligitur Judaea sed ecclesia; et per "montes" non intelliguntur montes, sed bonum amoris in Dominum; et quia de fine ecclesiae haec dicta sunt, patet quid significatur per "qui in Judaea fugiunto super montes, et qui in medio ejus exeunto," quod nempe cum judicium, omnes illi ab ecclesia salvi erunt qui in bono amoris in Dominum sunt.

[10] Apud Esaiam,
"In die illo erit Israel tertia Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah, dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (xix. 24, 25);
per "Israelem" intelligitur spirituale ecclesiae, per "Aschurem" rationale hominum ejus, et per "Aegyptum" cognitiones et scientifica; inde constare potest quid significatur per quod "Israel erit tertia Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae," quod nempe spirituale erit omne ibi, tam rationale quam cognitivum et scientificum; quando enim intimum est spirituale, quod est verum ex bono, tunc quoque rationale, quod inde est, etiam spirituale est, ut et cognitivum et scientificum; utrumque enim formatur ex intimo quod est verum ex bono seu spirituale.

[11] Apud Jeremiam,
"Fractum est cor meum in medio mei; quassata sunt omnia ossa mea" (xxiii. 9);
"Fractum cor in medio mei" significat dolorem ab intimis ad ultima seu per totum; quare etiam dicitur, "Quassata sunt omnia ossa mea;" "ossa" significant ultima.

[12] In sequentibus etiam "in medio" significat in toto seu per totum:-Apud Esaiam,
"Erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia" (xxiv. 13);
haec dicta sunt de ecclesia vastata quoad bonum et quoad verum, et in qua non nisi quam malum et falsum est; "in medio terrae" est quod per totum ecclesiae sit malum, et "in medio populorum" est quod per totum ejus sit falsum: quare comparatur cum "strictura oleae," et cum "racemationibus relictis quando consummata est vindemia;" "olea" significat bonum ecclesiae, "vindemia" verum ejus, "strictura" et "racemationes" relictae earum significant vastationem.

[13] Apud Davidem,
"Investigant perversitates,....nam medium viri atque cor profundum" (Psalm. {1}lxiv. 7 [B. A. 6]);
"medium viri" est intellectuale ubi esset verum, et "cor" voluntarium ubi esset bonum; hic utrumque perversum, hoc in malum et illud in falsum.

[14] Apud eundem,
"Non in ore cujusvis certum, medium eorum perditiones" (Psalm. v. 10 [B. A. 9]);
apud eundem,
"Ore sui benedicunt, sed in medio sui maledicunt" (Psalm. lxii. 5 [B. A. 4]);
apud eundem,
"Dictum praevaricationis impio, in medio cordis mei non pavor Dei coram oculis ejus" (Psalm. xxxvi. 2 [B. A. 1]);
apud Jeremiam,
"Docuerunt linguam suam loqui mendacium,....habitare {1}eorum est in medio doli, ob dolum renuerunt cognoscere Me" (ix. 4, 5 [B. A. 5, 6]);
etiam in his, praeter in aliis locis, "in medio" significat in toto quia in intimo: quale enim est intimum, tale est totum; nam ex intimo omnia reliqua producuntur et derivantur, sicut corpus ex sua anima; intimum cujusvis rei est quoque quod vocatur anima. Sit pro exemplo: intimum hominis est ejus voluntas et inde intellectus, et qualis est voluntas et inde intellectus, talis est totus homo; ac intimum hominis est ejus amor et inde fides, et qualis est ejus amor et inde fides, talis est totus.

[15] Quod talis sit totus homo, qualis est medium seu intimum ejus, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,
"Lucerna corporis est oculus; si est oculus bonus, totum corpus est lucidum; si oculus malus,totum corpus obtenebratum est" (vi. 22, 23);
per "oculum" significatur intellectus hominis (videatur supra, n. 37 et 152), qui si bonus, hoc est, si ex veris quae ex bono, tunc totus homo talis est, quod significatur per quod "totum corpus tunc lucidum;" vicissim autem, si intellectus sit ex falsis mali, quod totus homo talis sit significatur per quod tunc "totum corpus obtenebratum:" oculus "bonus" dicitur, sed in lingua originali dicitur "oculus simplex," et "simplex" significat quod unum est, et tunc unum est quando verum ex bono est, seu intellectus ex voluntate; etiam per "oculum dextrum" significatur intellectus boni, et per "oculum sinistrum" intellectus veri, qui si unum faciunt est oculus "simplex," ita oculus bonus.

AE n. 314

Apocalypsis Explicata n. 314

314. "Agnum stantem."-Quod significet Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione "Agni," cum de Domino, quod sit Ipse quoad Divinum Humanum: quod Dominus quoad illud "Agnus" dicatur, est quia "Agnus" significat bonum innocentiae, ac bonum innocentiae est ipsum bonum caeli quod procedit a Domino; et quantum angeli hoc bonum recipiunt, tantum angeli sunt. Hoc bonum regnat apud angelos qui in tertio seu intimo caelo sunt; quapropter illi qui ibi apparent sicut infantes coram oculis aliorum angelorum. (Quid bonum innocentiae, et quod in illo bono sint angeli caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, in articulo ubi agitur De Statu Innocentiae Angelorum Caeli, n. 276-283, tum n. 285, 288, 341, 382.) Creditur in mundo quod Dominus dicatur "Agnus" ex eo, quod holocaustum juge, seu quod quovis die vespere et mane fiebat, esset ex agnis; ac imprimis diebus Paschatis, quando etiam comedebatur agnus; et quod Dominus Se sacrificari passus sit: sed haec causa denominationis sit pro illis in mundo qui non ultra sensum litterae Verbi cogitant; verum in caelo nihil tale per "Agnum," cum de Domino, percipitur; sed cum nominatur seu legitur agnus in Verbo, tunc angeli, quia eorum omnes in sensu spirituali Verbi sunt, percipiunt bonum innocentiae; et cum Dominus ita vocatur, percipiunt Divinum Humanum Ipsius, et simul bonum innocentiae quod ab Ipso. Scio quod aegre credatur quod ita sit, sed usque est verum.

[2] Quod "agnus" in Verbo significet bonum innocentiae, et ubi de Domino, significet Divinum Humanum Ipsius, constare potest a sequentibus his locis:-Apud Esaiam,
"Ecce Dominus Jehovih in forti venit,....sicut pastor gregem suum pascet, in brachium colliget agnos, in gremio portabit, lactentes leniter ducet" (xl. [10,] 11);
haec de adventu Domini; per "gregem" quem sicut pastor pascet, significantur qui in bono charitatis sunt; et per "agnos" quos in brachium suum colliget, significantur qui in amore in Ipsum sunt: hic amor est qui in [se] spectatus est innocentia; quare omnes qui in illo sunt in caelo innocentiae sunt, quod est caelum tertium; et quia ille amor per "agnos" significatur, ideo etiam dicitur, "lactentes leniter ducet;" per "lactentes" et "infantes" in Verbo intelliguntur qui in innocentia sunt (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 277, 280, 329-345).

[3] Apud eundem,
"Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus et leo juvenis et saginatum una, puerque parvus ducet eos; vitula et ursus pascent, una cubabunt fetus eorum;....ludet lactens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum impellet" (xi. 6-8);
haec dicta sunt de Domini adventu deque Ipsius regno, ac de illis ibi qui in bono innocentiae sunt, quod nihil ab infernis et malis inde timebunt, quia tuti a Domino. Regnum Domini describitur hic per innocentias varii generis, ac per illarum opposita a quibus tuti erunt; "agnus" est innocentia intimi gradus, ejus oppositum est "lupus;" "haedus" est innocentia secundi gradus, cujus oppositum est "pardus;" "vitulus" est innocentia ultimi gradus, cujus oppositum est "leo juvenis." (Quod "agnus," "aries" seu "ovis," et "vitulus" significant tres gradus innocentiae, videatur n. 10132.) Innocentia intimi gradus est qualis est illis qui in tertio seu intimo caelo, et ejus bonum vocatur bonum caeleste; innocentia secundi gradus est qualis est illis qui in secundo seu medio caelo, et ejus bonum vocatur bonum spirituale; et innocentia ultimi gradus est qualis est illis qui in primo seu ultimo caelo, et ejus bonum vocatur bonum naturale spirituale. (Quod omnes qui in caelis sunt, in aliquo bono innocentiae sint, videatur n. 4797.) Quia bona innocentiae per illa {1}describuntur, ideo etiam dicitur, "et puer parvus ducet eos," tum "ludet lactens super foramine viperae, et ablactatus manum impellet super speluncam basilisci;" per "puerum," "lactentem" et "ablactatum" similiter illi innocentiae gradus significantur. (Quod "puer," videatur n. 430, 5236; quod "lactens" seu infans primae aetatis, et "ablactatus" seu infans secundae, n. 3183, 4563, 5608, 6740, 6745.)

[4] Quia "agnus" significat innocentiam, seu illos qui innocentes sunt, ac "lupus" illos qui contra innocentiam, ideo similiter dicitur alibi apud eundem Prophetam,
"Lupus et agnus pascent simul,....non malum facient in toto monte sanctitatis" (lxv. 25);
"mons sanctitatis" est caelum, in specie caelum intimum: et ideo Dominus dicit ad septuaginta quos emisit,
"Ego mitto vos sicut agnos in medium luporum" (Luc. x. 3).

[5] Quia "agni significant illos qui in amore in Dominum sunt, qui amor unum est cum innocentia, et quia "oves" significant illos qui in amore erga proximum sunt, qui amor est charitas, ideo Dominus dixit ad Petrum,
"Simon Jona, amasne Me...? Dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te: dicit illi, Pasce agnos meos;" et postea, "Pasce oves meas" (Joh. xxi. 15-17);
quod haec ad Petrum dicta sint, erat quia per illum intelligebatur verum ex bono, seu fides ex charitate, ac verum ex bono docet; "pascere" est docere.

[6] Apud Ezechielem,
"Arabia et omnes principes Kedar, hi negotiatores manus tuae, per agnos, arietes et hircos" ({2}xxvii. 21);
haec de Tyro, per quam intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt; per "Arabiam et principes Kedar," qui negotiatores manus ejus, significantur qui in veris et bonis ex cognitionibus sunt; et per "negotiatores" significantur qui illa communicant et docent; per "agnos, arietes, hircos" significantur tres gradus boni innocentiae, similiter ac per "agnos, arietes et vitulos" (quod per hos significentur tres gradus boni innocentiae, videatur n. 10042, 10132).

[7] Similiter apud Mosen,
"Equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti et lac gregis, cum adipe agnorum, arietum.... Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis merum" (Deutr. xxxii. 13, 14);
haec dicta sunt de instauratione Ecclesiae Antiquae, quae fuit ecclesia prima post diluvium, et per illa omnia describuntur ejus varia genera boni; sed quia absque explicatione vix aliquis illa intellecturus est, velim paucis dicere. "Equitare super excelsis terrae" significat intelligentiam eorum qui ab illa ecclesia, quod esset interior; "cibavit proventu agrorum" significat quod instructi omni vero et bono; "sugere fecit mel e rupe" significat quod eis bonum naturale per vera; "oleum e saxo petrae" significat quod eis bonum spirituale etiam per vera: "mel" et "oleum" significant illa bona, ac "rupes," "petra," "saxum" significant vera: "butyrum armenti" et "lac gregis" significant bonum veri externum et internum: "adeps agnorum," "arietum Baschanis" et "hircorum," significat bona innocentiae trium graduum (ut supra); "adeps renum tritici" et "sanguis uvae," significat sic genuinum bonum et genuinum verum.

[8] Apud Esaiam,
"Gladius Jehovae implebitur sanguine, pinguefiet adipe, sanguine agnorum et hircorum, et adipe renum arietum" (xxxiv. 6);
etiam ibi per "agnos," "arietes" et "hircos," significantur tres gradus boni innocentiae (de quibus supra); sed hic agitur de destructione eorum per falsa mali; "gladius" enim significat falsum destruens verum et bonum, "sanguis" quo implebitur significat destructionem.

[9] Quoniam per "agnum" significatur innocentia, quae in se spectata est amor in Dominum, ideo per "Agnum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Dominus quoad illud erat ipsa Innocentia; ut in sequentibus locis:-Apud Esaiam,
"Exactionem sustinuit, et afflictus est, non tamen aperuit os suum, sicut agnus ad mactationem ducitur" ({1}liii. 7):
apud eundem,
"Mittite agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum, ad montem filiae Zionis" (xvi. 1):
apud Johannem,
"Johannes vidit Jesum venientem ad illum, et dicit, Ecce Agnus Dei qui tollit peccatum mundi:" et postea vidit Jesum ambulantem, dixit, "Ecce Agnus Dei" (i. {2}29, 36):
in Apocalypsi,
"Agnus in medio throni pascet eos, et deducet ad vivos fontes aquarum" (vii. 17):
et alibi,
"Vicerunt per sanguinem Agni et verbum testimonii" (xii. 11);
praeter etiam alibi in Apocalypsi (Ut cap. xiii. 8; cap. xiv. 1, 4; cap. xvii. 14; cap. xix. 7, 9; cap. xxi. 22, 23; cap. xxii. 1, 3).

[10] Quoniam "holocausta" et "sacrificia" significabant omnem cultum repraesentativum ex bono amoris et ex veris inde, "holocausta" ex bono amoris et "sacrificia" in specie ex veris inde, ideo
Quovis die, vespere et mane, fiebat holocaustum ex agnis (Exod. xxix. 38-43; Num. xxviii. 1-9):
Quovis Sabbatho ex binis agnis, praeter holocaustum juge ex illis (Num. xxviii. 9, 10):
In initiis mensium ex septem agnis (Num. xxviii. 11-15);
Similiter die primitiarum (Num. xxviii. 26 ad fin.);
Similiter mense septimo, quando convocatio sancta (Num. xxix. 1-7);
Similiter, nempe ex septem agnis, singulis diebus Paschatis, praeter ex duobus vitulis, ariete uno, et hirco uno (Num. xxviii. 16-24):
quod "ex septem agnis," erat causa quia per "septem" significatur omne et plenum, ac praedicatur de sancto; et quia per "holocausta" in communi significabatur cultus Domini ex bono amoris, et bonum amoris in Dominum a Domino est ipsum bonum innocentiae, ac per "Agnum" in supremo sensu significabatur Dominus quoad Divinum Humanum. (Quod "holocausta" significaverint omnem cultum ex bono amoris a Domino in Dominum, videatur n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042.) Ob illam repraesentationem etiam instituta est
Cena Paschalis ex agnis aut haedis (Exod. xii. 1-29):
per "festum Paschatis" enim repraesentabatur glorificatio Humani Domini (videatur n. 10655). Quia per "infantes" significabatur innocentia, ideo etiam mandatum est ut
Post partum die purgationis sacrificarent agnum, pullum columbarum, aut turturem; aut loco agni duos pullos columbarum aut duos turtures (Levit. xii. 6, {1}8);
per "pullos columbarum" et per "turtures" simile significatur quod per "agnos," nempe innocentia.

AE n. 315

Apocalypsis Explicata n. 315

315. "Tanquam occisum."-Quod significet a paucis adhuc agnitum, constat ex significatione "occisi," cum de Domino, quod sit quod non sit agnitus; hic quod Humanum Ipsius sit Divinum a paucis agnitum, nam dicitur "Agnus stans tanquam occisus," et per "Agnum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum (ut mox supra, n. 314, ostensum est): hoc simile est cum eo quod de Domino dictum est supra, cap. i. vers. 18, "Et factus sum mortuus," per quod significatur quod rejectus (de quo videatur supra, n. 83). Per "occidi" in sensu spirituali seu interno non intelligitur occidi quoad corpus sed quoad animam; et occiditur homo quoad animam quando non amplius in aliquo bono fidei est, tunc enim nulla ei vita spiritualis est, sed pro illa mors, quae mors spiritualis vocatur; at vero cum de Domino dicitur "occisus," non significatur illud, quia Dominus est ipsa Vita, et dat cuivis vitam spiritualem; sed significatur quod vel rejectus, vel quod non agnitus sit; est enim sicut nullus apud illos qui non agnoscunt, et magis apud illos qui negant. Ipse Dominus quidem agnoscitur in ecclesia, et quoque Divinum Ipsius, sed quoad Humanum sicut solus homo, et non sicut Deus; inde est quod non agnoscatur Divinum Humanum Ipsius: hoc itaque est quod intelligitur per "Agnum stantem sicut occisum." Sed quod Dominus etiam quoad Humanum Deus sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 280-310), et videbitur ad finem hujus operis, ubi id manifeste demonstrabitur.

[2] Illi qui ex sensu litterae Verbi solum cogitant, et non simul ex doctrina genuini veri, non aliter sciunt quam quod per "occidi" in Verbo intelligatur occidi quoad corpus; sed quod intelligatur occidi quoad animam, constabit ex locis quae inde mox adducentur. In confesso enim est quod Verbum in suo sinu sit spirituale, tametsi in sensu litterae est naturale; ac spiritualiter occidi est perire quoad animam, quod fit apud eos qui non recipiunt vitam caeli, quae vocatur "vita aeterna," et quoque simpliciter "vita," et sic quibus loco ejus est mors quae est damnatio; et quia hoc in confesso est, sequitur quod per "occidi" in Verbo intelligatur perire ex falsis et malis. Dominus autem spiritualiter dicitur "occisus," quando negatur verum et rejicitur bonum quae ab Ipso: apud hos etiam nec agnoscitur; nam qui negat et rejicit illa quae ab Ipso, etiam negat et rejicit Ipsum, Dominus enim est apud hominem in suis veris et bonis.

[3] Sed hic agitur de Divino Humano Ipsius; quod hoc non adhuc agnoscatur, notum est; causas dicam: una est, quia gens Pontificia omnem Divinam potestatem, quae est Domino etiam quoad Humanum, in Primatem suum transtulerunt, nolentes audire quod Divinum fuerit, quia ex Humano Ipsius: altera est, quia illi qui non ex illa gente sunt fidem solam fecerunt unicum salutis medium, et charitatis vitam nullum; et qui hoc faciunt, non percipere possunt Humanum Domini aliter ac humanum alterius hominis; quapropter etiam caece manent in doctrina Trinitatis ex fide Athanasii, nec possunt illustrari.

[4] Quod "occidi in Verbo significet spiritualiter occidi, constare potest ex sequentibus locis:-Apud Esaiam,
"Tu....sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio;....nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;....parate filiis ejus mactationem" (xiv. 19-21);
haec de Babele, per quam significatur profanatio boni et veri et inde destructio ecclesiae: comparatur illa "vestimento occisorum qui confossi gladio," quia "vestimentum occisorum" significat abominandum falsum conspurcans et destruens illa quae ecclesiae sunt, qui ideo dicuntur "confossi gladio," quia "gladius" significat falsum destruens verum: inde dicitur, "Terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti;" per "terram" intelligitur ecclesia, et per "populum" illi ibi qui in veris sunt, quos occidere est destruere per falsa: "Parate filiis ejus mactationem" significat quod perdenda sint eorum falsa ("filii ejus" sunt falsa).

[5] Apud Jeremiam,
"Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae ad finem terrae" (xxv. 33);
per "confossos Jehovae a fine terrae ad finem terrae," significantur illi apud quos destructa sunt omnia vera ecclesiae per falsa; "confossi Jehovae" significant illos apud quos destructa sunt, et "a fine terrae ad finem terrae significat omnia ecclesiae.

[6] Apud eundem,
"Propterea da filios eorum fami, et defluere fac illos super manus gladii,....ut homines" {1}rari "fiant, occisi morte, juvenes eorum percussi gladio in bello" (xviii. 21);
"filios dare fami, et defluere facere super manus gladii" significat, exstinguere vera ecclesiae per defectum cognitionum veri, et per falsa; "filii" sunt vera, "fames "est defectus cognitionum, et "gladius" est falsum destruens verum: "ut homines {1}rari "fiant, occisi morte," significat quod affectio veri et inde sapientia nulla; "homines" significant affectionem veri et inde sapientiam (videatur supra n. 280): "juvenes eorum percussi gladio in bello" significat quia vera sunt destructa per impugnationes falsi; "juvenes" sunt vera, "gladius" est falsum destruens, et "bellum" est impugnatio ejus.

[7] Apud Ezechielem,
"Transite per" Hierosolymam, "et percutite, nec parcat oculus vester,....senem, juvenem, et virginem, et infantem,....occidite ad perditionem: sed contra ullum virum, super quo signum, ne appropinquate" (ix. 5, 6);
haec dicta sunt a "viro induto linteis" seu ab angelo ad alios angelos, ac audita a Propheta; per quae non intellectum est ut transirent per Hierosolymam et percuterent et occiderent senes, juvenes, virgines et infantes ad perditionem, sed per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam, et quod prorsus vastata sit quoad omnia bona et vera quae faciunt illam; per "senem" intelligitur sapientia quae est boni, per "juvenem" intelligentia quae est veri, per "virginem" affectio eorum, et per "infantem" omne bonum et verum nascens, in specie bonum innocentiae per quod omnia ecclesiae apud hominem nascuntur; per "virum super quo signum" ad quem non appropinquarent, significatur verum ex bono.

[8] Apud eundem,
"Ut lapident {2}eas lapide, discindant {2}eas gladiis, filios {2}earum et filias {3}earum occidant, et domos {3}earum igne comburant" (xxiii. 47);
haec dicta sunt de Samaria et de Hierosolyma, quae ibi vocantur "Ohola" et "Oholiba," per quas significantur binae ecclesiae, nempe spiritualis et caelestis, hic illae ecclesiae per falsa et mala devastatae: "lapidare lapide, et discindere gladiis," significat destructionem veri per falsa, "lapidatio" enim significabat poenam et mortem propter violentiam illatam Divino Vero, similiter "discissio per gladios;" "{1}filios et filias occidere" significat destruere omnia vera et bona ("filii" sunt vera et "filiae" bona); "et domos igne comburere," significat omnia quae sunt amoris et charitatis destruere per mala amoris sui et mundi; "domus" sunt interiora hominis, ita quae ejus amoris sunt, hic quod destructa; "ignis" est amor in utroque sensu.

[9] Apud Jeremiam,
"Jacuerunt in terra, plateis puer et senex, virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio; occidisti in die irae tuae, non pepercisti" (Thren.ii. 21);
agitur etiam ibi de ecclesia devastata; "jacere in terra et in plateis," significat a malis et a falsis destructos; "puer et senex, virgines et juvenes ceciderunt gladio," significat, hic ut supra, omnia bona et vera cum intelligentia et sapientia; exstinctio eorum significatur per "occidisti in die irae tuae, non pepercisti;" "dies irae" significat ultimum statum ecclesiae, quando judicium. Tribuitur Jehovae quod occiderit, hoc est, exstinxerit illa, sed est ipse homo; sensus litterae est talis ut tribuatur Jehovae quod est ipsius hominis (videatur n. 2447, 5798, {2}6071, {3}6991, 6997, 7533, 7632, 7643, {4}7877, 7679, 7710, 7926, 8227, 8282, 8483, 8632, {5}9010, 9128, 9306, 10431).

[10] Apud Amos,
"Exscindam judicem e medio" Moabi,"et omnes principes ejus occidam cum illo" (ii. 3);
per "Moabum" in Verbo intelliguntur qui adulterant bona ecclesiae; per "judicem" qui exscindetur, et per "principes" qui occidentur, significatur bonum quod adulteratur et vera quae inde falsificantur ("judex" est bonum, et "princeps" est verum).

[11] Apud Sachariam,
"Vox ejulatus pastorum, quod devastata sit magnificentia eorum. ....Sic dixit Jehovah Deus meus, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt. ...Pavi oves occisionis propter vos, miseri gregis" (xi. 3-5, 7);
per "oves occisionis quas possessores earum occidunt" significantur qui in bono sunt et per falsa doctrinae seducuntur; "oves" dicuntur qui in bono charitatis sunt, "pastores" sunt qui docent vera et per illa ducunt ad bonum.

[12] Apud Davidem,
"Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis. Evigila...Domine,...ne desere in perpetuum" (Psalm. xliv. 23, 24 [B. A. 22, 23]);
"occisi sumus omni die" significat quod ex nobis semper labamur in falsa et seducamur per illa, cumprimis tempore cum falsa regnant; inde patet quid significat "grex mactationis;" ut elevemur ex illis a Domino, significatur per " Evigila Domine, ne desere nos in perpetuum."

[13] Apud Ezechielem,
"Evaginabunt gladios super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent [te], et morieris morte confossorum" (xxviii. 7, 8):
haec de principe Tyri, per quem significatur intelligentia quae ex cognitionibus veri, hic illa exstincta per falsa; "evaginare gladios super pulchritudinem sapientiae tuae" significat exstinctionem ejus per falsa; "demittere in foveam" significat immersionem in illa; "et mori morte confossorum" significat interitum et damnationem; "confossi" significant illos apud quos omne verum est exstinctum (videatur n. 4503, 9262), et "mors" significat damnationem.

[14] Apud Esaiam,
"Num juxta plagam percutientis illum, percussit eum? Num juxta caedem occisorum ejus occisus est?" (xxvii. 7;)
haec de Jacobo et Israele, per quos significatur ecclesia, per "Jacobum" ecclesia externa, et per " Israelem" interna; tentationes illorum qui ab ecclesia ita describuntur, quae significantur per "Num juxta plagam percutientis illum percussit eum?" Et quod in tentationibus non succubuerint et sic perierint, significatur per "Num juxta caedem occisorum occisus est?" "caedes occisorum" significat perditionem per falsa.

[15] "Caedes" significat perditionem et damnationem etiam alibi apud eundem,
"In die caedis magnae cadent turres" (xxx. 25);
"dies caedis magnae" significat ultimum judicium, quando damnantur et pereunt impii; "turres" significant doctrinas falsi.

[16] Apud eundem,
"Occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet" ({1}xiv. 30);
haec de Philisthaea, per quam significatur verum absque bono, seu fides absque charitate: "occidere fame radicem" significat perire prorsus ex non bono; "radix" est omne ex quo vivit: quare etiam dicitur, "residuos tuos occidet;" per "residuos" significantur omnia reliqua ecclesiae.

[17] Apud Jeremiam,
"Audivi....vocem filiae Zionis; suspirat et expandit manus,....quia delassata est anima mea ab occisoribus" (iv. 31);
ita describitur dolor ecclesiae labentis a veris in falsa: "filia Zionis" est ecclesia; "suspirat {1}et expandit manus" significat dolorem; "quia delassata est anima mea ab occisoribus" significat a falsis quae exstinguunt vitam spiritualem ("occisores" sunt illa falsa).

[18] Apud Esaiam,
"Ecce Jehovah exiens e loco suo ad visitandum iniquitatem terrae...; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos" (xxvi. 21);
haec de die visitationis seu judicii, quando omnium iniquitates retegentur, quod intelligitur per "tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos;" "terra" significat ecclesiam, hic malos ibi; "sanguines" sunt mala quae destruxerunt bona ejus, et "occisi" sunt falsa quae destruxerunt vera ejus: sive dicas quod "occisi" significent falsa sive illos qui in falsis sunt, perinde est, quoniam illi in falsis sunt et falsa in illis, ac falsa in illis destruunt. Simile per "occisos" significatur alibi apud Esaiam,
"Quid facietis die visitationis et devastationis?....Infra occisos cadent" (x.3, 4):
tum in Apocalypsi,
"Sanguis prophetarum et sanctorum inventus est in" Babylone, "et omnium qui occisi sunt in terra" (xviii. 24);
quid per haec significatur, videbitur in sequentibus.

[19] Apud Esaiam,
"Visitabo super orbem malitiam,...omnis inventus confodietur, et omnis congregatus cadet gladio" (xiii. 11, 15);
etiam haec de Babylone: quod "omnis inventus confodietur" significat quod perituri ex malo; et quod "omnis congregatus cadet gladio" significat quod ex falso.

[20] Apud Matthaeum,
In consummatione saeculi "tradent vos in afflictionem, et occident vos" (xxiv.9):
apud Johannem,
"Abalienabunt vos a synagogis; immo venit hora, ut omnis qui occiderit vos, putabit cultum sacrum offerre Deo" (xvi. {2}2);
haec ad discipulos dicta sunt, et per "discipulos" in sensu spirituali repraesentativo intelliguntur omnia vera et bona ecclesiae; inde patet quid in eo sensu intelligitur per quod "occident" eos, quod nempe tunc destruent ecclesiae vera et bona.

[21] Apud Marcum,
In consummatione saeculi "tradet frater fratrem in mortem, pater liberos, consurgent liberi contra parentes, et occident eos" (xiii. 12)
consummatio saeculi est ultimum tempus ecclesiae, quando falsa destruent vera, et mala destruent bona; per "fratrem," "patrem" et "liberos," non intelliguntur ibi frater, pater et liberi, sed falsum et verum ac bonum et malum; quod "frater tradet fratrem in mortem" significat quod falsum destruet bonum, in specie sola fides charitatem, nam fides in Verbo dicitur "frater" charitatis; quod "pater tradet liberos in mortem" significat quod bonum ecclesiae periturum per falsa mali ("pater" est bonum ecclesiae, et "liberi" sunt falsa mali); quod "consurgent liberi contra parentes et occident illos" significat quod falsa mali impugnabunt bona et vera ecclesiae, et destruent illa.

[22] Apud Lucam,
Homo qui plantavit vineam "misit servum ut de fructu vineae darent illi, sed coloni percusserunt eum et emiserunt vacuum; addidit mittere alium, et hunc etiam percutientes....emiserunt vacuum; addidit mittere tertium, et hunc vulnerantes ejecerunt. Tunc Dominus vineae dixit, Quid faciam? mittam Filium meum dilectum. ...Sed dixerunt, Hic est heres; venite, occidamus Ipsum;..... et ejicientes Ipsum extra vineam occiderunt" (xx. 10-16; Marc. xii. 2-9):
haec de ecclesia apud Judaeos instituta dicta sunt; ac per illa describitur perversio et falsificatio omnis veri, quod illis ex Verbo, per traditiones et per applicationes ad se. Singula ibi sensum spiritualem continent, nam quicquid Dominus locutus est, spiritualiter etiam locutus est, quia ex Divino. Per "vineam" quam homo plantavit, significatur ecclesia quae in veris; per "servos" quos ter misit, intelligitur Verbum per Mosen et prophetas illis datum; ter dicitur, quia "tria" significant plenum et completum; quod "percusserint eos, vulneraverint, et emiserint vacuos extra vineam," significat quod falsificaverint et perverterint vera quae ibi ("emittere vacuos extra vineam" significat quod deprivaverint Verbum suis bonis et veris): per "Filium dilectum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, qui inde etiam vocatur "Verbum;" quod "ejecerint Illum extra vineam et occiderint" significat quod non modo Ipsum, sed etiam omne Divinum Verum quod ab Ipso. (Videatur etiam supra, n. 83.)

[23] Apud Danielem,
"Post septimanas sexaginta duas excidetur Messias, sed non Sibi" (ix. 26);
per "Messiam" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur n. 3008, 3009); quod "Ille excidetur" significat non solum quod Ipse, sed etiam omne Divinum Verum apud illum populum; "sed non Sibi," significet quod revicturum sit apud illos qui in nova ecclesia; simile quod supra, capite primo Apocalypseos,
"Et qui vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum" (vers. 18).

AE n. 316

Apocalypsis Explicata n. 316

316. "Habentem cornua septem."-Quod significet cui omnipotentia, constat ex significatione "{1}cornus," quod sit potentia veri contra falsum, at cum de Domino, quod sit omnis potentia seu omnipotentia; quod Agnus visus sit habere cornua numero "septem," erat quia per "septem" significantur omnia, et praedicantur de sancto (videatur supra, n. 257). Quod "cornu" et "cornua" significent potentiam, est quia potentia animalium cornutorum, ut boum, arietum, hircorum, et aliorum, in cornibus consistit. Quod "cornu" seu "cornua" significent potentiam veri contra falsum, ac in supremo sensu, ubi de Domino, omnipotentiam, ac in opposito sensu potentiam falsi contra verum, constat ex pluribus locis in Verbo; et quia inde patet quid significant "cornua" in Verbo, quorum mentio toties fit apud Danielem, et quoque in Apocalypsi, et quia adhuc in usu sunt in coronatione regum, velim illa in medium afferre:-

[2] Apud Ezechielem,
"In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, et tibi dabo apertionem oris in medio eorum, ut cognoscant quod Ego Jehovah" (xxix. 21);
"crescere faciam cornu domui Israelis," significat verum in abundantia; "domus Israelis" est ecclesia; quia id significatur per "cornu" et ejus crescentiam, ideo etiam dicitur, "Et tibi dabo apertionem oris," per quod intelligitur praedicatio veri.

[3] In Libro Primo Samuelis,
"Exaltavit se cornu in Jehovah, dilatatum est os meum contra inimico meos, quia laetata sum in salute tua. ....Dabit robur {2}Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui" (ii. 1, 10);
propheticum Channae: per "Exaltavit se cornu in Jehovah" significatur quod illam impleverit Divinum Verum, et id potens reddiderit contra falsa: et quia id significatur, ideo dicitur "Dilatatum est os meum contra inimicos meos;" "dilatatio oris" est praedicatio veri cum potentia, et "inimici" sunt falsa quae Divinum Verum dispergunt: per "dabit robur {1}Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui," significatur omnipotentia Domini ex Divino Bono per Divinum Verum, nam "robur" in Verbo dicitur de potentia boni, et "cornu" de potentia veri, et "Unctus Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum cui omnipotentia (videatur n. 3008, 3009, 9954).

[4] Apud Davidem,
Jehovah "exaltavit cornu populi sui, laudem omnibus sanctis suis, filiis Israelis, populo propinquo suo" (Psalm. cxlviii. 14);
per "Exaltavit cornu populi sui," significatur quod impleverit Divinis veris: quare dicitur, "laudem sanctis suis, filiis Israelis, et populo propinquo suo;" "sancti" enim dicuntur qui in Divinis veris sunt, quoniam Divinum Verum est quod vocatur "sanctum" (videatur supra, n. 204); "Israel" est ecclesia quae in veris, "filii ejus" sunt vera, ac "populus" etiam praedicatur de illis qui in veris sunt, et "propinquus" dicitur qui per illa conjunctus est Domino.

[5] Apud eundem,
"Jehovah Deus Zebaoth,....decus fortitudinis eorum Tu, et per beneplacitum tuum exaltabis cornu nostrum" (Psalm. lxxxix. [9,] 18 [B. A. 8, 17]);
"exaltare cornu" etiam hic significat implere Divino Vero et per id potentia facere contra falsa; quare dicitur, "Jehovah Deus Zebaoth,... decus fortitudinis eorum Tu;" "decus" etiam in Verbo dicitur de ecclesia et de doctrina veri ibi.

[6] Apud eundem,
"Bonus vir miserans et mutuo dans;....justitia ejus stat in perpetuum, cornu ejus exaltabitur cum gloria" (Psalm. cxii. 5, 9);
quod "cornu" significet Divinum Verum, patet ex eo, quod dicatur "Justitia ejus stat in perpetuum, et cornu ejus exaltabitur cum gloria;" "justitia" in Verbo dicitur de bono, quare "cornu" de vero, nam in singulis Verbi est conjugium boni et veri; etiam "gloria" significat Divinum Verum.

[7] Apud Habakuk,
"Splendor" Jehovae Dei "sicut lux erit, cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius" (iii. 4);
quia "cornua" significant Divinum Verum cum potentia, ideo dicitur "Splendor" Jehovae Dei "sicut lux, et in cornibus occultatio roboris Ipsius;" per "splendorem" Jehovae et "lucem" significatur Divinum Verum; et per "occultationem roboris Ipsius in cornibus" significatur omnipotentia Divini Boni per Divinum Verum, nam omnis potentia boni est per verum, et in Divino Vero latet omnipotentia quae est Divini Boni.

[8] Apud Davidem,
"Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis unxi eum, cum quo manus mea firma erit, et brachium meum corroborabit Eum:....veritas et misericordia mea cum Illo et in nomine meo exaltabitur cornu Ejus "(Psalm. lxxxix. 21, 22, 25 [B. A. 20, 21, 24]);
per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205); et per "exaltabitur cornu Ipsius" intelligitur Ipsius Divina potentia quae Ipsi est per Divinum Verum ex Divino Bono; quare dicitur, "Veritas et misericordia mea cum Illo;" "misericordia" in Verbo, cum de Jehovah seu Domino, significat Divinum Bonum Divini Amoris: quia per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, ideo dicitur, "David servus meus;" per "servum" in Verbo non intelligitur servus in communi sensu, sed quicquid inservit, ac praedicatur de Vero quia inservit bono ad usum, hic ad potentiam.

[9] Apud eundem,
"Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo" (Psalm. cxxxii. 17);
etiam hic per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque per "Unctum;" per "germinare facere cornu Ipsi," significatur multiplicatio Divini Veri in caelis et in terris ab Ipso; quapropter etiam dicitur," Disponam lucernam Uncto meo," per quod simile intelligitur: quod Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius dicatur "Lucerna," videatur supra (n. 62).

[10] Apud eundem,
"Jehovah robur meum,....petra mea, propugnaculum meum,.... Deus rupes mea in qua confido, scutum meum et cornu salutis meae" (Psalm. xviii. 2, 3 [B. A. 1, 2]; 2 Sam. xxii. [2,] 3);
"robur" et "petra," cum de Jehovah seu Domino, ut hic, significant omnipotentiam; "propugnaculum" et "rupes" in qua confidit, significant tutelam; "scutum" et "cornu salutis" significant salvationem inde: "robur," "propugnaculum" et "scutum" in Verbo praedicantur de Divino Bono; "petra," "rupes" et "cornu" praedicantur de Divino Vero; inde per illa significatur omnipotentia, tutela et salvatio quae sunt Divino Bono per Divinum Verum.

[11] Apud Lucam,
"Benedictus" Dominus Deus Israelis, quod inviserit et redemerit populum suum, et erexerit cornu salutis in domo Davidis....; ut servaret nos ex inimicis nostris" (i. 68, 69, {1}71);
propheticum Zachariae de Domino et Ipsius adventu: "cornu salutis in domo Davidis" significat omnipotentiam salvandi per Divinum Verum ex Divino Bono; "cornu" est illa omnipotentia, "domus Davidis" est ecclesia Domini: "inimici," ex quibus servaret, sunt falsa mali; sunt enim haec inimici ex quibus Dominus servat illos qui Ipsum recipiunt; quod non alii inimici fuerint a quibus Dominus servavit illos qui ibi intelliguntur per populum Ipsius, notum est.

[12] Apud Micham,
"Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (iv. 13):
"Surge et tritura, filia Zionis," significat dissipationem mali apud illos qui ab ecclesia ("triturare" est dissipare, et "filia Zionis" est ecclesia quae in affectione boni); "cornu tuum faciam ferrum," significat Divinum Verum validum et potens: simile significat "ungulas tuas faciam aes;" "ungulae" sunt vera in ultimis: "ut comminuas populos multos," significat ut dispergas falsa, "populi" enim praedicantur de veris, et in opposito sensu de falsis.

[13] Apud Sachariam,
"Vidi et ecce quatuor cornua,....quae disperserunt Jehudam, Israelem et Hierosolymam. Ostendit mihi...quatuor fabros,...et dixit, Ista cornua quae disperserunt Jehudam, sicut vir non tollit caput suum, venerunt hi ad terrendum illos, ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, ad dispergendum eam" (ii. 1-4 [B. A. i. 18-21]);
describitur per illa vastatio ecclesiae, et dein restauratio ejus: per "Jehudam, Israelem et Hierosolymam" significatur ecclesia et ejus doctrina; "cornua" quae disperserunt illos, significant falsa mali quae ecclesiam vastarunt; "fabri" significant similia quae ferrum, nempe verum in ultimis quod validum et potens, ita similia quae "cornu ferreum;" quare dicitur de illis, "Venerunt hi...ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae;" "cornua gentium" sunt falsa mali quae vastarunt ecclesiam, quae dissipanda sunt ut restauretur.

[14] In Threnis,
"Dominus....destruxit in excandescentia sua munimenta filiae Jehudae, projecit in terram, profanavit regnum et principes ejus, abscidit in excandescentia irae omne cornu Israelis" (ii. [2,] 3);
agitur ibi de vastatione ecclesiae totali: ultimum tempus quando devastata est, significatur per "excandescentiam irae Domini;" et vastatio ejus totalis describitur per quod "destruxerit munimenta filiae Jehudae, projecerit in terram, profanaverit regnum et principes ejus;" "filia Jehudae" est ecclesia, "munimenta" ejus sunt vera ex bono, "regnum et principes" sunt vera doctrinae ejus: inde patet quid significatur per "abscidit omne cornu Israelis," quod nempe omnem potentiam veri ecclesiae resistendi contra falsa mali.

[15] Apud Danielem,
Danieli visae in somnio "quatuor bestiae ascendentes ex mari;".... quarta robusta valde, cui dentes ferri, comedit et contrivit,.... et decem cornua illi: "et attendi, et ecce aliud cornu parvum ascendit inter ea, et tria de cornibus prioribus eradicata sunt coram eo; oculi sicut oculi hominis in cornu hoc, et os loquens magna:....vidi quod cornu hoc faceret bellum cum sanctis, et praevaluisset eis,....et quod verba contra Altissimum loqueretur:.... quoad cornua decem, sunt decem reges et tres reges humiliabit" (vii.3, 7, 8, 20, 21, 23, [25,] 24):
quod per "cornua" hic intelligantur falsa quae destruunt vera ecclesiae, seu potentia falsorum contra vera, patet; per "bestiam ascendentem ex mari" significatur amor sui, ex quo omnia mala; hic, amor imperandi super caelum et terram, cui inserviunt sancta pro mediis; qualis amor est qui intelligitur per "Babylonem" in Apocalypsi. Quod "ex mari" visa sit ascendere, est quia per "mare" significatur naturalis homo separatus a spirituali, ille enim tunc talis est ut nihil plus cupiat quam imperare omnibus, et imperium confirmare ex sensu litterae Verbi; "decem cornua" significant falsa omnis generis, nam "decem" sunt omnia; quare etiam dicitur quod "decem cornua decem reges sint," "reges" enim significant vera, et in opposito sensu, ut hic, falsa. "Cornu parvum" quod ascendit inter ea, coram quo tria de cornibus prioribus eradicata. sunt, significat plenariam perversionem Verbi per applicationem sensus litterae ejus ad confirmandum amorem dominii. Hoc cornu dicitur "parvum," quia non apparet quod pervertatur Verbum; et quod non apparet coram visu spiritus hominis seu coram intellectu ejus, hoc animadvertitur vel sicut nullum vel sicut parvum; in mundo spirituali talis apparentia est non apprehensibilium nisi a paucis. "Cornua tria" quae coram illo eradicata sunt, significant vera Verbi ibi, quae sic per falsificationes destructa sunt; illa vera etiam significantur per "tres reges" quos humiliavit; per "tria" non significantur tria sed plenarium, ita quod vera plane destructa sint. Quia cornu illud significat perversionem Verbi quoad sensum litterae ejus, et hic sensus apparet coram oculis hominum sicut ita et non aliter intelligendus, ita a nemine contradicendus, ideo dicitur de cornu hoc, quod "oculi sicut oculi hominis in illo, et os loquens magna;" "oculi" significant intellectum, et "oculi sicut oculi hominis" intellectum sicut veri, et "os" significat inde cogitationem et loquelam. Ex his nunc videri potest quid per omnia et singula ibi intelligitur, ut quid per quod "bestia ascendens ex mari, cui decem cornua et dentes ferri, comederit et contriverit," per quod "cornu parvum ascenderit inter illa, coram quo tria de cornibus eradicata sunt, in quo oculi sicut oculi hominis, et os loquens magna," et per quod "faceret bellum cum sanctis et praevaluisset eis," et quod "loqueretur verba contra Altissimum," et quod "cornua" totidem essent "reges."

[16] Apud eundem,
"Vidi in visione....arietem unum,....cui duo cornua, et cornua alta, unum tamen altius altero, sed altum ascenderat posterius; feriebat versus occidentem, septentrionem et meridiem. ....Tunc ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae: ....huic cornu aspectus inter oculos ejus:....hic cucurrit cum ariete in furore roboris sui,....et fregit duo cornua ejus et projecit eum in terram, et conculcavit eum:....sed fractum est cornu magnum hirci, et ascenderunt quatuor loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum: mox ex uno de illis exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu,....et conculcavit ea, immo usque ad Principem exercitus se extulit;....et projectum est habitaculum sanctuarii Ejus, quia projecit veritatem in terram" (viii. {1}2-12, 21, 25):
hic describitur alterum quod vastat ecclesiam, nempe sola fides. Per "arietem" significatur bonum charitatis et inde fides, et per "hircum" fides separata a charitate, seu sola fides, seu quod idem, illi qui in eis sunt: per "cornua" eorum significantur vera ex bono et falsa ex malo, pugnantia; vera ex bono per "cornua arietis," et falsa ex malo per "cornua hirci:" per quod arieti fuerint "duo cornua alta, unum altius altero, et altius ascendens posterius," significatur verum fidei ex bono charitatis; et hoc visum est secundum influxum boni et veri apud hominem et spiritum, omne enim bonum recipitur posterius, et omne verum anterius, quoniam cerebellum formatum est ad recipiendum bonum quod voluntatis, ac cerebrum ad recipiendum verum quod intellectus: per "occidentem, septentrionem et meridiem" quo feriebat, significantur bona et vera quae recipiunt illi qui in charitate et inde fide sunt, per quae dispergunt mala et falsa: per "hircum caprarum," quod "venerit [ab occidente] super facies omnis terrae," significatur fides separata a charitate oriunda a malo vitae; "hircus caprarum" est illa fides, "occidens" est malum vitae, et "terra" est ecclesia: quod "ei cornu aspectus inter oculos," significat quod ex propria intelligentia: quod "cucurrerit cum ariete in furore roboris sui, et fregerit duo cornua ejus, et projecerit eum in terram, et conculcaverit eum," significat quod prorsus destruxerit charitatem et inde fidem, destructa enim charitate etiam destruitur fides, quoniam haec ex illa est: quod "fractum sit cornu magnum hirci," et quod "ascenderint quatuor loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum," significat omnia falsa conjuncta malis inde; "cornua" significant falsa mali, "quatuor" conjunctionem illorum, et "quatuor venti caelorum" omnia tam falsa quam mala: quod "ex uno de illis exiverit cornu unum de exiguo," significat justificationem per illam, haec enim nascitur a principio de sola fide; "de exiguo" dicitur quia hoc non apparet sicut falsum: quod hoc cornu "creverit valde versus meridiem, et versus ortum et versus decus, et creverit usque ad exercitum caelorum, et dejecerit in terram de exercitu, et conculcaverit ea," significat quod destruxerit omnia vera et bona ecclesiae; "meridies" est ubi verum est in luce, "ortus et decus" sunt ubi bonum est in claro per verum, "exercitus caelorum" sunt omnia vera et bona caeli et ecclesiae, "dejicere exercitum in terram, et conculcare ea," significat prorsus destruere: quod usque "ad Principem exercitus se extulerit," et quod "projectum sit habitaculum sanctuarii Ejus," significat negationem Divini Humani Domini, et inde ecclesiae vastationem; "Princeps exercitus" est Dominus quoad Divinum Humanum, quia ex illo procedunt omnia vera et bona quae faciunt ecclesiam; "habitaculum sanctuarii" est ecclesia ubi illa sunt; quod sint vera, quae intelliguntur, destructa a falsis, patet, nam dicitur, "Projecit veritatem in terram." Quod talia significentur per "arietem" et "hircum" et per eorum "cornua," patet manifeste ex apparentiis in mundo spirituali; nam quando tales ibi qui se confirmaverunt in doctrina de sola fide, et de justificatione per illam, disceptant cum illis qui in doctrina de charitate et inde fide sunt, tunc {1}aliis qui e longinquo stant apparent hirci aut hircus cum similibus cornibus, et cum simili insultu et furore contra arietes seu arietem, et quoque apparet quod stellas sub pedibus suis conculcet; haec visa quoque mihi sunt, et simul astantibus, qui inde confirmati sunt quod talia intelligantur apud Danielem; et quoque quod similia intelligantur
per "oves a dextris" et per "hircos a sinistris" (Matth. xxv. 32 ad fin.):
nempe per "oves" illi qui in bono charitatis sunt, et per "hircos" qui in sola fide. Ab his quae ex Daniele allata sunt, aliquatenus constare potest quid significatur in Apocalypsi, per
Quod draco visus sit habere cornua decem (xii. 3);
Quod bestia e mari ascendens visa sit quoque habere cornua decem (xiii. 1);
Et quod visa sit mulier insidens bestiae coccineae habenti capita septem et cornua decem; de qua dixit angelus," Decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt" (xvii. 3, 7, 12);
sed de his in explicatione eorum in sequentibus.

[17] Quod potentia falsi contra verum significetur per "cornu" et "cornua," etiam patet a sequentibus his locis:-Apud Jeremiam,
"Excisum est cornu Moabi, et brachium ejus fractum est" (xlviii. 25);
per "Moabum" significantur qui in bonis spuriis et inde in veris falsificatis, quae in se sunt falsa; destructio horum falsorum significatur per "excisum est cornu Moabi," et destructio illorum malorum per "brachium ejus est fractum."

[18] In Threnis,
Jehovah "laetificavit super te hostem, exaltavit cornu inimicorum tuorum" (ii. {2}17);
per "hostem" intelligitur malum, et per "inimicos" falsa mali; "exaltare cornu inimicorum" est ut falsa valeant super vera et destruant ea.

[19] Apud Ezechielem,
"Latere et humero impellitis, cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis eas foras" (xxxiv. 21);
"latere et humero impellere," est omni vi et conatu; "cornibus ferire oves infirmatas donec disperseritis eas foras," significat per falsa destruere probos qui nondum in veris ex bono sunt, at usque desiderant esse.

[20] Apud Amos,
"Die quo visitaturus sum praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, ut exscindantur cornua altaris, et cadant in terram" (iii. 14);
per "altaria Bethelis" significatur cultus ex malo, et per "cornua altaris" significantur falsa ejus mali; quae quod destruenda significatur per quod "cornua exscindentur, et cadent in terram."

[21] Apud eundem,
"Qui laetantur super non re; qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua?" (vi. 13;)
per "fortitudinem nostram sumere cornua," significat per vires propriae intelligentiae assumere falsa per quae destruentur vera.

[22] Apud Davidem,
"Dixi gloriabundis, Ne gloriemini, et impiis, Ne attollite cornu, ne attollite in altum cornu vestrum, ne loquimini collo duro: ....omnia cornua impiorum amputabo; exaltabuntur cornua justi" (Psalm. lxxv. 5, 6, 11 (B. A. 4, 5, 10));
per "attollere cornu in altum," significatur fortiter defendere falsum contra verum; quare etiam dicitur, "Ne loquimini collo duro;" per "amputare cornua eorum," significatur falsa eorum destruere; et per "exaltare cornua justi" significatur potentia et valida reddere vera boni.

[23] Quia per "alta reddere" et per "exaltare cornua" significatur implere veris, et ea potentia et valida reddere contra falsa, ideo etiam illa vera vocata sunt "cornua monocerotis," ex causa quia haec alta sunt:-Ut apud Mosen,
"Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae; et hi myriades Ephraimi et chiliades Menascheh" (Deut. xxxiii. 17);
haec de Josepho, per quem in supremo sensu repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, seu quoad Divinum Verum in caelo; inde per "Josephum" etiam significantur qui in regno spirituali Domini sunt (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417): "primogenitum bovis honor illi," significat bonum amoris spiritualis; "cornua monocerotis cornua ejus," significant vera in sua plenitudine et in sua potentia inde; "ferire populos ad fines terrae," significat instruere veris omnes qui ab ecclesia, et per illa dissipare falsa; per "myriades Ephraimi et chiliades Menascheh," significatur copia et abundantia veri ac inde sapientiae, et copia et abundantia boni et inde amoris; "Ephraim" in Verbo significat intellectuale ecclesiae quod est veri, et "Menascheh" significat voluntarium ecclesiae quod est boni (videatur n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296), et per "myriades et chiliades" significantur plurima, ita copia et abundantia.

[24] Apud Davidem,
"Serva me ex ore leonis, et ex cornibus monocerotum exaudi me" (Psalm. xxii. 22 (B. A. 21));
per "leonem" significatur falsum fortiter destruens verum; et per "cornua monocerotum" significantur vera quae praevalent contra falsa.

[25] Apud eundem,
"Sicut monocerotis cornu meum" (Psalm. xcii. 11 (B. A. 10));
"sicut monocerotis cornu" significat verum quoad plenitudinem et potentiam.

[26] In Apocalypsi,
"Et sextus angelus clanxit, et audivi vocem ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Dei" (ix. 13):
altare suffitus, quod etiam vocabatur "altare aureum," erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus, quae ex amore et charitate a Domino, ita repraesentativum talium cultus quae elevantur a Domino; cornua altaris repraesentabant vera procedentia ex bono amoris; inde patet, cur audita est vox ex quatuor cornibus altaris, vera enim sunt per quae bonum agit et loquitur.

[27] Quoniam altaria repraesentabant cultum Domini ex bono amoris, et omnis cultus qui vere cultus fit ex bono amoris per vera, ideo altaribus erant cornua. Quod altari suffitus, constat apud Mosen:
Facies quatuor cornua super altari suffitus, ex illo erunt, et obduces illa auro (Exod. xxx. 2, 3, 10; cap. xxxvii. 25, 26);
et quod altari holocausti, alibi apud eundem,
"Facies cornua super quatuor angulis" altaris holocausti, "ex ipso erunt cornua ejus" (Exod. xxvii. 2; cap. xxxviii. 2):
quod cornua ex ipso altari essent, significabat quod vera, quae cornua repraesentabant, procedent ex bono amoris quod ipsum altare repraesentabat, omne enim verum est ex bono; quod essent quatuor et in singulis angulis, significabat quod essent pro quatuor plagis in caelo, per quas significantur omnia veri ex bono.

[28] Quoniam omnes expiationes et purificationes fiunt per vera ex bono, ideo expiabatur super cornibus altarium,
Super cornibus altaris suffimenti (Exod. xxx. 10; Levit. iv. 7);
Et super cornibus altaris holocausti (Levit. iv. 25, 30, 34; cap. viii. 15; cap. ix. 9; cap. xvi. 18).
Et quia omnis Divina tutela est per vera ex bono,
Ideo etiam qui fecerunt mala, et timuerunt mortem, apprehenderunt cornua altaris, et servati sunt (1 Reg. i. 50, 51, 53);
Sed qui meditato et ex voluntate malum fecerunt, non servati sunt (1 Reg. ii. 28-31).
Porro quia "cornua" significabant vera ex bono, ideo etiam, cum ungebantur reges, fiebat hoc per oleum ex cornu:
Quod ita unctus sit David, videatur 1 Sam. xvi. 1, 13;
Et quod ita Salomo, 1 Reg. i. 39;
"oleum" significabat bonum amoris. Ex hac significatione cornuum, quam antiqui noverunt, receptum fuit facere cornua germinantia et fragrantia; inde vox "cornucopia."

AE n. 317

Apocalypsis Explicata n. 317

317. "Et oculos septem."-Quod significet et cui omniscientia, constat ex significatione "oculorum septem," cum de Domino, quod sint omniscientia; per "oculos" enim, cum de homine, significatur intellectus; quare cum de Domino, significatur omniscientia. Quod "oculi," cum de homine, significent intellectum, et cum de Domino, providentiam, ut et Divinam Sapientiam et Intelligentiam, quae est omniscientia, videatur supra (n. 152): "septem oculi" dicuntur, quia "septem" significant omnia, et praedicantur de sancto (ut supra).

AE n. 318

Apocalypsis Explicata n. 318

318. "Qui sunt septem spiritus Dei emissi in omnem terram."-Quod significet inde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia, constat ex significatione "septem spirituum Dei," quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua supra, n. 183); et quia significant Divinum Verum procedens a Domino, etiam significant DivinamSapientiam seu omniscientiam; et ex significatione "emissi in omnem terram," quod sit unde omnis sapientia et intelligentia in caelo et in ecclesia; per "emitti" significatur communicari, et per "omnem terram" significatur ecclesia tam in caelis quam in terris (videatur supra, n. 304): inde patet cur dicitur quod septem oculi Agni fuerint "septem spiritus Dei emissi in omnem terram," per "septem oculos" enim significatur omniscientia quae Domino ex Divino Bono per Divinum Verum. Quod inde sit omnis sapientia et intelligentia, est quia homo non potest intelligere verum et sapere bonum a se sed a Domino, et omnis sapientia et intelligentia est veri ex bono. Nisi sapientia et intelligentia ex illo formata sit, non est sapientia et intelligentia, sed est stultitia et insania, quae apparent coram insciis et coram malis sicut sapientia et intelligentia, ex eo quod loqui et ratiocinari possint ex memoria. Proprium enim hominis non est nisi quam malum et falsum; proprium ejus voluntarium est malum, et proprium ejus intellectuale inde est falsum; quapropter quicquid ex proprio est, contra sapientiam et intelligentiam est, et quod contra sapientiam est stultitia est, et quod contra intelligentiam insania est. Inde constare potest quod nisi homo elevetur a suo proprio a Domino, quod fit cum recipit Divinum Verum non solum memoria sed etiam vita, prorsus non sapere et intelligere possit. Sed elevatio illa a proprio a Domino, non apparet homini nec percipitur ab illo quamdiu in mundo est, sed tunc primum quando in spiritum suum venit, quod fit post separationem corporis materialis ab illo; verum enim vero tunc ab illis solum qui in caelum veniunt. Quod dicatur sapientia et intelligentia, est quia sapientia est veri ex bono, tunc enim homo sapit in vero bonum, at intelligentia est veri per quod bonum, tunc enim homo nondum sapit in vero bonum, sed afficitur vero quia est verum. In sapientia sunt qui in regno caelesti Domini sunt, quia illi in veris ex bono sunt; in intelligentia autem qui in regno spirituali Domini sunt, quoniam hi in veris per quae bonum sunt. (Sed de illis qui in veris per quae bonum sunt, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 23; et de illis qui in veris ex bono sunt, n. 24 ibi: et De Regno Caelesti et de Regno Spirituali, in opera De Caelo et Inferno, n. 20-28.)

AE n. 319

Apocalypsis Explicata n. 319

319. (Vers. 7.) "Et venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno."-Quod significet quod ex Divino Humano Ipsius sint illa, constat ex significatione "Agni," qui accepit librum e dextra Sedentis super throno, quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua supra, n. 314); quod per "dextram Sedentis super throno" intelligatur Dominus quoad omnipotentiam et omniscientiam, videatur etiam supra (n. 297, 298 (a, b)); inde est quod per "venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno" significetur quod ex Divino Humano sint illa: quod sit omnipotentia etomniscientia, est quoque quia de eo agitur, ut patet a praecedentibus, ubi dicitur quod "Agno fuerint septem cornua et septem oculi;" per "septem cornua" significatur omnipotentia, et per "septem oculos" omniscientia (videatur mox supra, n. 316 (a, b), 317), et per "Agnum" Divinum Humanum (n. 314). Quod omnipotentia et omniscientia sit Divino Humano Domini, constare potest ex illis quae supra (n. 10, 26, 32, 49, 52, 63, 77, 82, 97, 113, 114, 135, 137, 151, 178, 200, 205 fin., 209, 254, 297, 309) dicta et ostensa sunt.

AE n. 320

Apocalypsis Explicata n. 320

320. Versus 8-10.320. "Et cum accepisset librum, quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno, habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere librum, et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo, es omni tribu et lingua et populo et gente: et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terra.
"8. "Et cum accepisset librum," significat post agnitionem quod Humanum Domini sit Divinum, et Illi omnipotentia et omniscientia (n. 321); "quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno," significat agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis superiorum caelorum (n. 322); "habentes unusquisque citharas," significat confessionem ex veris spiritualibus (n. 323); "et phialas aureas plenas suffitibus," significat confessionem ex bonis spiritualibus (n. 324); "quae sunt preces sanctorum," significat ex quibus cultus (n. 325).
9. "Et canebant canticum novum," significat agnitionem et confessionem ex gaudio cordis (n. 326); "dicentes, Dignus es aperire librum et solvere sigilla ejus," significat quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia et omniscientia (n. 327); "quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo," significat separationem omnium a Divino, et conjunctionem cum Divino per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso (n. 328, 329); "ex omni tribu et lingua," significat ad omnibus qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam sunt (n. 330); "et populo et gente," significat qui ab ecclesia Domini spirituali et ad ecclesia Ipsius caelesti (n. 331).
10. "Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes," significat quod illi a Domino sint in veris et bonis ecclesiae et caeli (n. 332); "et regnabimus super terra," significat potentiam quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, et inde potentiam et sapientiam illis qui e regno Domini spirituali et caelesti sunt (n. 333).

AE n. 321

Apocalypsis Explicata n. 321

321. (Vers. 8.) "Et cum accepisset librum."-Quod significet post agnitionem quod Humanum Domini sit Divinum, et Illi omnipotentia et omniscientia, constat ex serie in sensu interno, in mox praecedentibus enim de eo actum est (videatur n. 316 (a, b)-319), et in nunc sequentibus agnoscitur id, et propterea celebratur et glorificatur Dominus: et quia celebratio et glorificatio haec est agnitio viva quod Humanum Domini sit Divinum et Illi omnipotentia et omniscientia, et illa agnitio nunc sequitur, ideo per "cum accepisset librum" id significatur. Glorificatio Domini in nunc sequentibus hoc ordine fit: primum ab angelis superiorum caelorum; dein ab angelis inferiorum caelorum; et postea ab illis qui sub caelis sunt. (Glorificatio Domini ab angelis superiorum caelorum continetur in versibus 8-10; glorificatio Domini ab angelis inferiorum caelorum in versibus 11, 12; et glorificatio ab illis qui sub caelis sunt in versu 13: sed de his in specie in sequentibus.)

AE n. 322

Apocalypsis Explicata n. 322

322. "Quatuor Animalia et viginti quatuor seniores prociderunt coram Agno."-Quod significet agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis superiorum caelorum, constat ex significatione "quatuor Animalium et viginti quatuor seniorum," quod sint in genere totum caelum, in specie autem intimi caeli, proinde angeli superiorum caelorum (de qua supra, n. 313(a)); hic in specie illorum caelorum angeli, quia in sequentibus fit glorificatio ab angelis inferiorum caelorum: et ex significatione "prociderunt coram Agno," quod sit agnitio ex humili corde; quod "procidere" significet humiliationem, et tunc receptionem et agnitionem corde, videatur supra (n. 290); quod intelligatur agnitio Divini Humani Domini, patet, nam id per "Agnum" significatur (videatur supra, n. 314). Paucis etiam hic dicetur quinam sunt caeli superiores et quinam caeli inferiores. Sunt caeli tres; tertium seu intimum caelum est ubi angeli qui in caelesti amore sunt, secundum seu medium caelum est ubi angeli qui in spirituali amore, primum seu ultimum caelum est ubi angeli qui in spirituali naturali amore. Tertium seu intimum caelum conjungitur cum secundo seu medio per angelos intermedios, qui vocantur angeli caelestes spirituales et spirituales caelestes; hi una cum angelis tertii seu intimi caeli constituunt superiores caelos; at reliqui in secundo seu medio caelo una cum illis qui in primo seu ultimo caelo constituunt inferiores caelos. "Quatuor Animalia" significant in specie tertium seu intimum caelum, et "viginti quatuor seniores" secundum seu medium caelum quod conjunctum est tertio seu intimo; ita simul superiores caelos. De angelis intermediis, qui vocantur caelestes spirituales et spirituales caelestes, et de conjunctione tertii caeli cum secundo per illos, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1577, 1824, 2184, 4047, 4286, 4585, 4592, 4594, 6435, 6526, 8787, 8802, 9671).

AE n. 323

Apocalypsis Explicata n. 323

323. "Habentes unusquisque citharas."-Quod significet confessionem ex veris spiritualibus, constat ex significatione "citharae," quod sit confessio ex veris spiritualibus. Quod per "citharas" id significetur, est quia cithara erat instrumentum chordaceum, et per illa instrumenta significantur spiritualia, seu quae veri sunt; at per instrumenta inflatoria significantur caelestia, seu illa quae boni sunt. Quod talia per instrumenta musica significentur, est ex sonis; nam sonus correspondet affectionibus; etiam in caelo percipiuntur affectiones ex sonis: et quia variae affectiones sunt, et varii soni eduntur per instrumenta musica, ideo haec ex correspondentia et inde concordantia significant illas. In genere, significant instrumenta chordacea talia quae sunt affectionum veri, et instrumenta inflatoria talia quae sunt affectionum boni; seu quod idem, quaedam instrumentapertinent ad classem spiritualem, quaedam autem ad classem caelestem. Quod soni correspondeant affectionibus, ex multa experientia mihi patuit, et quoque quod soni musici, et quod secundum sonos et eorum varietates afficiantur angeli; sed omnem illam experientiam in medium afferre, prolixum foret: id modo, quod in genere observatum est, memorare velim; quod nempe soni discreti excitent affectiones veri, seu quod illis afficiantur qui in affectionibus veri sunt, et quod soni continui excitent affectiones boni, seu quod illis afficiantur qui in affectionibus boni sunt: sive dicas affectiones veri sive spiritualia, idem est; ut et sive dicas affectiones boni sive caelestia, etiam idem est. (Sed haec melius comprehendi possunt ex illis quae de sonis et de correspondentia eorum cum affectionibus ab experientia tradita sunt in opere De Caelo et Inferno, n. 241.)
Ex his nunc constare potest, cur in Verbo, et praecipue apud Davidem, tot genera instrumentorum musicorum nominantur, ut nablia, citharae, fistulae, cymbala, tympana, buccinae, organa, et alia; quod nempepropter correspondentiam cum affectionibus, et simul cum articulationibus, quae sunt voces quae continent res et inde fluunt.

[2] Quod "citharae" imprimis significent affectiones veri, quia excitant illas, proinde etiam confessionem, quae fit ex veris spiritualibus hilari corde, constare potest ex sequentibus his locis:-Apud Esaiam,
"Lugebit mustum, languescet vitis, gement omnes laeti corde, cessabit gaudium tympanorum, cessabit tumultus hilarium, cessabit gaudium citharae; cum cantu non bibent vinum" (xxiv. 7-9);
agitur ibi de vastatione ecclesiae spiritualis, seu ejus boni et veri; bonum spirituale quod cessaturum significatur per quod "lugebit mustum," et "cessabit gaudium tympanorum;" et quod verum ejus cessaturum significatur per "languescet vitis" et "cessabit gaudium citharae;" per "mustum" enim significatur bonum spirituale, ejus gaudium per "tympanum;" et per "vitem" significatur verum spirituale, et ejus gaudium per "citharam: quia affectio illorum est quae cessatura, ideo dicitur, "Gement omnes laeti corde et cessabit tumultus hilarium;" per "laetitias" et "hilaritates" in Verbo significantur laetitiae et hilaritates spirituales, quae omnes sunt ex affectionibus veri et boni; adjicitur "cum cantu non bibent vinum," quia per "cantum" significatur testificatio laetitiae ex affectione veri, et per "vinum" significatur verum.

[3] Apud Davidem,
"Confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi; cantate Ipsi canticum novum, reddite egregie pulsare cum clangore; quia rectum est Verbum Jehovae, et opus Ipsius in veritate" (Psalm. xxxiii. 2-4):
quia "cithara" significat confessionem ex veris spiritualibus, ideo dicitur "Confitemini Jehovae in cithara;" "nablium decachordii" significat bonum spirituale correspondens, ideo dicitur "In nablio decachordii psallite Ipsi," ac ideo quoque dicitur "quia rectum est Verbum Jehovae, et omne opus Ipsius in veritate;" verum boni significatur per "rectum est Verbum Jehovae," et bonum veri per "opus Ipsius in veritate;" verum boni est verum quod procedit ex bono, et bonum veri est bonum quod producitur perverum.

[4] Apud eundem,
"Mitte lucem tuam et veritatem tuam, hae ducant me, deducant ad montem sanctitatis et ad habitacula tua, ....ut confitear Tibi in cithara, Deus, Deus mi" (Psalm. xliii. 3, 4);
quod "cithara" significet confessionem ex veris spiritualibus, patet, nam dicitur "ut confitear Tibi in cithara, Deus, Deus mi;" et quoque praemittitur, "Mitte lucem tuam et veritatem tuam, hae ducant me."

[5] Apud eundem,
"Confitebor Tibi instrumento nablii, veritatem tuam Deus mi; canam Tibi in cithara, Sancte Israelis" (Psalm. lxxi. 22);
quia per "nablium" significatur bonum spirituale seu bonum veri, et per "citharam" verum spirituale seu verum boni, et ex utroque fit confessio, ideo dicitur, "Confitebor Tibi instrumento nablii, et canam Tibi [in] cithara."

[6] Apud eundem,
"Cantabo et psallam, excita me gloria mea, excita me nablium et cithara, .... confitebor Tibi inter gentes Domine, psallam Te inter populos" (Psalm. lvii. 8-10 (B. A. 7-9); Psalm. cviii. 2-4 (B. A. 1-3)):
confessio et glorificatio ex bono veri seu ex bono spirituali et ex vero boni seu ex vero spirituali exprimuntur in singulis ibi; bonum veri exprimitur per "cantare," "excitari nablio," et "confiteri inter gentes;" et verum boni per "psallere," "excitari cithara," et "psallere inter populos;" per "gentes" enim in Verbo intelliguntur qui in bono sunt, et per "populos" qui in vero sunt, hic in vero spirituali: quod ita dicatur, est quia in Verbo ubi dicitur de bono etiam dicitur de vero, et hoc propter conjugium illorum in singulis ibi (de quo videatur supra, n. 238 fin., 288(b)).

[7] Apud eundem,
"Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in cithara" (Psalm. cxlvii. 7);
etiam hic confessio ex bono spirituali et ex vero spirituali exprimitur per "Respondete Jehovae per confessionem, et psallite Deo nostro in cithara;" ex bono spirituali per "respondere Jehovae," et ex vero spirituali per "psallere Deo in cithara;" "Jehovah" etiam dicitur ubi agitur de bono, ac "Deus" ubi agitur de vero (videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4287, 4402, 7010, 9167).

[8] Apud Ezechielem,
"Cessare faciam strepitum canticorum tuorum, et vox cithararum tuarum non audietur amplius, dabo te in ariditatem petrae" (xxvi. 13, 14);
haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; vastatio ejus describitur per illa verba, vastatio quoad cognitiones boni per "cessare faciam strepitum canticorum tuorum," et vastatio quoad cognitiones veri per quod "vox cithararum non audietur amplius;" desolatio omnis veri per "dabo te in ariditatem petrae" ("petra" significat verum, et "ariditas" ejus desolationem).

[9] Apud Davidem,
"Clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate et cantate, cantate Jehovae cithara, cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah" (Psalm. xcviii. 4-6);
varia genera affectionum ex quibus confessio et glorificati Domini, hic exprimuntur per varia genera sonorum et instrumentorum; per varia genera sonorum per "clangere," "personare," "jubilare" et "cantare," et per varia genera instrumentorum per "citharas," "tubas" et "buccinas;" sed significationes singulorum exponere, non hujus loci est, solum quid "cithara." "Cantare Jehovae cithara, cithara et voce cantus," significat confessionem ex affectione boni et veri spiritualis; omnis enim affectio, quia est amoris, cum cadit in sonum, sonat sibi convenienter; unde etiam ex sono qui in loquela, et in quo voces loquelae quasi fluunt, auditur alterius affectio, quae etiam inde noscitur a socio; et manifeste in mundo spirituali, ubi omnes soni loquelae manifestant affectiones.

[10] Similiter alibi apud Davidem, ut in his sequentibus:
"Jubilate Deo robori nostro; acclamate Deo Jacobi; extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, clangite in mense buccina" (Psalm. lxxxi. 2-4 (B. A. 1-3));
"Bonum confiteri Jehovae, et canere nomini tuo, Altissime, ....super decachordio, et super nablio, et super higgaion in cithara" (Psalm. xcii. 2-4 (B. A. 1-3));
"Filii Zionis exultent in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant Ipsi" (Psalm. cxlix. 2, 3);
"Laudate" Deum "cum clangore buccinae; laudate Ipsum in nablio et cithara, laudate Ipsum cum tympano et chorea; laudate Ipsum cum fidibus et organo; laudate Ipsum cum cymbalis soni, laudate Ipsum cum cymbalis clangoris" (Psalm. cl. 3-5).

[11] Quia instrumenta musica et quoque choreae significabant gaudia et laetitias quae resultant ex affectionibus, et quoque ipsas affectiones mentis quas soni illorum in simplici et in composito producunt, ideo,
"David et universa Domus Israelis ludebant coram Jehovah super omnis generis lignis [abietum], et super citharis et cum nabliis, et cum tympanis et cum dulciariis et cum cymbalis" (2 Sam. vi. 5).

[12] Quoniam "cithara" significat confessionem ex veris spiritualibus, ac vera spiritualia sunt quibus afficiuntur angeli qui in regno spirituali Domini Sunt, et quae falsa mali dissipant, et cum illis ipsos spiritus qui in iis sunt, ideo,
Cum malus spiritus erat super Saule, "David sumpsit citharam et pulsavit manu sua, et sic quies data Sauli, ....et recessit ab eo malus spiritus" (1 Sam. xvi. 14-16, 23);
hoc factum est quia reges repraesentabant Dominum quoad regnum spirituale, et inde significabant vera spiritualia (videatur supra, n. 31 (b)), at Saul tunc falsa veris illis opposita; quae per sonum citharae dissipabantur, quia "cithara" significabat affectionem veri spiritualem: sed tunc ita factum est, quia apud filios Israelis omnia erant repraesentativa et inde significativa; aliter hodie. Ex illis locis quae nunc adducta sunt, constare potest quid "cithara" significat, praeter etiam in aliis locis (Ut Esai. xxx. 31, 32: Psalm. xlix. 4, 5 (B. A. 3, 4); Psalm. cxxxvii. 1, 2: 1 Sam. x. 5: Apoc. xiv. 2; cap. xviii. 22: Hiob xxx. 31).

[13] Quoniam pleraque in Verbo etiam opposita significant, ita etiam instrumenta musica, in quo sensu significant laetitias et gaudia resultantia ex affectionibus falsi et mali, ita quoque "cithara" confessionem falsi, et inde exultationem super destructionem veri:-Ut apud Esaiam,
"A fine septuaginta annorum erit canticum Tyri juxta canticum meretricis; accipe citharam, ambula in urbe, meretrix oblivioni tradita, eleganter pulsa, multiplica cantum" (xxiii. 15, 16);
per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni spiritualis, ut supra; hic ecclesia in qua illae falsificatae sunt; "meretrix" significat falsificationem veri (videatur supra, n. 141); et per "accipere citharam, ambulare in urbe, eleganter pulsare, et multiplicare cantum," significatur exultatio et gloriatio falsi super destructionem veri.

[14] Et apud eundem,
"Vae surgentibus mane sub auroram, siceram prosequuntur, commorantibus in crepusculum, vinum incendat eum, estque cithara et nablium et tympanum et fistula et vinum, convivia eorum; opus autem Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident" (v. 11, 12);
"cithara," "nablium," "tympanum," "fistula" et quoque "vinum," in opposito sensu; in quo per illa significantur exultationes et gloriationes ex falsis mali: quod talia significentur, patet, nam dicitur, "Vae illis, ....opus Jehovae non introspiciunt, et factum manuum Ipsius non vident."

AE n. 324

Apocalypsis Explicata n. 324

324. "Et phialas aureas plenas suffitibus."-Quod significet confessionem ex bonis spiritualibus, constat ex significatione "phialarum aurearum," quae etiam "thuribula" et "acerrae" vocantur, quod sint vera ex bono: "phialae" enim, sicut omnia vasa continentia, significant vera; et "aurum," ex quo, significat bonum; inde "phialae aureae" sunt vera ex bono; (quod "vasa" significent vera, quoniam inserviunt bono pro vasis recipientibus et continentibus, videatur n. 3068, 3079, 3316, 3318; et quoque "vasa altarium," "holocausti" et "suffitus," n. 9723, 9724; et quod "aurum" significet bonum, supra, n. 242(a, d, e);) et ex significatione "suffituum," quod sint illa cultus quae fiunt ex bono spirituali seu ex bono charitatis, et inde grate percipiuntur. Causa quod illa per "suffitus" significentur, est quia omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, repraesentativa caelestium et spiritualium erant: inde quoque illa quae erant odoris; quae grati odoris erant, repraesentabant perceptionem gratam, at quae ingrati odoris perceptionem ingratam; unde erat, quod suffimentum factum sit ex aromatibus fragrantibus, stacte, onyche, galbano, et thure. Praeterea correspondentia odoris est cum perceptione; quod constare potest ex eo, quod in mundo spirituali, ubi omnia quae appercipiuntur sensibus correspondent, perceptivum boni et veri sentiatur sicut fragrans ex gratis odoribus, et vice versa (de qua re ab experientia videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1514, 1517-1519, 1631, 4626, 4628, 4630, 4631, 5711-5717). Inde est, quod "odorari" significet percipere, etiam in communi sermone apud homines; talia enim in sermonem humanum venerunt ex correspondentia, ut multa alia; spiritus enim hominis est actualiter in mundo spirituali, tametsi homo id nescit: etiam perceptivum quod est apud hominem producit sensum odoratus in ejus corpore, et hoc quoque ex correspondentia; sed hoc arcanum est quod aegre creditur, quia hactenus ignotum est. Sciendum est quod bonum amoris et charitatis producat illam suaveolentiam seu fragrantiam, sed per verum, non autem ex se absque vero; minus verum quod vocatur fidei absque bono; nam bonum absque vero non habet aliquod perceptivum, nec verum absque bono.

[2] Quod "suffitus" significent illa cultus quae fiunt ex bono spirituali, est quia bonum spirituale trahit originem et existentiam ex bono caelesti, et hoc bonum est bonum amoris in Dominum a Domino, et inde est ipsum bonum caeli, est enim id bonum immediate ex Domino, et est Dominus in illo bono ut in suo apud angelos; usque adeo, ut sive dicas Dominum esse in illis et illos in Domino, aut si dicas Dominum esse apud illos in eo bono, et illos in Domino cum in illo bono, idem sit: bonum spirituale, quod trahit originem et existentiam ex bono caelesti, est bonum charitatis erga proximum; cultus ex hoc bono est quisignificatur per "suffitum." Quia omnis cultus Domini fit ex bono, tametsi per vera, et duo bona universalia sunt quae faciunt caelos, et distinguunt illos in duo regna, nempe bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, ideo duo altaria apud filios Israelis erant, unum pro holocaustis, alterum pro suffitionibus; et per "altare holocausti" significabatur cultus ex bono amoris caelestis, et "per altare suffitus" cultus ex bono amoris spiritualis. Inde patet quid per suffitus repraesentabatur.

[3] Quod ita sit, constare potest ex locis in Verbo, ubi memorantur:-Ut apud Mosen,
"Facies altare suffitionis suffimenti, ....et obduces illud auro puro, ....et dabis illud ante velum quod super arca testimonii ante propitiatorium; ....et suffiet super illo Aharon suffimentum aromatum quovis mane, in adornando lucernas suffiet illud; et in ascendere faciendo lucernas inter vesperas suffiet illud; suffimentum juge coram Jehovah in generationes vestras: nec ascendere facietis suffimentum alienum et holocaustum et mincham et libamen super eo" (Exod. xxx. 1-10);
quod per hoc "altare" et per "suffitiones" super eo significatus sit cultus qui ex bono spirituali, constare potest ex eo quod hoc positum fuerit in Tentorio conventus extra velum, ubi etiam lucernae, et per "Tentorium" significatum est regnum spirituale Domini, at per illam partem Tentorii quae erat intra velum significatum est regnum caeleste Domini, ut constare potest ex illis quae de Tentorio, ubi mensa super qua panes facierum, ac ubi altare suffitus, ac ubi candelabrum erant, in Arcanis Caelestibus (n. 9457, 9481, 9485) ostensa sunt; et ex illis quae de arca, in qua testimonium, et super qua propitiatorium (n. 9457, 9481, 9485, 10545): inde patet quod per illa quae in Tentorio extra velum erant, quae fuerunt candelabrum, altare suffitus, et mensa pro panibus, significata sint talia quae regni spiritualis sunt, quae omnia se referunt ad bonum spirituale et ad verum ejus: per "mensam," super qua panes facierum, significata est receptio boni caelestis in bono spirituali (videatur. 9527); per "candelabrum" cum lucernis significatum est ipsum spirituale illius regni (n. 9548, 9551, 9556, 9561, 9572, 9783); et per "altare suffitus" significatus est cultus ex bono spirituali; et quia cultus ex bono spirituali per "suffitionem" super illo altari significatus est, et per "candelabrum" ipsum spirituale, ideo mandatum est ut Aharon quovis mane et vespere, quando adornaret lucernas, etiam super illo suffiret. (sed haec plenius explicata sunt in Arcanis Caelestibus, n. 10176-10213, ubi de singulis actum est.)

[4] Et quia bonum spirituale suam originem et existentiam trahit ex bono caelesti, ut supra dictum est, ideo altare illud non modo positum erat juxta velum quod super arcam, sed etiam mandatum est, ut cum Aharon expiaret pro se et pro sua domo, inferret suffimentum intra velum, per quod significatur influxus, communicatio et conjunctio boni caelestis et boni spiritualis; de qua re ita apud Mosen:
"Cum Aharon ....expiabit pro se et pro sua domo, mactabit juvencum peccati, ....et accipiet plenitudinem thuribuli, prunas ignis desuper altari coram Jehovah, et plenitudinem pugnorum suorum suffimentum aromatum, et inferet intra velum, ita ut det suffimentum super ignem coram Jehovah; et tegat nubes suffimenti propitiatorium quod super testimonio, ut non moriatur" (Levit. xvi. 11-13);
quod "acciperet ignem desuper altari holocausti," super quem "daret suffimentum," etiam significabat quod bonum spirituale, quod est bonum charitatis, existat et procedat ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum; (quod "ignis altaris" id bonum significaverit, videatur n. 4489, 6314, 6832, 9714, et alibi;) inde erat quod ignis pro suffitione non aliunde quam ex altari holocausti desumptus sit: quod Aharon, cum expiaret pro se et sua domo suffiret intra velum, erat causa quia Aharon ut Summus Sacerdos repraesentabat Dominum quoad bonum amoris, et per functiones repraesentabat illa quae ex bono illo procedunt, quae omnia se referunt ad bonum spirituale; bonum spirituale nisi sit ex bono caelesti, non est bonum; quapropter nec functio ejus fuisset ex Divino, seu aliquid Divini repraesentavisset; ideo denuntiata est illi mors nisi ita fecisset.

[5] Inde quoque est quod Nadab et Abihu, filii Aharonis, igne e caelo consumpti fuerint, quia suffiverunt ex alio igne quam ex igne altaris holocausti; ita cultum fecerunt ex alio amore quam ex amore in Dominum; de qua re ita apud Mosen:
"Sumpserunt filii Aharonis Nadab et Abihu quisque thuribulum suum, ac dederunt in ea ignem alienum, super quem dederunt suffimentum; ....ideo exivit ignis a coram Jehovah, et comedit illos, et mortui;" ac dein elati extra castra (Levit. x. 1-5);
quod "extra castra elati fuerint," significabat quod cultus eorum non e caelo esset, quia non ex amore in Dominum, nam per castra filiorum Israelis repraesentabatur caelum et ecclesia (videatur n. 4236, 10038).

[6] Quod Korach, Dathan et Abiram, cum concione illorum, absorpti fuerint a terra, tametsi sumpserunt ignem ex altari et suffiverunt, erat causa, quia per murmurationem eorum contra Mosen et Aharonem significabatur profanatio boni amoris caelestis, per Mosen enim et Aharonem repraesentabatur Dominus; nam murmurare, hoc est, rebellare contra Dominum, et sancta obire, est profanatio; sed quia ignem sumpserunt ex altari, ignis ille ejectus est, et thuribula eorum facta sunt in tegumentum altari; de qua re ita apud Mosen,
Dixit illis Moses ut sumerent ignem, et mitterent in thuribula sua; quod etiam factum est, sed absorpti sunt (Num. xvi. 1 ad fin.);
sed postea mandatum est
Ut colligerent acerras, et spargerent ignem horsum, ....et ex acerris quae erant ex aere, facerent expansiones laminarum, tegumentum altari, quia sanctificatae sunt (Num. xvii. 2, 3, (B. A. xvi. 37, 38));
sanctificatae erant per "ignem altaris," qui significabat Divinum caelestem amorem.

[7] Quoniam bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, trahit essentiam suam et animam ex bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, ideo etiam thus, per quod significatur bonum spirituale, dabatur super panes facierum, per quos significabatur bonum caeleste; ut constare potest ex his apud Mosen,
Dabitur etiam thus super panes facierum, qui super mensa in Tentorio conventus, ut sit panis in memoriale (Levit. xxiv, 7);
"ut sit panis in memoriale," significat ut recipiatur et audiatur a Domino; omnis enim cultus Domini, qui vere cultus, fit ex bono caelesti per bonum spirituale; bonum enim spirituale, quod est charitas erga proximum, est effectus boni caelestis, nam charitas erga proximum est usus praestare ac moralem vitam agere ex origine caelesti (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 390, 484, 529, 530-535; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107); hoc itaque est bonum spirituale; et bonum caeleste est spectare ad Dominum, et [agnoscere] quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et quod ab homine seu ejus proprio nihil nisi quam malum.

[8] Quod suffitum fuerit non ex alio igne quam ex igne altaris holocausti, per quem significatum est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, constat etiam ex aliis locis:-Ut apud Mosen,
Cum murmuravit concio contra Mosen et Aharonem, et plaga affecti sunt, tunc sumpsit Aharon ignem ex altari, et in acerram, et posuit in ea suffimentum, et cucurrit inter eos, et coercita est plaga (Num. xvii. 7-15 (B. A. xvi. 41, 46-48));
et praeterea in Apocalypsi, cap. viii. 3-5.

[9] Quod "suffimentum" et "thus" significent bonum spirituale, ac "suffitio" cultum ex illo bono gratum, ac ideo auditionem et receptionem a Domino, constare potest a sequentibus his locis:-Apud Esaiam,
"Turma camelorum obteget Te, dromades Midianis et Ephae, omnes e Sheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (lx. 6);
agitur ibi de adventu Domini; per "turmam camelorum" et "dromades Midianis et Ephae" significantur cognitiones veri et boni in copia; quod "omnes e Scheba venient," significat quod ex cognitionibus genuini veri et boni (quod "Scheba" illas significet, videatur n. 1171, 3240); per "aurum et thus" quae portabunt, significatur cultus ex bono spirituali quod ex bono caelesti ("aurum" significat bonum caeleste, et "thus" bonum spirituale): quia cultus ex illis significatur, ideo dicitur, "et laudes Jehovae annuntiabunt;" per "laudes Jehovae annuntiare" significatur evangelizatio de Domino, et cultus Ipsius.

[10] Apud Matthaeum,
Sapientes ex oriente aperuerunt thesauros suos, et obtulerunt Domino recens nato munera, "aurum, thus, et myrrham" (ii. 11);
per "sapientes ex oriente" etiam significantur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt; cultus eorum ex bono caelesti, bono spirituali et bono naturali, significatur per quod "obtulerint aurum, thus et myrrham;" per "aurum" enim significatur bonum caeleste, per "thus" bonum spirituale, et per "myrrham" bonum naturale: quod talia significentur per illa, notum adhuc erat pluribus in oriente; unde etiam dicti sunt "filii orientis," per quos in Verbo intelliguntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt (videatur n. 3249, 3762); scientia enim correspondentiarum adhuc remanserat apud illos; quare ut testarentur gaudium cordis sui, obtulerunt talia quae significabant omne bonum a primo ad ultimum; et hoc est quod praedictum apud Esaiam, quod "e Scheba venturi, et aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt" (de quo mox supra).

[11] Apud Malachiam,
"Ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo, et mincha munda" (i. 11);
"ab ortu solis usque ad occasum, magnum erit nomen meum inter gentes," significat quod ecclesia et cultus Domini erit ubivis apud illos qui in bono sunt; ("ab ortu solis ad occasum" significat ubivis, ubi bonum; "nomen meum" quod erit magnum significat agnitionem et cultum Domini; et "gentes" significant illos qui in bono sunt;) "suffitus allatus nomini meo, et minchah munda," significat cultum Domini ex bono spirituali quod est bonum charitatis erga proximum, et ex bono caelesti quod est bonum amoris in Dominum; cultus ex bono spirituali significatur per "suffitum," et ex bono caelesti per "mincham." (Quod "minchah" id bonum significet, videatur n. 4581, 10079, 10137.)

[12] Per "suffitum" et per "mincham" simile significatur apud Davidem,
"Attende aurem ad vocem meam, quando clamo ad Te, acceptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum mearum minchah vesperae" (Psalm. cxli. 1, 2):
et apud Esaiam,
"Non adduxisti Mihi pecudem holocaustorum tuorum, et sacrificiis tuis non honorasti Me; non servire te feci per mincham, nec defatigavi per thus" (xliii. 23);
quia omnis cultus Domini fit ex bono spirituali quod ex bono caelesti, ideo utrumque, "minchah" et "thus," nominatur, in littera seorsum, quae tamen in sensu interno seu spirituali intelliguntur conjunctim, sed unum ab altero.

[13] Similiter apud Jeremiam,
"Venient ex urbibus Jehudae et ex circuitibus Hierosolymae, ....adferentes holocaustum et sacrificium, et mincham et thus" (xvii. 26);
per "Jehudam" et "Hierosolymam" hic non intelligitur Jehudah et Hierosolyma, sed ecclesia Domini quae est in bono amoris et inde in doctrina charitatis; cultus ex illis significatur per "holocaustum et sacrificium," tum per "mincham et thus."

[14] Quoniam "minchah" significabatbonum amoris caelestis et "thus" bonum amoris spiritualis, ideo super mincham ex similagine dabatur oleum et thus; ut constat apud Mosen,
"Quando anima offerre voluerit munus minchae Jehovae, similago erit munus ejus, super quam effundet oleum, et dabit super illam thus;" et sacerdos accipiet "plenitudine pugilli de similagine ejus, et de oleo ejus una cum omni thure ejus, et adolebit in memoriale super altari" (Levit. ii. 1, 2);
quod haec minchah instituta sit, erat quia "similago" significat genuinum verum (videatur n. 9995); hoc quia ex bono est, nempe ex bono caelesti et inde ex bono spirituali, ideo dabatur super illam oleum et thus; "oleum" significat bonum amoris caelestis, et "thus" bonum amoris spiritualis, in sensu interno unum ab altero. Erant etiam aliae species minchae, quae confectae per oleum, per quas simile signicabatur.

[15] Apud Ezechielem,
"Sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti" imagines maris cum quibus scortabaris, "et oleum meum et suffimentum meum dedisti coram illis" (xvi. 18, 19);
haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam, hic quoad doctrinam prorsus perversam; "imagines maris" quas vestibus acupicti sui texit, et cum quibus scortabatur, significant falsa quae fecerunt per interpretationes perversas apparere sicut vera, ita falsificata vera; "vestes acupicti" sunt cognitiones veri ex Verbo, et "scortari" est falsificare; "oleum et suffimentum meum dare coram illis" significat adulterare tam bonum amoris caelestis quam bonum amoris spiritualis, quae adulterantur cum Verbum applicatur amoribus sui et mundi.

[16] Apud Mosen,
"Docebunt judicia tua Jacobum, et legem tuam Israelem, ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum" (Deutr. xxxiii. 10);
propheticum Mosis de Levi, per quem significatur sacerdotium; et quia sacerdotium erat repraesentativum Domini quoad bonum amoris tam caelestis quam spiritualis, ideo dicitur quod "ponent suffitum in nasum tuum, et holocaustum super altare tuum;" et per "suffitum" significatur cultus ex bono spirituali, et per "holocaustum super altare" significatur cultus ex bono caelesti; "in nasum" significat ad perceptionem.

[17] Apud Davidem,
"Veniam in Domum tuam cum holocaustis, reddam Tibi vota mea holocausta pinguium offeram Tibi, cum suffimento arietes" (Psalm. lxvi. 13, 15);
offerre "holocausta pinguium" significat cultum ex bono amoris caelestis; offerre "cum suffimento arietes" significat cultum ex bono amoris spiritualis ("suffimentum" et quoque "aries" significant id bonum.

[18] In Apocalypsi,
"Alius angelus venit, et stetit ad altare, habens thuribulum aureum, et dati sunt ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum omnium super altare aureum quod ante thronum; et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum e manu angeli ad conspectum Dei: deinde accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris, et projecit in terram" (viii. 3-5);
quid haec significant, dicetur in explicatione illorum verborum in sequentibus, hic solum quod "suffitus" significent cultum ex bono spirituali, quod est bonum charitatis erga proximum: ille cultus etiam significatur per "preces sanctorum;" quare dicitur quod "dati sint ei suffitus multi ut offerret cum precibus sanctorum;" et dein, "ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum in conspectum Dei;" quod "preces sanctorum" significent cultum ex bono spirituali, videbitur in articulo mox sequente, tum etiam ibi quid intelligitur per cultum ex bono spirituali seu ex bono charitatis.

[19] Apud Esaiam,
"Populus qui ad iram provocant Me coram faciebus meis jugiter, qui sacrificant in hortis, et suffiunt super lateribus" (lxv. 3);
hic per "sacrificare" et "suffire" significantur opposita, nempe cultus ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia; "horti" significant intelligentiam, hic propriam, et "lateres" significant falsa inde; ac "sacrificare" et "suffire" significant cultum. (Quod antiqui cultum Divinum habuerint in hortis et lucis secundum arborum significationes ibi, sed quod id apud gentem Israeliticam prohibitum fuerit, ne fingerent sibi cultum ex proprio, videatur n. 2722, 4552.)

[20] Apud Hoscheam,
"Super verticibus montium sacrificant, et super collibus suffiunt, sub quercu et populo et robore, quia bona umbra ejus; propterea scortantur filiae vestrae, nurus vestrae adulterantur" (iv. 13):
per haec describitur cultus ex amore sui et ex amore mundi, ac inde ex falsis doctrinae; cultus ex amore sui per "sacrificare super verticibus montium," cultus ex amore mundi per "suffire super collibus," et cultus ex falsis doctrinae per "sacrificare et suffire sub quercu, populo et robore:" "vertex montium" significat amorem caelestem, hic amorem sui; "colles" significant amorem spiritualem, hic amorem mundi; nam amor sui est oppositus amori caelesti, et amor mundi est oppositus amori spirituali: "quercus, populus et robur" significant bona veri et vera boni naturalis hominis infima, hic mala falsi et falsa mali ejus: "quia bona umbra ejus" significat complacentiam: falsificationes boni spiritualis inde, significantur per quod "propterea scortentur filiae vestrae," et adulterationes boni caelestis per quod "propterea nurus vestrae adulterentur."

[21] Apud Jeremiam,
"Numerus urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, et juxta numerum [platearum] Hierosolymae posuistis altaria, ....altaria ad suffiendum Baali" (xi. 13, 17):
per "urbes" hic non significantur urbes, nec per "deos" dii, neque per "plateas Hierosolymae" plateae ibi; sed per "urbes" significantur doctrinalia falsi, per "deos" ipsa falsa, et per "plateas Hierosolymae" falsa doctrinae ecclesiae: per "ponere altaria, ....altaria ad suffiendum Baali," significatur cultus ex amore sui et ex amore mundi (ut supra). Gens illa ponebat altaria, et suffiebat Baali; sed quia omnia cultus eorum erant repraesentativa, illa quae fiebant secundum statuta erant repraesentativa caelestium et spiritualium; quare illa quae fiebant contra statuta erant repraesentativa infernalium; ideo per "altaria posita diis," et per "suffitus datos Baali," significantur opposita.

[22] Apud eundem,
"Loquar judicia cum illis super omni malitia eorum, quod deseruerint Me, et suffiverint diis aliis, et incurvaverint se operibus manuum suarum" (i. 16);
"suffire diis aliis, et incurvare se operibus manuum suarum," significat cultum ex falsis, quae ex propria intelligentia ("dii alii" sunt falsa, et "opera manuum" sunt quae ex propria intelligentia).

[23] Simile per "suffire diis" significatur apud Jeremiam (cap. xi. 12; cap xliv. 3, 5, 8, 15, 18):
Simile per "suffire sculptilibus" apud Hoscheam (cap. xi. 2):
Simile per "suffire vanitati" apud Jeremiam (cap. xviii. 15):
Simile etiam quod supra per "suffire Baali" apud Jeremiam (cap. vii. 9); et apud Hoscheam (cap. ii. 13):
Et simile per "suffire Melecheth" seu reginae "caelorum" apud Jeremiam (cap. xliv. 17, 18, 19, 21, 25);
"Melecheth caelorum" significat falsa in omni complexu.

[24] Porro quod "suffitio" significet illa cultus quae grate percipiuntur, et quod "suffimentum" bonum spirituale, est causa, quia omnia quae apud gentem Israeliticam instituta fuerunt, erant repraesentativa caelestium et spiritualium; ecclesia enim apud illos non erat sicut ecclesia hodie, quae est interna, sed erat externa; et externa repraesentabant et inde significabant interna ecclesiae, qualia in Verbo Novi Testamenti a Domino detecta fuerunt: inde ecclesia illorum dicta est Ecclesia Repraesentativa. Externa ecclesiae hujus constabant ex talibus in mundoNaturae, quae correspondebant affectionibus boni et veri in mundo spirituali; inde erat quod cum illi qui ab ecclesia in externis quoad cultum erant, illi qui in spirituali mundo, seu in caelo, in internis essent, et se conjungerent cum illis qui in externis; hoc modo eo tempore caelum cum hominibus terrae unum fecit.

[25] Ex his constare potest quare in Tentorio conventus fuit mensa pro panibus, fuit candelabrum cum lucernis, et fuit altare suffitus; panes enim repraesentabant et inde significabant bonum amoris procedens a Domino, seu bonum caeleste; candelabrum cum lucernis repraesentabat et inde significabat bonum et verum spirituale; et suffitus repraesentabat et inde significabat cultum; et quia omnis cultus Divinus qui grate percipitur est ex bono spirituali, ideo per "suffimentum" significabatur illud bonum. Ut gratum repraesentaretur, factum est suffimentum ex aromatibus fragrantibus, et hoc quoque ex correspondentia; odores enim fragrantes correspondent amoenitatibus et deliciis, quae insunt cogitationibus et perceptionibus ex jucundo amoris spiritualis. Proinde correspondebat suffitus talibus quae grate recipiuntur a Domino, et quae grate percipiuntur ab angelis: hoc gratum unice est ex bono spirituali seu ex bono charitatis erga proximum, hoc enim bonum est bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, in effectu; nam bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, sistitur unice in effectum per bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum; quapropter in hoc bono esse et id exercere, est amare et colere Dominum. (Quid charitas erga proximum, et quid ejus exercitium, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 84-107.)

[26] Quoniam "oleum," per quod unctiones fiebant, significabat bonum caeleste seu bonum amoris in Dominum, ac "suffimentum" significabat bonum spirituale seu bonum charitatis erga proximum, et quia hoc est ex illo, ut supra dictum est, ideo in Exodo, cap. xxx., agitur primum de praeparatione olei unctionis, et mox dein de praeparatione suffimenti; de praeparatione olei unctionis a versu 23 ad 33, et de praeparatione suffimenti a versu 34 ad 38: et quia de suffitu hic agitur, velim hic adducere quid de praeparatione suffimenti ibi mandatum est, nempe,
"Accipe tibi aromata fragrantia, stacten, onychen et galbanum, fragrantia, et thus purum, tantum in tanto erit; et facies illud suffimentum, unguentum opus unguentarii, salitum, purum, sanctum; et tundes ex illo minutim; et dabis de illo ante Testimonium in Tabernaculo conventus, quo conveniam te ibi; sanctum sanctorum erit vobis. Et suffimentum quod facis in qualitate ejus, non facietis vobis; sanctum erit tibi Jehovae: vir qui fecerit sicut illud ad faciendum odorem eo, exscindetur e populis suis" (Exod. xxx. 34-38):
sed quid singula haec significant, videatur in Arcanis Caelestibus (a n. 10289 ad 10310), ubi illa ordine explicata sunt; hic tantum quod thus fuerit primarium, et tria reliqua adjecta odoris gratia; quare de thure dicitur quod "tantum in tanto erit," seu quantum ab uno tantum ab altero; similiter ut cum oleo unctionis, in quo oleum olivae erat primarium, et reliqua in illo significantia (Exod. xxx. 23-33). Inde patet cur "thus" simile significet cum suffimento in composito, nempe bonum spirituale.

[27] Quoniam fragrantia quae sunt odoris correspondent amoenis spiritualibus seu amoenis oriundis ex bono spirituali, ideo quoque receptio gratissima a Domino vocatur
"Odor quietis" (Exod. xxix. 18, 25, 41: Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9, 12; cap. iii. 5; cap. iv. 31; cap. vi. 8, 14 (B. A. 15, 21); cap. viii. 28; cap. xxiii. 8, 13, 18: Num. cap. xxviii. 6, 8, 13; cap. xv. 3; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 36):
et apud Ezechielem,
"Per odorem quietis placabor vobis" (xx. 41);
apud Mosen,
Si non ambulaveritis in praeceptis meis, sed iveritis Mecum in adversum, "non odorabor odorem quietis vestrum" (Levit. xxvi. [27,] 31);
et apud Hoscheam,
"Ibunt rami ejus, et erit sicut honor olivae, et odor illi sicut Libani" (xiv. 7 (B. A. 6));
haec de Israele; "honor olivae" significat bonum caeleste, et "odor Libani" bonum spirituale, ex gratitudine. (Quod "honor" dicatur de bono caelesti, videatur supra, n. 288 [b]: quod "olea" etiam id bonum significet, in Arcanis Caelestibus, n. 9277, 10261: quod "odor" significet perceptivum grati secundum quale amoris et fidei, n. 1514-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 5621, 10292: quod "odor quietis" significet perceptivum pacis, n. 925, 10054; quid perceptivum pacis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 284-290.)

AE n. 325

Apocalypsis Explicata n. 325

325. "Quae sunt preces sanctorum."-Quod significet ex quibus cultus, constat ex significatione "precum sanctorum," quod sint cultus ex bono spirituali; per "preces" in sensu interno intelliguntur omnia cultus, et per "sanctos" spiritualia; "sancti" enim in Verbo dicuntur qui in regno spirituali Domini sunt, "justi" autem qui in regno caelesti Ipsius (videatur supra, n. 204); sed in sensu interno Verbi per "sanctos" non intelliguntur sancti sed sancta, nam sancti involvunt personas, et in sensu interno exuitur omne personae, solae enim res faciunt illum (de qua re videatur supra, n. 270); et quod angeli, quia spirituales, cogitent abstracte a personis, etiam supra (n. 99, 100): in hoc distinguitur sensus internus Verbi a sensu externo ejus, qui est sensus litterae; et quia sic per "sanctos" intelliguntur sancta, et per "sanctum" in Verbo intelligitur Divinum Verum quod procedit a Domino, et facit regnum spirituale Ipsius (videatur supra, n. 204), ideo per "Sanctos" intelliguntur spiritualia, et per "preces sanctorum" cultus ex bono spirituali: quod cultus ex hoc bono per "preces sanctorum" intelligatur, constat ex eo, quod dicatur quod "habuerint phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum," et per "suffitus" significantur omnia cultus quae ex bono spirituali, ut in articulo mox praecedente ostensum est; inde sequitur quod per "preces sanctorum" simile significetur.

[2] Ut quoque apud Davidem,
"Attende aurem ad vocem meam quando clamo ad Te; receptae sint preces meae, suffimentum coram Te, sublatio manuum minchah vesperae: ....custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate, cum viris operantibus iniquitatem, ....quia adhuc preces meae in malis illorum" (Psalm. cxli. 1-5):
hic quoque "preces" vocantur "suffimentum," et "sublatio manuum" vocatur "minchah," et hoc quia per "preces" simile significatur quod per "suffimentum," et per "sublationem manuum" simile quod per "mincham;" per "suffimentum" significatur bonum spirituale quod est bonum charitatis erga proximum, et per "mincham" significatur bonum caeleste quod est bonum amoris in Dominum, ita per utrumque cultus; et quia preces non sunt ex ore sed ex corde per os, et omnis cultus qui est ex corde est ex bono amoris et charitatis, nam "cor" id significat, ideo etiam dicitur, "Custodi januam labiorum meorum, ne declina cor meum ad malum, ad faciendum facinora in impietate;" et quia lamentatur David quod mala contra illum adhuc valeant, ideo dicit, "quia adhuc preces meae in malis illorum."

[3] Quod "preces" similia significent cum "suffitibus," etiam constat alibi in Apocalypsi,
"Alius angelus venit, et stetit apud altare, habens thuribulum aureum, et dati ei suffitus multi, [ut offerret] cum precibus sanctorum omnium, super altare aureum, ....et ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum ....ad conspectum Dei" (viii. 3, 4);
quia hic similia significantur per "preces" quae per "suffitus," nempe cultus ex bono spirituali, ideo dicitur, "Dati ei suffitus multi, ut offerret cum precibus sanctorum; ....tum ascendit fumus suffituum cum precibus sanctorum ad conspectum Dei." Quid intelligitur per cultum ex bonospirituali, primum dicetur, postea quod "preces" illum cultum significent. Cultus non consistit in precibus ac in devotione externa, sed in vita charitatis; preces sunt modo externa ejus, procedunt enim ex homine per os ejus, quapropter qualis est homo quoad vitam, tales sunt preces ejus. Non refert quod humiliter se gerat, super genubus sit et suspiret, quando precatur; haec externa sunt, et nisi externa procedant ex internis, sunt modo gestus et soni absque vita. Est affectio in singulis quae homo loquitur; et unusquisque homo, spiritus et angelus est sua affectio, nam affectio eorum est vita eorum; ipsa affectio est quae loquitur, et non homo absque illa, quapropter qualis est affectio talis est precatio. Affectio spiritualis est quae vocatur charitas erga proximum; in illa esse est vere cultus, precatio est procedens. Inde constare potest quod essentiale cultus sit vita charitatis, ac instrumentale ejus sit gestus et precatio, seu quod primarium cultus sit vita charitatis et secundarium ejus sit precatio. Ex quo patet quod qui omnem cultum Divinum ponunt in pietate orali et non in pietate actuali, valde errent.

[4] Pietas actualis est in omni opere et in omni functione agere ex sincero et recto, et ex justo et aequo, et hoc quia praeceptum est a Domino in Verbo; ita enim homo inomni opere suo spectat ad caelum et ad Dominum, cum quo sic conjungitur: ast agere sincerum et rectum, justum et aequum, solum ex timore legis, jacturae famae, ac honoris et lucri, et nihil cogitare de Lege Divina, de praeceptis Verbi, et de Domino, et tamen devote precari in templis, est pietas externa; quae qualitercunque sancta apparet, usque non est pietas, sed est vel hypocrisis, vel est quoddam fictum ex habitu tractum, vel quoddam persuasivum ex falso principio quod in eo solo consistat cultus Divinus; spectat enim non corde ad caelum et ad Dominum, sed modo oculis; cor spectat ad semet et ad mundum, et os loquitur ex habitu solius corporis et ejus memoriae; per id conjungitur ille homo mundo et non caelo, ac sibi et non Domino. Ex his constare potest quid pietas, tum quid cultus Divinus, et quod pietas actualis sit ipse cultus; de qua re etiam videantur quae in opere De Caelo et Inferno (n. 222, 224, 358-360, 528-530, dicta sunt); et quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 123-129), ubi etiam haec:-
"Pietas est pie cogitare et loqui, multum vacare precibus, humiliter se tunc gerere, frequentare templa, et ibi praedicationes devote auscultare, et saepe quotannis obire Sacramentum Cenae, et similiter reliqua cultus secundum ecclesiae statuta. Vita autem charitatis est bene velle et bene facere proximo, in omni opere agere ex justo et aequo, ex bono et vero, similiter in omni functione; verbo, vita charitatis consistit in usibus praestandis. In hac vita primario consistit cultus Divinus, in illa autem secundario: quapropter qui separat unam ab altera, nempe qui vitam pietatis agit et non simul vitam charitatis, non colit Deum. ....Nam vita pietatis tantum valet, ....quantum ei conjuncta est vita charitatis; haec enim primaria est, et qualis haec talis illa" (n. 124, 128).

[5] Quod caelum a Domino insinuetur pietati actuali hominis, et non pietati orali seu externae separatae ab illa, ex pluri experientia mihi testatum factum est. Visi enim sunt multi qui in pietate orali et externa posuerunt omnem cultum, et praeterea in sua vita actuali nihil cogitaverunt de praeceptis Domini in Verbo, seu quod sincerum etrectum, justum et aequum, ex religione, ita ex origine spirituali, faciendum sit, sed solum ex lege civili, tum ex lege morali, ut sinceri et justi apparerent propter famam, et haec propter honorem aut lucrum; credentes sic quod in caelum venturi prae aliis: quapropter secundum fidem suam elevati sunt in caelum; sed cum ab angelis perceptum fuit quod colerent Deum solum ore et non corde, et quod pietas eorum externa non procederet ex pietate actuali, quae est vitae, ab illis dejecti sunt; et postea associati illis qui in simili vita cum illis fuerunt, et ibi deprivati suo pio et sancto, quoniam hoc interius conspurcatum fuit malis vitae. Inde quoque patuit quod cultus Divinus primario consistat in vita charitatis, et secundario in pietate externa.

[6] Quoniam ipse cultus Divinus primario consistit in vita, et non in precibus, ideo dixit Dominus quod in precando non essent multiloqui et prolixi, his verbis:
"Orantes ne sitis multiloqui, sicut ethnici, qui putant quod propter multiloquium exaudiantur; ne igitur reddimini illis similes" (Matth. vi. 7, 8).
Quia nunc ipse cultus Divinus consistit primario in vita charitatis, et secundario in precibus, ideo per "preces" in sensu spirituali Verbi intelligitur cultus ex bono spirituali, hoc est, ex vita charitatis; quod enim primarium est, hoc intelligitur in sensu spirituali; sensus litterae autem consistit ex secundariis, quae sunt effectus et correspondent.

[7] In Verbo etiam multis in locis nominantur preces; sed quia preces procedunt ex corde, et cor hominis est qualis ejus vita amoris et charitatis est, ideo per "preces" in sensu spirituali intelligitur illa vita, et cultus ex illa; ut in his sequentibus:-Apud Lucam,
"Vigilate omni tempore, precantes ut digni habeamini ad fugiendum quae futura sunt, et ad standum coram Filio hominis" (xxi. 36, Marc. xiii. 33);
per "vigilare omni tempore" significatur vitam spiritualem sibi comparare (videatur supra, n. 187); quare etiam dicitur "precantes," quia precatio est effectus illius vitae, seu externum ejus, quod tantum facit quantum ex vita procedit, sunt enim unum sicut anima et corpus, ac sicut internum et externum.

[8] Apud Marcum,
Jesus dixit, "Omnia quae precantes petitis, credite quod accepturi, tunc fiet vobis; cum vero steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam" (xi. 24, 25);
hic quoque per "precari," "petere" et "orare" in sensu spirituali intelligitur vita amoris et charitatis; nam qui in vita amoris et charitatis sunt, illis datur a Domino quid petituri sunt; quare non aliud petunt quam quod bonum est, et id fit illis: et quia fides etiam est a Domino, ideo dicitur, "Credite quod accepturi;" et quia preces ex vita charitatis procedunt, et sunt secundum illam, ideo ut fiat secundum preces, etiam dicitur, "Cum steteritis orantes, remittite si quid habetis contra quemquam."

[9] Quod per "cum steteritis orantes" significetur cum in cultu Divino sunt, patet etiam ex eo, quod simile quod ibi dicitur de "orantibus," etiam dicatur de "offerentibus munus super altari," apud Matthaeum,
"Si obtuleris munus super altare, et recordatus quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque munus coram altari, ....et prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus" (v. 23, 24);
per "munus offerre super altari," significatur omnis cultus Divinus, ex causa quia cultus Divinus apud illam gentem principaliter constabat in offerendis holocaustis et sacrificiis, per quae ideo significabantur omnia cultus (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 214, 221); inde constare potest quod simile significetur per "precari" seu "orare," quod per "offerre munus super altari," nempe cultus ex bono amoris et charitatis.

[10] Apud eundem,
Jesus dixit, "Scriptum est, Domus mea Domus precationum vocabitur, vos vero illam fecistis speluncam latronum" (xxi. 13; Marc. xi. 17: Luc. xix. 46);
per "Domum Domini" significatur ecclesia, et per "precationes" cultus ibi; et per "speluncam latronum" profanatio ecclesiae et cultus: ex hoc opposito etiam patet quod "precationes" significent cultum ex bono amoris et charitatis.

[11] Apud Davidem,
"Ad Deum ore meo clamavi; ....iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus; atque audivit Deus, attendit ad vocem precum mearum" (Psalm. lxvi. 17-19);
quia tales sunt preces quale est cor hominis, et ideo non sunt preces quae alicujus cultus si cor malum est, ideo dicitur, "Iniquitatem si spectassem in corde meo, non audiret Dominus," per quod significatur non reciperet cultum: cor hominis est amor ejus, et amor hominis est ipsa vita ejus, inde tales sunt preces hominis qualis est ejus amor, seu qualis est ejus vita; inde sequitur quod "preces" significent vitam amoris et charitatis ejus, seu quod haec vita per "preces" in sensu spirituali intelligatur.

[12] Possunt plura loca adduci; sed quia homo non scit quod vita ejus et preces unum faciant, et inde non aliter percipit quam quod intelligantur solae preces, ubi in Verbo dicuntur, ideo supersedentur. Praeterea homo continue precatur quando est in vita charitatis, tametsi non ore usque corde; nam quod amoris est hoc in cogitatione est jugiter, etiam cum id nescit (secundum illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 55-57, dicta sunt); inde etiam patet quod "precatio" in spirituali sensu sit cultus ex amore. Sed haec non sapiunt illi, immo contra id cogitant, qui pietatem ponunt in precibus et non in vita; hi nec sciunt quid pietas actualis.

AE n. 326

Apocalypsis Explicata n. 326

326. [Vers. 9.] "Et canebant canticum novum."-Quod significet agnitionem et confessionem ex gaudio cordis, constat ex significatione "cantici," quod sit agnitio et confessio ex gaudio cordis, hic agnitio et confessio quod Domino quoad Divinum Humanum sit omnis potestas in caelis et in terris; quod de hoc sit confessio, est quia de eo agitur. Quod "canere canticum" significet confessionem ex gaudio cordis, est quia gaudium cordis se exserit per cantum quando id in suo pleno est: causa quod per cantum, est quia cum cor plenum est gaudio, et inde quoque cogitatio, tunc effundit se per cantum; ipsum gaudium cordis per sonum cantus, et inde gaudium cogitationis per canticum: quale gaudii cogitationis sistitur per voces cantici conformes et convenientes rei quae in cogitatione ex corde est, et quale gaudii cordis per harmoniam, et quantum gaudii ejus per elationem soni et in eo vocum. Omnia illa fluunt sicut sponte ex ipso gaudio, et hoc ex causa quia totum caelum formatum est secundum affectiones boni et veri, caelum supremum secundum affectiones boni, et caelum medium secundum affectiones veri; ita quoque formatum est ad gaudia, nam omne gaudium est ex affectione seu ex amore. Inde est quod in omni loquela angelica sit quidam concentus. (Sed haec melius sciri et concludi possunt ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt; quod nempe cogitationes et affectiones angelorum vadant secundum formam caeli, n. 200-212, et 265-275; et quod inde quidam concentus sit in loquela eorum, n. 242; tum quod sonus loquelae angelorum correspondeat eorum affectionibus, et articulationes soni, quae sunt voces, correspondeant ideis cogitationis quae ex affectione, n. 236, 241; et praeterea in Arcanis Caelestibus, n. 1648, 1649, 2595, 2596, 3350, 5182, 8115.) Inde patet quod harmonicum cantus et quoque quod ars musica possit exprimere affectionum varia genera, et applicari rebus, sit ex spirituali mundo, et non ex naturali, ut creditur (de qua re etiam videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 241).

[2] Ex hac causa est quod plura instrumentorum musicorum genera apud gentem Judaicam et Israeliticam in cultu sancto adhibita fuerint, quorum quodlibet applicatum erat affectionibus boni caelestis, et affectionibus boni spiritualis, et inde gaudiis, de quibus evangelizabatur: instrumenta chordacea applicata erant affectionibus boni spiritualis, et instrumenta inflatoria affectionibus boni caelestis; quibus etiam adjungebatur cantus cum canticis, per quae convenientiae rerum cum sonis affectionum formabantur. Omnes psalmi Davidis erant tales; quapropter dicuntur "Psalmi" a psallere, et quoque "Cantica." Ex his quoque constare potest, unde est quod dicatur quod quatuor Animalia et viginti quatuor seniores habuerint citharas, et quoque cecinerint hoc canticum.

[3] Quod "cantus" et "canere canticum" significent agnitionem et confessionem ex gaudio cordis, constat ex his sequentibus:-Apud Esaiam,
"Dices in die illo, Confitebor Jehovae, ....Deus salutis meae, confidam, non timebo, quia robur meum, et canticum Jah Jehovah, fuit mihi in salutem: tunc haurietis aquas ex fontibus salutis; et dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, ....cantate Jehovae, ....exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (xii. 1-6);
describitur ita confessio ex gaudio cordis propter adventum Domini, et Divinam Ipsius potentiam salvandi genus humanum: quod confessio sit, patet, nam primo dicitur, "Confitebor Jehovae," et quoque dein, "Confitemini Jehovae;" confessio quod Dominus ex Divina potentia salvaturus sit genus humanum, describitur per haec, "Deus salutis meae, confidam, non timebo, quia robur meum, ....fuit mihi in salutem: tunc haurietis aquas ex fontibus salutis ...in die illo ...; magnus in medio tui Sanctus Israelis:" "in die illo" est quando Dominus venturus; "Sanctus Israelis" est Dominus: gaudium inde, quod est gaudium confessionis, describitur per "Cantate Jehovae, exclama et jubila, habitatrix Zionis;" "habitatrix" et "filia Zionis" est ecclesia ubi Dominus colitur: "canticum Jah" ibi significat celebrationem et glorificationem Domini.

[4] Apud eundem,
"Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius, extremitas terrae; ....extollant vocem desertum et urbes ejus, ....cantent habitatores petrae, e capite montium clament" (xlii. 10, 11);
agitur etiam ibi de adventu Domini, ac de instauratione ecclesiae apud illos qui extra ecclesiam fuerunt, seu apud illos ubi non Verbum fuit, et Dominus non prius notus: "cantare canticum novum," significat confessionem ex gaudio cordis; "cantare laudem, extremitas terrae," significat confessionem illorum qui remoti ab ecclesia ("extremitas terrae" est ubi id quod ecclesiae est desinit esse, "terra" est ecclesia); "desertum et urbes ejus" quae extollent vocem, significat illos apud quos non bonum quia non verum, quod tamen desiderant; "habitatores petrae" significant bonum fidei illis; "caput montium" significat bonum amoris illis; "cantare" et "clamare" significat inde confessionem ex gaudio animi et cordis.

[5] Apud eundem,
"Consolabitur Jehovah Zionem consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus" (li. 3; cap. lii. 8, 9);
etiam haec de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae quae tunc vastata seu deperdita fuit: per "Zionem" significatur ecclesia ubi Dominus colendus est; per "vastitates ejus" significantur defectus veri et boni ex non cognitionibus; per "ponere desertum sicut Eden, et solitudinem sicut hortum Jehovae," significatur quod verum et bonum illis erit in abundantia; ("desertum" dicitur ubi non bonum, et "solitudo" ubi non verum, "Eden" significat bonum in abundantia, et "hortus Jehovae" significat verum in abundantia;) quia "cantus" et "canticum" significant confessionem ex gaudio cordis, ideo dicitur "laetitia et gaudium in ea, confessio et vox cantus" ("vox cantus" est canticum).

[6] In Threnis,
"Seniores a porta cessarunt, juvenes a cantu, cessavit gaudium cordis nostri" (v. 14, 15);
"Seniores a porta cessarunt," significat quod illi qui in veris ex bono, seu abstracte vera ex bono per quae intromissio in ecclesiam, non sint; "juvenes a cantu cessarunt" significat quod ipsa vera deprivata sint affectione sua spirituali, et inde suo gaudio; et quia hoc significatur, ideo dicitur "Cessavit gaudium cordis nostri."

[7] Apud Ezechielem,
"Cessare faciam strepitum canticorum tuorum, et vox cithararum non audietur amplius" (xxvi. 13);"
strepitus canticorum" significat confessionum gaudia; "vox cithararum" significat laetitias ex veris et bonis spiritualibus.

[8] Apud Davidem,
"Jehovah robur meum, ....et adjuvor, exultat cor meum, et cantico meo confitebor Ipsi" (Psalm. xxviii. 7):
quia canticum significat confessionem ex gaudio cordis, ideo dicitur "Exultat cor meum, et cantico meo confitebor Ipsi."

[9] Apud eundem,
"Cantate justi in Jehovah, ....confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi, cantate Ipsi canticum novum, reddite egregie pulsare cum clangore" (Psalm. xxxiii. 1-3):
quoniam gaudium cordis est ex amore caelesti et ex amore spirituali, ideo dicitur "Cantate justi in Jehovah, confitemini Jehovae in cithara, in nablio decachordii psallite Ipsi;" "cantate justi" dicitur de illis qui in amore caelesti sunt, "confitemini in cithara et psallite in nablio" de illis qui in amore spirituali; (quod "justi" dicantur qui in amore caelesti sunt, videatur supra, n. 204(a), et quod "cithara" et "nablium" praedicentur de illis qui in bono spirituali, etiam supra, n. 323(a, b);) et quia canticum est confessio ex gaudio oriundo ex illis amoribus, ideo dicitur "Confitemini Jehovae, cantate Ipsi canticum novum;" exaltatio gaudii ex plenitudine significatur per "Reddite egregie pulsare cum clangore."

[10] Apud eundem,
"Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione" (Psalm. lxix. 31 (B. A. 30)):
apud eundem,
"Quando ivero cum illis ad Domum Dei, cum voce cantus et confessionis, multitudine feriante" (Psalm. xlii. 5 (B. A. 4));
apud eundem,
"Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, ....cantate Ipsi, psallite Ipsi" (Psalm. cv. 1, 2; Psalm. cxlix. 1);
apud eundem,
"Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen Jehovae altissimi" (Psalm. vii. 18 (B. A. 17));
apud eundem,
"Paratum est cor meum, [Deus,] cantabo et psallam; excita te gloria mea, excita te cithara et nablium, ....confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" (Psalm. lvii. 8-10 (B. A. 7-9)):
quia "cantare canticum" significat confessionem ex gaudio cordis, ideo in illis locis dicitur utrumque, "confiteri" et "cantare," "confessio" et "canticum," "vox cantus" et "confessionis."

[11] Ubi agitur de adventu Domini, dicitur "canticum novum," et quod "gauderent" et "exultarent" terra, mare, ager, silva, arbores, Libanus, desertum, et plura, ut in sequentibus his locis:-Apud Davidem,
"Cantate Jehovae canticum novum; ....clangite Jehovae omnis terra; personate, jubilate et cantate, ....cithara et voce cantus, tubis et voce buccinae, clangite coram Rege Jehovah; sonitum edat mare, et plenitudo ejus, orbis et habitantes in eo, flumina plaudant manu, una montes jubilent" (Psalm. xcviii. 1, 4-8);
apud eundem,
"Cantate Jehovae canticum novum, cantate Jehovae omnis terra, cantate Jehovae, benedicite nomini Ipsius, evangelizate de die in diem salutem Ipsius; ....laetabuntur caeli et gaudebit terra, commovebit se mare et omnis plenitudo ejus, exultabit ager, et omne quod in eo; tunc cantabunt omnes arbores silvae" (Psalm. xcvi. 1, 2, 11, 12);
apud eundem,
"Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius in coetu sanctorum; laetetur Israel in factoribus suis, filii Zionis [exultent] in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant Ipsi" (Psalm. cxlix. 1-3);
apud Esaiam,
"Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae, ....extollant vocem desertum et urbes ejus" (xlii. 10, 11);
apud eundem,
"Cantate caeli, quia fecit Jehovah; jubilate inferiora terrae, personate montes cantu, silva et omnis arbor in ea, quia redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit" (xliv. 23; cap. xlix. 13).
In illis locis agitur de Domino, Ipsius adventu, et de salvatione per Ipsum; et quia haec ventura erant, ideo dicitur "canticum novum:" gaudium ex eo describitur non modo per "cantare," "psallere," "personare," "jubilare," "plaudere," sed etiam per varia instrumenta musica, quae sono concordabant; tum etiam quod "simul gauderent," "exultarent," "jubilarent," "cantarent," "plauderent," "clamarent" flumina, mare, ager, silvae, arbores ibi, Libanus, desertum, montes, et plura. Quod de illis similia dicantur, est quia illa significant talia quae ecclesiae sunt, et ideo talia quae apud hominem ecclesiae; "flumina" illa quae intelligentiae sunt, "mare" illa quae scientiae concordantia cum veris et bonis, "ager" bonum ecclesiae, "silvae" vera naturalis hominis, "arbores" cognitiones, "Libanus" verum et bonum spirituale, "desertum" desiderium veri ut inde bonum, "montes" bona amoris: haec omnia dicuntur "cantare,""personare," "jubilare," "clamare" et "plaudere," quum illa e caelo sunt, tunc enim gaudium caeleste in illis est, et per illa in homine; nam homo non in caelesti gaudio est nisi illa quae apud illum, quae sunt vera et bona, sint e caelo; inde gaudium cordis quod vere gaudium, et gaudium hominis apud quem illa: inde constare potest unde est quod de illis simile dicatur quod de homine, nempe quia in illis est gaudium et per illa apud hominem. Tale gaudium est in omni bono spirituali et caelesti, et inde apud illos apud quos illa bona sunt; influit enim caelum cum suo gaudio, hoc est, Dominus per caelum, in bona et inde vera quae ab Ipso apud hominem, et per illa in hominem, et non in hominem expertem illis aut vacuum. Illa bona et inde vera sunt quae ex influxu e caelo exultant, jubilant, personant, cantant, psallunt, hoc est, gaudent, et inde cor hominis.

[12] Quoniam variae affectiones boni et veri sunt, et singulae conveniente sono se edunt, ideo in Verbo varia instrumentorum genera memorantur, imprimis apud Davidem, per quae similes affectiones significantur. Qui novit sensum internum Verbi, et simul instrumentorum ibi nominatorum sonos, is scire potest quaenam affectio ibi significatur et describitur. Angeli hoc sciunt ex sola nominatione illorum et simul ex re suis vocibus ibi descripta, cum homo legit Verbum:-Ut pro exemplo, apud Davidem,
"Omnes populi clangite manu, concinite Deo Voce cantus; ....ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum Voce buccinae; canite Deo, canite Regi nostro, ....quia Rex omnis terrae Deus, canite maskil" (Psalm. xlvii. 2, 6-8 (B. A. 1, 5-7));
apud eundem,
"Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, ....processerunt cantantes, post pulsantes, in medio virginum tympanizantium" (Psalm. lxviii. 25, 26 (B. A. 24, 25));
apud eundem,
"Jubilate Deo robori nostro, acclamate Deo Jacobi, extollite cantum, et date tympanum, citharam jucundam cum nablio, clangite in mense buccina" (Psalm. lxxxi. 2-4 (B. A. 1-3));
apud eundem,
"Laudate De ....cum clangore buccinae ....cum nablio et cithara, ....cum tympano et chorea, ....cum fidibus et organo, ....cum cymbalis soni, ....cum cymbalis clangoris" (Psalm. cl. [1,] 3-5).
Omnia instrumenta ibi nominata significant affectiones, unumquodvis suam, et hoc ex concordantia soni illorum; sunt enim affectiones quae producunt varietates sonorum apud homines, unde etiam ex sonis affectiones cognoscuntur, ut supra in hoc articulo dictum est.

[13] Addam his arcanum: angeli qui in caelo constituunt regnum caeleste Domini, hauriunt sensum internum Verbi ex sola affectione hominis cum legit Verbum, resultante etiam ex sono vocum in lingua originali; angeli autem qui in regno spirituali Domini sunt, hauriunt sensum internum ex veris quae continent voces; inde ex regno caelesti est gaudium cordis homini qui in affectione spirituali est, et ex regno spirituali confessio ex illo gaudio. Soni instrumentorum musicorum, quae ibi nominata sunt, elevant affectionem, et vera formant illam: quod ita sit, etiam periti artis musicae sciunt. Ob illam causam psalmi Davidis dicuntur "Psalmi" a psallere, et quoque "Cantica" a canere; psallebantur enim et canebantur cum adjunctis sonis variorum instrumentorum.
Quod "Psalmi" ab ipso dicantur, notum est, quoniam plerique ita inscripti sunt; qui autem dicuntur "Cantica," sunt sequentes: Psalm. xviii. 1; Psalm. xxxiii. 1, 3; Psalm. xlv. 1; Psalm. xlvi. 1; Psalm. xlviii. 1; Psalm. lxv. 1; Psalm. lxvi. 1; Psalm. lxvii. 1 Psalm. lxviii. 1; Psalm. lxxv. 1; Psalm. lxxvi. 1; [Psalm. lxxxiii. 1;] Psalm. lxxxvii. 1; Psalm. lxxxviii. 1 ; Psalm. xcii. 1; Psalm. xcvi. 1; Psalm. xcviii. 1; Psalm. cviii. 1; Psalm. cxx. 1; Psalm. cxxi. 1; Psalm. cxxii. 1; Psalm. cxxiii. 1; Psalm. cxxiv. 1; Psalm. cxxv. 1; Psalm. cxxvi. 1; Psalm. cxxvii. 1; Psalm. cxxviii. 1; Psalm. cxxix. 1; Psalm. cxxx. 1; Psalm. cxxxi. 1; Psalm. cxxxii. 1; Psalm. cxxxiii. 1; Psalm. cxxxiv.1.
Plura de cantu et de cantico ex Verbo adduci possent, et ostendi quod significent confessiones ex gaudio cordis, sed relinquuntur ob pluralitatem; sufficiunt quae adducta sunt.

AE n. 327

Apocalypsis Explicata n. 327

327. "Dicentes, Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus."-Quod significet quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia et omniscientia, constat ex omnibus illis quae praecedunt; actum enim huc usque est de eo, quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia etomniscientia, et inde quod Ipsi sit judicium. Quod id intelligatur per "Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus," patet ex serie rerum explicatarum a principio hujus capitis huc usque, quae velim ordine proferre; nempe, Quod per "Vidi in dextra Sedentis super throno" significetur Dominus quoad omnipotentiam et omniscientiam (n. 297): quod per "librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem," significetur status vitae omnium in caelo et in terra prorsus reconditus (n. 299, 300): quod per "Vidi angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus?" significetur exploratio num ullus talis sit ut sciat et percipiat status vitae omnium (n. 302, 303): quod per "Nemo potuit in caelo, nec super terra, nec sub terra, aperire librum," significetur quod ne hilum aliquis ex se (n. 304(a)): quod per "Ecce vicit Leo qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire librum et solvere sigilla ejus," significetur Dominus quod ex propria potentia subjugaverit inferna, ac redegerit omnia in caelis in ordinem, et hoc per Divinum Bonum unitum Divino Vero in suo Humano (n. 309, 310); per quod "Vidi Agnum stantem, habentem cornua septem et oculos septem," significetur Dominus quoad Divinum Humanum, quod Ipsi ex Eo Sit omnipotentia et omniscientia (n. 314, 316(a, b), 317): et per quod "Venit et accepit librum e dextra Sedentis super throno," significetur quod ex Divino Humano Ipsius sint illa (n. 319). Inde nunc patet quod hic per "Dignus es accipere librum et aperire sigilla ejus," significetur quod Domino ex Divino Humano sit omnipotentia et omniscientia.

AE n. 328

Apocalypsis Explicata n. 328

328. "Quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine tuo."-Quod significet separationem omnium a Divino, et conjunctionem cum Divino per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso, constat ex significatione "occisi," cum de Domino, quod sit separatio omnium aDivino; per "occidi" enim in Verbo significatur spiritualiter occidi, hoc est, perire ex malis et falsis (ut ostensum videatur supra, n. 315); et quia Dominus etiam apud illos non est, negatur enim, ideo per "occisum," cum de Domino, significatur non agnitus (ut supra, n. 315), et quoque negatus; et cum negatur Dominus, est quasi occisus apud illos, et illi per id separati a Divino; nam qui negant Dominum, hoc est, Divinum Ipsius, illi se prorsus separant a Divino: (Ipse enim est Deus universi, et Ipse est unum cum Patre, ac Pater in Ipso et Ipse in Patre, et nemo venit ad Patrem nisi per Ipsum, ut Ipse Dominus docet; quapropter separati sunt prorsus a Divino illi in ecclesia qui non agnoscunt Divinum Ipsius, et magis qui corde negant Illud;

[2] negare Illud hic intelligitur per occidere Ipsum apud se; hoc etiam in sensu interno Verbi intelligitur per quod crucifixerint Dominum, videatur supra, n. 83, 195 (c); nam Judaei, apud quos tunc ecclesia fuit, negaverunt Ipsum esse Christum, et per id se separaverunt a Divino, et ideo morti dederunt Ipsum seu crucifixerunt; etiam hodie illi id faciunt qui Divinum Ipsius negant; unde communis praedicatorum sermo est quod qui malam vitam agunt et blasphemant Ipsum, crucifigant Ipsum apud se; hoc itaque est quod hic significatur per "occisus es:"-) et ex significatione "redemisti Deo nos in sanguine tuo," quod sit quod conjunxerit nos Divino per agnitionem Ipsius, et per receptionem Divini Veri ab Ipso; "redimere" enim significat liberare ab Inferno, et per id illos Sibi appropriare, et sic conjungere Divino, constabit ex locis in Verbo ubi "redimere" et "redemptio" dicitur, quae infra adducentur; et "sanguis Domini" significat Divinum Verum procedens ab Ipso; et quia homo per receptionem Divini Veri a Domino, liberatur ab Inferno, et conjungitur Ipsi, ideo per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo," significatur conjunctio cum Divino per receptionem Divini Veri ab Ipso.

[3] Quod hic sensus in illis verbis lateat, nemo videre potest qui in solo sensu litterae manet; nam in eo sensu non aliud videri potest quam quod per "occisus es" intelligatur crucifixus, et per "redemisti nos in sanguine tuo" intelligatur quod reconciliaverit nos Patri suo per Passionem crucis; et quia ille sensus est sensus litterae, et hactenus ignotum fuit quod singulis Verbi sensus internus qui spiritualis insit, ideo ex illo sensu, nempe sensu litterae, doctrinam ecclesiae illam fecerunt quod Ipsum Divinum, quod Patrem vocant, rejecerit a Se totum genus humanum, et quod Dominus perPassionem crucis reconciliaverit, et sic quod salventur illi pro quibus intercedit. Quis non, cui aliquis intellectus illustratus est, videre potest quod hoc doctrinale sit contra Ipsum Divinum? Ipsum Divinum enim nusquam rejicit aliquem hominem a Se, amat enim omnes, et inde vult omnium salutem; et quoque contra ipsum Divinum est reconciliari per effusionem sanguinis, et in misericordiam redigi per intuitionem Passionis crucis quam sustinuit Ipsius Filius, et quod inde sit Ipsi misericordia et non a Se Ipso; et tametsi hoc est contra essentiam Divinam, usque id credere vocant ipsam fidem seu fidem justificantem.

[4] Quis etiam ex ratione illustrata cogitare potest quod totius mundi peccata in Dominum translata fuerint, et ab unoquovis qui solum illam fidem habet ablata sint? Sed sit quod haec doctrina sit apud illos qui non ultra sensum litterae cogitant, at usque angeli, qui apud homines sunt, non percipiunt illa secundum eum sensum, verum secundum sensum spiritualem; sunt enim spirituales, et inde spiritualiter et non naturaliter cogitant: hi per "redimere hominem in sanguine suo," percipiunt liberare hominem ab inferno, et sic addicare et conjungere illum Sibi per agnitionem Ipsius et per receptionem Divini Veri ab Ipso. Quod ita sit, etiam ecclesia scire potest; nam scire potest quod nemo per sanguinem conjungatur Divino, sed per receptionem Divini Veri et applicationem ejus ad vitam.

[5] Quod Dominus liberaverit ab inferno, factum est per quod assumpserit Humanum, et per Id subjugaverit inferna, et omnia in caelis in ordinem redegerit, quod fieri nequaquam potuit quam ex Humano; nam Divinum operatur a primis per ultima, ita a Se per illa quae a Se in ultimis sunt, quae sunt in Humano; haec est operatio Divinae potentiae in caelo et in mundo. (Sed de hac re videantur aliqua supra, n. 41: tum in opere De Caelo et Inferno, n. 315; et in Arcanis Caelestibus, n. 5897, 6239, 6451, 6465, 8603, 9215, 9216, 9824, 9828, 9836, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548.) Quod Dominus liberaverit ab inferno, etiam factum est per quod Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit; sic enim, non aliter, potest inferna in aeternum subjugata tenere: et quia subjugatio infernorum et glorificatio Humani IpSius facta est per tentationes in Humanum suum admissas, Passio crucis Ipsius fuit ultima tentatio et plenaria victoria. Per quod "portaverit omnium peccata," significatur quod admiserit in Se omnia inferna cum tentatus; inde enim omnia peccata seu mala ascendunt, ac intrant et sunt apud hominem; quare per quod "portaverit" illa significatur quod admiserit in Se inferna cum tentatus, et per quod "sustulerit peccata" significatur quod subjugaverit inferna, ut inde mala non amplius possint assurgere apud illos qui agnoscunt Dominum, ac recipiunt Ipsum, hoc est, Divinum Verum procedens ab Ipso, fide et vita, et sic Domino conjuncti sunt.
Dicitur quod per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo," significetur conjunctio cum Divino per agnitionem Ipsius et receptionem Divini Veri ab Ipso; et quia super hoc fundatur ecclesia, volo paucis dicere quomodo fit conjunctio per illa.

[6] Primarium est agnoscere Dominum, Ipsius Divinum in Humano, ac omnipotentiam Ipsius salvandi genus humanum; per illam enim agnitionem conjungitur homo Divino, quoniam alibi Divinum non est; ibi enim est Pater, nam Pater est in Ipso et Ipse in Patre, ut Ipse Dominus docet; quapropter qui aliud Divinum juxta Ipsum seu a latere spectant, ut solent illi qui orant Patrem ut misereatur propter Filium, hi deflectunt a via, et adorant Divinum alibi quam in Ipso; ac praeterea tunc nihil cogitant de Divino Domini, sed solum de Humano, quae tamen non separari possunt, est enim Divinum et Humanum non duo sed unica Persona, conjuncta sicut anima et corpus, secundum doctrinam ab ecclesiis receptam ex Fide Athanasiana. Quare agnoscere Divinum in Humano Domini, seu Divinum Humanum, est primarium ecclesiae, per quod conjunctio; et quia primarium, est etiam primum ecclesiae. Quoniam hoc primum ecclesiae est, ideo Dominus cum in mundo fuit toties dixit illis quos sanavit, "Credisne quod hoc possim facere?" et cum responderunt quod crederent, dixit, "Fiat secundum fidem tuam." Hoc toties dixit ut primum crederent quod Ipsi ex Divino Humano suo esset Divina omnipotentia; nam absque illa fide non incohari potuit ecclesia; et absque illa fide non conjuncti Divino fuissent, sed separati ab illo, et sic nihil boni ab Ipso recipere potuissent.

[7] Postea docuit Dominus quomodo salvarentur, quod nempe reciperent Divinum Verum ab Ipso, et hoc recipitur quando applicatur et implantatur vitae per facere illud; ideo Dominus toties dixit quod facerent verba Ipsius. Ex his constare potest quod duo illa, nempe credere in Dominum et facere verba Ipsius, unum faciant, et quod nullatenus separari possint; nam qui non facit verba Domini is non credit in Ipsum; tum qui putat se credere in Ipsum et non facit verba Ipsius, nec credit in Ipsum; est enim Dominus in suis verbis, hoc est, in suis veris, et ex illis dat Dominus homini fidem. Ex his paucis sciri potest quod conjunctio cum Divino sit per agnitionem Domini et per receptionem Divini Veri ab Ipso: hoc itaque est quod significatur per quod "Agnus redemerit Deo nos in sanguine suo;" quod per "Agnum" significetur Dominus quoad Divinum Humanum, videatursupra (n. 314). (Plura de his videantur in DoctrIna Novae Hierosolymae, n. 293-297; et [in collectis] ex Arcanis Caelestibus, ibi, n. 300-306; ut et ad finem hujus operis, ubi De Domino in specie agetur.
Quod "sanguis" significet Divinum Verum procedens a Domino, et quod salvatio per "sanguinem Ipsius" significet per receptionem Divini Veri ab Ipso, in sequente articulo dicetur.

[8] Quod autem "redimere" significet vindicare et liberare, et cum de Domino, vindicare et liberare ab inferno, et sic addicare et conjungere Sibi, constare potest a locis sequentibus:-Apud Esaiam,
"Quis venit ex Edom, ....incedens in multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; ....nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit: ....in omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius servavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portabit eos omnibus diebus aeternitatis" (lxiii. 1, 4, 9);
agitur ibi de Domino et de pugnis tentationum Ipsius per quas subjugavit inferna: per "Edom" ex quo venit, significatur Humanum Ipsius, similiter per "Angelum facierum Ipsius;" Ipsius Divina potentia ex qua pugnavit, significatur per "incedens in multitudine roboris sui:" dejectio eorum in infernum qui insurgebant, et elevatio bonorum in caelum, intelligitur per "justitiam, ita per haec verba, "Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum, nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit:" Divinus Ipsius Amor ex quo illa fecit, describitur per "In omni angustia eorum Ipsi angustia, et Angelus facierum Ipsius servavit eos, ob amorem suum et clementiam suam Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portabit eos omnibus diebus aeternitatis:" inde patet quod per "redemptos" et per "eos quos redemit," significentur quos vindicavit a furore eorum qui ab inferno et salvavit.

[9] Apud eundem,
"Sic dixit" Jehovah, "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, [Ne timeto,] nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu" (xliii. 1);
quod per "redimere" significetur liberare ab inferno, et addicare ac conjungere Sibi ut Ipsius sint, patet, nam dicitur "Redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu;" quia hoc fit per reformationem et regenerationem a Domino, ideo dicitur, Jehovah "Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel;" "Creator" vocatur quia per "creare" in Verbo significatur regenerare (videatur Supra, n. 294); "Jacob" et "Israel" significant illos qui ab ecclesia, et in veris ex bono sunt.

[10] Apud eundem,
"Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Illo, et pretium operae coram Ipso; et vocabunt illos, Populus sanctitatis, redempti Jehovae" (lxii. 11, 12);
hic etiam agitur de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae ab Ipso: "filia Zionis" significat ecclesiam quae in amore in Dominum est; adventus Ipsius intelligitur per "Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Illo, et pretium operae coram Ipso;" reformati et regenerati ab Ipso intelliguntur per "redemptos Jehovae;"

[11] quod illi dicantur "redempti" est quia illi per regenerationem liberati sunt a malis, et addicati ac conjuncti Domino. Apud eundem,
"Non erit leo, et rapax ferarum ....non invenietur in ea, sed ibunt redempti; sic redempti Jehovae revertentur et venient Zionem cum cantu, [et] gaudium aeternitatis super capite eorum" (xxxv. 9. 10);
etiam ibi agitur de adventu Domini, et de salvatione illorum qui se a Domino regenerari patiuntur: quod non apud illos erit falsum destruens verum, ac malum destruens bonum, significatur per quod "non erit leo," et quod "rapax ferarum non invenietur in ea;" quod sint vindicati a malis et liberati a falsis, significatur per "Ibunt redempti, sic redempti Jehovae revertentur;" felicitas aeterna illis significatur per "Venient Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum;" "Zion" est ecclesia; quid "cantus" significat, videatur mox supra (n. 326(a, b)). Sunt binae voces in lingua originali per quas exprimitur "redimere;" una significat vindicationem a malis, altera liberationem a falsis; hae binae voces ibi sunt; unde dicitur, "Ibunt redempti," et "Redempti Jehovae revertentur." (Similiter illae binae voces apud Hoscheam, cap. xiii. 14; apud Davidem, Psalm. lxix. 19 (B. A. 18); et Psalm. cvii. 2.)

[12] Quod "redimere" significet vindicare a malis et liberare a falsis, et quoque vindicare et liberare ab inferno, est quia ex inferno omnia mala et falsa apud hominem exsurgunt; quae quia per reformationem et regenerationem a Domino removentur, etiam reformatio et regeneratio per "redimere" seu per "redemptionem" significatur, ut in sequentibus his locis:

[13] -Apud Davidem,
"Surge in auxilium nobis, et redime nos propter misericordiam tuam" (Psalm. xliv. 27 (B. A. 26));
"redimere" pro liberare et reformare. Apud eundem,
"Deus redemit animam meam e manu inferni, et acceptabit me" (Psalm. xlix. 16 (B. A. 15));
"redimere e manu inferni" pro liberare; "acceptare me" pro Sibi addicare et conjungere, seu facere ut Ipsius sint, sicut servi venditi et redempti. Apud Hoscheam,
"E manu inferni redimam eos, e morte redimam eos" (xiii. 14);
"redimere" pro vindicare et liberare a damnatione. Apud Davidem,
"Benedic, anima mea, Jehovae,....qui redemit a fovea vitam tuam" (Psalm. ciii. 1, 4);
"redimere a fovea," pro liberare a damnatione ("fovea" est damnatio). Apud eundem,
"Appropinqua ad animam meam, redime eam, et propter inimicos redime me" (Psalm. lxix. 19 [B. A. 18]);
"appropinquare ad animam" significat conjungere illam Sibi; "redimere eam" significat vindicare a malis; "propter inimicos redime me" significat liberare a falsis ("inimici sunt falsa). Apud eundem,
Dicant redempti Jehovae, quos redemit e manu hostis angustantis" (Psalm. cvii. 2);
"redempti Jehovae" pro illis qui vindicati a malis; "quos redemit e manu hostis angustantis" pro illis quos liberavit a falsis. Apud Jeremiam,
"Tecum Ego ad servandum te, et ad eripiendum te,....et eripiam te e manu malorum, et redimam te e manu violentorum" (xv. 20, 21);
"redimere e manu violentorum," pro liberare ex falsis quae violentiam inferunt bono charitatis; "violenti" significant illa falsa, proinde etiam illos qui in iis sunt.

[14] Apud Davidem,
"Speret Israel super Jehovah, quia cum Jehovah misericordia, et in Ipso plurimum redemptionis, et Ille redimet Israelem ex omnibus iniquitatibus ejus" (Psalm. cxxx. 7, 8);
"redemptio" pro liberatione, "Israel" pro ecclesia; reformare et liberare a falsis illos qui ab ecclesia sunt, significatur per "Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus." Apud eundem,
"Integritas et rectitudo custodiant me, quia exspectavi Te; redime, Deus, Israelem ex omnibus angustiis ejus" (Psalm. xxv. [21,] 22);
"redimere Israelem ex angustiis" etiam hic pro liberare illos qui ab ecclesia ex falsis quae angustant. Apud Esaiam,
"Num abbreviata est manus mea, ut non sit redemptio? aut num non in Me virtus ad eripiendum? (l. 2;)
quod "redemptio" sit liberatio patet, nam dicitur etiam, "Num abbreviata est manus mea? aut num non in Me virtus ad eripiendum?" Apud Davidem,
Deus "exaudiet vocem meam, redimet cum pace animam meam "(Psalm lv. 18, 19);
"redimere" pro liberare. Apud eundem,
"Canam Tibi cithara, Sancte Israelis, laudabunt labia mea,....et anima mea quam redemisti" (Psalm. lxxi. [22,] 23);
"redimere animam" pro liberare a falsis; per "animam" enim in Verbo significatur vita fidei, et per "cor" vita amoris; quare "redimere animam" significat liberare a falsis et dare vitam fidei.

[15] Apud eundem,
"Redime me ab oppressione hominis, ut custodiam mandata tua" (Psalm. cxix. 134);
"redimere ab oppressione hominis" significat liberare a falsis mali, "homo" enim significat affectionem veri spiritualem et inde sapientiam, et in opposito sensu, ut hic, cupidinem falsi et inde insaniam; "oppressio" ejus significat destructionem veri per falsa. Apud eundem,
"In manum tuam commendabo spiritum meum; redemeras me Jehovah Deus veritatis" (Psalm. xxxi. 6 [B. A. 5]);
"redimere" pro liberare a falsis et reformare per vera; quia hoc per "redimere" significatur, ideo etiam dicitur "Jehovah Deus veritatis." Apud eundem,
In" peccatorum "manibus facinus, et dextra eorum plena est munere; ego vero in integritate mea incedo, redime et miserere mei "(Psalm. xxvi. 10, 11);
"redimere" pro liberare a falsis et reformare. Apud eundem,
"A dolo et violentia redimet animam eorum, et pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius, et vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi" (Psalm. lxxii. 14, 15);
agitur hic de "egenis," per quos significantur qui desiderant vera ex affectione spirituali; de his dicitur quod "a dolo et violentia redimet animam eorum," per quod significatur liberatio a malis et falsis quae destruunt bona amoris et vera fidei; receptio Divini Veri ab illis significatur per "pretiosus erit sanguis eorum in oculis Ipsius;" reformatio eorum describitur per quod "vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi;" "aurum Schebae" est bonum charitatis, "orare pro illo jugiter" significat quod continuo detinebuntur a falsis et tenebuntur in veris, et "omni die benedicet illi" significat quod continuo erunt in bono charitatis et fidei, hoc enim est "benedictio" Divina, et illud est "orare pro illo jugiter."

[16] Apud Esaiam,
"Sic dixit Jehovah, Gratis venditi estis, et non per argentum redimemini;....in Aegyptum descendit populus meus ad peregrinandum ibi, sed Aschur nihilo oppressit eum" (lii. 3, 4);
agitur hic de desolatione veri per scientifica, et per ratiocinia naturalis hominis ex illis; nam {1}per quod "in Aegyptum descendit populus meus ad peregrinandum ibi" significatur instructio naturalis hominis per scientifica et per cognitiones veri;" "Aegyptus" significat scientifica et quoque cognitiones, sed quales sunt ex sensu litterae Verbi, et "peregrinari" significat instrui: per quod "Aschur nihilo oppressit eos" significatur falsificatio illarum per ratiocinia naturalis hominis; "Aschur" significat ratiocinia, et "nihilo opprimere" significat falsificationem; falsa enim sunt nihil quia nihil veri in illis, quod fit cum naturalis homo separatus a spirituali concludit: inde est quod praemittatur, "Gratis venditi estis, et non per argentum redimemini;" "gratis vendi" significat ex se ipso seu ex proprio abalienare se et abdicare falsis; et "non per argentum redimi" significat quod non per verum possint a falsis mali vindicari ("argentum" significat verum, et "redimi" significat vindicari a falsis mali et reformari).

[17] Apud Sachariam,
"Congregabo eos quia redimam eos, tunc multiplicabuntur et seminabo eos in populis et reducam eos e terra [Aegypti], et ex Assyria congregabo eos; et ad terram Gileadis, et ad Libanum adducam eos" (x. 8-10);
agitur hic de ecclesiae restauratione ac reformatione per vera ex bono; et per "Congregabo eos quia redimam eos" significatur dissipatio falsorum, ac reformatio per vera; quare dicitur," Multiplicabuntur et seminabo eos in populis," per quod significatur multiplicatio et inseminatio veri ex bono: "reducere e terra Aegypti et ex Assyria congregare eos" significat abduci a falsificatione veri quae illis per ratiocinia ex scientificis (ut supra): "adducere eos ad terram Gileadis, et ad Libanum," significat ad bonum ecclesiae quod est bonum charitatis, et ad bonum et verum fidei; hoc est "Libanus," et illud "terra Gileadis."

[18] Ex his constare potest quid in sensu spirituali significatur per quod Jehovah "eduxerit populum ex Aegypto" ac "redemerit eos:"-Ut apud Mosen,
"Liberabo vos a servitute, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis" (Exod. vi. 6);
Eduxi vos ex Aegypto brachio extenso, et redemi vos e domo servorum (Deutr. [vii. 8; cap.] ix. 26-29; cap. xiii. 6 [B. A. 5]; cap. xv. 15; cap. xxiv. 18):
"Duxisti in misericordia populum tuum quem redemisti, et deduxisti in fortitudine manus tuae ad habitaculum sanctitatis tuae" (Exod. xv. 13);
et apud Micham,
"Ascendere feci te e terra Aegypti, et e domo servitutis redemi te" (vi. 4):
in sensu litterae hic intelligitur quod ex Divina potentia educti fuerint ex Aegypto, ubi servi facti; at in sensu interno seu spirituali non tale intelligitur, sed quod illi qui ab ecclesia sunt, qui sunt qui reformantur a Domino per vera et per vitam secundum illa, vindicati et liberati sint ex malis et inde falsis, haec enim sunt quae faciunt hominem servum. Hic spiritualis illorum verborum sensus est, in quo sunt angeli quando homo est in sensu litterae.

[19] Angeli etiam per "redemptionem" intelligunt vindicationem a malis et liberationem a falsis in his locis:-Apud Mosen,
Ponam redemptionem inter populum meum et inter populum" Pharaonis (Exod. viii. 19 [B. A. 23]):
apud Davidem,
Redemptionem misit populo suo, praecepit in aeternum foedus suum, sanctum et venerandum nomen Ipsius" (Psalm. cxi. 9):
apud Matthaeum,
"Quid prodest homini si totum mundum lucratus fuerit, animae autem jacturam fecerit? et quid dabit homo pretium sufficiens redemptionis animae suae?" (xvi. 26; Marc. viii. [36,] 37;)
"redemptio" pro liberatione a damnatione.

[20] Ex his constare potest quid significat quod Dominus redemerit humanum genus, nempe quod vindicaverit et liberaverit illos ab inferno, et malis et falsis quae continue inde exsurgunt, ac hominem in damnationem ferunt; et quod continue vindicet illos et liberet illos: quod vindicaverit et liberaverit, factum est per quod subjugaverit inferna; et quod continue vindicet et liberet, per quod Humanum suum glorificaverit, hoc est, Divinum fecerit, per id enim inferna continuo subjugata tenet: hoc itaque est quod significatur per quod redemerit hominem, et per quod in Verbo appelletur "Redemptor," ut in sequentibus his locis: -Apud Esaiam,
"Ne timeto, vermis Jacobi, moribundi Israelis; Ego adjuvo te,....et Redemptor tuus Sanctus Israelis" (xli. 14);
apud eundem,
"Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus lpsius,....propter Jehovam qui fidelis, Sanctum Israelis qui elegit te" (xlix. 7);
apud eundem,
"Redemptor noster Jehovah Zebaoth, nomen Ipsius Sanctus Israelis" ({1}xlvii. 4);
apud eundem,
"Sic dixit Jehovah Redemptor {2}Vester, Sanctus Israelis" (xliii. 14);
apud eundem,
"Ut sciant omnis caro quod Ego Jehovah, Salvator tuus, et Redemptor tuus, fortis Jacobi" (xlix. 26);
apud eundem,
Ut scias "quod Ego Jehovah, Salvator tuus, et Redemptor tuus potens Jacobi" (lx. 16)
per "Sanctum Israelis" et per "fortem Jacobi," qui in illis locis vocatur "Redemptor," intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et per "Jehovam" ipsum Divinum Ipsius. Quod Dominus quoad Divinum Humanum nominetur "Sanctus Israelis," ac "fortis" et "potens Jacobi," est quia per "Israelem" et "Jacobum" significatur ecclesia, ita illi qui regenerati et reformati, hoc est, redempti sunt a Domino; nam hi solum ab ecclesia sunt, seu faciunt ecclesiam Domini.

[21] Quod Divinum Humanum Domini sit quod Vocatur "Sanctum," patet apud Lucam,
Angelus dixit Mariae, "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te; propterea quod nascetur a te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (i. 35);
et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit "fortis" et "potens Jacobi," apud eundem,
Angelus dixit ad Mariam, "Ecce concipies in utero et paries Filium; ....Hic erit magnus,....et regnabit in domo Jacobi in aeternum, et regni Ipsius non erit finis" (i. [30,] 31-33);
per "domum Jacobi" intelligitur ecclesia Domini; quod non gens Judaica, patet.

[22] Quoniam Humanum Domini aeque Divinum fuit ac ipsum Divinum Ipsius quod assumpsit Humanum, ideo etiam dicitur Jehovah "Redemptor" in sequentibus locis: -Apud Esaiam,
"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (xlviii. 17);
apud eundem,
Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (liv. 5);
apud Davidem,
"Jehovah Petra {1}mea et Redemptor mi" (Psalm. xix. 15 [B. A. 14]);
apud Jeremiam,
"Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (l. 34);
apud Esaiam,
"Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen {2}tuum" (lxiii. {3}16).
Ex his nunc constare potest quomodo intelligendum est quod Dominus dixit,
Venit Filius hominis "ut det animam redemptionem pro multis" (Matth. xx. 28; Marc. x. 45);
quod nempe ut vindicentur et liberentur ab inferno; Passio enim crucis fuit ultima pugna et plenaria victoria, qua subjugavit inferna et qua glorificavit Humanum suum (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n, 293-297, et 300-306).

AE n. 329

Apocalypsis Explicata n. 329

329. Quoniam dicitur "Redemisti Deo nos in sanguine tuo," et hoc intra ecclesiam intelligitur prorsus secundum sensum litterae et non secundum aliquem sensum spiritualem, velim etiam ostendere quod per "sanguinem" non intelligatur sanguis seu Passio crucis Domini, sed Divinum Verum procedens a Domino, ac receptio ejus ab homine; ita quod per "Redemisti nos in sanguine tuo" sit quod vindicaverit et liberaverit ab inferno illos qui agnoscunt Ipsum et recipiunt Divinum Verum ab Ipso (ut supra, n. 328, dictum est). Ad illustrationem hujus rei velim adducere sequentia: -Quoniam in Ecclesia Israelitica omnia quae mandata sunt repraesentativa caelestium et spiritualium erant, et ne hilum quod non erat, ideo etiam mandatum est, cum primum instituebatur Cena Paschalis,
Quod sumerent de sanguine, et darent super duos postes et super superliminare, super domibus in quibus comederent pecudem Paschalem. "et erit sanguis vobis in signum super domibus, ubi vos; quumque videro sanguinem, praeteribo praeter vos, nec erit in vobis plaga a perditore, quum percussero terram Aegypti." Et porro, "Sumetis fasciculum hyssopi, et intingetis in sanguinem qui in pelvi, et attingere facietis super superliminare et duos postes de sanguine qui in pelvi: vos autem non exibitis quisquam extra ostium domus suae usque mane; et transibit Jehovah ad percutiendum Aegyptum, cumque viderit sanguinem super superliminari et super duobus postibus, praeteribit Jehovah praeter ostium, et non permittet percussori venire ad domos vestras ad percutiendum" (Exod. xii. 7, 13, 22, 23):
qui non scit quod aliquis sensus spiritualis in Verbo sit, credit quod per "sanguinem" hic intelligatur sanguis Domini super cruce; sed hoc prorsus non intelligitur in caelo; verum ibi angeli per Cenam Paschalem hic simile intelligunt quod per Sanctam Cenam institutam a Domino, in qua loco pecudis Paschalis sunt Panis et Vinum: et tunc dixit Dominus quod Panis esset Caro Ipsius, et Vinum esset Sanguis Ipsius; et quisque scit, aut scire potest, quod panis et vinum sint quae nutriunt corpus, panis ut cibus et vinum ut potus; et quod in Verbo, quod in suo sinu est spirituale, etiam illa spiritualiter intelligenda sint, ita "panis" pro omni cibo spirituali, et "vinum" pro omni potu spirituali.

[2] Cibus spiritualis est omne bonum quod communicatur et datur homini a Domino, ac potus spiritualis est omne verum quod communicatur et datur homini a Domino. Haec duo, nempe bonum et verum, seu amor et fides, faciunt hominem spiritualem; seu amor et fides dicitur, quia omne bonum est amoris et omne verum est fidei. Inde constare potest quod per "panem" intelligatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, et quoad hominem, id receptum ab illo; et quod per "vinum" intelligatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Domini, et quoad hominem, id receptum ab illo. Quia Dominus dicit quod Caro Ipsius sit Panis, et Sanguis Ipsius sit Vinum, constare potest quod per "Carnem Domini" intelligatur Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et per "comedere" illam intelligatur recipere id, appropriare sibi, et sic conjungi Domino; et quod per "Sanguinem Domini" intelligatur Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, et per "bibere" illum intelligatur recipere id, appropriare sibi, et sic conjungi Domino.

[3] Etiam nutritio spiritualis est ex bono et vero quae procedunt a Domino, sicut est nutritio omnis corporis ex cibo et potu: inde etiam est correspondentia illorum, quae talis est, ut ubi in Verbo nominatur aliquid cibi et quod inservit pro cibo, intelligatur bonum; et ubi nominatur aliquid potus et quod inservit pro potu, intelligatur verum. Ex his constare potest quod per "sanguinem," quem filii Israelis ex pecude Paschali jussi sunt dare super duos postes et super superliminare domuum illorum, intelligatur Divinum Verum procedens a Domino; hoc etiam receptum fide et vita tutatur hominem contra mala quae exsurgunt ex inferno; nam Dominus in Divino Suo Vero est apud hominem, est enim Ipsius Domini apud illum, immo Ipse apud illum. Quis non, qui ex sana ratione cogitat, videre potest, quod Dominus non sit in sanguine suo apud aliquem, sed in Divino suo, quod est Bonum amoris et Bonum fidei, quod recipitur ab homine? (Quid autem singula ibi significant, nempe quid "duo postes" et "superliminare," quid "perditor" et "percussor" et quid "Aegyptus," et quid plura in illo capite, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa explicata sunt.)

[4] Ex his nunc absque ulteriore explicatione constat quid significatur per Domini verba cum instituit Sanctam Cenam:
"Edentibus illis Jesus accepit panem, et benedixit, fregit et dedit discipulis, et dixit, Accipite, comedite, hoc est Corpus meum: et accepit poculum, et gratiis actis dedit eis, dicens, Bibite ex eo omnes, hoc enim est Sanguis meus Novi Foederis qui pro multis effunditur..... Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando hoc bibero vobiscum [novum] in regno"...."Dei" (Matth. xxvi. 26-29; Marc. xiv. 22-25; Luc. xxii. 15-20):
quia per "vinum" intelligitur Divinum Verum nutriens spiritualem vitam, ideo Dominus illis dicit, "Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum quando hoc bibero vobiscum novum in regno Dei;" inde patet quod spirituale sit quod intelligitur, dicit enim quod "Ipse bibiturus sit cum illis," et quod "in regno Dei" seu in caelo; et quod etiam "esurus" cum illis de pecude Paschali ibi (Luc. xxii. 16).

[5] Ex illis quae supra dicta sunt, etiam constat quid significatur per haec Domini verba,
"Panis quem Ego dabo Caro mea est. .....Amen, amen dico Vobis, Nisi comederitis Carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in Vobis: qui comedit meam Carnem, et bibit meum Sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die; nam Caro mea est vere cibus, et Sanguis meus est vere potus: qui comedit meam Carnem et bibit meum Sanguinem, in Me manet et Ego in illo. .....Hic Panis est qui e caelo descendit" (Joh. vi. 50-58);
quod "Caro" Domini sit Divinum Bonum et "Sanguis" Divinum Verum, utrumque ab Ipso, constare potest ex eo, quod illa sint quae nutriunt animam; inde dicitur, "Caro mea est vere cibus et Sanguis meus est vere potus;" et quia homo per Divinum Bonum et Verum conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, "Qui comedit Carnem meam et bibit Sanguinem meum, habebit vitam aeternam," et quoque, "in Me manet et Ego in illo." Quod Dominus ita locutus sit, nempe quod dixerit "Carnem" suam et "Sanguinem" suum, et non Divinum Bonum suum ac Divinum Verum suum, est ut sensus litterae Verbi esset ex talibus quae correspondent spiritualibus in quibus sunt angeli; inde conjunctio hominum ecclesiae per Verbum cum illis, quae alioqui non foret (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 252, 258-262; et in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310).

[6] Quoniam "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, et per receptionem ejus ab homine fit conjunctio cum Domino, ideo sanguis vocatur "Sanguis foederis," "foedus" enim significat conjunctionem. Sanguis vocatur "Sanguis foederis" a Domino cum instituit Sanctam Cenam; dixit enim,
"Bibite ex eo omnes, hoc enim est Sanguis meus Novi Foederis" seu "Testamenti "(Matth. xxvi. [27,] 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. {1}20).
Vocatur etiam "Sanguis foederis" apud Mosen, ubi haec:
"Venit Moses" ex Monte sinai, "et renuntiavit populo omnia verba Jehovae, et omnia judicia:....et scripsit Moses omnia verba Jehovae, et surrexit mane in matutino, et aedificavit altare sub monte, ....et misit pueros filiorum Israelis, et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos; et accepit Moses dimidium sanguinis et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare, et accepit Librum Foederis, et legit in auribus populi; et dixerunt, Omnia quae locutus Jehovah faciemus et audiemus; et accepit [Moses] sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce Sanguis Foederis quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec. .....Et viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli {2}quoad munditiem" (Exod. xxiv. 3-11);
quod "sanguis" hic significet Divinum Verum procedens a Domino, ac receptum ab homine, et inde conjunctionem, patet, nam dimidium ejus spargebatur super altare, et dimidium super populum; per "altare" enim significabatur omnis cultus qui ex bono amoris, et per "populum" illi qui faciunt cultum ac recipiunt bonum amoris per vera; omnis enim receptio Divini boni fit per vera facta vitae, et conjunctio inde est per bonum in illis veris. Quod per bonum in illis veris seu per vera facta vitae sit conjunctio, et quod sanguis fuerit repraesentativum ejus, constat evidenter ex verbis ibi; factum enim hoc est quando Moses descendit e monte Sinai, unde promulgata fuit Lex, et quoque statuta et judicia quae observaturi, ac dicitur quod "Moses scripserit omnia verba illa Jehovae," et "legerit in auribus populi," qui dixerunt, "Omnia quae dixit Jehovah faciemus et audiemus;" quae bis dixerunt (videatur ibi versu 3 et 7);

[7] verba seu vera per facere fiunt vitae: et quia scripsit Moses verba illa, vocavit illa "Librum Foederis," per quod significatur quod per illa sit conjunctio. Per Legem a Jehovah promulgatam e Monte Sinai, et per statuta et judicia quae etiam tunc mandata fuerunt, significatur omne Divinum Verum, seu Divinum Verum in toto complexu; inde est quod haec vocentur "Liber Foederis," et Arca in qua ille Liber erat, "Arca Foederis;" "foedus" significat conjunctionem. Quia Divinum Verum, per quod conjunctio, procedit a Domino, ideo etiam Dominus illis visus est sub pedibus sicut opus lapidis sapphiri; quod visus sic "sub pedibus" significat quod Divinum Verum tale sit in ultimis; Divinum Verum in ultimis est Divinum Verum in sensu litterae Verbi: "opus lapidis sapphiri" significat translucentiam ejus a Divino Vero in sensu interno seu spirituali; "Deus Israelis" est Dominus. (Quod "lapis sapphiri" significet translucentiam a veris internis, videatur n. 9407; et quod "Deus Israelis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 328 [f].) Inde nunc patet quod per Divinum Verum factum sit foedus seu conjunctio, et quod sanguis sparsus super altare et dimidium ejus super populum fuerit repraesentativum ejus, quoniam "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino, et receptum ab homine, ut supra dictum est. (Quod "foedus" significet conjunctionem, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632. Quod Lex in stricto sensu significet decem praecepta Decalogi, et in lato sensu totum Verbum, ita omne Divinum Verum, n. 2606, 3382, 6752, {1}7463, 9417: quod inde Mons Sinai" significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et in sensu lato, n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420: et quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et cultus lpsius ex bono amoris, n. 921, 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9963, 9964, 10123, 10151, 10242, 10245, 10642.)

[8] Quoniam "sanguis" significat Divinum Verum procedens a Domino ac receptum ab homine, unde conjunctio, ideo omnia quae repraesentativa essent Divinorum procedentium a Domino, quae vocantur caelestia et spiritualia, inaugurabantur per oleum et per sanguinem, et tunc dicta sunt sancta; quod inaugurarentur per oleum et per sanguinem ut repraesentarent, erat causa, quia per "oleum" significabatur Divinum Bonum Divini Amoris, et per "sanguinem" Divinum Verum inde procedens, verum enim procedit ex bono. Quod per oleum inaugurationes et sanctificationes factae fuerint, videbitur in sequentibus in suo articulo; hic solum memoranda sunt quae per sanguinem:-
Ut cum {1}sanctificarentur Aharon et filii ejus, quod spargeretur sanguis super cornua altaris, et circumcirca altare; et super Aharonem et filios ejus, superque vestes eorum (Exod. xxix. 12, 16, 20, 21; Levit. viii. 24);
Quod spargeretur sanguis septem vicibus ante velum quod super arca, et super cornua altaris suffitus (Levit. iv. 6, 7, 17, 18);
Quod antequam intraret Aharon intra velum ad propitiatorium, sacrificaret et suffiret, et sanguinem digito spargeret ad propitiatorium septies versus orientem (Levit. xvi. 12-15);
Quod sanguis holocausti et sacrificii spargeretur super altare, circum altare, et ad fundamentum altaris (Levit. i. 5, 11, 15; cap. iii. 2, 8, 13; cap. iv. 25, 30, 34; cap. v. 9; cap. viii. 15, 24; cap. xvii. 6: Num. xviii. {2}17: Deut. xii. 27);
Quod sanguis spargeretur super cornua altaris, et sic altare expiaretur (Exod. xxx. 10; Levit. xvi. 18, 19).
Quod sanguis ex holocaustis et sacrificiis super altare, circum altare aut ad fundamentum ejus, sparsus et effusus fuerit, erat quia altare cum holocaustis et sacrificiis super eo repraesentavit et inde significavit omnem cultum ex bono amoris et inde veris; et quia vera procedunt ex bono, ideo sanguis circum altare sparsus et effusus est, circum enim significat procedens.

[9] (Sed illa melius constare possunt ex iis quae de Holocaustis et Sacrificiis in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, ut ex sequentibus:- Quod holocausta et sacrificia significaverint omnia cultus ex bono amoris et inde veris, n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042. Quod ideo holocausta et sacrificia dicta fuerint "panis," n. 2165; ex causa quia panis significat omne quod nutrit spiritualem vitam, n. 2165, 3478, 4976, 5147, 5915, 6118, 8410, 8418, 9323, 10686. Quod holocausta et sacrificia significaverint Divina caelestia et spiritualia, quae sunt interna ecclesiae, ex quibus omnia cultus, n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519: cum variatione secundum varia cultus, n. 2805, 6905, 8936: quod ideo plura genera holocaustorum et sacrificiorum fuerint, et in illis varii processus, et quoque variae bestiae ex quibus, n. 2830, {3}9391, 9990. Quod varia quae in specie significaverunt, sciri possint ex singulis processus evolutis per sensum internum, n. 10042. Quod in ritualibus et processualibus sacrificiorum contineantur arcana caeli, n. 10057; quod in genere contineantur arcana glorificationis Humani Domini, et in sensu respectivo arcana regenerationis hominis ac purificationis ejus a malis et falsis, n. 9990, 10022, 10042, 10053, 10057. Quid significabatur per "minchas," quae erant panes et placentae, quae etiam sacrificabantur, n. 10079. Quid per "libamen" quod erat vinum, n. 4581, 10137.)

[10] Ex his intellectis sciri potest, quod per "sanguinem sacrificii" etiam alibi in Verbo significetur Divinum Verum:- Ut apud Ezechielem,
"Dic avi omnis alae et bestiae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu super sacrificium meum quod sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem; carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis,....et comedetis pinguedinem ad saturitatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrifico vobis: et satiabimini super mensa mea equo, curru, ....omni viro belli:....sic dabo gloriam meam inter gentes" (xxxix. 17-21);
agitur ibi de restauratione ecclesiae; et per "Israelem" et "Jacobum" intelliguntur omnes qui ab ecclesia, de quibus ideo haec dicuntur: per "sacrificium magnum super montibus Israelis," significantur omnia cultus eorum; per "carnem" et per "adipem" significatur bonum amoris, et per "sanguinem" verum ex illo bono, ex quibus cultus; abundantia utriusque describitur per quod "comederent carnem et pinguedinem ad saturitatem," et quod "biberent sanguinem usque ad ebrietatem," et hoc "ex sacrificio:" quare etiam dicitur, quod "satiarentur super mensa mea equo, curru, et omni viro belli," per "equum" enim significatur intellectus veri, per "currum" doctrina, et per "virum belli" verum pugnans contra falsum et destruens illud. Quis non videre potest quod per "sanguinem" hic non intelligatur sanguis? ut quod "sanguinem principum terrae biberent," et quod "sanguinem biberent usque ad ebrietatem ex sacrificio." "Principes terrae" significant principalia vera ecclesiae; inde eorum "sanguis" significat nutritionem spiritualem ex illis veris. Quia talia significantur, ideo in eo capite etiam ultimo dicitur de Israele, per quem significatur ecclesia,
"Tunc non abscondam amplius facies meas ab iis, quia effundam spiritum meum supra Israelem" ( [Ezech. xxxix.] vers. 29).
Quod dicatur "Dic avi omnis alae et bestiae agri," est quia per "avem omnis alae" significatur spirituale verum in omni complexu, et per "bestiam agri" affectio boni. (Quod per "aves" in Verbo significentur spiritualia, videatur n. 745, 776, 866, 988, {1}991, 3219, 5149, 7441: similiter per "alas," n. 8764, 9514; quod per "bestias" significentur affectiones, et per "bestias agri" affectiones boni, n. 2180, 3218, 3519, 5198, 9090, 9280, 10609; et quod inde at aves et bestiae in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 3519, 7523, 9280.)

[11] Ad confirmationem quod "bestia agri" et "avis" talia significent, velim hic modo unum locum ex Verbo adducere,
"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae; et arcum et gladium et bellum frangam de terra,....et desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et in judicio, et in misericordia et in miserationibus, et desponsabo te Mihi in veritate" (Hosch. ii. 18, 19, [20]);
per "ferire foedus cum bestia agri et cum ave caelorum" significatur cum affectionibus boni et cum veris spiritualibus; cum his enim conjungitur Dominus homini, est enim Dominus in iis apud illum; quare dicitur "cum illis foedus" ("foedus" est conjunctio). Quod "bestiae" significent affectiones boni, et "aves" spiritualia, in sequentibus in suis articulis plene ostendetur.

[12] Quoniam "adeps" in sacrificiis significabat Divinum Bonum et "sanguis" Divinum Verum, utrumque a Domino, ac utrumque receptum ab homine faciebat conjunctionem, ideo prohibitum fuit posteris Jacobi, seu Judaeis et Israelitis, comedere ullum adipem et ullum sanguinem (Videatur Levit. iii. 17; cap. vii. 23-27; cap. xvii. 11-14: Deutr. xii. 17, 23-25; cap. xv. 23): causa erat, quia gens illa non in aliquo bono amoris, nec in aliquo vero boni fuit, sed in falsis mali; et "adipem et sanguinem comedere" apud illos significaret commixtionem veri ex bono cum falso ex malo, quod est profanatio; inde quoque constare potest quod per "sanguinem" significetur Divinum Verum. (Quod "adeps" seu "pinguedo" in Verbo significet bonum amoris, videatur n. 353, 5943, 6409, 10033; et quod Judaei et Israelitae solum in externis et non in internis fuerint, et inde non in veris et bonis spiritualibus, sed in falsis mali, et quod omnia cultus eorum fuerint externa separata ab internis, et quod usque per externa repraesentare potuerint interna cultus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[13] Quoniam "sanguis" in sacrificiis significabat Divinum Verum, ideo etiam
Vetitum illis fuit sacrificare super fermentato sanguinem sacrificii (Exod. xxiii. 18; cap. xxxiv. 25);
per "fermentum" enim significatur falsum, et per "fermentatum" verum falsificatum (videatur n. 2342, 7906, 8051, 9992).

[14] Causa quod "Caro Domini" significet Divinum Bonum Divini Amoris, et quod "Sanguis Ipsius" significet Divinum Verum procedens ex illo Bono, est quia duo sunt quae procedunt ex Divino Humano Domini, nempe Divinum Bonum et Divinum Verum; hoc inde est Sanguis Ipsius et illud est Caro Ipsius. Id quod procedit est Divinum Caeleste et Divinum Spirituale, quae faciunt caelos in communi et in particulari. (Sed {1}hoc melius constare potest ex illis,quae in opere De Caelo et Inferno in sequentibus articulis ostensa sunt: nempe, Quod Divinum Domini faciat Caelum, n. 7-12: Quod Divinum Domini in Caelo sit Amor in Ipsum et Charitas erga Proximum, n. 13-19: Quod inde totum Caelum in toto et in parte referat unum Hominem, n. 59-77: Quod hoc sit ex Divino Humano Domini, n. 78-87: et porro ex illis quae De Sole in Caelo, et De Luce et Calore inde; et Quod Calor sit Divinum Bonum, et Lux Divinum Verum, utrumque procedens a Domino, n. 116-140.) Ex illis omnibus aliquatenus comprehendi potest unde est quod Divinum procedens intelligatur per "carnem et sanguinem," nempe Divinum Bonum per "carnem," et Divinum Verum per "sanguinem."

[15] Sunt etiam duo apud hominem quae faciunt ejus vitam spiritualem, nempe bonum amoris et verum fidei. Voluntas est receptaculum boni amoris apud eum, et intellectus est receptaculum veri fidei apud eum. Omnia quae mentis sunt, hoc est, quae voluntatis et intellectus, correspondentiam habent cum omnibus quae corporis; quapropter moventur haec ad nutum illius. Correspondentia voluntatis est in genere cum carne, et correspondentia intellectus est cum sanguine. Inde est quod proprium voluntarium hominis in Verbo intelligatur per "carnem," et proprium intellectuale per "sanguinem:" ut apud Matthaeum,
Jesus dixit Simoni, "Beatus, quia caro et sanguis non revelavit tibi" (xvi. 17).
Haec allata sunt ut sciatur quod in Verbo voluntaria et intellectualia, ita spiritualia, intelligantur per "carnem" et "sanguinem" ubi de homine, et quod Divina ubi de Domino. Sed haec sint pro illis quorum mens potest elevari supra naturales ideas et videre causas.

[16] Hoc etiam est quod significatur per "sanguinem et aquam" quae exivit ex pectore Domini, de quo ita apud Johannem,
"Quidam ex militibus....latus Ipsius fodit, et statim exivit sanguis et aqua: et qui vidit testatur, et firmum est testimonium ejus; ille scit se vera dicere ut et vos credatis" (xix. 34, 35):
haec facta sunt ut significarent conjunctionem Domini cum humano genere per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Amoris Ipsius; "pectus" significat Divinum Amorem; "sanguis et aqua" significant Divinum Verum procedens, "sanguis" Divinum Verum quod pro spirituali homine, et "aqua" Divinum Verum quod pro naturali: omnia enim quae de Passione Domini in Verbo memorantur, etiam significant (videatur supra, n. 83, 195 [c]); et quia illa significant Amorem Ipsius, et salvationem hominis per Divinum Verum procedens ab Ipso, ideo etiam Evangelista dicit, "Qui vidit testatur, et firmum est testimonium ejus; ille scit se vera dicere ut et vos credatis."

[17] Ad illa quae nunc adducta sunt, velim adjicere sequentia e Verbo:- Apud Sachariam,
"Exulta valde, filia Zionis; clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit,....et loquetur pacem gentibus; et dominari Ipsius a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae: etiam te, per sanguinem foederis tui emittam vinctos tuos e fovea in qua non aqua" (ix. 9-11):
haec de Domino, et de instauratione ecclesiae apud gentes ab Ipso; per "sanguinem foederis" hic intelligitur Divinum Verum per quod conjunctio Domini cum illis qui ab ecclesia Ipsius erunt (ut supra) ; quare etiam dicitur, "Emittam vinctos tuos e fovea in qua non aqua," et per illos significantur gentes quae in falsis ex ignorantia sunt; "fovea in qua non aqua" significat ubi non verum, et "emittere illos" inde significat liberare ex illis; quod per "aquam" significetur verum ecclesiae, videatur supra (n. 71); et quod per "vinctos in fovea" significentur qui in falsis ex ignorantia, et tamen in desiderio sciendi vera, in Arcanis Caelestibus (n. 4728, 4744, 5038, 6854, 7950).

[18] Apud Davidem,
Deus "animas egenorum servabit, a dolo et violentia redimet animam eorum, et pretiosus erit sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivet, et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi,...in capite montium agitabitur fructus ejus" (Psalm. lxxii. 13-16):
agitur hic de "egenis," per quos significantur qui desiderant vera ex affectione spirituali; de his dicitur quod "a dolo et violentia redimet animam eorum," per quod significatur liberatio a malis et falsis quae destruunt bona amoris et vera fidei: receptio Divini Veri ab illis, quod accepta et grata, significatur per quod "pretiosus erit sanguis illorum in oculis Ipsius;" "ibi est Divinum Verum receptum: reformatio eorum describitur per quod "vivet et dabit illi de auro Schebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi;" "aurum Schebae" est bonum charitatis; "orare pro illis jugiter" significat quod continue detinebuntur a falsis et tenebuntur in veris, et "benedicet illi" significat quod continue erunt in bono charitatis et fidei: quare etiam dicitur, "in capite montium agitabitur fructus ejus;" "caput montium" significat caelum unde a Domino illis bonum amoris, quod est "fructus."

[19] Apud Mosen,
"Non recedet sceptrum de Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum venit Schiloh;....qui ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae, dum laverit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genes. xlix. 10, 11):
agitur in eo prophetico de Domino, de quo dicitur, "Ligabit ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium asinae suae," et quod "lavabit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum," et per "vitem" significatur ecclesia, ac per "vinum" et "sanguinem uvarum" significatur Divinum Verum. (Quid per reliqua, videatur in explicatione super illa verba in Arcanis Caelestibus.)
Simile per "sanguinem uvae" intelligitur in Deuteronomio (xxxii. l4),
ubi agitur de Ecclesia Antiqua reformata per Divinum Verum.

[20] Ex his quae in hoc articulo et in praecedente ostensa sunt, constare potest illis qui agnoscunt spiritualem sensum Verbi quod per "Redemisti Deo nos in sanguine tuo" intelligatur conjunctio cum Divino per agnitionem Domini et per receptionem Divini Veri ab Ipso: et quod simile per "sanguinem" intelligatur in Libro hoc prophetico in capite xii., ubi dicitur,
Quod Michael et angeli ejus vicerint draconem per sanguinem Agni et per verbum testimonii {1}illorum (vers. 11);
"sanguis Agni" et "verbum testimonii" dicitur, quia "sanguis Agni" significat receptionem Divini Veri a Domino, et "verbum testimonii" agnitionem Divini Humani Ipsius.

[21] Quod "sanguis significet Divinum verum, adhuc constare potest ex sensu opposito ejus, in quo "sanguis" significat violentiam Divino Vero illatam per falsa mali, et per illa destructionem ejus: et quia opposita etiam manifestant quid significatur in sensu genuino, ideo velim aliqua loca adducere in quibus "sanguis" et "sanguines" id significant. Sciendum est quod pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habeant, et quod ex illo sensu sciri possit quid significatur in sensu genuino. Sint itaque haec pro illustratione:- In Apocalypsi,
"Secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factum est quasi sanguis mortui; et omne animal vivens in mari mortuum est. Et tertius angelus effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum, et factae sunt sanguis" (xvi. 3, 4);
et alibi,
Duo testes "potestatem habent super aquas, convertendi eas in sanguinem" (Apoc. xi. 6);
apud Esaiam,
"Aquae Nimrim desolationes erunt,....et aquae Dimonis plenae sunt sanguine" (xv. 6, 9);
apud Davidem,
"Misit tenebras et obtenebravit,....vertit aquas eorum in sanguinem, et occidit piscem eorum" (Psalm. cv. {1}28, 29):
ex his locis ex opposito apparet quid significat "sanguis;" "sanguis" enim in genuino sensu significat Divinum Verum, et apud recipientes verum ex bono; inde in opposito sensu significat violentiam illatam Divino Vero, ac apud illos qui id faciunt falsum ex malo. Hoc oppositum apparet ex eo, quod dicantur "aquae" maris, fluminum et fontium "versae in sanguinem;" per "aquas" enim significantur vera, quare per "sanguinem" ibi falsa, quae destruunt vera: per "animal vivens in mari" et per "piscem" significantur vera scientifica; ita per illa ex sanguine mortua et occisa significantur illa vera etiam destructa. (Quod per aquas" significentur vera, videatur supra, n. 71; et quod per "pisces" vera scientifica quae naturalis hominis, in Arcanis Caelestibus, n. 40, 991.)

[22] Porro in Apocalypsi,
"Aspexi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger ut saccus, et luna tota facta est [sicut] sanguis" (vi. 12);
apud Joelem,
"Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in caliginem, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus" (iii. 3, 4 [B. A. ii. 30, 31]):
etiam hic ex opposito cognoscitur quod "sanguis" significet violentiam illatam Divino Vero; per "solem" enim in Verbo significatur Divinum Caeleste, quod est Divinum Bonum, et per "lunam" significatur Divinum Spirituale, quod est Divinum Verum; ideo dicitur quod "luna vertetur in sanguinem." (Quod "luna" id significet, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 118, 119.)

[23] Apud Esaiam,
"Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines,....obturat aurem suam ne audiat sanguines, et occludit oculos suos ne videant malum" (xxxiii. 15);
quod "obturare aurem ne audiat sanguines" sit ne audiat falsa ex malo, patet. Apud Davidem,
"Perdes loquentes mendacium, virum sanguinum et doli abominatur Jehovah" (Psalm. v. 7 [B. A. 6]);
"vir sanguinum et doli" pro illis qui in falsis ex malo sunt; quare dicitur, "Perdes loquentes mendacia;" "mendacia" in Verbo significant falsa. Apud Esaiam,
"Fiet relictus in Zione et residuus in Hierosolyma sanctus dicetur Ipsi, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma; cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis" ({1}iv. 3, 4):
quia per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam, ideo dicitur, "Cum sanguines ejus abluerit e medio ejus," per quos ideo significantur falsa mali: per "spiritum judicii" significatur Divinum Verum; et quia hoc purificat, dicitur "per spiritum expurgationis."

[24] Apud Ezechielem,
"In die quo nata es, praeterivi praeter te, et vidi te conculcatam in sanguinibus tuis; et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive; et dixi tibi, In sanguinibus tuis vive. .....Lavite...et ablui sanguines a super te et unxi te oleo" (xvi. 5, 6, 9, 22, 36, 38);
agitur etiam hic de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam veri; primum hic de falsis mali in quibus fuit antequam reformata, et dein de ejus reformatione; falsa mali significantur per quod visa sit "conculcata in sanguinibus;" et reformatio ejus per quod "laverit et abluerit sanguines, et unxerit oleo;" "lavare" significat purificare per vera, "abluere sanguines" significat removere falsa mali, et "ungere oleo" significat donare bono amoris.

[25] In Threnis,
"Ob peccata prophetarum" Hierosolymae, "iniquitates sacerdotum ejus, effundentium in medio ejus sanguinem justorum; errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine; ea quae non possunt tangunt vestimentis suis" (iv. 13, 14);
per "prophetas Hierosolymae" significantur illi qui docebunt vera doctrinae, et per "sacerdotes" qui ducent per vera ad bonum; hic in opposito, quia dicitur "Ob peccata" illorum: per "effundere sanguinem justorum" significatur falsificare vera et adulterare bona: quare dicitur "Errarunt caeci in plateis, polluti sunt sanguine, ea quae non possunt tangunt vestimentis suis;" "errare caeci in plateis" significat prorsus non videre vera ("plateae" sunt vera), "polluti sanguine" significat prorsus in falsis: "ea quae non possunt tangunt vestimentis" significat quod quae non possunt pervertere usque falsificent; "vestimenta" sunt vera quae investiunt interiora, quae vera sunt vera sensus litterae Verbi. Apud Esaiam,
"Omnis turba conturbabitur terrae motu, et vestis est polluta sanguinibus" (ix. 4 [B. A. 5]);
"terrae motus" significat perversionem ecclesiae per falsificationem veri; et "vestis polluta sanguinibus" significat falsificationem sensus litterae Verbi.

[26] Apud Jeremiam,
"Malitias docuisti vias tuas, etiam in alis [tuis] inventi sunt sanguis animarum innocentium, non in perfossione inveni eos, sed in omnibus illis" (ii. 33, 34);
simile hic significatur per "sanguinem inventum in alis" quod supra per "quae non possunt tangunt vestimentis suis" ("alae" sunt vestimenta); quod "non in perfossione invenerit eos, sed in omnibus illis," significat quod ipsa vera non ausi fuerint destruere, sed quod vera sensus litterae falsificaverint ("alae" significant illa vera).

[27] Apud Esaiam,
"Manus vestrae sanguinibus plenae sunt" (i. 15):
apud eundem,
"Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacia, et lingua vestra perversitatem meditata est;....pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis" (lix. 3, 7):
"manus pollutae sanguine et digiti iniquitate," significat quod in omnibus eorum sit falsum et malum falsi; "manus" et "digiti" significant potentiam, et inde omnia apud illos quae possunt: quia haec significantur, ideo etiam dicitur, "Labia vestra locuta sunt mendacia, et lingua vestra perversitatem meditata est;" "mendacia" sunt falsa, et "perversitas" est malum falsi: quod "pedes eorum festinent ad effundendum sanguinem innocentem," significat ad destruendum bonum amoris et charitatis; hoc significatur per "effundere sanguinem innocentem;" bonum innocentiae est ex quo omne bonum et verum caeli et ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 276-283). Ex his constare potest quid in communi sensu per "sanguines" in plurali significatur, quod nempe violentia illata tam veris quam bonis Verbi et ecclesiae.
Quoniam per "effundere sanguinem innocentem" significatur destruere bonum amoris et charitatis, ideo omnibus modis praecautum fuit ne sanguis innocens effunderetur, et si effunderetur
Quod terra expiaretur (Deutr. xix. 10, 13; cap. xxi. 1-9);
"terra" enim significat ecclesiam.

[28] Apud Esaiam,
"Jehovah exiens e loco suo ad visitandum iniquitatem....terrae; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos" (xxvi. 21);
per "sanguines" quos terra revelabit significantur omnia falsa et mala quae destruxerunt vera et bona ecclesiae; "terra" est ecclesia ubi illa: per "occisos" significantur qui per illa perierunt. (Quod "occisi" significent illos qui per falsa et mala perierunt, videatur supra, n. 315.) In Apocalypsi
In Babylonia "sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui occisi sunt super terra ({1}xviii. 24);
"sanguis prophetarum et sanctorum" pro exstinctis veris et bonis, et "occisi" pro illis qui per falsa et mala perierunt (ut mox supra).

[29] Simile intelligitur per
Sanguinem prophetarum "qui effusus super terram, a sanguine Abelis justi usque ad sanguinem Sachariae filii Barachiae, quem occiderunt inter Templum et Altare" (Matth. xxiii. 30, 34, 35; Luc. x. 50, 51);
in sensu spirituali per "Abelem" intelliguntur illi qui in bono charitatis sunt, et abstracte a persona ipsum illud bonum; et per "Cainum" illi qui solam fidem faciunt unicum salutis medium, et bonum charitatis nihili, et inde id rejiciunt et occidunt; et per "Sachariam" intelliguntur illi qui in veris doctrinae sunt, et abstracte a persona ipsum verum doctrinae: inde per utriusque "sanguinem" significatur exstinctio omnis boni et veri: per quod "occiderint illum inter Templum et Altare" significatur in Sensu spirituali omnimoda rejectio Domini, nam "Templum" significat Dominum quoad Divinum Verum, et "Altare" Ipsum quoad Divinum Bonum, et [per] "inter illa" significatur utrumque simul. (Quod Abel in sensu repraesentativo sit bonum charitatis, videatur n. 342, {2}354, 1179, 3325; et quod Cain sit fides sola separata a charitate, n. 340, {3}347, 1179, {4}3325. Quod "propheta" significet doctrinam veri, n. 2534, 7269. Quod "Templum" significet Dominum quoad Divinum Verum, ac "Altare" Ipsum quoad Divinum Bonum, et in sensu respectivo regnum Domini et ecclesiam quoad illa, n. 2777, 3720, 9714, 10642. Quod inter utrumque significet ubi conjugium Divini Veri ac Divini Boni est, n. 10001, 10025.)

[30] In Verbo pluries legitur de condemnatis ad mortem, quod sanguines illorum super illis essent; et per id in spirituali sensu intelligitur quod damnatio esset super illis propter falsa et mala per quae destruxerunt vera et bona ecclesiae; nam per "sanguines" in genere significantur omnia falsa doctrinae, vitae et cultus, per quae mala quae destruunt ecclesiam: haec mala quoad partem recensentur apud Ezechielem (cap. xviii. 10-13); haec etiam significantur per "sanguines" apud Johannem,
"Quotquot Ipsum receperunt, dedit iis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (i. 12, 13);
per "nomen Domini" intelliguntur omnia vera et bona per quae colendus est; per "sanguines" intelliguntur omnia falsa et mala quae destruunt; per "voluntatem carnis" et per "voluntatem viri" significantur omnia mala amoris et falsa fidei, "caro" enim significat proprium hominis voluntarium ex quo omne malum, et "vir" significat proprium hominis intellectuale ex quo omne falsum, "voluntas" est ubi illa; "a Deo nasci" est regenerari per vera fidei et per vitam secundum illa.

AE n. 330

Apocalypsis Explicata n. 330

330. "Ex omni tribu et lingua."-Quod significet ab omnibus qui in veris quoad doctrinam et quoad vitam sunt, constat ex significatione "tribus," quod sint omnia vera et bona in complexu (de qua supra, n. 39), illa enim per "duodecim tribus" significantur, et inde per unamquamvis tribum aliquid veri et boni; quare per "ex omni tribu" significatur ex omnibus qui in aliquo genere veri et boni sunt; et ex significatione "linguae," quod sit doctrina vitae et fidei. Quod "tribus" significent omnia vera et bona in complexu, in suo articulo infra plenius ostendetur; pariter quod "lingua" significet doctrinam vitae et fidei, ita religionem. (Hic solum adducentur quae de significatione "tribuum" in Arcanis Caelestibus, ostensa sunt: nempe, Quod duodecim tribus Israelis repraesentaverint et inde significaverint omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3926, 4060, 6335: quod similia duodecim apostoli Domini, n. 2129, 3354, 3488, 6397: causa quod duodecim fuerint, est quia "duodecim" significant omnia, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913. Quia duodecim tribus repraesentaverunt et inde significaverunt omnia vera et bona in complexu, quod inde repraesentaverint caelum et ecclesiam, n. 6337, 6637, 7836, 7891, 7996. Quod duodecim tribus varia significent secundum ordinem in quo nominantur, ac ita quoque omnia caeli et ecclesiae cum varietate, n. 3862, 3926, 3939, 4603, seq., 6337, 6640, 10335. Quod ideo responsa dari potuerint et data sint per Urim at Thummim, ubi nomina duodecim tribuum Israelis lapidibus pretiosis insculpta fuerunt, n. 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9873, 9874, 9905.)

AE n. 331

Apocalypsis Explicata n. 331

331. "Et populo et gente."-Quod significet qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti, constat ex significatione "populi" et "gentis" in Verbo; quod per "populum" significentur qui in bono spirituali sunt, et per "gentem" qui in bono caelesti, ita qui ab ecclesia Domini spirituali et ab ecclesia Ipsius caelesti sunt. Quod duo regna sint in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale, et quod in regno caelesti sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et in regno spirituali qui in bono charitatis erga proximum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 20-28): at duo illa regna non solum sunt in caelis, sed etiam in terris, et in terris vocantur ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis. Pauci sciunt quid in specie per "populum" aut "populos," et quid in specie per "gentem" aut "gentes" in Verbo significatur;" ideo velim aliqua loca e Verbo adducere, ubi simul nominantur, ex quibus patebit quod distinctum quid per "populum" et distinctum quid per "gentes" significetur; nam nisi distinctum quid significaretur, non utrumque simul nominaretur: ut in sequentibus locis:

[2] -Apud Esaiam,
"Honorabunt Te populus validus, urbs gentium robustarum timebunt Te;....Jehovah....absorbebit in monte hoc faces obvolutionis, obvolutionem super omnes populos, et velamen obvelatum super omnes gentes" (xxv. 3, 7, 8);
distinguitur hic inter "populos" et inter "gentes," quia "populi" significant illos qui e regno spirituali Domini sunt, et "gentes" illos qui e regno caelesti Ipsius; ita illos qui in bono spirituali et qui in bono caelesti. Bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum et inde bonum fidei, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum et inde bonum amoris mutui: verum hujus boni est quod intelligitur per "urbem gentium robustarum," nam "urbs" significat doctrinam veri seu vera doctrinae; per "absorbere obvolutionem super omnes populos et velamen obvelatum super omnes gentes," significatur quod discutietur umbra quae obtexit intellectum ne videantur vera et percipiantur bona quae ecclesiae et caeli sunt.

[3] Apud eundem,
"Appropinquate gentes ad audiendum, et populi auscultate; audiat terra et plenitudo ejus" (xxxiv. 1):
quia "gentes" significant illos qui in bono amoris sunt, et "populi" illos qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur de gentibus quod "appropinquarent," et de populis quod "auscultarent;" "appropinquare" significat conjungi per amorem, et "auscultare" significat obedire et instrui; ac ideo dicitur, "Audiat terra et plenitudo ejus;" per "terram" significatur ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur vera.

[4] Apud eundem,
"Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et apprehendam manum tuam,... et dabo Te in foedus populo, in lucem gentium" (xlii. 6);
apud eundem,
"Educ populum caecum cui oculi sunt, et surdos quibus aures; omnes gentes congregentur una, et conveniant populi" (xliii. 8, 9);
apud eundem,
"In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem {1}gentibus" (iv. 4, 5);
apud eundem,
"Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum" (xlix. 22);
apud eundem,
"Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam:....multiplicasti gentem, illi magnum reddidisti gaudium" (ix. 1, 2 [B. A. 2, 3]);
et apud eundem,
"Fiet in die illo, radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent,....et tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis" (xi. 10, 12);
haec quae in his locis de Domino dicta sunt, ac per "populos et gentes" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius; nam omnes qui ab ecclesia Domini sunt, vel e regno Ipsius caelesti sunt vel e regno Ipsius spirituali; praeter illos qui in duobus istis regnis, nulli dantur qui ab ecclesia. Sunt etiam duo quae faciunt ecclesiam, bonum et verum, utrumque a Domino; per "gentes" intelliguntur illi qui in bono sunt, et per "populos" illi qui in vero; et abstracte a personis, per "gentes" significantur bona ecclesiae, et per "populos" vera ejus: quod per "populos" significentur vera ecclesiae, est quia bonum spirituale, seu bonum charitatis erga proximum, in quo sunt illi qui per "populos" intelliguntur, in sua essentia est verum. (Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8042,10296; causa quod ita sit, n. 863, 875, 895, 927, 1023, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 9596; quale inde discrimen inter illos qui e regno caelesti sunt et illos qui e regno spirituali, n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295.)

[5] Apud eundem,
"In tempore illo adducetur munus Jehovae Zebaoth, populus distractus et expilatus,....et gens delineata et conculcata, cujus terram depraedati sunt fluvii, ad locum nominis Jehovae [Zebaoth], montem Zionis" (xviii. 2, 7):
agitur ibi de invitatione omnium ad ecclesiam; quare etiam nominatur "populus" et "gens:" "mons Zionis" significat ecclesiam ad quam invitantur; per "populum distractum et expilatum" significantur illi apud quos vera, ab illis qui in falsis doctrinae sunt, sublata, mutata aut perversa sunt; per "gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedati sunt fluvii," significantur illi apud quos bona similiter; "fluvii" sunt falsa et ratiocinationes ex illis.

[6] Apud Sachariam,
"Adhuc venient populi, et habitatores urbium magnarum,....ad deprecandum facies Jehovae;....et sic venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma" (viii. [20,] 21, 22):
per "populos" et per "gentes" etiam ibi significantur omnes qui ab ecclesia Domini, per "populos" illi qui ab ecclesia Ipsius spirituali, et per "gentes" illi qui ab ecclesia Ipsius caelesti; "Hierosolyma," quo venient, est ecclesia.

[7] Apud Davidem,
"Pones Me in caput gentium; populus quem non noveram, servient Mihi" (Psalm. xviii. 44 [B. A. 43]);
apud eundem,
Jehovah "subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros:.... regnat Deus super gentes,....spontanei populorum congregati sunt (Psalm. xlvii. [4,] 9, 10 [B. A. 3, 8, 9]);
apud eundem,
"Ad cognoscendum in terra...inter omnes gentes salutem tuam; confitebuntur Tibi populi, Deus,....laetabuntur et jubilabunt gentes, eo quod judicaturus es populos rectitudine, et gentes in terram ducturus es" (Psalm. lxvii. 3-5 [B. A. 2-4]);
apud eundem,
"Memento mei Jehovah in beneplacito populi tui,....ut laeter in gaudio gentium tuarum" (Psalm. cvi. 4, 5);
apud eundem,
"Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos" (Psalm. {1}lvii. 8-10 [B. A. 7-9]; Psalm. cviii. 2-4 [B. A. 1-3]):
in his locis etiam "populi" et "gentes" nominantur, per quos intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; ipsae etiam voces quae dicuntur de populis sunt voces quae praedicantur de veris, et quae de gentibus sunt voces quae praedicantur de bonis. Quod non alii per "gentes" intelligantur, etiam patet ex eo, quod a Davide illa dicta sint, qui gentium Cananaearum hostis fuit.

[8] Apud Lucam,
"Viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium" (ii. {1}30-32).
Apud Zephaniam,
"Reliquiae populi mei depraedabuntur eos, et residui gentis meae hereditabunt eos" (ii. 9).
Apud Mosen,
Cum duo filii in utero colliderent, abivit Rebecca ad quaerendum Jehovam; "cui dixit Jehovah, Duae gentes in utero tuo, et duo populi ex visceribus tuis separabuntur" (Genes. xxv. {2}22, 23);
et apud eundem,
"Memento dierum saeculi,....quum hereditatem daret Altissimus gentibus, quum separaret filios hominis; constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (Deutr. xxxii. [7,] 8);
per "filios hominis" simile significatur quod per "populos," nempe qui in veris et bonis spiritualibus sunt; quare de illis dicitur, "Quum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis;" per "filios Israelis" significatur ecclesia spiritualis, et per "numerum" eorum, seu duodecim tribuum ab illis nominatarum, significantur omnia vera et bona ibi (videatur mox supra, n. 330); ideo illi vocantur "populi:" "separare" illos et "constituere terminos" illorum, significat abalienare a falsis et donare veris; et "hereditatem dare gentibus" significat caelum et conjunctionem cum illis qui in bono amoris sunt.

[9] Apud Danielem,
"Omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium aeternum quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (vii. 14);
haec de Domino; et per "populos" et "gentes" intelliguntur omnes qui in veris et bonis sunt; et per "omnes linguas" intelliguntur e quacunque doctrina seu religione; nam ecclesia Domini est universalis, est enim apud omnes qui in bono vitae sunt, et ex doctrina sua spectant ad caelum, et per id se conjungunt Domino (de quibus videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 318-328). Quia "gentes significant illos qui in bono amoris sunt, et per "populos" qui in bono charitatis et inde veris fidei, ideo dicitur "Dominium Ipsius dominium aeternum, et regnum Ipsius non praeteribit;" "dominium" in Verbo dicitur de bono, et "regnum" de vero; quare Dominus dicitur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero.
Praeter haec loca etiam alia dantur, quae adduci possent ad confirmandum quod "populi" significent illos qui ab ecclesia spirituali sunt, et "gentes" illos qui ab ecclesia caelesti; sed illa solum hic adducta sunt in quibus conjunctim nominantur "populi et gentes;" quibus aliqua adjicientur, in quibus solum "gentes:"

[10] -Apud Esaiam,
"Aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates;.... addidisti genti, Jehovah, addidisti genti, glorificatus es, removisti omnes extremitates terrae" (xxvi. 2, 15):
apud Davidem,
"Convertentur ad Jehovam omnes fines terrae, et adorabunt coram Te omnes familiae gentium; quia Jehovae regnum, et dominans inter gentes" (Psalm. xxii. 28, 29 [B. A. 27, 28]):
apud Esaiam,
"Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui;....dilatabit se cor tuum, quod convertatur ad Te multitudo maris, exercitus gentium veniant ad Te" (lx. 3, 5, 11);
apud eundem,
"Videbunt omnes gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam" (lxii. 2):
in his locis non conjunctim dicuntur "gentes et populi," sed usque in binis ultimis "gentes" et "reges," quia per "reges" significatur simile quod per "populos," nempe illi qui in veras sunt (videatur supra, n. 31); et quia per "gentes" significantur illi qui in bono sunt, et per "reges" illi qui in veris, ideo de gentibus dicitur quod "videbunt justitiam tuam," et de "regibus" quod "videbunt gloriam
tuam;" "justitia" in Verbo dicitur de bono, et "gloria" de vero. (Quod "justitia" in Verbo dicatur de Divino Bono, videatur n. 2235, 9857; et quod "gloria" de Divino Vero, n. 4809, {1}5922, 8267, 8427, 9429.)

[11] Ex opposito sensu adhuc constare potest quod "populi" significent illos qui in veris, ac "gentes" illos qui in bono; nam in illo sensu "populi" significant illos qui in falsis, et "gentes" illos qui in malis; ut in sequentibus:-Apud Esaiam,
"Aschur virga irae meae,....contra gentem hypocriticam mittam illum, et contra populum excandescentiae meae mandabo illum" (x. 5, 6);
apud eundem,
"Vox multitudinis in montibus, [species populi magni,] vox tumultus regnorum gentium congregatarum;....veniunt e terra longinquitatis, ab extremitate caelorum, Jehovah cum vasis irae suae ad perdendum omnem terram" ({1}xiii. 4, 5);
apud eundem,
Jehovah "percutiens populos....plaga non curabili, dominans cum ira gentibus" (xiv. 6);
apud eundem,
"A voce tumultus divagentur populi, et prae celsitudine tua dispergantur gentes" (xxxiii. 3):
apud Jeremiam,
"Ecce populus venit e terra septentrionis, et gens magna excitabitur ex lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt; crudelis illa, nec miserantur" (vi. 22, 23):
apud Ezechielem,
"Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius" (xxxvi. 15):
apud Davidem,
"Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos" (Psalm. xliv. 15 [B. A. 14]);
et apud eundem,
"Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum" (Psalm. xxxiii. 10):
in his locis "populi" pro illis qui contra vera ecclesiae spiritualis sunt, ita qui in falsis, et "gentes" pro illis qui contra bona ecclesiae caelestis sunt, ita qui in malis. Haec quoque significantur per "populos et gentes" qui expulsi e Terra Canaane sunt. (Addantur his quae supra, n. {2}175.)

AE n. 332

Apocalypsis Explicata n. 332

332. [Vers. 10.] "Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes."-Quod significet quod illi a Domino sint in veris et bonis ecclesiae et caeli, constare potest ex illis quae supra (n. 31) ostensa sunt, ubi similia verba.

AE n. 333

Apocalypsis Explicata n. 333

333. "Et regnabimus super terra."-Quod significet potentiam quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, ac inde potentiam et sapientiam illis qui e regno Domini spirituali et caelesti sunt, constat ex significatione "regnare," quod sit in veris et bonis esse, et inde a Domino in potentia resistendi malis et falsis quae ab inferno; et quia vera et bona sunt a solo Domino, et omnis potentia est veris ex bono, quare per "regnare" significatur potentia quae soli Domino per Divinum Verum unitum Divino Bono, et inde illis potentia qui in regno Domini spirituali et caelesti sunt. Qui non Verbum in sensu spirituali rite intelligit, putabit quod sicut reges et sacerdotes futuri sint, et cum Domino regnaturi; sed in sensu spirituali per "reges" intelliguntur vera et per "sacerdotes" bona abstracte a personis, seu in personis a Domino; inde sequitur quod vera ex bono regnatura sint, ita solus Dominus a quo illa. Angeli quidem in magna potentia sunt, sed usque nullus a se; immo qui in caelo credit quod in potentia sit a se, momento deprivatur illa, et tunc prorsus nihil valet. Quod in sensu litterae dicatur quod "regnaturi sint," est quia sensus litterae est personalis; quare cum in eo dicitur quod "futuri sint reges et sacerdotes," etiam dicitur quod "regnaturi;" at in sensu spirituali exuitur omne personae, et inde quoque omne dominii quod illis, et relinquitur soli Domino.

[2] Haec similiter se habent prout illa quae Dominus ad suos discipulos dixit
Quod sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30);
tum quae Dominus dixit ad Petrum
Quod ei essent claves regni caelorum (Matth. xvi. 19);
per quae non intelligitur quod discipuli et quod Petrus illam potestatem habituri sint, sed quod solus Dominus; quoniam in sensu spirituali per "duodecim discipulos" intelliguntur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, et per "Petrum" intelligitur verum ex bono quod a Domino. (Quod per "discipulos" intelligantur omnia vera et bona ecclesiae quae a Domino, videatur supra, n. 100, 122. Quod "Petrus" significet verum ex bono quod a Domino, in opusculo De Ultimo Judicio, n. 57; et supra, n. 9, 206, 209. Quod omnis potentia sit vero ex bono quod a Domino, ita soli Domino, et quod angelis inde potentia, in opere De Caelo et Inferno, n. 228-233.) Quod per "regnabimus" etiam significetur quod illis sapientia a Domino, est quia per "reges" et "sacerdotes" significantur vera et bona, et omnis sapientia est ex veris quae ex bono a Domino: dicitur quod regnaturi "super terra," quia per "terram" intelligitur ecclesia Domini in caelis et in terris (videatur supra, n. 304); etiam quod "terra" ibi non significet terram, patet, sicut quod nec futuri reges et sacerdotes. Quod "regnare" significet in veris ex bono esse, et inde in potentia et sapientia a Domino, est quia "regnum" significat caelum et ecclesiam quoad vera, et "rex" verum ex bono. (Quod "regnum" in Verbo significet caelum et ecclesiam quoad vera, videatur supra, n. 48; et quod "rex" verum ex bono, etiam supra, n. 31; simile per "regnare" significatur in sequentibus, cap. xx. 4, 6; cap. xxii. 5.)

AE n. 334

Apocalypsis Explicata n. 334

334. "Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum thronum et Animalia et seniores; et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem."
11. "Et [vidi et] audivi vocem angelorum multorum circum thronum, Animalia et seniores," significat agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis inferiorum caelorum [n. 335]; "et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum," significat innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis [n. 336].
12. "Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus," significat agnitionem corde quod omne Divinum sit ex Divino Humano Domini non agnito et a multis negato [n. 337]; "accipere potestatem et divitias et sapientiam," significat quod Ipsi sit omnipotentia, omniscientia, et Divina providentia [n. 338]; "et honorem et gloriam," significat quod Ipsi sit Divinum Bonum et Divinum Verum [n. 339]; "et benedictionem," significat agnitionem et glorificationem Domini propterea, et gratiarum actionem quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt [n. 340].

AE n. 335

Apocalypsis Explicata n. 335

335. [Vers. 11.] "Et [vidi et] audivi vocem angelorum multorum circum thronum, Animalia et seniores."-Quod significet agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis inferiorum caelorum, constare potest ex illis quae supra (n. 322) dicta sunt, quod nempe hoc ordine agnoverint et glorificaverint Dominum, primum angeli superiorum caelorum, dein angeli inferiorum caelorum, et demum illi qui infra caelos; per "quatuor Animalia" enim et "viginti quatuor seniores," qui primum glorificarunt, significantur angeli superiorum caelorum (videatur supra, n. 322); per hos autem nunc, qui "circum thronum" et "circum Animalia et seniores," intelliguntur angeli inferiorum caelorum; et per "omne creatum quod est in caelo et in terra, et sub terra et in mari" (de quibus mox infra, vers. 13), intelliguntur qui infra caelos. Quod sint angeli inferiorum caelorum qui hic intelliguntur, etiam patet ex eo, quod dicantur "circum thronum, Animalia et seniores," et per "circum" in Verbo intelligitur quod in ulterioribus terminis, ita quod distat; sed ubi agitur de caelo, intelligitur quod distat gradu intelligentiae et sapientiae, ita quod infra est. Caeli enim sunt superiores et inferiores, distincti inter se secundum receptionem Divini Veri et Boni, ita secundum gradus intelligentiae et sapientiae; (sed gradibus, quibus inter se distant caeli, proinde angeli qui in illis, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 33, 34, 38, 39, 208, 209, 211, 425;) infra secundum hos gradus est quod significatur per "circum;" simile etiam alibi in Verbo significatur per "circum," "circuitus," "e longinquo," "distans," "extremitates," et similia.

AE n. 336

Apocalypsis Explicata n. 336

336. "Et erat numerus eorum myriades myriadum et chiliades chiliadum." -Quod significet innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis, constat ex significatione "numeri," quod sit quantum et quale, quantum in sensu naturali, et quale in sensu spirituali; numerus appositus determinat illa: sed usque per omnes numeros in Verbo significatur aliquid rei, sicut per "duo," "tria," "quatuor," "quinque," "septem," "decem," et "duodecim," ut in suis locis ostensum est; similis res est cum "myriade" et "chiliade," quae hic nominantur. Sit pro exemplo numerus "septem:" is non significat septem, sed omnia, plenum et totum (videatur supra, n. 257): quid autem "myriades" et "chiliades" significant, nunc dicetur; "myriades" significant innumerabilia, similiter "chiliades;" sed "myriades" dicuntur de veris, ac "chiliades" de bonis; inde est quod per "myriades myriadum et chiliades chiliadum" significentur innumerabiles qui in veris et innumerabiles qui in bonis.

[2] Illi qui in inferioribus caelis sunt, de quibus haec dicuntur, similiter ac illi qui in superioribus, de quibus supra actum est, ex duobus regnis sunt, nempe ex regno spirituali et ex regno caelesti: qui ex regno spirituali sunt, illi intelliguntur per illos qui in veris; qui autem ex regno caelesti sunt, illi intelliguntur per illos qui in bonis. Innumerabilitas horum significatur per "chiliades chiliadum," et innumerabilitas illorum significatur per "myriades myriadum;" in sensu autem abstracto, qui est verus sensus spiritualis, significantur innumerabilia vera et innumerabilia bona. Quod "myriades" et "chiliades" significent innumerabilia, est quia "decem" significant multa, et inde quoque "centum," "mille" et "decem millia;" nam numeri per similem numerum multiplicati significant simile cum numeris simplicibus per quos multiplicati sunt (videatur n. 5291, 5335, 5708, 7973); at cum innumerabilia, quae infinite multa sunt, exprimenda sunt, dicuntur "myriades myriadum" et "chiliades chiliadum:"

[3] praeterea cum duo numeri multiplicati, unus major et unus minor, qui simile significant, una dicuntur, sicut cum decem et centum, aut centum et mille, tunc minor dicitur de bonis, et major de veris; causa est quia unumquodvis bonum consistit ex pluribus veris, formatur enim bonum ex veris, et inde producitur bonum per vera; ex eo est quod major numerus dicatur de veris et minor de bonis; similiter hic "myriades myriadum" ac "chiliades chiliadum." Quod ita sit, illustretur per hoc: unum jucundum affectionis sisti potest per plures ideas cogitationis, et exprimi per varia in loquela; jucundum affectionis est quod vocatur bonum; ac ideae cogitationis et varia in loquela, quae ex jucundo seu bono illo procedunt, sunt quae vocantur vera; similiter se habet cum uno voluntatis ad multa intellectus ejus, et quoque cum uno amoris ad multa exprimentia illum; inde quoque est quod "multum" et "multitudo" in Verbo dicatur de veris, ac "magnum" et "magnitudo" de bono, magnum enim in se multa continet: sed haec dicta sunt illis qui illustrari possunt per exempla, ut sciant undenam est quod "chiliades" significent aeque innumerabilia ac "myriades," at usque quod "myriades" dicantur de veris, et "chiliades" de bonis.

[4] Quod hi numeri talia significent, constare potest a sequentibus his locis:- Apud Mosen,
"Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae, et hi myriades Ephraimi et hi chiliades Menascheh" (Deutr. xxxiii. 17):
haec dicta sunt de Josepho, per quem in sensu repraesentativo significatur Dominus quoad Divinum spirituale, et quoad regnum Ipsius spirituale (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417); per binos ejus filios "Ephraimum" et "Menaschen," significantur bina illius regni, nempe intellectuale verum et voluntarium bonum, per "Ephraimum" intellectuale verum, et per "Menaschen" voluntarium bonum; inde est quod dicatur "myriades Ephraimi" et "chiliades Menascheh:" (quod illa per "Ephraimum" et "Menaschen" significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3969, 5351, 5353, 5354, 6222, {1}6234, 6238, 6267, 6296;) quid per "primogenitum bovis" et per "cornua monocerotis" ibi significatur, videatur supra (n. 316 [d]).

[5] Apud Davidem,
"Currus Dei binae myriades, chiliades angelorum pacis; Dominus in illis, Sinai in sanctuario" (Psalm. lxviii. 18 [B. A. 17]);
per "currus Dei" significantur vera doctrinae, et per "angelos pacis" significantur bona ejus; quare de illis dicuntur "myriades," et de his "chiliades" (quod "currus" significent vera doctrinae, videatur n. {1}2762, 5321, 8215; et quod "pax" significet intimum boni, in opere De Caelo et Inferno, n. 284-290:) et quia Dominus dicitur "Dominus" ex Bono, et "Sinai" significat caelum ubi et unde Divinum Verum, ideo dicitur "Dominus in illis, Sinai in sanctuario;" "sanctuarium" est caelum et ecclesia ubi Divinum Verum. (Quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero, videatur n. 4973, 9167, 9194; et quod "Sinai" significet caelum ubi Dominus ex quo Divinum Verum, seu ex quo Lex in sensu stricto et in sensu lato, n. 8399, 8753, 8793, 8805, 9420.)

[6] Apud eundem,
"Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a peste in caligine serpit, a morte vastat in meridie; cadent a latere tuo chilias, et myrias a dextra tua" (Psalm. xci. 5-7):
haec dicta sunt de falsis et malis quae non sciuntur esse falsa et mala, et de falsis et malis quae sciuntur esse falsa et mala, ut usque irrepunt in cogitationem et in voluntatem ac homines perdunt: falsa quae sciuntur esse falsa intelliguntur per "telum quod volat interdiu;" et mala quae sciuntur esse mala et tamen intrant, intelliguntur per "mortem quae vastat {2}in meridie;" et falsa quae non sciuntur esse falsa, intelliguntur per "pavorem noctis;" et mala quae non sciuntur esse mala, per "pestem quae in caligine serpit:" destructio malorum horum significatur per "chiliadem quae cadet a latere ejus;" et destructio falsorum per myriadem quae cadet a dextra ejus;" etiam per "latus" a quo cadent significatur bonum, et per "dextram" verum boni: quod "chilias" dicatur de malis, et "myrias" de falsis, est quia falsa sunt opposita veris, et mala sunt opposita bonis, ac opposita per similia verba et per similes numeros in Verbo exprimuntur.

[7] Apud eundem,
"Horrea nostra plena, depromentia a cibo in cibum; greges nostri chiliades, myriades in plateis nostris" (Psalm. cxliv. 13):
per "horrea" et per "cibum" significantur bona et vera ecclesiae, nam cibi spirituales sunt cognitiones veri et boni, per quas intelligentia; similia, sed interiora, significantur per "greges;" quare bona ecclesiae intelliguntur per "chiliades," et vera ejus per "myriades;" et quia vera intelliguntur per "myriades," ideo dicitur "myriades in plateis nostris," per "plateas" enim urbis significantur vera doctrinae. (Quod "cibus" significet et bonum et verum, videatur n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, {1}5655, {2}5915, 6277, 8418, 8562, 9003; inde quoque "horrea" quae sunt supellectilia illius: quod per "greges" significentur interiora bona et vera, quae vocantur spiritualia, n. 1565, 2566, 3767, 3768, 3772, 3783, 3795, 5913, 6044, 6048, 8937, 10609.)

[8] Apud Micham,
"Num delectabitur Jehovah chiliadibus arietum, myriadibus rivorum olei?" (vi. {3}7:)
quia per "arietes" significantur bona spiritualia, et per "rivos olei" significantur vera procedentia ex bono, ideo de his dicuntur "myriades" et de illis "chiliades;" (quod per "arietes" significentur bona spiritualia, videatur n. 2830, 4170;) et quia per "oleum" significatur bonum amoris, inde per "rivos" ejus significantur procedentia ex illo, quae sunt vera.

[9] Apud Danielem,
"Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus dierum sedit,....flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso; chilias chiliadum ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant" (vii. 9, 10):
agitur ibi de adventu Domini, et per "thronos" qui projecti significantur falsa ecclesiae quae destructa; per "Antiquum dierum" intelligitur Dominus ab Aeterno; per "flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso" significatur Divinum Bonum Amoris et inde Divinum Verum; per "flumen ignis" emanans Divinum Bonum Amoris, et per idem "exiens" Divinum Verum procedens; quia utrumque significatur, ideo dicitur "chilias chiliadum ministrabant Ipsi, et myrias myriadum stabant coram Ipso;" "chilias" de Divino Bono, et "myrias" de Divino Vero; "ministrare" etiam praedicatur de bono (videatur supra, n. 155), et "stare" sicut "exire" praedicatur de vero.

[10] Apud Mosen,
Quando quiescebat arca, dixit Moses, "Redi Jehovah, myriades chiliadum Israelis" (Num. x. 36):
quoniam per "arcam" significabatur Divinum caeleste procedens a Domino, ex Lege seu Testimonio quod in illa, et per "Israelem" significabatur ecclesia quoad receptionem Divini Boni et Divini Veri, ideo dicitur "myriades chiliadum Israelis," per quae significantur vera ex bono quae in Israele seu in ecclesia. Quid autem "chilias" seu "mille" significant, dum eis non adjunguntur "decem millia" seu "myrias," videbitur in suo articulo in sequentibus; pariter quid "numerus."

AE n. 337

Apocalypsis Explicata n. 337

337. [Vers. 12.] "Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus."-Quod significet agnitionem corde quod omne Divinum sit ex Divino Humano Domini non agnito et a multis negato, constat ex significatione "dicere voce magna," quod sit agnitio corde (de qua sequitur); ex significatione "digni," cum de Domino, quod sit meritum et justitia (de qua supra, n. 293, 303); hic itaque quod omne Divinum Sibi ex propria potentia, ita ex merito, comparaverit, et sic quod ex justitia omne Divinum Ipsi sit; (quod hoc per "dignus est" intelligatur, constat ex illis quae mox sequuntur, nempe "accipere potestatem et divitias et sapientiam, et honorem et gloriam et benedictionem," per quae in complexu significatur omne Divinum;) ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua etiam supra, n. 314); et ex significatione "occisi," quod sit non agniti et a multis negati (de qua etiam supra, n. 315 [a], 328 [a]): ex his patet quod per "dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus," significetur agnitio corde quod omne Divinum sit ex Divino Humano Domini non agnito et a multis negato. Quod omne Divinum sit in Humano Domini et ex Illo in caelo et in terra, pluribus in locis est ostensum, et id confirmatum videbitur ad finem hujus operis. Quod "dicere voce magna" sit agnitio corde, hic quod ita sit prout nunc dictum est, constare potest ab antecedentibus et sequentibus in serie; praeterea "vox" significat omnia illa quae postea dicuntur, et "vox magna," illa ex corde. Sunt binae voces quae saepius in Verbo occurrunt, nempe "magnum" et "multum," ac "magnum" ibi praedicatur de bono, et "multum" de veris; unde id, videas mox supra (n. 336 [a]); et quia quod procedit ex bono, hoc procedit ex corde, ideo hic per "dicere voce magna" significatur agnitio corde; "cor" etiam ex correspondentia significat bonum amoris (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 95, 447; et supra,n. 167).

AE n. 338

Apocalypsis Explicata n. 338

338. "Accipere potestatem et divitias et sapientiam."-Quod significet quod Ipsi sit omnipotentia, omniscientia, et Divina providentia, constat ex significatione "potestatis," cum de Domino, quod sit omnipotentia; ex significatione "divitiarum," cum de Domino, quod sit omniscientia; et ex significatione "sapientiae," cum de Domino, quod sit Divina providentia: quod haec significentur, est quia de Domino non dici potest nisi quod est supra omnia; quapropter cum dicitur quod Ipsi sit potestas, intelligitur quod Ipsi sit omnis potestas, quae est omnipotentia; et cum dicitur quod Ipsi sint divitiae, intelligitur quod Ipsi sint omnes divitiae spirituales, per quas significatur intelligentia, proinde omniscientia; (quod per "divitias" in Verbo significentur cognitiones veri et boni, ac inde intelligentia, videatur supra, n. 236;) et cum dicitur quod Ipsi sit "sapientia," intelligitur quod Ipsi sit omnis sapientia, quae est Divina providentia: vera sapientia enim est videre quid conducit vitae alicujus in aeternum, et se ad id disponere, quod fit quando homo non modo scit illa et intellectu percipit illa, sed etiam cum vult et facit illa; Divina autem sapientia est providere illa apud hominem, ita est Divina providentia. (Porro quid Divina Providentia, videatur in {1}Doctrina Novae Hierosolymae, n, 267-279.)

AE n. 339

Apocalypsis Explicata n. 339

339. "Et honorem et gloriam."-Quod significet quod Ipsi sit Divinum Bonum et Divinum Verum, constat ex significatione "honoris et gloriae," cum de Domino, quod sit Divinum Bonum et Divinum Verum, de qua supra (n. 288).

AE n. 340

Apocalypsis Explicata n. 340

340. "Et benedictionem."-Quod significet agnitionem et glorificationem Domini propterea, ac gratiarum actionem quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt, constat ex significatione "benedictionis," cum dicitur de Domino, quod sit agnitio, hic agnitio quod Ipsi sit omnipotentia, omniscientia, providentia, Divinum Bonum et Divinum Verum, quae significantur per "Dignus est accipere potestatem, divitias, sapientiam, honorem et gloriam," et quoque glorificatio propterea: praeterea "benedictio," cum de Domino, significat gratiarum actionem quod ab Ipso sit omne bonum amoris et verum fidei, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt. Quoniam agnitio et glorificatio propterea, et quoque gratiarum actio, significatur hic per "benedictionem," ideo ultimo loco seu ut clausula dicitur ab angelis his qui glorificabant Dominum. Quod illa per "benedictionem," cum de Domino, significentur, est quia non aliud est benedictio quam quod datur a Domino, hoc enim unice est benedictum, quia est Divinum et aeternum, ac in se caelum et felicitatem aeternam habet; omnia alia quae non Divinum et aeternum in se habent, non sunt benedictio, tametsi ita vocantur (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 269, 270).

[2] Quod "benedictio," ubi nominatur in Verbo, talia significet, constare potest a locis ibi in sensu interno intellectis; at primum adducentur aliqua loca ubi de Jehovah, hoc est, Domino, dicitur "Benedictus" et " Benedictio," et ubi dicitur "Benedicere Deo," ut videatur quod per illa significetur agnitio, glorificatio et gratiarum actio quod ab Ipso sit omne bonum et verum, et inde caelum et felicitas aeterna illis qui recipiunt:-Apud Lucam,
"Apertum est os" Sachariae, "et locutus est benedicens Deo;"....et dixit, "Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit et fecit redemptionem populo suo" (i. 64, 68):
hoc dixit Sacharias cum impletus Spiritu prophetavit de Domino, et per "benedicens Deo" et per "Benedictus Dominus Deus Israelis," significatur glorificatio et gratiarum actio quod liberet et vindicet ab inferno illos qui recipiunt Ipsum; quare etiam dicitur, "quia visitavit et redemptionem fecit populo suo" Israeli; per "redemptionem" significatur liberatio ab inferno, et per "populum suum" significantur qui in veris ex bono sunt, ita qui recipiunt. (Quod per "redemptionem" significetur liberatio et vindicatio ab inferno, videatur supra, n. 328; et quod per "populum" significentur qui in veris ex bono sunt, etiam supra, n. 331.)

[3] Apud eundem,
Simeon suscepit Jesum infantem in ulnas suas, "et benedixit Deo; et dixit,....Viderunt oculi mei salutem tuam, quam parasti ante faciem omnium populorum" (ii. 28, 30, 31):
hic "benedicere Deo" manifeste pro glorificare et gratias agere, quod Dominus in mundum venerit salvaturus omnes qui recipiunt Ipsum; quare Dominum vocat "salutem quam oculi sui videbant, quam parat omnibus populis;" "populi" Ipsius dicuntur qui in veris ex bono sunt, ita qui per illa recipiunt Ipsum (ut supra).

[4] Apud Davidem,
"Viderunt gressus tuos, Deus;....praecesserunt cantantes post pulsantes, in medio virginum tympanizantium; in congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte {1}salutis" (Psalm. lxviii. 25-27 [B. A. 24-26]):
"in congregationibus benedicere Deo, Domino e fonte {1}salutis," significat glorificare Dominum ex veris spiritualibus, quae sunt vera ex bono; per "congregationes" in Verbo simile significatur quod per "populum," nempe illi qui in veris spiritualibus sunt, et abstracte ipsa illa vera; et per "fontem {1}salutis" significatur bonum spirituale, quoniam per id est salus; bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, et verum spirituale est verum fidei ex illo bono : (quod "congregationes" in Verbo dicantur de veris spiritualibus, videatur n. 6355, 7843:) quia per "benedicere in congregationibus" significatur glorificatio ex veris spiritualibus, et per "benedicere e fonte {1}salutis" significatur e bono spirituali, ideo dicitur "Deus" de illis, et "Dominus" de hoc; "Deus" enim in Verbo dicitur ubi agitur de veris, ac "Jehovah" et "Dominus" ubi agitur de bono: quod glorificatio sit quae intelligitur per "benedicere," constat ex eo, quod hoc immediate sequatur post haec verba "Praecesserunt cantantes post pulsantes, in medio virginum tympanizantium," per quae quod significetur glorificatio ex veris et bonis spiritualibus, videatur supra (n. 323, 326).

[5] Apud eundem,
"Cantate Jehovae canticum novum, cantate Jehovae omnis terra,.... Benedicite Nomini Ipsius, evangelizate e die in diem salutem Ipsius, enumerate in gentibus gloriam Ipsius" (Psalm. xcvi. 1-3);
quod "benedicere Jehovae" hic sit glorificare Ipsum et gratias agere Ipsi, patet; et quia omnis glorificatio Ipsius est ex veris spiritualibus et ex bono spirituali, ideo dicitur "Benedicite Nomini Ipsius, evangelizate e die in diem salutem Ipsius;" etiam "nomen" dicitur de veris, et "salus" de bono: quod "cantare canticum" significet glorificare ex illis veris et ex illo bono, videatur supra (n. 323 [b, c], 326 [d]).

[6] Apud Mosen,
Jehovah elegit filios Levi "ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in nomine Jehovae" (Deut. x. 8; cap. xxi. 5);
quia filii Levi praefecti erant cultui Divino, et omnis cultus Divinus fit ex bono spirituali et ex veris inde, ideo dicitur quod "Jehovah elegerit illos ad ministrandum Ipsi et ad benedicendum in nomine Ipsius;" et per "ministrare" significatur cultus ex bono spirituali, et per "benedicere" significatur cultus ex veris spiritualibus; quod "ministrare" dicatur de cultu ex bono, videatur supra (n. 155).

[7] Apud Davidem,
"Jehovah....praevenisti Regem benedictionibus boni, posuisti super caput Illius coronam auri optimi,....honorem et gloriam ponis super Illum, quoniam ponis Illum benedictiones in perpetuum" (Psalm. xxi. [2,] 4, 6, 7 [B. A. 1, 3, 5, 6]):
per "Regem" ibi non intelligitur David, sed Dominus, qui vocatur "Rex" ex Divino spirituali quod procedit ex Divino Humano Ipsius; et quia "benedictio" significat agnitionem, glorificationem, et gratiarum actionem, quod omne bonum et verum ac inde caelum et felicitas aeterna sint ab Ipso, inde patet quid significatur per "Praevenisti Regem benedictionibus boni," et per "Ponis Illum benedictiones in perpetuum:" "benedictiones boni" significant vera ex bono; "corona auri optimi" significat bonum ex quo illa; "honor et gloria" significant Divinum Bonum et Divinum Verum. (Quod per "Davidem" in Verbo intelligatur Dominus, videatur supra, n. 205; similiter per "Regem" in Psalmis, n. 31 [a]; quod per "coronam regum" significetur Divinum Bonum, n. 272; similiter per "aurum," n. 242 [a, d, e]; et quod per "honorem et gloriam" Divinum Bonum et Divinum Verum, n. 288.)

[8] Ex his constare potest quid significat "benedictus," cum de Domino, ut in sequentibus his locis:-
Discipuli magna voce clamabant, "Benedictus qui venit Rex in nomine Domini" (Luc. xix. 37, 38);
Turba clamabat, "Osanna Filio Davidis; benedictus qui venit in nomine Domini" (Matth. xxi. 9; Marc. xi. 9, 10; Joh. xii. 12, 13);
Jesus dixit, "Non Me videbitis posthac, donec dicatis, Benedictus veniens in nomine Domini" (Matth. xxiii. 39; Luc. xiii. 35);
"Princeps sacerdotum interrogavit Jesum,....Tune es Christus, Filius Benedicti?" (Marc. xiv. 61:)
"Benedictus veniens in nomine Domini" significat glorificatus quia ab Ipso omne Divinum Verum et Divinum Bonum; "nomen Domini" significat omne per quod colitur, et quia omne id se refert ad bonum amoris et ad verum fidei, ideo haec per "nomen Domini" significantur. (Quod "nomen Domini" significet omne per quod colitur, videatur supra, n. 102, 135, 148, 224; et quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, in Arcanis Caelestibus, n. 4973, 9167, 9194.)

[9] Apud Mosen,
Melchizedech benedixit Abramo, et dixit, "Benedictus Abramus Deo altissimo, Possessori caeli et terrae; et benedictus Deus altissimus, qui tradidit hostes tuos in manum tuam" (Genes. xiv. 18-20):
hic dicitur "Benedictus Deus altissimus, qui tradidit hostes tuos in manum tuam," et significat quod glorificatio et gratiarum actio sit Ipsi propterea. Illi itaque qui recipiunt Divinum Bonum et Divinum Verum a Domino, vocantur
"Benedicti" (Psalm. xxxvii. 22; Psalm. cxv. 15; Matth. xxv. 34).

[10] Quod per "benedictionem," cum de homine, non aliud intelligatur quam receptio Divini Veri et Divini Boni, ex causa quia in illis est caelum et felicitas aeterna, constare potest a sequentibus locis:-Apud Davidem,
"Mundus manibus et purus corde....feret benedictionem a coram Jehovah, ac justitiam a Deo salutis nostrae" (Psalm. xxiv. [4,] 5):
"mundus manibus" significat illos qui in veris ex fide sunt, et "purus corde" qui in bono ex amore; de his dicitur quod "ferent benedictionem a coram Jehovah, et justitiam a Deo salutis," et per "ferre benedictionem" significatur receptio Divini Veri, et per "ferre justitiam" receptio Divini Boni. (Quod "justitia" dicatur de bono, videatur supra, n. 204; et in Arcanis Caelestibus, n. 2235, 9857.)

[11] Apud Mosen,
"Sic benedicetis filiis Israelis....: Benedicat tibi Jehovah et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies suas super te, et misereatur tui; attollat Jehovah facies suas super te, et ponat tibi pacem. Ita ponent nomen meum super filios Israelis, et Ego benedicam illis" (Num. vi. {1}23-27):
ex his per sensum internum evolutis patet quid benedictio in summa involvit; nempe, quod Jehovah, hoc est, Dominus, ex Divino Amore influat cum Divino Vero et cum Divino Bono apud illos qui recipiunt: Divinus Amor, ex quo Dominus influit, intelligitur per "facies Jehovae;" Divinum Verum, cum quo Dominus influit, intelligitur per "Lucere faciat Jehovah facies suas super te;" et Divinum Bonum, cum quo influit, intelligitur per "Attollat Jehovah facies suas super te; " tutela a malis et falsis, quae alioqui auferrent influxum, intelligitur per "Custodiat te et misereatur tui;" caelum et felicitas aeterna, quae Dominus per Divinum suum Verum ac Divinum suum Bonum donat, intelligitur per "Ponet tibi pacem;" communicatio et conjunctio cum illis qui recipiunt, intelligitur per "Ita ponent nomen meum super filios Israelis:" per "nomen Jehovae" significatur Divinum procedens, quod in genere vocatur Divinum Verum ac Divinum Bonum, et per "filios Israelis" significantur illi qui ab ecclesia sunt, ita qui recipiunt; de illis ideo dicitur, "Et Ego benedicam illis." Quod hic sensus internus seu spiritualis illorum verborum sit, constare potest ex eo, quod per "facies Jehovae" significetur Divinus Amor; per "lucere facere illas" significatur influxus Divini Veri, et per "attollere illas" significatur influxus Divini Boni. Ut haec melius intelligantur, dicetur unde hae significationes: Dominus apparet angelis in caelo ut sol; est enim Divinus Amor Ipsius qui ita apparet; hic itaque intelligitur per "faciem Jehovae:" lux quae inde procedit est Divinum Verum; hoc itaque est quod intelligitur per "lucere faciat facies suas:" calor qui etiam inde procedit, est Divinum Bonum; hoc itaque intelligitur per "attollat facies suas," per "attollere" enim significatur Se revelare, quod fit ex Divino Bono per Divinum Verum. (Quod Dominus appareat angelis in caelo ut Sol, et quod illa apparentia sit Divini Amoris Ipsius, videatur in opere De Caelo et Inferno, n, 116-125; et quod lux inde sit Divinum Verum, ac quod calor inde sit Divinum Bonum, n. 126-140 ibi; quod "pax" significet jucundum caeleste quod beatitudine intime afficit omne bonum, at quod inde significet caelum et felicitatem aeternam, videatur in eodem opera, n. 284-290 et quod "filii Israelis" significent illos qui ab ecclesia sunt, ita ecclesiam, in Arcanis Caelestibus, n. 6426, 8805, 9340.)

[12] Apud Ezechielem,
"Dabo eos [et] circuitus collis mei benedictionem, et demittam pluviam in tempore suo, pluviae benedictionis erunt, tunc dabit arbor.... fructum suum, terra dabit proventum suum" (xxxiv. 26, 27):
qui Verbum solum in sensu ejus naturali videt, is non aliter credit, quam quod talia, quae in eo sensu dicuntur, intelligantur per "benedictionem," quod nempe pluvia daretur fecundatura hortos et agros, et sic quod arbor datura sit fructum suum et terra proventum suum; sed est benedictio spiritualis quae intelligitur: per "pluviam" enim significatur omne Divinum quod e caelo a Domino influit apud hominem; quod vera productura sint bonum, et quod bonum producturum sit vera, significatur per quod "arbor dabit fructum suum, et terra proventum suum;" "terra" est ecclesia, et quoque "hortus" ubi arbores; per eos et per "circuitus collis mei," quos dabit benedictionem, significantur internum et externum apud homines ecclesiae; "circuitus" significat id quod extra seu infra est, et "collis" significat id quod intra seu supra est, in specie ubi charitas, haec enim intra est. (Quod "collis" significet ubi charitas, videatur n. 6435, 10438.)

[13] Apud Davidem,
"Beatus omnis timens Jehovae, et ambulat in viis Ipsius: laborem manuum tuarum comedes: beatus tu, et bonum tibi; uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olearum circumcirca mensas tuas: ecce sic benedicetur viro timenti Jehovam: benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae tuae,...pacem super Israele " (Psalm. cxxviii. 1-6):
hic quoque per "benedici" non intelligitur benedici naturaliter, ut quod laborem manuum suarum comederet, quod uxor fecunda esset, quod filii multi circum mensas ejus, et quod hoc in Zione et in Hierosolyma; sed intelligitur benedici spiritualiter: per "timentes" enim Jehovae intelliguntur qui amant facere praecepta Ipsius; quare dicitur "Beatus timens Jehovae, qui ambulat in viis Ejus;" "ambulare in viis Ejus" significat facere praecepta: per "laborem manuum" quem comederet, significatur studium vitae secundum illa: per "uxorem in lateribus domus" significatur affectio veri spiritualis in omnibus quae cogitat et facit; quare etiam dicitur "sicut vitis fructifera," per "vitem" enim significatur ecclesia spiritualis ex affectione veri: per "filios circum mensas" significantur vera boni inde ("mensae" sunt instructiones); quare etiam dicitur "sicut plantae olearum" ("plantae" significant vera et "oleae" bona): per "Zionem" significatur caelum unde illa, et per "Hierosolymam" doctrina: inde patet quid significatur per "Benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae tuae:" per "pacem super Israele" significatur omne bonum spirituale in genere et in specie ("Israel" est ecclesia).

[14] Apud eundem,
"Sicut ros Chermonis, qui descendit super montes Zionis; ibi enim praecepit Jehovah benedictioni vitae usque in saeculum" (Psalm. cxxxiii. 3):
agitur ibi de conjugio boni et veri, et de eorum fructificatione et multiplicatione; haec et illa significantur per "rorem Chermonis qui descendit super montes Zionis;" "montes Zionis" significant ubi bona amoris caelestis; quare etiam dicitur "Ibi praecepit Jehovah benedictioni vitae usque in saeculum.

[15] Apud Mosen,
"Si audiveritis judicia haec, ut custodiatis et faciatis ea, custodiet Jehovah Deus tuus foedus et misericordiam,....et amabit te et benedicet tibi,....et benedicet fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, et musto tuo, et oleo tuo, et fetui boum tuorum et arietum gregis tui. .....Benedictus eris prae omnibus populis; non erit in te infecundus et infecunda, et in bestia tua; removebit a te Jehovah omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, quos nosti, non ponet super te; sed dabit eos super omnes osores tuos: et consumes omnes populos quos Jehovah Deus tuus traditurus tibi, non parcet oculus tuus eis" (Deutr. vii. 12-16):
per omnia haec intelliguntur spiritualia, ita benedictiones spirituales; sensus litterae qui est naturalis, et pro iis qui in mundo naturali et inde in idea naturali sunt, illa involvit et significat; quare ex spirituali sensu Verbi constare potest quid in genere et in specie per "benedici" intelligitur: per "fructum ventris" et per "fructum terrae," per "frumentum," "mustum"et "oleum," per "fetum boum et arietum gregis," intelliguntur multiplicationes veri et fructificationes boni, ita benedictiones spirituales; (quid per singula in specie significatur, variis in locis in Arcanis Caelestibus, et in explicationibus super hunc Librum propheticum, videri potest;) "non erit in te infecundus et infecunda, et in bestia tua," significat multiplicationem veri et fructificationem boni in interno et externo homine; et quod "removebit Jehovah omnem morbum et omnes languores Aegypti malos," significat remotionem omnium malorum et falsorum ("languores Aegypti mali" sunt falsa oriunda ex malis in naturali homine); "osores" super quos Jehovah dabit illos, sunt qui contra vera ac bona ecclesiae sunt; dissipatio malorum et falsorum quae contra vera et bona ecclesiae sunt, significatur per "Consumes omnes populos quos Jehovah Deus traditurus tibi," et evitatio eorum continua per "Non parcet oculus tuus eis:" quod per haec benedicantur illi qui faciunt praecepta Domini, intelligitur per "Si audiveritis judicia haec ut custodiatis et faciatis ea, custodiet Jehovah Deus tuus tibi foedus et misericordiam, amabit te et benedicet tibi:" "foedus et misericordia" est conjunctio ex amore per illa; conjunctio per bonum intelligitur per "foedus" et per "amabit," et conjunctio per verum inde intelligitur per "misericordiam" et per "benedicet tibi."

[16] Apud eundem,
"Benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi cubantis infra, benedictionibus uberum et uteri" (Genes. xlix. 25);
haec de Josepho, per quem ibi significatur regnum spirituale Domini; et per "benedictiones caeli desuper" intelliguntur multiplicationes veri ex bono in interno seu spirituali homine; per "benedictiones abyssi cubantis infra" intelliguntur multiplicationes veri ex bono in externo seu naturali homine; et per "benedictiones uberum et uteri" significantur bona spiritualia et caelestia.

[17] Apud Joelem,
"Quis scit? Revertatur et paenitebit" Jehovam Deum, "et relinquet post Se benedictionem, mincham et libamen Jehovae Deo nostro" (ii. 14):
quia per "benedictionem" significatur benedictio spiritualis, quae in genere se refert ad bonum et verum, quod procedit a Domino et datur homini, ideo dicitur, "Relinquet post Se benedictionem, mincham et libamen...Deo nostro;" "mincha" quae erat panis significat bonum, et "libamen" quod erat vinum significat verum, utrumque a Domino; nam dicitur a "Deo nostro."

[18] Apud Esaiam,
"In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, ut serviant Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah [Zebaoth] dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (xix. 23-25):
per "Israelem," "Aschurem" et "Aegyptum" significantur tria quae sunt apud homines ecclesiae, nempe spirituale, rationale et scientificum, per "Israelem" spirituale, per "Aschurem" rationale, et per "Aegyptum" scientificum: quia omne rationale hominis formatur per scientifica, et utrumque ex spirituali quod e caelo a Domino, omnis enim intelligentia veri et omnis applicatio scientiarum ,ad vera inde est, ideo dicitur quod "semita erit ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum et Aegyptus in Aschurem, et serviant Aegyptii cum Aschure;" et dein, quod "Israel erit trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae;" "medium" significat intimum a quo reliqua, seu a quo totum (videatur supra, n. {1}313), et "terra" ecclesiam ubi illa: et quia spirituale est a quo rationale et scientificum applicantur genuinis veris, ideo Israel vocatur "hereditas" seu heres domi qui possidet omnia, et Aschur "opus manuum mearum" quia inde formatur rationale, ac Aegyptus vocatur "populus benedictus" quia in scientifico ut in suo ultimo sunt omnia simul. Ex his etiam patet quod per "benedictionem" in Verbo intelligatur benedictio spiritualis.

[19] Apud Sachariam,
"Quemadmodum fuistis maledictio inter gentes, domus Jehudae et domus Israelis, sic liberabo vos, ut sitis benedictio" (viii. 13):
haec dicta sunt de ecclesia devastata, et de ecclesia instauranda a Domino; "domus Jehudae et domus Israelis" significant ecclesiam, hic in utroque sensu; ecclesia devastata dicitur "maledictio" quia ibi malum et falsum, at ecclesia instauranda dicitur "benedictio" quia ibi bonum et verum.

[20] Apud Davidem,
"Jehovae salus, super populum tuum benedictio tua" (Psalm. iii. 9 [B. A. 8]);
"benedictio Jehovae super populum suum" significat influxum et receptionem boni et veri; "populus Jehovae" dicuntur qui in bono spirituali sunt (videatur supra, n. 331).

[21] Apud Mosen,
"Faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi,....ut fias benedictio: etiam benedicam benedicentibus tibi, et maledicentibus tibi maledicam, et benedicentur in te omnes familiae terrae" (Gen. xii. 2, 3);
apud eundem,
"Benedicetur in illo omnibus gentibus terrae" (Gen. xviii. 18);
haec de Abrahamo dicta sunt, et per illum in supremo sensu intelligitur Dominus, et in sensu respectivo regnum Domini caeleste et ecclesia caelestis: inde patet quid significat, "Faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi ut fias benedictio," quod nempe ut ibi Divinum Bonum et Divinum Verum; "gens magna" dicitur de Divino Bono (videatur supra, n. 331), et "benedictio" de Divino Vero: "Benedicam benedicentibus tibi, [et maledicentibus tibi maledicam,]" significat quod Divinum Verum erit illis qui recipiunt, et falsum mali illis qui non recipiunt; "Benedicentur in te omnes familiae terrae," et "Benedicetur in illo omnibus gentibus terrae," significat ex receptione Divini Veri et Divini Boni caelum et felicitas aeterna illis; "familiae terrae" significant illos qui in veris ex bono sunt, "familiae" sunt vera," gentes "sunt bona," benedictio "significat quod inde illis caelum et felicitas aeterna.

[22] Simile significatur per benedictionem Israelis et Jacobi, apud eundem,
"Benedicentes tibi benedictus, et maledicentes tibi maledictus" (Num. xxiv.9);
et apud eundem,
"Erit semen tuum sicut pulvis terrae, et expandet se versus occidentem et versus orientem et versus septentrionem et versus meridiem; et benedicentur in te omnes familiae terrae, et in semine tuo" (Gen. xxviii. 14):
per "Israelem" et "Jacobum" etiam in supremo sensu intelligitur Dominus, ac in sensu respectivo regnum Domini spirituale et ecclesia spiritualis, per "Israelem" ecclesia illa interna, per "Jacobum" externa; per "semen" quod "erit sicut pulvis terrae," et quod "expandet se versus occidentem, orientem, septentrionem et meridiem," significatur Divinum Verum procedens a Domino ac receptum ab iis qui ab ecclesia illa sunt; fructificatio boni inde significatur per quod "expandet se versus occidentem et orientem," et multiplicatio veri inde significatur per quod "expandet se versus septentrionem et meridiem." (Quod illae plagae talia significent, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153.)

[23] Quod Dominus benedixerit pani, vino, piscibus, quae dedit discipulis et populo (Matth. xiv. 15, [19,] 21, 22; cap. xv. 32, [36]; cap. xxvi. 26, 27: Marc. vi. 41; cap. viii. 6, 7; cap. xiv. 22, 23: Luc. ix. 16; cap. xxii. 19; cap.xxiv.30), significabat communicationem Divini sui et sic conjunctionem cum illis per bona et vera, quae significantur per "panem et vinum," et quoque per "pisces;" "panis et vinum" significant bona et vera in spirituali homine, et "pisces" bona et vera in naturali.

[24] Apud Esaiam,
"Servis suis vocabit nomen aliud; qui benedicet sibi in terra, benedicet sibi in Deo veritatis; et qui jurat in terra, juret in Deo veritatis, quia oblivioni tradentur angustiae priores" ({1}lxv. 15, 16):
per "benedicere sibi" significatur se instruere in Divinis veris et illa applicare vitae; et per "jurare" significatur se instruere in Divinis bonis et illa applicare vitae; quod per "jurare" hoc significetur est quia "juramentum" in sensu interno significat confirmationem apud se et convictionem quod ita sit, et hoc fit ex bono per vera; aliunde quam ex bono non confirmantur et convincuntur vera apud hominem: agitur ibi de nova ecclesia, et per "vocare nomen aliud" significatur quale ejus quoad verum et bonum.

[25] Apud Jeremiam,
"Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia; benedicent sibi in Eo gentes, et in Eo gloriabuntur" (iv. 2):
simile hic per "jurare" et "benedicere sibi" significatur; gentes" quae in Jehovah benedicent sibi, significant illos qui in bono sunt.

[26] Per "benedicere" in opposito sensu significatur amare malum et falsum, ac illud imbuere; ut apud Esaiam,
"Qui mactat bovem percutit virum;...qui offert thus benedicit vanitati; etiam ista elegerunt in viis suis" (lxvi. 3):
"mactare" seu "sacrificare bovem" et "percutere virum," significat in externis colere Deum, et tamen rejicere omne verum; per "sacrificare bovem" significatur cultus ex illis quae repraesentabant bonum naturale ("bos" enim est bonum naturale); et per "percutere virum" significatur rejicere et negare verum ("vir" in Verbo est verum): "offerre thus" et "benedicere vanitati," significat colere Deum ex talibus quae repraesentabant bonum spirituale et tamen amare malum et falsum ac imbuere illa; "oblatio thuris" est cultus ex bono spirituali, et "vanitas" est malum et falsum mali.

AE n. 341

Apocalypsis Explicata n. 341

341. "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum."
13. "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes," significat agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis qui in infimis caeli [n. 342]; "Sedenti super throno et Agno," significat Dominum quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum [n. 343]; "{1}benedictio," significat agnitionem, glorificationem et gratiarum actionem quod omne bonum et verum et inde caelum et felicitas aeterna sit illis qui recipiunt [n. 344]; "et honor et gloria," significat quod Ipsi soli sit omne Divinum Bonum et Divinum Verum, et inde omne bonum amoris et verum fidei, ex quibus omnis sapientia et intelligentia quae est angelis et hominibus [n. 345]; "et robur [in saecula saeculorum]," significat quod Ipsi soli sit omnipotentia, in aeternum [n. 346].

AE n. 342

Apocalypsis Explicata n. 342

342. [Vers. 13.] "Et omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes."-Quod significet agnitionem et inde glorificationem Domini ab angelis qui in infimis caeli, constat ex significatione "omnis creati," quod sint omnes qui sunt reformati; quod "creari significet reformari et regenerari, videatur supra (n. 294 [a, b]); inde "creatum" significat quod reformatum et regeneratum est; sed respective ad angelos, de quibus haec dicuntur, significat illos qui in mundo reformati sunt, hoc est, e novo creati, omnes enim illi in caelo sunt. Simile quod hic per "creatum" intelligitur per "creaturam" apud Marcum,
Jesus dixit discipulis, "Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae" (xvi. 15);
per "omnem creaturam" ibi intelliguntur omnes qui recipiunt Evangelium, et per id reformari possunt; reliqui non intelliguntur per "creaturas "quia non recipiunt, sed audiunt et rejiciunt.

[2] Ex his constare potest quale est Verbum in sensu litterae, quod nempe dicatur "creatura," et quod dicatur "omne creatum quod in caelo et in terra et sub terra, et quae in mari sunt, et quae in illis omnia:" qui non scit quod sensus litterae sit ex talibus quae apparent coram oculis, et quod per illa intelligantur spiritualia, facile potest perduci ad credendum quod per "omne creatum quod est in caelo et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia," intelligantur aves quae in caelo volant, bestiae quae super terra gradiuntur, et pisces qui in mari sunt; et hoc eo magis quia in variis locis alibi in Verbo similia dicuntur de "avibus caeli," "bestiis terrae," tum etiam de "balaenis" et "piscibus" (Ut Ezech. xxxix. 17; Psalm. cxlviii. 7; Hiob xii. 7, 8; Apoc. xix. 17; et alibi): sed usque illi quorum mens aliquantum elevari potest supra sensum litterae, interiori visu illico percipiunt quod per illa intelligantur angeli et spiritus qui in caelo et sub caelo sunt, et quod illi sint qui auditi Johanni cum in spiritu fuit: nam legitur, "Audivi dicentes, Sedenti super throno et Agno benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum;" ex quibus constare potest quod sint angeli in infimis caeli qui per "omne creatum in illis" intelliguntur: hoc sequitur etiam ex eo, quod in versibus qui praecedunt actum sit de angelis superiorum caelorum et de angelis inferiorum caelorum, quod illi agnoverint et glorificaverint Dominum (videatur supra, n. 322 et {1}335).

[3] Nunc dicetur quinam per illos "in caelo," quinam per illos "in terra et sub terra," et quinam per illos "in mari " intelliguntur: per omnes illos intelliguntur qui in ultimis caeli sunt, superiores ibi per illos qui "in caelo," inferiores ibi qui "in terra et sub terra," et infimi ibi qui "in mari." Sunt tres caeli, et quodlibet caelum distinctum est in tres gradus; similiter angeli qui in illis; quapropter in quovis caelo sunt superiores, medii et inferiores. Hi tres gradus caeli ultimi intelliguntur per illos qui "in caelo," qui "in terra," et qui "in mari." (De qua distinctione caelorum et cujusvis caeli, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; et de ultimo gradu, n. 3293, 3294, 3793, 4570 5118, 5126, 5497, 5649, 9216: et in opere De Caelo et Inferno, n. 29-40.)
Sciendum est quod in mundo spirituali, ubi sunt spiritus et angeli, similis facies sit omnium qualis est in mundo naturali ubi sunt homines; quod nempe ibi sint montes, sint colles, sint terrae, et maria (videatur supra, n. 304 [a]): super montibus habitant angeli qui in tertio seu intimo caelo, super collibus ibi qui in secundo seu medio caelo, et super terra ac sub terra et in maribus illi qui in primo seu ultimo caelo. Sed maria in quibus infimi hujus caeli habitant, non sunt sicut maria in quibus habitant mali; differunt undis: undae marium in quibus sunt probi qui in infimo caelo, sunt tenues et purae; sed undae marium in quibus sunt mali, sunt crassae et impurae, ita prorsus alia maria.

[4] Datum mihi aliquoties videre illa maria, et quoque loqui cum illis qui in illis sunt, et compertum est quod essent ibi qui mere sensuales fuerunt in mundo, sed usque probi; et quia sensuales erant, non potuerunt intelligere quid esset spirituale, sed solum quid naturale, nec percipere Verbum et doctrinam ecclesiae ex Verbo, nisi quam sensualiter. Omnes illi apparent sicut in mari; verum illi qui ibi sunt non sibi videntur in mari esse, sed sicut in simili atmosphaera in quali dum vixerunt in mundo: quod in mari sint, apparet solum coram illis qui supra sunt. Hodie est ibi ingens numerus, ex causa quia tam multi hodie sunt sensuales. Ultima haec pars caeli correspondet plantis pedum. Ex hoc est quod toties in Verbo nominentur "maria," et quoque ibi "pisces;" et per "maria" ibi significantur communia veri, quae sunt naturalis hominis, ac per "pisces" scientifica sensualia, quae sunt infima naturalis hominis; proinde significantur illi qui tales sunt, seu qui in illis sunt. (Quid sensualia et quid sensuales, et quod sint tam boni quam mali, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50.) Ex his nunc sciri potest quid intelligitur per "omne creatum, quod est in caelo, et in terra et sub terra, et in mari quae sunt, et in illis omnia."

[5] Similia per "maria" et per illa quae ibi, quae vocantur "pisces" et "balaenae," significantur in sequentibus his locis:-Apud Davidem,
"Laudent" Jehovam "caelum et terra, maria et omne repens in illis; quia Deus salvabit Zionem, et aedificabit urbes Jehudae" (Psalm. lxix. 35, 36 [B. A. 34, 35]):
dicitur etiam "omne repens" in illis, ac intelliguntur qui sensuales sunt; per "Zionem" quem Deus salvabit, et per "urbes Jehudae" quas aedificabit, intelligitur ecclesia caelestis et doctrina ejus, per "Zionem" ecclesia illa, et per "urbes" doctrina. Similia per haec apud Davidem,
"Laudate Jehovam e terra, balaenae et omnes abyssi" (Psalm. cxlviii. 7);
iidem intelliguntur per "balaenas." Inde etiam est quod Aegyptus dicatur "balaena" (Ezech. xxix. 3): per "Aegyptum" enim significatur scientificum quod in naturali homine, et per "balaenam" scientificum in communi.

[6] Similia etiam per illa significantur alibi apud eundem,
"Dominari fecisti Eum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ejus, gregem et armenta omnia, etiamque bestias agri, avem caeli, et pisces maris" (Psalm. viii. 7-9 [B. A. 6-8]):
agitur ibi de Domino, ac de Ipsius Divina potestate super caelum et terram; et per "gregem et armenta, bestias agri, avem caeli, et pisces maris," intelliguntur homines, spiritus et angeli {1}quoad spiritualia et naturalia eorum; ac per "pisces maris" illi qui in ultimis caeli, ut supra. Apud Hiobum,
"Quaere, quaeso, bestias et docebunt te; aut aves caeli et annuntiabunt tibi; aut virgultum terrae et docebit te; et narrabunt tibi pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae faciat illud?" (xii. 7-10.)

[7] Apud Ezechielem,
Angelus "reduxit me ad ostium Domus, ubi ecce aquae exibant de sub limine Domus versus orientem:....tum dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, et descendunt in planitiem, ac veniunt versus mare; in mare emissae ut sanentur aquae: unde fit, omnis anima vivens quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet; unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur, ut vivat omne quo venerit fluvius:....juxta speciem erit piscis, sicut piscis maris magni, multus valde. Caenosa ejus et paludes ejus non sanantur, in salem abeunt" (xlvii. [1,] 8-11):
per "aquas exeuntes de sub limine Domus versus orientem," significantur vera ex origine caelesti: "aquae" sunt vera, "oriens" est bonum amoris caelestis, et "Domus" est caelum et ecclesia: "planities" in quam descendunt aquae, et "mare" in quod veniunt, significant ultima caeli et ecclesiae, proinde illos qui in ultimis sunt (de quibus supra), nempe qui in solis cognitionibus veri ex sensu ultimo Verbi, et illas naturaliter ac sensualiter capiunt; hi, cum simplices boni sunt, recipiunt influxum e caelis superioribus, unde est quod etiam recipiant spirituale in suis cognitionibus, et inde vitam aliquam spiritualem; hoc intelligitur per quod "aquae in mare emissae ut sanentur aquae, unde fit omnis anima vivens quae reptat, quocunque veniunt fluvii, vivet;" tum per haec "unde fit piscis multus valde, quia veniunt eo aquae hae, et sanantur:" at illi qui tales sunt, et non boni, intelliguntur per haec, "Caenosa ejus et paludes ejus, quae non sanantur, in salem abeunt;" "in salem abire" significat non recipere vitam spiritualem, sed manere in vita mere naturali, quae separata a vita spirituali est conspurcata falsis et malis, quae sunt "caenosa" et "paludes."

[8] Similia per "mare" et "pisces maris" significantur apud Esaiam,
"En per increpationem meam exsicco mare; pono fluvios in desertum, putrescet piscis eorum eo quod non sit aqua, et morietur siti" (l. {1}2):
per "increpationem" significatur desolatio omnis veri; per "mare" significatur ubi verum in suo ultimo est; per "aquam" significatur verum ex origine Spirituali; per "mori siti" significatur desolatio ob defectum illius veri; per "pisces marium" significantur qui in ultimis veri sunt, quibus non aliqua vita ex origine spirituali.

[9] Similia per "pisces marium" significantur apud Ezechielem,
"In zelo meo, in igne indignationis meae loquar,....ut contremiscant coram Me pisces maris, et avis caelorum, et bestia agri, et omne reptile repens super terra" (xxxviii. 19, 20):
apud Hoscheam,
"Latrocinantur, et sanguines attingunt; propterea lugebit terra, et contabescet omnis habitans in ea, quoad bestiam agri, et quoad avem caelorum, etiamque pisces maris colligentur" (iv. 2, 3):
et apud Zephaniam,
"Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae,....consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris" (i. 2, 3);
per "hominem et bestiam," cum una dicuntur, significantur affectiones boni interiores et exteriores (videatur n, {2}7424, 7523, 7872); et per "aves caelorum et pisces maris" significantur affectiones veri et cogitationes spirituales et naturales, sed in allatis locis quod periturae sint.

[10] Quod "mare" et "pisces" talia significent est ex apparentia in spirituali mundo: omnes societates quae ibi sunt, apparent circumdatae atmosphaera correspondente affectionibus et cogitationibus eorum; illae quae in tertio caelo sunt, apparent in atmosphaera pura sicut aetherea; illae quae in secundo caelo sunt, apparent in atmosphaera minus pura, qualis aerea; societates autem quae in ultimo caeli sunt apparent circumdatae atmosphaera sicut aquea: at illi qui in infernis sunt, apparent circumdati crassis et impuris atmosphaeris, quidam sicut in nigris aquis, et alii aliter: sunt affectiones et inde cogitationes quae producunt illa circum eos; ab omnibus enim exhalantur sphaerae, et hae sphaerae vertuntur in tales apparentias. (De sphaeris illis videatur in Arcanis Caelestibus, n. 2489, 4464, 5179, 7454, 8630.) Quod autem illi qui in spirituali affectione et inde cogitatione sunt, significentur per" aves caeli," et illi qui in naturali affectione et inde cogitatione per "pisces," est quoque ex apparentia in mundo spirituali: apparent enim ibi tam aves quam pisces, supra terras aves, et in maribus pisces; sunt affectiones et inde cogitationes eorum qui ibi sunt quae ita apparent; hoc sciunt omnes qui in illo mundo sunt; et quoque tam aves quam pisces a me visi sunt pluries; illa apparentia est ex correspondentia. Ex his constare potest unde est quod "maria" significent communia veri, ac "balaenae," et "pisces" illorum affectiones et cogitationes qui in communibus veri sunt. (Quod "maria" significent communia veri, ostensum videatur supra, n. 275.)

[11] Quales illi sunt qui in aquea illa atmosphaera quae intelligitur per "maria," in mundo spirituali habitant, velim unico exemplo illustrare: illi dum legunt haec apud Davidem,
"Omne quod vult Jehovah, facit in caelo et terra, in maribus et omnibus abyssis" (Psalm. cxxxv. 6),
non aliter sciunt quam quod per "caelum" intelligatur caelum aspectabile coram oculis, et per "terram" terra habitabilis, et per "maria" et "abyssos" maria et abyssi, ita quod Jehovah faciat in illis quicquid vult; et non adduci possunt ad credendum quod per "caelum" intelligatur caelum angelicum, per "terram" ibi illi qui infra sunt, et per "maria" et per "abyssos" illi qui ibi in ultimis sunt; haec quia spiritualia sunt, et supra sensum litterae, non volunt et aegre possunt percipere, ex causa quia omnia vident naturaliter et sensualiter.

[12] Inde quoque est quod per haec verba in Apocalypsi,
"Vidi caelum novum et terram novam, nam primum caelum et prima terra abiit" (xxi. 1),
hactenus intellectum fuerit quod caelum aspectabile et terra habitabilis peritura sint, ac novum caelum et nova terra exstitura: quod per "caelum" ibi intelligatur caelum ubi angeli, ac per "terram " ibi intelligatur ecclesia ubi homines, quod nova futura sint, non [percipere] volunt et inde non intelligunt illi qui mere naturaliter et sensualiter cogitant; non enim patiuntur ut mens eorum e luce naturali in lucem spiritualem elevetur; hoc enim aegrum illis est, usque adeo ut vix sustineant quod aliud intelligatur quam quod littera in suo sensu dictat, et naturalis homo capit. Non sunt dissimiles illis avibus quae in obscuris vident et cantant, et ad lucem diei nictant oculis et parum vident: boni ex iis sunt illis similes, et quoque piscibus volantibus; at mali illius generis sunt similes noctuis et bubonibus, quae prorsus fugiunt lucem diei, et sunt similes piscibus qui non elevari possunt in aerem quin exanimentur. Causa est, quod apud bonos illius generis internus spiritualis homo aliquantisper recipiat influxum spiritualem e caelo, et inde aliquam perceptionem quod ita sit, tametsi non vident; apud malos autem illius generis internus spiritualis homo prorsus, occlusus est: est enim cuivis homo internus et externus, seu spiritualis et naturalis; internus seu spiritualis homo videt ex luce caeli, at externus seu naturalis homo videt ex luce mundi.

AE n. 343

Apocalypsis Explicata n. 343

343. "Sedenti super throno et Agno."-Quod significet [Dominum] quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum, constat ex illis quae supra (n. 297) dicta et ostensa sunt, nempe quod per "thronum" significetur caelum, per "Sedentem super throno" Divinum Bonum procedens, et per "Agnum" Divinum Verum procedens, utrumque implens caelos et faciens illos. Quoniam Divinum Bonum procedens a Domino ut Sole recipitur ab angelis in caelesti regno Ipsius, ac Divinum Verum ab angelis in Spirituali regno, ideo dicuntur duo, nempe "Sedens super throno" et "Agnus;" at in sensu interno per utrumque intelligitur Divinum procedens ex Divino Humano Domini, quod est Divinum Bonum unitum Divino Vero, sed distinguitur in duo in sensu litterae propter receptionem. Divinum quod facit caelum, ac dat angelis et hominibus amorem, fidem, sapientiam et intelligentiam, non procedit immediate ex Ipso Divino Domini, sed per Divinum Humanum Ipsius, et hoc Divinum quod procedit est Spiritus Sanctus (videatur supra, n. 183);

[2] ita intelligendum est quod doctrina ecclesiae docet, quod ex Patre procedat Filius, et per Filium Spiritus Sanctus, tum quod Divinum Domini ac Humanum Ipsius non sint duo sed unica Persona seu unus Christus: Divinum enim Domini est quod assumpsit Humanum, et quod ideo Ipse vocavit "Patrem" suum: ita non Patrem vocavit aliud Divinum, quod loco Ejus adoratur hodie pro Patre Ipsius, ac Divinum procedens est quod vocatur Spiritus Sanctus, Spiritus Dei, Spiritus veritatis et Paracletus, est enim sanctum Spiritus, seu sanctum Divinum quod Spiritus loquitur, et non aliud Divinum quod adoratur pro tertia Persona Divinitatis. Quod ita sit, intelligere possunt omnes qui in aliqua luce caeli sunt; tametsi ex doctrina Trinitatis, quae data est ab Athanasio, multis dicitur quod tres unum sint. Exploret quisque apud se, quum dicit ore unum esse Deum, annon cogitet tres; cum tamen est unus Deus, et tria nomina Divini sunt unius Dei; quae quia Athanasius non intellexit, credidit tria nomina esse tres Deos, sed quoad essentiam unum.

[3] At usque esse unum quoad essentiam non dici potest, quando uni attribuitur aliud quam alteri, sic enim dividitur essentia: inde cuivis essentiae inditur nomen personae. At una essentia sunt quando tria unius Personae sunt, nempe Ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, ac Divinum Procedens quod Spiritus Sanctus (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 280-310). Haec dicta sunt, [ut sciatur] quod per "Sedentem super throno" et "Agnum" non {1}intelligantur duo sed unus, nempe Dominus quoad Divinum procedens.

AE n. 344

Apocalypsis Explicata n. 344

344. "Benedictio."-Quod significet agnitionem, glorificationem et gratiarum actionem quod omne bonum et verum ac inde caelum et felicitas aeterna sit illis qui recipiunt, constat ex illis quae supra (n. 340) dicta et ostensa sunt.

AE n. 345

Apocalypsis Explicata n. 345

345. "Et honor et gloria."-Quod significet quod Ipsi soli sit omne Divinum Bonum ac Divinum Verum, ac inde omne bonum amoris ac verum fidei quae angelis et hominibus, constat ex significatione "honoris" et "gloriae," cum de Domino, quod sit Divinum Bonum ac Divinum Verum (de qua etiam supra, n. {2}288); et quia per "honorem" et "gloriam," cum de Domino, significatur Divinum Bonum et Divinum Verum, inde, cum de homine, per "honorem" et "gloriam" significatur omne bonum amoris et verum fidei, ex quibus omnis sapientia et intelligentia est angelis et hominibus. Haec dicta sunt ab illis qui in ultimis caeli sunt, qui sciunt hoc tametsi non vident et percipiunt; sciunt enim omnes qui ab ecclesia, quia ex doctrina est, quod omne bonum et verum sit a Deo; et qui vitam bonam egerunt, illi retinent hoc et credunt, nec scrutantur quomodo hoc fit; inde est quod illi etiam in caelo sint, tametsi in ultimo ejus: at qui spirituales facti sunt, illi non modo sciunt sed etiam vident et percipiunt quod ita sit; inde hi sunt in caelis superioribus. Hi cum in mundum spiritualem veniunt, vident vera et percipiunt illa in luce caeli, nec admittunt normam in mundo a multis receptam, quod intellectus erit sub aliqua obedientia caeca fidei: aliter illi qui in ultimis caeli sunt, quia non vident et percipiunt; manent in illa norma, sed usque instruuntur ac instructi sciunt vera.

AE n. 346

Apocalypsis Explicata n. 346

346. "Et robur in saecula saeculorum."-Quod significet quod Ipsi soli sit omnipotentia, in aeternum, constat ex significatione "roboris," cum de Domino, quod sit omnipotentia: et quia Domino omnipotentia est ex Divino Bono per Divinum Verum, ideo dicitur "honor et gloria et robur;" per "honorem" enim et "gloriam "significatur Divinum Bonum et Divinum Verum: (quod omnis potentia sit Divino Bono per Divinum verum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 231, 232, 539, et supra, n. 209, 333:) "robur" ultimo hic dicitur, et ab angelis ultimi caeli, quia "robur," ubi de Domino, dicitur de Divina potentia in suo pleno, ac in suo pleno est in ultimis. (Quod Divinum in ultimis sit in suo pleno, ita in suo robore, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5897, 6451, 8603, 9828, 9836, 10099, 10548; et in opere De Caelo et Inferno, n. 315.)

AE n. 347

Apocalypsis Explicata n. 347

347. "Et quatuor Animalia dicebant Amen; et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum."
14. "Et quatuor Animalia dicebant Amen," significat confirmationem a Domino ex caelo intimo [n. 348]; "et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum," significat humiliationem et agnitionem ex corde omnium qui in veris ex bono sunt, quod Dominus solus vivat, et quod ad Ipso solo sit vita aeterna [n. 349].

AE n. 348

Apocalypsis Explicata n. 348

348. [Vers. 14.] "Et quatuor Animalia dicebant Amen."-Quod significet confirmationem a Domino e caelo intimo, constat ex significatione "quatuor Animalium" seu cheruborum, quod in supremo sensu sint Dominus quoad providentiam et custodiam ne adeatur nisi quam per bonum amoris (de qua supra, n. 152 fin., 277); et in sensu respectivo caelum intimum seu tertium (n. 313 [a], 322); et ex significatione "amen," quod sit confirmatio a Divino et veritas (de qua etiam supra, n. 34, 238): ex his patet, quod per "Quatuor Animalia dicebant Amen," significetur confirmatio a Domino ex caelo intimo. Quod illa quae hactenus dicta sunt ab angelis trium caelorum confirmata sint a Domino, est quia omnia quae dixerunt, non ab ipsis sed a Domino erant: erat enim agnitio Ipsius Divini in Humano, glorificatio propterea, et gratiarum actio quod omne bonum et verum et inde omnis sapientia et intelligentia sit ab Ipso; haec non dicere potuerunt angeli a se, sed a Domino per interius dictamen seu influxum; angeli enim, sicut homines, ne quidem nominare possunt Dominum a se, proinde nec agnoscere et glorificare Ipsum a se; inde est, quod quae dicta sunt ab illis, confirmata sint a Domino per "Amen," per quod significatur veritas fidei, et ipsa fides. Secundum ordinem Divinum etiam est quod Dominus confirmet vera quae angelus et homo loquitur sicut ex se, tametsi non ex se; sed confirmat illa in corde ejus per affirmativum non manifeste ascendens in ejus cogitationem, sed per plenam acquiescentiam animi procedentem ex affectione interna, quae est ex pace et ejus jucundo. Haec confirmatio est quae per hanc manifestam, a Johanne auditam, in genuino sensu interno intelligitur.

AE n. 349

Apocalypsis Explicata n. 349

349. "Et viginti quatuor seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum."-Quod significet humiliationem et agnitionem ex corde omnium qui in veris ex bono sunt, quod Dominus solus vivat, et quod ab Ipso solo sit vita aeterna, constat ex significatione "viginti quatuor seniorum," quod sint omnes qui in veris ex bono sunt (de qua supra, n. {1}270); ex significatione "procidere et adorare," quod sit humiliatio et agnitio corde quod omne bonum et verum, quae vitam in se habent, sint a Domino (de qua etiam supra, n. 290, 291); et ex significatione "Viventis," cum de Domino, quod sit quod solus vivat, et quod ex Ipso sit vita aeterna (de qua etiam supra, n. 82, 84, 186 [c], 289, 291).

[2] Quoniam hodie in mundo creditur quod vita, quae est cuique, sit data ac indita, et sic propria, et quod non influat continue, velim aliquid de eo dicere:-Quod credatur quod vita sit in homine, adeo ut sit hominis, est modo apparentia oriunda ex perpetua praesentia Domini, et ex Ipsius Divino Amore quod velit conjungi homini, et esse in illo, et dare ei suam vitam, talis enim est Divinus Amor; et quia hoc perpetuum et continuum est, putat homo quod vita insit ei ut propria. Notum tamen est quod omne bonum et omne verum non sit in homine, sed quod veniat desuper, ita quod influat; similiter amor et fides, nam omne amoris hominis est ex bono, et omne fidei ejus est ex vero, quod enim homo amat hoc ei est bonum, et quod homo credit hoc ei est verum: inde primum patet quod non bonum et non verum, sicut nec amor et fides, sint in homine, sed quod influant a Domino. In bono et vero est ipsa vita, et non alibi. Receptaculum boni amoris apud hominem est voluntas, et receptaculum veri fidei apud illum est intellectus, et velle bonum non est hominis, nec credere verum. Illae binae facultates sunt in quibus omnis vita hominis est, extra illas est nulla; inde etiam patet quod vita illarum facultatum, proinde vita totius hominis, non sit in homine sed influat. Quod autem malum et falsum, seu voluntas et amor mali ac intellectus et fides falsi, sint apud hominem, est quoque ex influxu, sed is influxus est ex inferno: homo enim tenetur in libero eligendi, hoc est, recipiendi bonum et verum a Domino aut recipiendi malum et falsum ab inferno; in hoc tenetur homo propter reformationem, tenetur enim inter caelum et infernum, et inde in aequilibrio spirituali, quod est liberum. Ipsum hoc liberum nec est in homine, sed est una cum vita quae influit. (De Libero Hominis et ejus Origine, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 293, 537, 540, 541, 546, 589-596, 597-603 et in Doctrina Novae Hierosolymae, [n. 141-147].)

[3] Illi qui in inferno sunt etiam vivunt ex influxu vitae a Domino, influit enim apud illos similiter bonum et verum; sed bonum vertunt in malum ac verum in falsum, et hoc fit quia inverterunt suas formas recipientes interiores per vitam mali; et omnis influxus variatur secundum formas: similiter ac cogitatio et voluntas hominis dum agunt in membra a nativitate contorta, aut in sensoria laesa; ac similiter ac lux caeli dum influit in objecta quae variantur quoad colores, ac calor caeli in eadem quae variantur quoad odores secundum formas interiores recipientes. At sciendum est quod non ipsa vita mutetur et varietur, sed quod per illam sistatur apparentia formae recipientis per quam et e qua vita transit; paene sicut quisque apparet per eandem lucem in speculo qualis est.

[4] Praeterea omnes sensus hominis, nempe visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, non sunt in homine, sed excitantur et producuntur ex influxu: in homine sunt modo formae organicae quae sunt recipientes; hae nullius sensus sunt, priusquam adaequatum ab extra influit. Simile est cum sensoriis internis, quae sunt cogitationis et affectionis, quae ex spirituali mundo recipiunt influxum, sicut cum sensoriis externis quae e naturali mundo. Quod unicus vitae fons sit, et omnis vita inde sit, et continue influat, notissimum est in caelo, et a nullo angelo in superioribus caelis in dubium vocatur, percipiunt enim illi ipsum influxum. Quod omnes vitae sint sicut rivi ex unico ac perenni fonte vitae, ex pluri experientia etiam mihi testatum factum est, ac in mundo spirituali visum apud illos qui crediderunt se vivere ex se, ac non voluerunt credere quod a Domino: illi, quum eis ademptus est quoad aliquam partem influxus in cogitationem, jacuerunt sicut exanimi; et mox accedente influxu, quasi ex morte revixerunt; ac iidem dein confessi sunt quod vita non sit illorum in illis, sed influat continue in illos, et quod homines, spiritus et angeli sint modo formae recipientes vitae.

[5] Sapientes ibi concludunt quod ita sit ex eo, quod nihil existere et subsistere possit ex se, sed a priori se, et inde quod nec prius a se, nisi in ordine successivo a Primo, et quod sic ipsa vita in se spectata non sit nisi ab Ipso qui solus est Vita in Se: inde etiam sciunt, et quoque ex idea spirituali percipiunt, quod omne erit in nexu cum Primo ut sit aliquid, et quod sit sicut est in nexu.
Ex his patet quam fatue cogitant qui originem vitae ducunt ex Natura, et quod homo discat cogitare per influxum interioris Naturae et ejus ordinis, et non a Deo qui est ipsum Esse vitae, et ex quo omnis ordo utriusque mundi tam spiritualis quam naturalis, secundum quem influit vita; vita aeterna apud illos qui disponi possunt ad recipiendum vitam secundum Divinum ordinem, at vita opposita, quae vocatur mors spiritualis, apud illos qui non disponi possunt, ita qui vivunt contra Divinum ordinem. Divinum Bonum quod procedit a Domino est ex quo ordo, ac Divina Vera sunt leges ordinis (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. {1}279).

[6] Caveant sibi ne credant quod Divina vita apud aliquem, ne quidem apud malos et in inferno, mutetur; nam, ut supra dictum est, ipsa vita non mutatur aut variatur, sed per illam sistitur apparentia formae recipientis per quam et e qua transit; paene sicut quisque apparet in speculo qualis est per lucem, quae usque manet in suo statu, et modo producit formam ad visum, et sicut eadem vita se sistit sentiri secundum formam organi corporis; ita aliter in oculo, aliter in auditu, et aliter in olfactu, gustu et tactu. Si credatur quod vita varietur et mutetur, est ex apparentia quae est fallacia, similis fallaciae ex apparentia quod influxus physicus sit, cum tamen est influxus spiritualis. (Sed de hac re videantur plura in opere De Caelo et Inferno, n. 9; quibus adjiciantur quae De Influxu Vitae in Doctrina Novae Hierosolymae, ex Arcanis Caelestibus, n. 277, 278, allata sunt; et De Influxu Vitae apud Animalia in Arcanis Caelestibus, n. 5850, 6211; ac in opere De Caelo et Inferno, n. 39, 108, 110, {1}435, 567; tum in opusculo De Ultimo Judicio n. 25.)

[7] Haec dicta sunt ut sciatur quod unica vita sit, et quod ex illa, quotcunque vivunt, vivant. Nunc ostendetur quod Dominus sit ipsa illa Vita, seu quod Ipse solus vivat, quoniam hoc significatur per "Viventem in saecula saeculorum." Quod unicum Divinum sit, et hoc non distinctum in tres Personas secundum fidem Athanasii, constare potest ex illis quae supra aliquoties dicta sunt, et imprimis ex illis quae ad finem hujus operis in specie de illa re dicentur. Et quia Divinum Domini, quod est unicum Divinum, assumpsit Humanum, et hoc quoque Divinum fecit, ideo utrumque est Vita, ex qua vivunt omnes. Quod ita sit, sciri potest ex Ipsius Domini verbis in his locis:-Apud Johannem,
"Quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat:....quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio Vitam habere in Se Ipso" (v. [21,] 26):
per "patrem" hic intelligitur ipsum Divinum Domini quod assumpsit Humanum, hoc enim Divinum erat in Ipso ex conceptione; et quia ex illo conceptus fuit, ideo hoc vocavit "Patrem," et non aliud: per "Filium" intelligitur Divinum Humanum Domini; quod hoc similiter ipsa Vita sit, docet Dominus manifestis verbis, dicendo, "Quemadmodum Pater vivificat etiam Filius quos vult vivificat;" et "Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere Vitam in Se Ipso:" "Vitam habere in Se Ipso" est esse ipsa Vita; reliqui autem non sunt Vita sed vitam inde habent.

[8] Apud eundem,
"Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (xiv. 6):
"Ego sum Via, Veritas et Vita," dicta sunt de Humano Domini; nam dicit etiam, "Nemo venit ad Patrem nisi per Me;" "Pater" enim Ipsius erat Divinum in Ipso, quod suum Divinum erat: unde patet quod Dominus etiam quoad Humanum suum sit Vita, consequenter quod illud similiter Divinum sit.

[9] Apud eundem,
"Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me etsi moriatur vivet; omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum" (xi. 25, 26):
haec quoque Dominus de Humano suo dixit, et quia Ipse est Vita, et omnes ex Ipso habent vitam, et qui credunt in Ipsum vitam aeternam, ideo dicit quod sit "Resurrectio et Vita," et "Qui credit in Me non morietur in aeternum;" per "credere" in Dominum significatur Ipsi conjungi amore et fide, et per "non mori" significatur non mori spiritualiter, hoc est, damnari; nam vita damnatorum vocatur "mors."

[10] Apud eundem,
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,....in Ipso Vita erat, et Vita erat lux hominum:....et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis" (i. 1, 4, 14):
quod per "Verbum" intelligatur Dominus, notum est; quod Humanum Ipsius sit Verbum, patet, nam dicitur quod "Verbum Caro factum sit et habitaverit in nobis;" et quod Humanum Ipsius aeque Divinum fuerit ut Ipsum Divinum quod assumpsit Humanum, patet ex eo, quod distinguatur inter utrumque, et quod utrumque dicatur "Deus;" dicitur enim, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" et "in Ipso Vita erat:" quod omnes ex Ipso vivant intelligitur per "Vita erat lux hominum:" "lux hominum" est vita cogitationis et intellectus eorum; Divinum enim procedens, quod in specie ibi intelligitur per "Verbum," apparet in caelo sicut lux, quae dat angelis non solum videre sed etiam cogitare et intelligere, et secundum receptionem sapere (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140); lux illa procedens a Domino est ipsa Vita, quae non modo illuminat intellectum, sicut sol mundi oculum, sed etiam vivificat illum secundum receptionem: et cum lux illa recipitur vita, tunc vocatur "Lux vitae," apud eundem,
Jesus dixit, "Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur non ambulat in tenebris, sed habebit lucem vitae" (viii. 12);

[11] et quoque vocatur "Panis vitae," apud eundem,
"Panis Dei est qui descendit e caelo, et vitam dat mundo;....Ego sum Panis vitae" (vi. 33, 35, 47, 48, 51):
"Panis Dei" et "Panis vitae" est ex quo omnibus vita. Quoniam vita quae vocatur intelligentia et sapientia est a Domino, sequitur etiam quod vita in communi sit ab Ipso; nam singularia vitae, quae faciunt perfectionem ejus, ac insinuantur homini secundum receptionem, omnia sunt vitae communis; haec, quantum ex ea removentur mala, in quae homo nascitur, tantum perficitur.

[12] Quod illi qui per amorem et fidem conjunguntur Domino vitam aeternam accipiant, hoc est, vitam caeli, quae est salvatio, patet ex his locis:-Apud Johannem,
"Ego sum Vitis et vos palmites; manens in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam: si non quis manserit in Me, ejicitur foras, et sicut palmes exarescit" (xv. 5, 6):
apud eundem,
"Omnis qui credit in" Me "....habet vitam aeternam" (iii. 14-16):
apud eundem,
"Qui credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super eo" (iii. 36):
apud eundem,
"Quisquis credit in Filium, habet vitam aeternam, et suscitabo illum extremo die" (vi. 40, 47, 48, [54]);
apud eundem,
"Oves....sequuntur Me, et Ego vitam aeternam do illis, nec peribunt in aeternum" (x. 27, 28);
et apud eundem,
"Scrutamini scripturas,....illae testantur de Me: sed non vultis venire ad Me ut vitam habeatis" (v. 39, 40).
Dicitur in Verbo "credere in Deum" et "credere illa quae a Deo;" et "credere in Deum" est fides quae salvat; at "credere illa quae a Deo" est fides historica, quae absque priore non salvat, quare non est vera fides; nam "credere in Deum" est scire, velle et facere, at "credere illa quae a Deo" est scire, quae dabilis est absque velle et facere. Qui vere Christiani sunt, illi sciunt, volunt et faciunt; at qui non vere Christiani sunt, hi modo sciunt; sed hi a Domino vocantur "stulti," illi vero "prudentes" (Matth. vii. 24, 26).

CAPUT VI.
|1.| Et vidi cum aperuisset Agnus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor animalibus, dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice.
2. Et vidi, et ecce equus albus; et sedens super illo habens arcum, et data ei corona, et exivit vincens et ut vinceret.
3. Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum animal dicens, Veni et aspice.
4. Et exivit alius equus rufus; et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent; et data ei machaera magna.
5. Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium animal dicens, Veni et aspice: et vidi, et ecce equus niger; et sedens super illo habens stateram in manu sua.
6. Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris.
7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentem, Veni et aspice.
8. Et vidi, et ecce equus pallidus, et sedens super illo, nomen illi mors, et infernus sequebatur cum illo, et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae in romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae.
9. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant.
10. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo, Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?
11. Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut et illi.
12. Et vidi quum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis.
13. Et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento concussa.
14. Et caelum abscessit tanquam liber convolutus; et omnis mons et insula e locis suis emota sunt.
15. Et reges terrae, et magnates et divites, et chiliarchi et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium.
16. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super throno, et ab ira Agni.
17. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere?

AE n. 350

Apocalypsis Explicata n. 350

350. EXPLICATIO.
VERSUS 1, 2.
"Et vidi eum aperuisset Agnus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor animalibus dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice. Et vidi, et ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, et data et corona, et exivit vincens et ut vinceret.
1. "Et vidi," significat manifestationem statuum eorum qui ab ecclesia ubi Verbum (n. 351); "cum aperuisset Agnus primum ex sigillis," significat primam a Domino manifestationem (n. 352); "et audivi unum ex quatuor animalibus dicens tanquam voce tonitrui," significat e caelo infimo a Domino (n. 353); "Veni et aspice," significat attentionem et perceptionem (n. 354).
2. "Et vidi et ecce equus albus", significat intellectum veri ex Verbo (n. 355); "et sedens super illo habens arcum," significat doctrinam charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa (n. 356, 357); "et data est ei corona," significat vitam aeternam quae victoriae praemium (n. 358); "et exivit vincens et ut vinceret," significat remotionem malorum et inde falsorum in fine vitae, et postea in aeternum (n. 359).

AE n. 351

Apocalypsis Explicata n. 351

351. (Vers. 1.) "Et vidi." - Quod significet manifestationem statuum eorum qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex visis a Johanne, de quibus in hoc capite et in mox sequentibus, quod sint manifestationes status eorum qui ab ecclesia ubi Verbum; agitur enim de "aperitione sigillorum libri" qui in manu Domini, ac de illis quae tunc visa sunt, quae fuerunt "quatuor equi," unus albus, alter rufus, tertius niger, et quartus pallidus, ac postea "animae occisorum propter Verbum Dei," tum "terrae motus," et tandem "{1}septem angeli qui habebant septem tubas;" per quae omnia significantur manifestationes status eorum qui ab ecclesia, ut constare potest a singulis in sensu interno spectatis. Ecclesia ubi Verbum, dicitur, quia Domini ecclesia est in universo terrarum orbe, sed in specie ubi Verbum, et per id Dominus notus; de statu eorum qui ab hac ecclesia, in Libro hoc Prophetico imprimis agitur, hic in genere, sed postea in specie. Quod de hac ecclesia imprimis agatur, est causa, quia praesentia Domini et inde angelorum caeli apud homines hujus telluris est per Verbum, hoc enim conscriptum est per meras correspondentias; inde fit ut quoque praesentia Domini et angelorum caeli sit apud illos qui circumcirca seu extra eam sunt, qui Gentes vocantur (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Conjunctione Caeli, cum Homine Ecclesiae per Verbum. n. 114, 303-310, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 244, 246, 255-266, dicta et ostensa sunt).

[2] Ecclesia enim in universo terrarum orbe est coram Domino sicut unus Homo, unum enim facit cum caelo angelico. (Quod id coram Domino sit sicut unus Homo, videatur in opera De Caelo et Inferno, n. 59-102.) In hoc Homine est ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, sicut cor et sicut pulmo; ecclesia apud illos qui in amore caelesti sunt sicut cor, et apud illos qui in amore spirituali sunt sicut pulmo: quare sicut omnia membra, viscera et organa corporis vivunt ex corde et ex pulmone, et ex eorum influxu et inde praesentia, ita quoque omnes in universo terrarum orbe, qui ecclesiam universalem constituunt, ab ecclesia ubi Verbum; influit enim inde Dominus cum amore et cum luce, ac vivificat et illustrat omnes qui in aliqua affectione veri spirituali sunt, ubicunque sunt. Lux caeli, seu lux in qua sunt angeli caeli qui ab hac tellure, est a Domino per Verbum; inde propagatur lux ut e medio in peripherias undequaque, ita ad illos qui ibi sunt, qui, ut dictum est, sunt Gentes quae extra nostram ecclesiam: sed haec propagatio lucis fit in caelo a Domino; et quod fit in caelo hoc quoque influit in mentes hominum, nam mentes hominum unum faciunt cum mentibus spirituum et angelorum. Haec nunc causa est quod in hoc Libro Prophetico imprimis agatur de illis qui sunt ab ecclesia ubi Verbum; agitur etiam tunc de illis qui ab ecclesia ubi non Verbum, tametsi non proxime; sequitur enim dispositio eorum qui circum sunt secundum eum ordinem in quo sunt qui in medio.

AE n. 352

Apocalypsis Explicata n. 352

352. "Cum aperuisset Agnus primum ex sigillis." Quod significet primam a Domino manifestationem, constat ex significatione "aperire sigillum," quod sit revelare abscondita quae intus scripta sunt; nam cum aperitur sigillum, leguntur quae inibi: hic abscondita quae nemo scire potuit quam solus Dominus, sunt enim status omnium in communi et in particulari. Quod nemo illos sciat quam solus Dominus, constat ex illis quae de libro illo et de aperitione sigillorum ejus supra (n. 199, 222(a), 299, 327) explicata sunt: inde patet quod per "cum aperuisset Agnus primum ex sigillis," significetur prima a Domino manifestatio.

AE n. 353

Apocalypsis Explicata n. 353

353. "Et audivi unum ex quatuor animalibus dicens tanquam voce tonitrui." - Quod significet e caelo intimo a Domino, constat {1}ex significatione "quatuor animalium" seu cheruborum, quod in supremo sensu sint Divina providentia Domini, ac custodia ne adeatur nisi quam per bonum amoris (de qua supra, n. 152, 277); et in sensu respectivo intimum et tertium caelum (de qua etiam supra, n. 313(a), 322); et ex significatione "vocis tonitrui," quod sit inde manifestatio; quod per "fulgura, tonitrua et voces," in Verbo significentur illustratio, intellectus et perceptio, videatur supra (n. 273), inde quoque manifestatio. Quod "tonitrua" significent manifestationem e caelo intimo, est ex correspondentia; nam voces quae ex illo caelo delabuntur usque in auditum hominis non aliter audiuntur, implent enim totum cerebrum, et inde se propagant versus auditum, et ibi tali sono appercipiuntur: aliter voces quae delabuntur e caelo medio; hae quia cum illustratione illabuntur, ideo modo sonore, sicut voces loquelae, audiuntur.

[2] Causa est, quia quae e caelo intimo seu tertio delabuntur, intrant voluntarium hominis, et voluntarium se sistit per sonos; at quae e caelo medio seu secundo delabuntur, intrant intellectuale hominis, ac intellectuale se sistit per articulationes soni; formantur enim soni in intellectu, ac formati soni, quae vocantur articulationes ejus, se sistunt per ideas in cogitatione, ac per voces in auditu: inde est quod quae e caelo intimo seu tertio delabuntur, correspondeant tonitrui, et quae e caelo medio seu secundo, correspondeant fulguri; et inde quoque est, quod in Verbo per "fulgura et tonitrua" significentur illustratio, intellectus et perceptio. Haec similitudinem habent cum sonis in mundo, quod crescant cum augmento quum ex altis descendunt, ut dum ex montibus altis in valles, et quoque ut dum ex nubibus versus terram, unde tonitrua; ita quoque voces e caelo tertio seu supremo, quae cum versus inferiora devolvuntur, tandem in infimis, in quibus est auditus humanus, audiuntur sicut tonitrua, sed modo apud illos quibus interiora sunt aperta, ut nunc Johanni.

AE n. 354

Apocalypsis Explicata n. 354

354. Veni et aspice." - Quod significet attentionem et perceptionem, constat ex significatione "venire," cum aliquid sistitur videndum, quod sit attendere; (nam per "venire" in spirituali sensu intelligitur appropinquare visu, ita attendere; etiam omnis attentio est ex praesentia visus in objecto;) et ex significatione "aspicere," quod sit perceptio, nam per "videre" in Verbo significatur intelligere (videatur supra, n. 11, 260); hic percipere, quia e caelo intimo; quod enim e caelo intimo venit, hoc percipitur; quod autem e caelo medio, hoc intelligitur: causa est, quia caelum intimum est in bono amoris, at caelum medium est in veris inde, et omnis perceptio est ex bono, ac omnis intellectus est ex veris. (De qua re videatur supra, n. 307: quid perceptio, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 140.)

AE n. 355

Apocalypsis Explicata n. 355

355. (Vers. 2.) "Et vidi, et ecce equus albus." - Quod significet intellectum veri ex Verbo, constat ex significatione "equi," quod sit intellectuale; et ex significatione "albi," quod dicatur de vero. (Quod "equus" significet intellectuale constare potest ex illis quae allata et ostensa sunt in opusculo De Equo Albo: et quod "album" dicatur de vero, videatur supra, n. 196.) Dicitur quod "equus albus" visus sit quando Agnus aperuit primum sigillum, et quod "equus rufus" cum secundum, "equus niger" cum tertium, et "equus pallidus" cum quartum; et quia per "equum" significatur intellectuale, in specie quoad Verbum, inde constare potest quod intellectus veri ex Verbo, et ejus quale apud homines ecclesiae, per "equos" hic describatur. Sive dicas quod id describatur, seu illi qui in eo sunt, idem est; nam homines, spiritus et angeli subjecta sunt, in quibus id. Inde sciri potest quid in hoc capite, et in proxime sequentibus, in sensu interno seu spirituali describitur, quod nempe Verbum quoad intellectum. Hoc quoque patet ex versu nono hujus capitis, ubi, postquam visi sunt quatuor illi equi, et tunc apertum sigillum quintum, dicitur quod "viderit animas occisorum propter Verbum Dei:" et quoque ex capite xix. hujus Libri, ubi dicitur quod
Nomen Ejus qui sedit super equo albo vocetur "Verbum Dei" (vers. 13).
Quod intellectuale per "equum" significetur, et quod intellectus veri ex Verbo per "equum album," ostensum videatur in opusculo supra citato De Equo Albo; sed quia ibi solum pauca loca ex Verbo adducta sunt, confirmantia quod "equus" significet intellectuale, ideo velim hic plura adducere, ut plena sit confirmatio; quae sunt sequentia:

[2] - Apud Ezechielem,
"Congregate vos a circuitu super sacrificium meum quod sacrifico vobis:... satiabimini super mensa mea, equo et curru, forti et omni viro belli;... sic dabo gloriam meam inter gentes" (xxxix. 17, 20, 21):
agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione eccleSiae apud gentes; agitur enim de captivitate spirituali, in qua fuerunt gentes, et de liberatione ab illa: per "sacrificium" quod sacrificaretur, significatur omnis cultus quo colitur Dominus; per "satiari super mensa mea," significatur omni cibo spirituali, qui quia est intellectus veri ex Verbo et ex doctrina inde, dicitur "equo et curru;" per "equum" significatur intellectus veri ex Verbo, et per "currum" significatur doctrina inde; et quoque dicitur "forti et omni viro belli," et per "fortem" significatur verum ex bono quod destruit malum, et per "virum belli" significatur verum ex bono quod destruit falsum: nisi talia significarentur, quid foret quod satiarentur "equo et curru, forti et omni viro belli"?

[3] Similiter in Apocalypsi,
"Congregamini ad cenam magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis" (xix. 17, 18):
agitur ibi in praecedentibus de Verbo et ejus sensu spirituali; hic nunc invitantur ad discendum vera et ad percipiendum bona; et per "cenam magni Dei" significatur instructio in veris et inde perceptio boni a Domino; et per "carnes regum," "chiliarchorum," "fortium," "equorum" et "sedentium super illis" significantur omnis generis vera quae ex bono; ("caro" significat bonum, "reges" Divina vera in genere, "chiliarchi" eadem in Specie, "fortes" vera naturalia, "equi" vera intellectualia, et "sedentes super illis" vera spiritualia;) quod ibi non intelligantur carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum et sedentium super illis, cuivis patet.

[4] Apud Habakuk,
"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quod equitas super equis tuis, currus tui salus:... calcasti mare equis tuis, lutum aquarum multarum" (iii. 8, 15):
quis non videt quod per "equos" hic non intelligantur equi? dicitur enim de Jehovah, quod "equitet super equis suis," et quod "calcet mare equis suis," et quod "currus Ipsius sint salus:" sed hoc dicitur quia per "equitare super equis" significatur quod Jehovah, hoc est, Dominus, sit in intellectu Verbi sui in sensu ejus spirituali; et quia inde est doctrina veri, quae docet viam salutis, additur "Currus tui salus" ("currus" significant doctrinam); et per "calcare mare equis significatur quod Jehovah, hoc est, Dominus, sit in intellectu Verbi sui in sensu naturali (nam "mare" ibi id significat, in genere omnia quae sunt naturalis hominis et pro naturali homine); et quia ibi sunt Divina vera in suo ultimo, ideo additur "lutum aquarum multarum" ("lutum" significat ultimum ex quo et in quo, et "aquae" significant vera).

[5] Apud Sachariam,
"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma; et exscindetur arcus belli; contra loquetur pacem gentibus" (ix. 10):
agitur ibi de adventu Domini, et de instauratione ecclesiae apud gentes: quod tunc nihil ecclesiae residuum fuerit apud Judaeos, describitur per "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli;" per quae significatur quod amplius non verum in doctrina, nec intellectus veri, et inde nulla pugna et resistentia contra falsum; per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri, per "currum" ipsa doctrina, et per equum" ipse intellectus, ac per "arcum belli" pugna et resistentia contra falsum: instauratio ecclesiae apud gentes significatur per quod "loquetur pacem gentibus;" per "gentes" significantur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt (videatur supra, n. 331), "pax" significat id bonum, et inde omnia ecclesiae. (Quod "Ephraim" significet ecclesiam quoad intellectum veri, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3969, 5354, 6222, 6234, {1}6237, 6267, 6296; et quod "Hierosolyma" significet ecclesiam quoad doctrinam, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6; et supra, n. 223.)

[6] Apud eundem,
"In die illo... percutiam omnem equum stupore, et equitem amentia; et super domum Jehudae aperiam oculum meum, omnem autem equum populorum percutiam caecitate" (xii. 4):
agitur ibi de devastatione ecclesiae prioris, et de instauratione novae; devastatio ecclesiae prioris describitur per "In die illo percutiam omnem equum stupore, et equitem amentia, et omnem equum populorum percutiam caecitate;" quod per "equum" ibi significetur intellectus veri apud homines ecclesiae, et per "equitem" affectio veri spiritualis unde intellectus, patet; quid alioqui foret, quod "equus percuteretur stupore, et equus populorum caecitate"? "Stupor" dicitur de intellectu quando nulla ei perceptio boni, ac "caecitas" de illo quando ei nulla apperceptio veri; per "domum Jehudae" significatur ecclesia apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in doctrina veri ex Verbo (videatur supra, n. 119, 211); quare dicitur, "Super illam aperiam oculum meum," per quod significatur illustrare ut videant vera.

[7] Apud eundem,
"In die illo erit super tintinnabulis equorum sanctitas Jehovae" (xiv. 20):
agitur etiam ibi de adventu Domini, et invitatione omnium ad ecclesiam, ac per "tintinnabula equorum" significantur scientifica et cognitiones ac inde praedicationes, quae sunt ex intellectu veri; et quia omnis intellectus veri est ex Domino, et inde ipsae cognitiones et praedicationes, ideo dicitur quod "super tintinnabulis equorum erit sanctitas Jehovae." Quia "tintinnabula" significabant talia, ideo etiam
Tintinnabula auri erant super fimbriis pallii Aharonis circumcirca (Exod. xxviii. 34, 35).

[8] Apud Mosen,
"Erit Dan (serpens) super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum: salutem tuam exspecto, Jehovah" (Gen. xlix. 17, 18):
est propheticum Israelis patris de tribu Danis, per quam tribum significantur ultima ecclesiae, ita illi qui in ultimis veri et boni sunt, qui dicuntur sensuales; sunt enim in ecclesia qui sunt spirituales, et qui naturales, ac naturales sunt interiores, medii et ultimi; ultimi sunt sensuales; hi non ultra sensum litterae Verbi quoad cogitationem se elevant: hi per "Danem" intelliguntur; quales sunt, describitur per id propheticum, quod nempe "Dan sit serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum;" per "serpentem super via" et "aspidem super semita" significatur sensuale quoad verum et quoad bonum; per "calcaneos equi" significantur ultima intellectus veri et boni, et per "equitem" ratiocinatio ex illis; et quia sensuale in se spectatum non videt vera quoniam non capit spiritualia, et inde facile in falsa labitur nisi a Domino jugiter ab illis detineatur, ideo dicitur, "et cadet eques ejus retrorsum, salutem tuam exspecto, Jehovah." (Quod per "Danem" significentur ultima ecclesiae, videatur n. 1710, 6396, 10335; quod per "serpentem" significetur sensuale, quod ultimum intellectus, n. 6398, 6949, 8624 fin., 10313, et supra, n. 70; quod per "viam" significetur verum, n. 627, 2333, 10422, et supra, n. 97; et quod per "calcaneum" significetur ultimum naturale, seu naturale corporeum, n. 259, 4938, seq.; quid sensuale, et quales sensuales homines in utroque sensu, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 50.)

[9] Apud Sachariam,
"Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce quatuor currus exeuntes ab inter duos montes, et montes erant montes aeris: ad currum primum equi rufi, ad currum secundum equi nigri, ad currum tertium equi albi, et ad currum quartum equi grandinati, robusti. ...Dixit angelus, Hi quatuor venti caelorum exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae: in quo equi nigri, exeuntes in terram septentrionis; et albi exiverunt post eos, et grandinati exiverunt in terram austri, et robusti exiverunt et quaesiverunt ire ad peragrandum terram:... et dixit, Vide exeuntes ad terram septentrionis, quiescere fecerunt spiritum meum in terra septentrionis:... et longinqui venient, et aedificabunt in templo Jehovae" (vi. 1-8, 15):
hoc propheticum non intelligitur ab aliquo nisi sciatur quid significant "currus" et "equi," et quid "rubrum," "nigrum," "album," "grandinatum" et "robustum," tum quid "terra septentrionis" et "terra austri;" agitur ibi de ecclesia propaganda apud illos qui nondum in aliqua luce veri erant, quia non habuerunt Verbum; per "septentrionem" intelligitur obscurum veri quod illis, per "austrum" clarum veri; per "equos" intelligitur intellectus eorum; per "rubrum," "nigrum," "album" et "grandinatum," intelligitur quale ejus in principio et quale ejus postea; per "rufum" quale intellectus eorum quoad bonum in principio, per "nigrum" quale intellectus eorum quoad verum in principio, et per "album" quale intellectus eorum quoad verum postea, et per "grandinatum" quale ejus quoad verum et bonum tandem; per "robustum" intelligitur quale ejus quoad potentiam resistendi malis et falsis; ex his nunc constare potest quid significatur per quod "equi {2}nigri exierint ad terram septentrionis, et albi exierint post eos," et quod "quiescere fecerint spiritum meum in terra septentrionis," quod nempe illi recipiant et intelligant qui ex bono vitae in affectione sciendi vera ecclesiae sunt, nec alii illustrantur; illustratio et receptio ab illis intelligitur per "quiescere fecerunt spiritum meum in terra septentrionis:" per quod "grandinati exierint in terram austri, ac robusti ad peragrandum terram," significatur quod illi qui ex bono vitae in affectione sciendi vera ecclesiae sunt, in lucem veniant, ac quod resistant malis et falsis et faciant ecclesiam: inde est, quod quatuor illi equi dicantur "quatuor venti caelorum exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae;" "venti" significant omnia Divina vera, et "exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae" significat quod ab Ipso procedant; (quod "venti" significent omnia Divina vera, videatur n. 9642, et in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153; et quod "exire" significet procedere, in Arcanis Caelestibus, n. 5337, 7124, 9303;) per "longinquos qui aedificabunt in templo Jehovae" {3}significantur qui prius remoti fuerunt a veris et bonis ecclesiae, quod accedent ad ecclesiam: (quod per "longinquos" illi significentur, videatur n. 4723, {4}8918; et quod per "templum Jehovae" significetur ecclesia, n. 3720: porro, quod per "septentrionem" significetur obscurum veri, et quod per "austrum" sive "meridiem" clarum veri, ita quoque illi qui in obscuro et in claro veri sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 143-151:) quid per "rubrum" et "nigrum" in utroque sensu significatur, videbitur in explicationibus ad versus quartum et quintum hujus capitis; et quid per "album," videatur supra (n. 196): per "montes aeris," inter quos currus et equi exiverunt, significatur bonum amoris in naturali homine; hoc dicitur, quia gentes, de quibus hic agitur, non in bono spirituali sed in bono naturali fuerunt, antequam illustrati sunt. (Quod per "montem" significetur bonum amoris, videatur n. 795, 4210, 6435, 8327, 8758, 10438; et quod per "aes" bonum naturale, supra, n. 70.)

[10] Apud Hiobum,
"Oblivisci fecit illam Deus sapientiam, nec impertitus est illi intelligentiam: quo tempore in altum se attollit, ridet equum et equitem ejus" (xxxix. 17, 18):
haec dicuntur de "ave," per quam significatur intelligentia ex proprio, quae in se nulla intelligentia est; nam homo ex proprio non videt nisi falsa, et non vera, et ex veris est intelligentia et non ex falsis; quare dicitur de illa, quod oblivisci fecerit illam Deus sapientiam, nec impertitus est illi intelligentiam, et cum se in altum attollit, ridet equum et equitem ejus," hoc est, intellectum veri ac intelligentem.

[11] Apud Davidem,
"Praeda facti sunt fortes corde, dormitarunt somnum suum;... prae increpatione tua, Deus Jacobi, obdormivit et currus et equus" (Ps. lxxvi. 6, 7 (B.A. 5, 6):
per "fortes corde" significantur qui in veris ex bono sunt; per quod "praeda facti sint, et dormitaverint somnum suum," significatur quod a malis in falsa lapsi sint; per "increpationem Dei Jacobi," significatur inversio status eorum ab ipsis; et per "obdormivit et currus et equus," significatur quod intellectuale eorum sopitum sit, quia factum mere naturale; quod per "vigilare" significetur vitam spiritualem sibi comparare, et per "dormire" habere vitam naturalem absque spirituali, videatur supra (n. {5} 187).

[12] Apud Ezechielem,
"Javan, Thubal et Meschech... cum anima hominis et vasis aeris dederunt negotiationem tuam: ex Bethogarma equos, equites et mulos dederunt negotiationibus tuis" (xxvii. 13, 14):
agitur ibi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni quae ecclesiae externae et internae: per "Javan, Thubal et {6}Meschech" significantur qui in cultu externo, et ii "ex Bethogarma" qui in cultu interno; quare dicitur quod hi "dederint negotiationibus Tyri equos, equites et mulos," et quod illi dederint "animam hominis et vasa aeris negotiationem;" et per "animam hominis" significatur verum fidei quoad cognitionem, et per "vasa aeris" significantur vera boni naturalis; ac per "equos, equites et mulos" significatur intellectus veri et boni, per "equos" intellectus veri, per "equites" intelligentia, et per "mulos" rationale. (Quod per "mulum" significetur rationale, videatur n. 2781, 5741, 9212.) Quisque videre potest quod per "negotiationes Tyri," quae in illo capite et alibi enumerantur, non intelligantur negotiationes cum talibus, ut cum vasis aeris, equis et mulis, et cum pluribus aliis, sed quod intelligantur negotiationes spirituales, quae fiunt per cognitiones veri et boni: Verbum enim est Divinum et de Divinis agit, et non de terrestribus; quare continet spiritualia, quae sunt caeli et ecclesiae, quae exprimuntur in sensu ultimo, qui est sensus litterae, per naturalia quae correspondent illis. (Quod "negotiari" et "mercari" in Verbo significet cognitiones veri et boni comparare et communicare, videatur a. 2967, 4453; et quod simile "{7}emere" et "vendere," n. 2967. 4397, 4453. 5371, 5374, {8}5406, 5410, 5426, 5886, 6143, 7999, 9039.)

[13] Apud Esaiam,
"Qui duxit eos per abyssos, sicut equus in deserto non offenderunt, sicut bestia in valle descendit, spiritus Jehovae duxit eum" (lxiii. 13, 14):
agitur in eo capite de Domino, et de Ipsius pugna cum infernis et subjugatione eorum; hic autem de salvatione eorum qui in amore et fide in Ipsum sunt: hi comparantur "equo in deserto," et "bestiae in valle," quia per "equum" significatur intellectus veri, et per "bestiam" affectio boni; omnes enim comparationes in Verbo ex correspondentiis sunt.

[14] In Apocalypsi,
"Vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et insidens ei vocabatur.... Verbum Dei: et exercitus qui in caelo sequebantur Ipsum super equis albis" (xix. 11-16):
quod per "equum album" significetur intellectus Verbi, similiter per "equos albos" quibus insidebant qui sequebantur, constat; nam "insidens equo albo" erat Dominus quoad Verbum; dicitur enim "Et Sedens super illo vocabatur Verbum Dei;" et in versu 16 ibi, "Habebat super vestimento et super femore suo nomen scriptum, Dominus dominorum et Rex regum." Dominus vocatur Verbum, quia Verbum significat Divinum Verum procedens ab Ipso. (Sed haec in Apocalypsi plenius explicata videantur in opusculo De Equo Albo, n. 1; et unde est quod Dominus dicatur Verbum, n. 14 ibi.) Quoniam "currus "et "equi" significant doctrinam ex Verbo et ejus intellectum, et omnis doctrina veri et ejus intellectus est e caelo a Domino, ideo dicitur de Ipso, quod "equitet super Verbo," "super nubibus," "super caelo," "super cherubo," et quod "faciat equitare," ut in sequentibus his locis: - Apud Davidem,
"Accinge gladium tuum super femur, Potens in decore tuo et in honore tuo conscende, et equita super Verbo veritatis et mansuetudinis justitiae" (Ps. xlv. {9}4, 5 (B.A. 3, 4):
haec dicta sunt de Domino. Apud eundem,
"Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus" (Ps. lxviii. 5 (B. A. 4));
apud Esaiam,
"Ecce Jehovah equitans super nube..., et venit in Aegyptum, et commovebuntur idola Aegypti coram Ipso" (xix. 1, 2);
apud Davidem,
"Psallite Domino... equitanti super caelo caeli antiquitatis" (Ps. lxviii. (33,) 34 (B.A. 32, 33));
Deus "equitavit super cherubo, volavit, et vectus super alis venti" (Ps. xviii. 11 (B.A. 10));
apud Habakuk,
"Jehovah,... equitas super equis tuis, currus tui salus;... calcasti mare equis tuis" (iii. 8, 15);
apud Esaiam,
"Tunc deliciaberis in Jehovah, et equitare te faciam in excelsa terrae" (lviii. 14);
Apud Mosen,
"Jehovah solus duxit eum et equitare fecit eum super excelsa terrae" (Deutr. xxxii. 12, 13);
et apud Hoscheam,
"Equitare faciam Ephraimum" (x. 11):
in illis locis per "equitare" significatur intelligentiam et sapientiam dare, quia per "currum" significatur doctrina veri, et per "equos" intellectus ejus.

[15] Apud Esaiam,
"Tunc adducent omnes fratres {10}vestros ex omnibus gentibus munus Jehovae super equis et super curru, et super rhedis cameratis, super mulis et super veredariis, ad montem sanctitatis meae Hierosolymam" (lxvi. 20):
agitur ibi de instauratione ecclesiae novae a Domino; quare non intelligitur quod adducent fratres suos super equis, super curru, super rhedis cameratis, super mulis et super veredariis, ad Hierosolymam; sed intelligitur quod omnes qui in bono sunt, instruendi sint in Divinis veris, et per illa intelligentes et sapientes facti introducendi sint in ecclesiam; per "fratres". enim significantur omnes qui in bono sunt, per "equos" significatur intellectus veri, per "currum doctrina veri, per "rhedas cameratas" cognitiones veri, per "mulos" rationale internum quod spirituale, et per "veredarios" rationale externum quod naturale; et per "Hierosolymam" significatur ecclesia ubi doctrina Divini Veri, quae "mons sanctitatis" dicitur ex amore veri. Ex significatione "curruum" et "equorum" constare potest, unde est
Quod Elias et Elisaeus dicti fuerint "currus Israelis et equites ejus;" et quod puero Elisaei visus sit mons plenus equis et curribus igneis circum Elisaeum (2 Reg. ii. 11, 12; cap. vi. 17; cap. xiii. 14):
causa est quia uterque, tam Elias quam Elisaeus, repraesentarunt Dominum quoad Verbum, et per "currus" significatur doctrina e Verbo, et per "equites" intelligentia. (Quod Elias et Elisaeus repraesentaverint Dominum quoad Verbum, videatur n. 7643, 8029, {11}9372).

[16] Quod "currus" et "equi" significent doctrinam et intellectum ejus, adhuc constare potest a Sensu eorum opposito, in quo "currus" et "equi" significant doctrinas falsi et scientifica falsa ex intellectuali perverso: pleraque enim in Verbo oppositum sensum habent, ex quo videri potest quid eadem in genuino sensu significant. Quod "currus" et "equi" in illo sensu talia significent, constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Ezechielem,
"Ecce adducturus contra Tyrum... regem Babelis a septentrione cum equo et cum curru, et cum equitibus;... filias tuas in agro gladio occidet:... prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum, prae voce equitis et rotae et currus commovebuntur muri tui,... per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas; populum gladio occidet" (xxvi. 7, 8, 10, 11):
per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri; et per "regem Babelis" destructio veri per falsa et profanatio; per "Septentrionem" a quo venturus, significatur unde omne falsum, in specie infernum ex quo exsurgit; per "currum," "equos" et "equites," significantur doctrinale falsi et ratiocinationes ex illis; per "filias quas in agro gladio occidet," significantur affectiones veri quas per falsa exstinguet, "filiae" enim sunt affectiones veri, "ager" est ecclesia ubi illae, "gladius" est pugna falsi contra verum, et "occidere" est exstinguere; inde patet quid significatur per "prae abundantia equorum ejus obteget te pulvis eorum ("pulvis" est malum falsi): per "muros" qui prae voce equitis, rotae et currus commovebuntur, significantur vera tutantia, quae in genere sunt, quod Deus sit, et quod Verbum sit Divinum, et quod vita aeterna sit; hi muri seu haec vera dicuntur "commoveri prae voce equitis, rotae et currus," quando in dubium veniunt per falsa doctrinae et per ratiocinationes ex illis: per "ungulas equorum" per quas conculcabit omnes plateas, significantur extrema naturalis hominis, quae vocantur sensualia, ex quibus omnes falsitates; "plateae" quas per illas conculcabit, sunt vera doctrinae ecclesiae, quae prorsus destruet: per "populum" qui gladio cadet, significantur omnes qui in veris sunt, et abstracte omnia vera.

[17] Apud Jeremiam,
"Gladie contra mendaces ut stultescant, gladie contra fortes ut consternentur, gladie contra equos ejus et contra currus ejus,... gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, quia terra sculptilium illa" (l. (36,) 37, 38):
per "gladium" significatur pugna veri contra falsum ac falsi contra verum et inde vastatio, hic vastatio; per "mendaces" et per "fortes" significantur falsa et ratiocinationes ex illis, similia per "equos" et "currus;" per "thesauros" qui diripientur, significantur omnia doctrinae; per "siccitatem super aquas ut exarescant," significatur desolatio veri ("siccitas" est desolatio, et "aquae" sunt vera): et quia omnia falsa ex propria intelligentia sunt, ideo dicitur, "quia terra sculptilium illa;" "terra" ibi significat haeresin, et "sculptilia" significant quae ex propria intelligentia. (Quod haec per "sculptilia," "fusilia" et "idola" significentur, videatur n. 8869, 8941, 10406, 10503.)

[18] Apud eundem,
"Ecce sicut nubes ascendet, et sicut procella currus ejus, celeres sunt prae aquilis equi ejus; Vae nobis, quia devastati sumus; ablue a malitia cor tuum,... ut, serveris; quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis?... Vastitas erit tota terra,... prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs; intrarunt nubes, et in petras ascenderunt, tota urbs deserta" (iv. 13, 14, 27, 29):
describitur hic vastatio ecclesiae per falsa mali; falsa significantur per "nubem," et cupido ratiocinandi ex falsis contra vera per "equos qui prae aquilis veloces," ac doctrinalia falsi per "currus qui sicut procella:" quod inde omne ecclesiae et omne doctrinae ejus pereat, significatur per quod "vastitas erit tota terra, et prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs;" "terra" est ecclesia, et "urbs" est doctrina ejus, "vox equitis et sagittariorum" est ratiocinatio ex illis et impugnatio, et "fugere" est perire: quod dein mere falsum ac fides falsi regnatura sint, significatur per "intrarunt nubes ac in petras ascenderunt;" "nubes" sunt falsa, ac "petrae" sunt eorum fides: quod devastatio ecclesiae et ejus doctrinae ita describatur, patet, nam dicitur, "Vae nobis, quia devastati sumus;... quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis? Vastitas erit tota terra, tota urbs deserta."

[19] Apud eundem,
"Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae;... vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant" (vi. 22, 23; cap. l. {12}41, 42):
Similiter hic describitur devastatio ecclesiae per falsa mali "terra septentrionis," et "latera terrae" sunt unde illa, "terra septentrionis" unde falsa, et "latera terrae" unde mala; per "septentrionem" enim significatur quod remotum a veris est, et per "latera terrae quod remotum a bonis; quare dicitur "gens" de his et "populus" de illis, nam per "gentem" intelliguntur qui in malis, et per "populum" qui in falsis (videatur supra, n. 331 (b)): ratiocinatio eorum significatur per quod "vox eorum sicut mare resonet," et quod "super equis equitent."

[20] Apud Ezechielem,
"Venies e loco tuo e lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes,... et ascendes contra populum meum Israelem, sicut nubes ad obtegendum terram" (xxxviii. 15, 16):
haec de Gogo, per quem significatur cultus externus absque ullo interno; "latera septentrionis" significant hic ut supra remotum a bonis et veris, et sic unde falsa mali; et quia inde ratiocinantur et impugnant vera ecclesiae, et exstinguunt illa, dicitur "equitantes equis omnes,... et ascendes contra populum meum Israelem, sicut nubes ad obtegendum terram;" "equitantes equis" sunt ratiocinationes, "ascendere contra populum Israelem," et "obtegere terram," significat impugnare vera ecclesiae, et exstinguere illa; "nubes" sunt falsa mali.

[21] Apud Danielem,
"In tempore finis collidet rex meridiei cum" rege septentrionis; "ideo quasi procella irruet in illum rex septentrionis, cum curru et cum equitibus, et cum navibus multis, et veniet in terras, et inundabit et penetrabit" (xi. 40):
agitur in illo capite de pugna regis septentrionis cum rege meridiei, et per "regem septentrionis" intelligitur falsum ex malo, ac per "regem meridiei" verum ex bono; quare patet quod illa, quae in eo capite dicuntur, non dicta sint de aliquo futuro bello inter duos reges, sed de pugnis falsi ex malo contra verum ex bono: "currus et equites" cum quibus "irruet rex septentrionis" sunt impugnationes veri ex falsis mali; "naves multae" cum quibus etiam irruet, sunt scientifica et doctrinalia falsi; destructio ecclesiae per illa significatur per "veniet in terras, et inundabit et penetrabit." (Quod "naves" significent scientifica et doctrinalia in utroque sensu, videatur n. 1977, 6385; et quod "inundare" significat immersionem in falsa et mala, n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853.)

[22] Apud Jeremiam,
"Dispergam per te gentes, et perdam per te regna, et dispergam per te equum et equitem ejus, et dispergam per te currum et vectum in eo" (li 20, 21);
et apud Haggaeum,
"Evertam thronum regnorum, et perdam robur regnorum gentium; et evertam currum et equitantes in eo, et descendent equi et equites eorum, vir gladio fratris sui" (ii. 22):
haec dicta sunt de destructione falsi et mali, et non de destructione alicujus gentis et regni, nam per "gentes" significantur mala, et per "regna" similiter ac per "populos" falsa, est etiam propheticum et non historicum; inde patet quid per "equum et equitem," ac per "currum et vectum in eo," significatur, quod nempe per "equum et equitem" intellectuale perversum et inde ratiocinatio, ac per "currum et vectum in eo" doctrina falsi seu haeresis, et qui in illa sunt.

[23] Apud Nahum,
"Vae urbi sanguinum, tota mendacio et rapina plena;... vox scuticae et vox sonitus rotae, et equus hinniens et currus saltitans, eques ascendere faciens, et splendor gladii, et fulgur hastae, et multitudo confossorum, et acervus cadaveris,... prae multitudine scortationum scorti,... vendentis gentes per scortationes suas, et familias per praestigias suas" (iii. 1-4):
agitur ibi de violentia illata Divino Vero ac de destructione ejus per falsa mali, id enim per "urbem sanguinum," de qua sequentia dicuntur, significatur (videatur supra, n. 329(f)); quare etiam dicitur "tota mendacio et rapina plena," "mendacium" est falsum, et "rapina" est violentia per id illata; et quia "bella" significant pugnas spirituales, quae sunt veri contra falsum et falsi contra verum, ideo omnia quae sunt belli, ut "scutica," "equus," "currus," "gladius" et "hasta," significant varia quae illius belli sunt; quid autem singula in specie significant, non hujus loci est exponere, modo quid "equus," "eques" et "currus:" "vox sonitus rotae," significat ratiocinia ex falsis et malis; "equus hinniens et currus saltitans" significat cupidinem destruendi vera ("equus" est intellectuale perversum ex quo, et "currus" est doctrina falsi ex qua): "hinnire et saltitare," est ferri cupidine et jucundo ad id, et "eques ascendere faciens" est impugnatio: inde dicitur "multitudo confossorum et acervus cadaveris;" "confossi" dicuntur qui perierunt ex falsis, et "cadavera" qui ex malis: et inde quoque dicitur, "prae multitudine scortationum scorti vendentis gentes per scortationes, et familias per praestigias;" per "scortationes" significantur falsificationes veri, per "scortum" haeresis, per "vendere gentes" significatur abalienare bona, et per "vendere familias per praestigias" significatur abalienare vera ("gentes" sunt bona, "familiae" vera inde, et "praestigiae" sunt falsa mali per quae).

[24] Apud Habakuk,
"Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem, pergentem in latitudines terrae,... cujus leves sunt prae pardis equi, et acuti sunt prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus; unde equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum, tota ad violentiam veniet;... illa reges illudet et dominatores risui illi" (i. 6, 8-10):
per "Chaldaeos" intelliguntur qui profanant vera et sic vastant ecclesiam, quare vocatur "gens amara et praeceps, pergens in latitudines terrae;" "latitudines terrae" sunt vera ecclesiae (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 197): eorum cupiditas et astutia pervertendi vera et destruendi illa per ratiocinia ex falsis prorsus remotis a veris, significantur per "cujus leves prae pardis equi, et acuti prae lupis vesperae, ut diffundant se equites ejus, unde equites ejus e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad comedendum;" cupiditas significatur per quod "equi ejus leves sint prae pardis," et astutia per quod "equi sint acuti prae lupis vesperae," et utrumque per quod "advolent sicut aquila:" quia cupiditas et astutia est ad destruendum vera, ideo dicitur, "tota ad violentiam veniet:" quod irrideant vera et bona, significatur per quod "reges illudet et dominatores risui illi;" "reges" significant vera, ac "domini" et "dominatores" bona.

[25] Apud Davidem,
"Hi in curru, et isti in equis, nos vero in nomine (Jehovae) Dei nostri gloriabimur" (Ps. xx. 8, 9 (B.A. 7));
apud eundem,
"Non rex servatur per multitudinem exercitus mendacium equus quoad salutem" (Ps. xxxiii. 16, 17);
apud eundem,
Jehovah "non in robore equi delectatur, non in femoribus viri beneplacitum Ipsius" (Ps. cxlvii. 10):
per "gloriari in curru et in equis," et per quod "Jehovah non delectetur robore equi," significantur omnia quae ex propria intelligentia, ex qua mere falsa; et per "femora viri significantur quae ex propria voluntate, ex qua mere mala.

[26] Apud Amos,
"Non tenens arcum consistet, neque celer pedibus eripiet se; neque equitans equo eripiet animam suam, sed fortis corde suo fugiet nudus in die illo" (ii. 15, 16):
etiam hic describitur propria intelligentia, et fiducia ex facultate loquendi et ratiocinandi ex falsis; per "tenens arcum non consistet," et per "celer pedibus non eripiet se," significatur qui scit alacriter ratiocinari ex doctrina falsi, et ex scientia ac memoria naturalis hominis, non ideo servabitur; simile significatur per "equitans equo non eripiet animam suam:" per "fortem corde" qui "fugiet nudus in die illo," significatur qui fidet suis falsis quod absque Omni vero erit; per "fortem corde" intelligitur qui fidet suis falsis, et per "nudum" intelligitur qui absque omni intellectu veri (videatur supra, n. 240).

[27] Apud Esaiam,
"Dicit Dominus Jehovih Sanctus Israelis,... in quiescendo et in fiducia erit Virtus vestra: sed noluistis et dixistis, Non, sed super equo fugiemus, et ideo fugietis; et super veloce equitabimus, et ideo veloces reddentur persequentes vos" (xxx. 15, 16):
agitur hic de fiducia in Dominum, et de fiducia in se; de fiducia in Dominum per haec verba," Dixit Dominus Jehovih Sanctus Israelis, In quiescendo et in fiducia erit virtus vestra;" et de fiducia in se per haec, "Et dixistis, Non, sed super equo fugiemus, et super veloce equitabimus;" per "fugere super equo," et "equitare super veloce," significatur cupere: et amare illa quae sui intellectus sunt et inde cogitationis et ratiocinationis: quod falsa tunc irruptura et occupatura, significatur per "ideo fugietis,... et ideo veloces reddentur persequentes vos; "velox" et "festinum" significat quod fit ex cupiditate seu ex amore.

[28] Apud Sachariam,
Ponet Jehovah Jehudam "sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, et ex illo arcus belli;... et erunt sicut potentes conculcantes caenum platearum... et proeliabuntur quia Jehovah cum illis, et pudefacient equitantes super equis" (x. 3-5):
per "domum Jehudae" significatur regnum caeleste Domini, seu caelum et ecclesia quae in amore in Dominum; de hoc dicitur quod erit "sicut equus gloriae in bello," per quem significatur intellectus Divini Veri pugnans contra mala et falsa, quae destruet; per "equum" significatur intellectus, per "gloriam" Divinum Verum, et per "bellum" pugna contra falsa et mala, et destructio eorum: per "angularem, clavum et arcum belli" quae ex Jehuda, significantur vera; per "angularem" verum tutans, per "clavum" verum firmans, et per "arcum belli" verum pugnans ex doctrina: per quod erunt "sicut potentes conculcantes caenum platearum," significatur potentia dissipandi et destruendi falsa; "caenum platearum" significat falsa: per quod "pudefacient equitantes super equis," significatur annihilatio ratiocinationum, argumentationum et confirmationum quae ex proprio intellectu: quod hoc fiet a Domino et non ab illis, intelligitur per "proeliabuntur quia Jehovah cum illis."

[29] Apud Hoscheam,
"Assur non servabit nos, super equo non equitabimus; non dicemus amplius, Deus noster, Operi manuum nostrarum" (xiv. 4 (B.A. 3)):
agitur etiam hic de intelligentia ex proprio, et quod illa non salvet; per "Aschurem" significatur rationale, hic quod ex proprio; per "equitare super equo" significatur ratiocinatio ex proprio intellectus; et per "opus manuum" significatur ipsum proprium.

[30] Apud Ezechielem,
"Scortata est Ohola..., et dilexit amasios suos, Assyrios propinquos, vestitos hyacintho,... equites equitantes equis" (xxiii. 5, 6, 12, 23):
"Ohola," quae ibi est Samaria, significat ecclesiam ubi falsificata sunt vera; "scortationes" ejus, de quibus in eo capite, significant falsificationes; per "Assyrios" significantur ratiocinia per quae; et quia per "equitare equis significatur ratiocinari ex falsis, quae ex propria intelligentia, ideo dicitur "dilexit Assyrios, equites equitantes equis;" per "hyacinthum" quo vestiti significatur falsum apparens sicut verum, quod fit imprimis per applicationem sensus litterae Verbi ad principia falsi.

[31] Apud Jeremiam,
"A Dane auditus est rhonchus equorum ejus, a voce hinnituum robustorum ejus contremuit tota terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus, (urbem) et habitantes in ea" (viii. 16)
quid per "Danem" intelligitur, supra in hoc articulo dictum est, quod nempe verum in suo ultimo; hoc verum in ecclesia est quod continetur in sensu litterae Verbi; qui in hoc solo manent, et non id legunt ex doctrina genuini veri, quae ducat et illustret, in omnis generis errores auferri possunt; hi qui auferuntur in errores seu falsa, intelliguntur hic per "Danem," confirmatio falsorum inde per "rhonchum equorum ejus," et falsificationes veri per "vocem hinnituum robustorum ejus;" "robusti" dicuntur ex fiducia, quia ex sensu litterae Verbi, quod falsum sit verum: quod inde ecclesia quoad ejus vera et bona vastetur, significatur per "contremuit tota terra, et venerunt et consumpserunt terram et plenitudinem ejus et habitantes in ea;" "terra" est ecclesia, "plenitudo ejus" sunt vera, et "habitantes in ea" sunt bona.

[32] Apud Esaiam,
Sustulit signum gentibus e longinquo, et sibilavit illi ab extremitate terrae, et ecce cito velox adveniet... cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi, ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, et rotae ejus sicut procella" (v. 26, 28):
etiam hic agitur de illis qui in ultimis sunt quoad intellectum veri et quoad perceptionem boni; ultima illa vocantur sensualia, quae sunt ultima naturalis hominis (de quibus videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. {1}: ex illis separatis a spirituali homine scaturiunt omnia mala et falsa quae in ecclesia et in ejus doctrina; mala inde significantur per "gentes quae venient e longinquo," et falsa per illum qui "venit ab extremitate terrae;" "longinquum" et "extremitas terrae" significant illa quae remota sunt a veris et bonis ecclesiae: per "tela quae acuta," et per "arcus qui tensi," significantur falsa doctrinae parata ad destruendum vera; et per "ungulas equorum quae sicut rupes reputantur," et per "rotas ejus quae sicut procella," significantur ultima veri qualia sunt quae in sensu litterae Verbi, ac argumentationes et confirmationes falsi per illa;" "ungulae equorum" sunt ultima intellectus, hic intellectus perversi, quia separati ab intellectu spiritualis hominis, quae quia ex sensu litterae Verbi sunt, dicitur "quae sicut rupes reputantur;" ac "rotae" sunt argumentationes et confirmationes per illa, quae quia validae apparent, dicitur "quae sicut procella."

[33] In Libro Judicum,
"Cor meum ad legislatores Israelis,... qui equitatis super asinabus albis, et sedetis super {2}middin, et qui ambulatis super via, meditamini:... stellae de viis suis pugnarunt cum Sisera,... tunc contusae sunt plantae equorum, complosi plausus robustorum ejus" (v. 9, 10, 20, 22):
haec in Cantico Deborae et Baraki, in quo agitur de pugna veri contra falsum, et de illius victoria; per "legislatores Israelis" significantur vera ecclesiae; per "equitare super asinabus albis et sedere super {2}middin," significatur perceptio boni ac intellectus veri ("asinae albae" significant rationale quoad bonum, et "{2}middin" rationale quoad verum); et "ambulare super via et meditari," significant vitam veri; "stellae de viis suis pugnarunt cum Sisera," significant cognitiones veri, et pugnam ex illis contra falsa mali; "plantae equorum quae contusae," et "plausus equorum qui complosi," significant falsa quae ex ultimo naturali seu sensuali, et argumentationes inde, quod destructa.

[34] Apud Amos,
"Num current in petra equi? num arabit bobus? quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium" (vi. 12):
"Num current in petra equi?" significat num aliquis intellectus veri; "num arabit bobus?" significat num aliqua perceptio boni: quod haec significentur, patet, nam sequitur, "quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium;" "convertere in fel judicium" significat in falsum vertere verum, et "convertere fructum justitiae in absinthium" significat bonum in malum.

[35] Apud Davidem,
"Posuisti oppressionem super lumbos nostros, equitare fecisti hominem in capite nostro; introivimus in ignem et aquas; eduxisti tamen nos in latitudinem" (Ps. lxvi. 11, 12):
describitur ita captivitas spiritualis, et inde liberatio; captivitas spiritualis est quando mens occluditur ne percipiat bonum et intelligat verum, liberatio ab illa est quando mens aperitur; per "oppressionem super lumbos" significatur quod nulla perceptio boni amoris, "lumbi" enim et "femora" significant bonum amoris: per "equitare facere hominem in capite nostro" significatur quod nullus intellectus veri; per "hominem" hic significatur intelligentia ex proprio, quae nulla intelligentia est, et simile per "caput:" quia haec significantur, ideo dicitur, "intravimus in ignem et aquas;" "in ignem" est in mala quae ex amore sui, et "in aquas" est in falsa: liberatio inde intelligitur per "eduxisti tamen nos in latitudinem;" "latitudo" significat verum, ut supra.

[36] Apud |Esaiam,|
"Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et super equis innituntur, et confidunt super curru sed non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam ({3}non) quaerunt;... nam Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus" (xxxi. 1, 3):
per "Aegyptum" in Verbo significatur scientificum quod in naturali homine, et inde quoque naturalis homo; et quia naturalis homo cum scientifico quod in illo non habet aliquem intellectum, sed modo cogitationem ex memoria, quae est species imaginationis ex objectis visus et auditus, quae quia est infra spiritualem, in quo tamen resident omnia bona et vera caeli et ecclesiae, inde per "Aegyptum" in plerisque locis significatur scientificum falsum; nam cum spiritualis homo non influit, vertuntur scientifica naturalis hominis in mere falsa, et cogitationes ejus in confirmationes falsi et in ratiocinationes ex illis contra vera: inde constare potest quid per "equos Aegypti" et per "currus" ejus significatur, nempe quod per "equos" scientifica falsa, et per "currus" doctrinalia ex quibus ratiocinationes contra vera; qui itaque tales sunt, non quaerunt aliunde vera quam ex se; proprium enim cujusvis in naturali homine residet, et non proprium in spirituali; quapropter pro veris arripiunt falsa et pro bonis mala, et haec dicunt bona et illa dicunt vera, ac sibi, quia suo proprio, fidunt: haec significantur per "Vae descendentibus in Aegyptum, et super equis innituntur, et confidunt super curru quod multus, et super equitibus quod validi valde;" "equi ibi sunt scientifica falsa, et "currus" sunt doctrinalia inde, ac "equites" sunt ratiocinationes ex illis contra vera: quare etiam dicitur, "Aegyptus est homo et non Deus, et equi ejus sunt caro et non spiritus," per quod significatur quod mere naturale et non spirituale eis insit, inde nec aliquid vitae; "homo" significat naturalem hominem, et "caro" proprium ejus, "Deus" et "spiritus" significant Divinum spiritualem {4}hominem et inde vitam; et quoniam illi sibi confidunt, et non Domino, dicitur "Non respiciunt ad Sanctum Israelis, et Jehovam ({3}non) quaerunt.

[37] Ex his nunc videri potest quid significatur per "equos, currus et exercitus Pharaonis," apud Mosen,
"Gloriosus reddar in Pharaone et in exercitu ejus,... et in equitibus ejus... Et persecuti sunt Aegyptii" filios Israelis, "et venerunt post illos equi Pharaonis, currus ejus, et equites ejus, in medium maris;... et Jehovah... removit rotam curruum ejus, ut ducerent cum difficultate ... et cum Moses extendit manum super mare reversae sunt aquae, et operuerunt currus et equites cum universo exercitu Pharaonis" (Exod. xiv. 17, 18, 23, 25, {5}27,28);
et apud eundem,
"Cecinit Moses et filii Israelis canticum hoc Jehovae;... Cantando cantabo Jehovae, quia exaltando exaltavit Se, equum et equitem ejus projecit in mare,... et currus et exercitum ejus" (Exod. xv. 1, 4, 19, 21):
quid per "equos et currus Pharaonis seu Aegypti" significatur, supra dictum est; per "exercitum" ejus significantur omnia falsa in genere et in specie; et per "mare" significatur damnatio et infernum, ubi omnes sunt in proprio, quia in naturali homine separato a spirituali, et inde in omnis generis malis et falsis. Simile per "equos Aegypti" significatur in his, apud Mosen,
"Si {6}dixeris, Ponam super me regem ponendo {7}pones super te regem quem elegerit Jehovah Deus tuus...; modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos" (Deut. xvii. 14-16):
haec dicta sunt de rege, quia per reges repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum, et per "reges" inde significantur vera ex bono a Domino (videatur supra, n. 31); et quia vera ex bono resident in spirituali homine, ut supra dictum est, et scientifica quae sunt naturalis hominis ei inservient sicut servi suo {8}domino, inde dicitur, "modo non multiplicet sibi equos, nec reducat populum in Aegyptum ut multiplicet equos," per quae significatur, modo ne a spirituali homine fiat naturalis, et semet ipsum ducat, et suo proprio fidat et non Domino; ita ne vera quae spiritualis hominis serviant naturali, et non scientifica quae naturalis hominis spirituali, hoc enim secundum ordinem est, illud autem contra ordinem. Similia per "equos Aegypti" significantur alibi in Verbo (Ut Jerem. xlvi. 4, 9: Ezech. xvii. 15; cap. xxiii. 20).

AE n. 356

Apocalypsis Explicata n. 356

356. "`Et sedens super illo habens arcum." - Quod significet inde doctrinam charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa, constat ex significatione "sedentis super equo albo," quod sit Verbum (de qua mox supra); et ex significatione "arcus," quod sit doctrina charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa. Quod per "arcum" significetur doctrina illa, videbitur in sequentibus; hic primum dicetur aliquid de Doctrina:-
(i.) Quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina.
(ii.) Quod nemo possit pugnare contra mala et falsa, et dissipare illa, absque doctrina ex Verbo.
(iii.) Quod nemo possit absque doctrina ex Verbo intra ecclesiam, ubi Verbum est, fieri spiritualis.
(iv.) Quod doctrina non possit aliundae comparari quam ex Verbo, et non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino.
(v.) Quod omnia doctrinae confirmanda sint per sensum litterae Verbi.
Quod primum attinet, nempe, Quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina, constare potest ex eo, quod sensus litterae ejus sit ex meris correspondentiis, quae in se continent spiritualia, ita ex talibus quae sunt in mundo et ejus natura. Inde est quod sensus litterae sit naturalis et non spiritualis, accommodatus tamen captui simplicium, qui ideas suas non supra talia quae vident ante oculos, elevant. Inde est quod talia etiam contineat quae non apparent spiritualia, tametsi totum Verbum intus in se est pure spirituale, quia est Divinum; quapropter plura in sensu litterae sunt quae non inservire possunt pro aliqua doctrina ecclesiae hodie, et plura quae applicari possunt variis et diversis principiis, unde haereses; sed usque plura intermixta sunt ex quibus colligi et formari potest doctrina, imprimis doctrina vitae, quae est doctrina charitatis et inde fidei. At qui legit Verbum ex doctrina, is videt ibi omnia quae confirmant, et quoque plura quae latent coram oculis aliorum; nec patitur se abstrahi in aliena ab illis ibi quae non apparent concordare, et quae non intelligit, nam ei in claro sunt omnia doctrinae quae ibi videt, et reliqua ei sunt in obscuro: quapropter est doctrina, quae consistit ex genuinis veris, legentibus Verbum sicut lucerna; et vicissim est Verbum illis qui absque doctrina id legunt, sicut candelabrum absque lumine positum in obscuro loco, per quod ibi nihil videri, sciri, inquiri et inveniri potest, quod saluti conducit, praeter quod abduci possint in quoscunque errores, in quos mens ex aliquo amore inclinat, aut ex aliquo principio trahitur. Inde constare potest quod nemo possit intelligere Verbum absque doctrina.

[2] Secundo, Quod nemo possit pugnare contra mala et falsa, et dissipare illa, absque doctrina ex Verbo, constare potest ex eo, quod ex doctrina videri possint vera in sua luce et in suo ordine, non autem ex Verbo absque doctrina, quod patet ex mox antecedentibus; et si non possunt videri vera, nec possunt videri falsa et mala, sunt enim haec opposita illis: et tamen omnis pugna contra mala et falsa est ex veris, hoc est per vera a Domino; quapropter qui legit Verbum absque doctrina, facile pugnare potest pro falso contra verum et pro malo contra bonum, confirmando illa per sinistram interpretationem et applicationem sensus litterae Verbi; inde sequitur quod homo non reformetur, reformatur enim per dissipationem malorum et inde falsorum per vera applicata vitae. Hoc nunc est quod intelligitur per quod "visus equus albus, et sedens super illo habens arcum," per "equum album" enim significatur intellectus veri ex Verbo, et per "arcum" significatur doctrina charitatis et inde fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, ac dissipantur illa.

[3] Tertio, Quod nemo possit absque doctrina e Verbo intra ecclesiam, ubi Verbum est, fieri spiritualis, constare potest ex illis quae nunc dicta sunt, quod nempe Verbum absque doctrina non intelligatur, et quod absque doctrina ex Verbo non possit pugnari contra mala et falsa; homo enim spiritualis fit per vitam secundum Divina Vera, quae non scit absque doctrina, et per remotionem malorum et falsorum, quae nec fit absque doctrina, ut supra dictum est; et absque duabus illis homo non reformatur, ita non fit spiritualis, sed manet naturalis, et confirmat vitam suam naturalem per sensum litterae Verbi, qui est naturalis, sinistre interpretando et applicando illum. Intra ecclesiam, ubi Verbum, dicitur, quia illi qui extra ecclesiam sunt non habent Verbum, et inde nihil sciunt de Domino, et nemo spiritualis fit nisi a Domino; sed usque omnes illi qui Deum agnoscunt et colunt sub forma Humana, et vivunt in charitate secundum religiosum concordans cum Verbo, ad spiritualem vitam recipiendam praeparantur a Domino, quam etiam recipiunt in altera vita (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 318-328; et supra, n. 107, 195(a)). Homo spiritualis fit per regenerationem; et regeneratio fit per "aquam et spiritum," hoc est, per vera et per vitam secundum illa (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 173-186: quod Baptismus in Christiano orbe sit in signum et in memoriale ejus, n. 202-209 ibi).

[4] Quarto, Quod doctrina non aliunde possit comparari quam ex Verbo, et quod non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino, constare potest ex eo, quod Verbum sit ipsum Divinum Verum, et tale ut in illo sit Dominus; est enim Dominus in suo Divino Vero quod procedit ab Ipso: quare qui aliunde faciunt doctrinam quam ex Verbo, non faciunt ex Divino Vero, nec ex Domino. Praeterea in singulis Verbi est sensus spiritualis, in quo sensu sunt angeli caeli; inde est per Verbum conjunctio caeli cum ecclesia; quare qui aliunde faciunt doctrinam quam ex Verbo, non faciunt illam in conjunctione cum caelo, unde tamen illustratio ; (quod Conjunctio Caeli cum Homine sit per verbum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310;) inde patet quod doctrina non aliunde comparanda sit quam ex Verbo, et quod non ab aliis quam qui in illustratione sunt a Domino. In illustratione sunt a Domino, qui amant vera quia vera sunt; hi, quia faciunt illa, in Domino sunt et Dominus in illis.

[5] Quinto, Quod omnia doctrinae confirmanda sint per sensum litterae Verbi, constare potest ex eo, quod Divinum Verum in sensu litterae sit in suo pleno; est enim ille sensus ultimus, et in illo est sensus spiritualis; quare cum doctrina inde confirmata est, est doctrina ecclesiae etiam doctrina caeli, et conjunctio est per correspondentias. Hoc illustretur per hoc solum: quando homo aliquod verum cogitat, et id per sensum litterae confirmat, quod id percipiatur in caelo; non autem si non confirmat: est enim sensus litterae basis in quam ideae spirituales, quae sunt angelis, desinunt, paene sicut voces sunt basis in quas sensus cogitationis cadit et communicatur alteri: quod ita sit, per multam experientiam e mundo spirituali confirmari potest; sed non hujus loci est illam hic adducere.

AE n. 357

Apocalypsis Explicata n. 357

357. Quod "arcus" significet doctrinam pugnantem, seu doctrinam ex qua pugnatur contra mala et falsa, et quod "sagittae," "jacula" et "tela" significent vera doctrinae quae pugnant, constare potest a sequentibus his locis: - Apud Sachariam,
"Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli, contra loquetur pacem gentibus... Revertimini ad munimentum, vincti spei,... et tendam Mihi Jehudam, et arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion,... nam Jehovah super iis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, et incedet in procellis meridiei" (ix. 10, 12-14):
agitur ibi de vastatione Ecclesiae Judaicae et de instauratione Ecclesiae apud Gentes: vastatio Ecclesiae Judaicae describitur per "Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur arcus belli," per quae significatur quod non verum in doctrina amplius, nec intellectus veri, et inde non pugna et resistentia contra falsum; per "currum" significatur doctrina veri, per "equum" intellectus ejus, per "arcum belli" pugna contra falsum ex doctrina ("arcus belli" dicitur quia intelligitur doctrina pugnans), per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri, et per "Hierosolymam" quoad doctrinam: et instauratio Ecclesiae apud Gentes describitur per haec, "Contra loquetur pacem gentibus; revertimini ad munimentum, vincti spei, et tendam Mihi Jehudam, et arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion," per quae significatur quod ecclesia instauranda sit apud illos qui in bono amoris in Dominum sunt, et inde in veris; per "pacem" significatur id bonum, per "Jehudam" illi qui in illo bono sunt, et per "Ephraimum" illi qui inde in intellectu veri; quare dicitur de Ephraimo quod "arcu implebit illum," hoc est, doctrina veri: illustratio illorum in veris describitur per haec, "Exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih buccina clanget, ac incedet in procellis meridiei;" "telum" quod "sicut fulgur exibit" significat verum illustratum, ita verum ex bono amoris; "buccina clanget" significat perceptionem boni manifestam; et "procellae meridiei" significant intellectum veri manifestum; "meridies" est lux veri: agitur ibi de Domino, ita quod illa a Domino.

[2] Apud Mosen,
"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem; filiae, incedit super murum; exacerbabunt eum, et jaculabuntur, et odio habebunt eum sagittarii; et sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi; inde Pastor Lapis Israelis" (Gen. xlix. 22-25):
per "Josephum" in supremo sensu significatur Dominus quoad regnum spirituale. Sunt duo regna caeli; unum vocatur regnum caeleste, et alterum regnum Spirituale; regnum caeleste describitur in prophetico illo de Jehuda, et regnum Spirituale in hoc de Josepho. Illi qui in regno caelesti Domini sunt, in bono amoris in Ipsum sunt, quod vocatur bonum caeleste; et illi qui (in) regno spirituali Domini sunt, in bono amoris erga proximum sunt, et inde in veris; et quia a Domino per regnum spirituale procedunt omnia vera, inde est quod Josephus dicatur "filius fecundae, filius fecundae juxta fontem;" per "fecundam" significatur bonum spirituale, quod est bonum charitatis, per "filium" significatur verum ex illo bono, et per "fontem" significatur Verbum: pugna contra mala et falsa describitur per quod "filiae exacerbabunt eum, et jaculabuntur, et odio habebunt eum sagittarii; "filiae" significant illos qui in malis sunt et per falsa destruere volunt bona, illi qui per mala aggrediuntur significantur per "jaculabuntur," et qui per falsa mali per "sagittarios qui odio habebunt eum:" victoria super eos a Domino, describitur per haec, "Et sedebit in firmo arcus sui, et roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde Pastor Lapis Israelis," per "sedere in firmo arcus" significatur in doctrina genuini veri, et per "roborabuntur brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi" significatur potentia illis a Domino; "brachia manuum" sunt potentia, et "fortis Jacobi" est Dominus; qui etiam "Pastor Lapis Israelis" vocatur ex doctrina charitatis et inde fidei quae ab Ipso. (Quod "Josephus" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum spirituale, et in sensu interno regnum spirituale Ipsius, videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417; at quid praeterea, n. 4286, 4592, 4963, 5086, 5087, 5106, 5249, 5307, 5869, 5877, 6224, 6526.)

[3] In Libro Secundo Samuelis,
"Lamentatus est David... super Saule et super Jonathane filio ejus, et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum" (i. 17, 18):
agitur in lamentatione illa de pugna veri ex bono contra falsum ex malo; per "Saulem" enim ut regem ibi significatur verum ex bono, nam id verum in Verbo intelligitur per "regem" (videatur supra, n. 31), et per "Jonathanem" ut filium regis significatur verum doctrinae; quare inscripsit lamentationem, "Ad docendum filios Jehudae arcum," per quod significatur ad docendum illos doctrinam veri quod ex bono. Pugna illius veri contra falsa et mala describitur in lamentatione illa per haec verba,
"Sine sanguine confossorum, sine adipe fortium, arcus Jonathanis non recessit retrorsum, et gladius Saulis non rediit inaniter" (vers. 22, ibi):
"sanguis confossorum" significat falsa victa et dissipata," adeps fortium significat mala similiter; quod haec victa et dissipata sint per doctrinam veri quod ex bono, significatur per quod "arcus Jonathanis non recessit retrorsum, et gladius Saulis non rediit inaniter;" "arcus Jonathanis" est doctrina, et "gladius Saulis" est verum ex bono.

[4] Apud Davidem,
"Deus... docet manus meas bellum, et ponit arcum aeneum brachiis meis" (Ps. xviii. (33,) 35 (B.A. 32, 34):
per "bellum" ibi Significatur bellum in Spirituali sensu, quod est contra mala et falsa; hoc bellum "docet Deus:" et per "arcum aeneum" significatur doctrina charitatis; hanc "Deus ponit brachiis," hoc est, dat ut valeat.

[5] Apud Esaiam,
"Quis excitavit ab oriente, quem in justitia vocavit ad sequelam sui,dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit, dedit sicut pulverem gladio suo, et sicut stipulam impulsam arcu suo?" (xli. 2:)
haec de Domino, et de Ipsius dominio super mala et falsa, dicta sunt; per "gentes" quas dedit coram Ipso significantur mala, et per "reges" quibus dominari fecit significantur falsa; quod haec et illa per Divinum suum Verum et per doctrinam inde sicut nihili dissipet, significatur per "Dedit sicut pulverem gladio suo, et sicut stipulam impulsam arcu suo;" "gladius suus" est Divinum Verum, et "arcus suus" est Doctrina; quod mala et falsa dispergantur sicut nihili, significatur per "sicut pulverem, et sicut stipulam impulsam:" dicitur quod mala et falsa ita dispergantur, ac intelligitur quod ita illi qui in malis et inde falsis sunt in altera vita.

[6] Apud Sachariam,
"Visitabit Jehovah (Zebaoth) gregem suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli" (x. 3, 4):
hoc explicatum videatur in articulo mox praecedente, ubi agitur de significatione "equi;" per "arcum belli" significatur verum pugnans ex doctrina.

[7] Apud Habakuk,
"Num fluviis succensuit Jehovah? num contra fluvios ira tua? num contra mare excandescentia tua? quod equites super equis tuis, currus tui salus, denudatione denudabitur arcus tuus" (iii. 8, 9):
etiam hoc explicatum est in articulo praecedente; per "denudabitur arcus tuus' significatur quod aperietur doctrina veri.

[8] Apud Esaiam,
"Coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso; et propter gravitatem ... consumetur omnis gloria Kedaris,et reliquiae numeri arcus fortium filiorum Kedaris paucae erunt" (xxi. 15-17):
agitur ibi in sensu spirituali de cognitionibus boni, quod periturae sint, et quod paucae remansurae; per "Kedarem" seu Arabiam significantur illi qui in cognitionibus boni sunt, et abstracte ipsae illae cognitiones; quod cognitiones veri periturae per falsa et per doctrinam falSi, significatur per quod "coram gladiis vagabuntur, coram gladio extenso et coram arcu tenso;" "gladius" est falsum pugnans et destruens, et "arcus" est doctrina falsi: quod cognitiones boni periturae sint, significatur per haec, "propter gravitatem belli... consumetur omnis gloria Kedaris;" "gravitas belli" est impugnatio, et "consumetur omnis gloria Kedaris" est vastatio: et quod paucae cognitiones remansurae sint, describitur per quod "reliquiae numeri arcus fortium filiorum Kedaris paucae erunt;" "arcus fortium" est doctrina veri ex cognitionibus quae valent contra falsa.

[9] Apud eundem,
"Posuit os meum sicut gladium acutum,... et posuit Me in telum expurgatum, in pharetra sua occultavit Me" ({1}xlix. 2):
agitur etiam ibi de Domino; et per "gladium acutum" significatur verum dispergens falsum, per "telum expurgatum" significatur verum dispergens malum, et per "pharetram" significatur Verbum; inde patet quid significatur per "posuit os meum sicut gladium acutum,... et posuit Me in telum expurgatum, et in pharetra sua occultavit Me," quod nempe in Ipso et ex Ipso sit Divinum Verum per quod disperguntur falsa et mala, et quod in Ipso et ex Ipso sit Verbum ubi et unde illa vera.

[10] Apud Davidem,
"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus Ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii pueritiae: beatus vir qui implevit pharetram suam ex illis, non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Ps. cxxvii. 3-5):
per "filios" qui hereditas Jehovae significantur vera per quae intelligentia; per "fructus ventris" qui merces significantur bona per quae felicitas; per "filios pueritiae" qui sicut tela in manu potentis significantur vera boni innocentiae: quia illis veris non aliquod malum et falsum resistere potest, ideo dicitur quod "sint sicut tela in manu potentis:" bonum innocentiae est bonum amoris in Dominum; quia illa vera talis potentiae sunt, ideo dicitur, "Beatus vir qui implevit pharetram ex illis;" per "pharetram" hic simile significatur quod per "arcum," nempe doctrina ex Verbo; "non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta," significat quod nihil timoris erit pro malis ex infernis; "hostes" sunt mala, et "porta" est infernum (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 428, 429, 583-585).

[11] Apud eundem,
"Filii Ephraimi, qui armati, jaculatores arcus, averterunt se in die proelii; non servarunt foedus Dei" (Ps. lxxviii. 9(, 10)):
per "Ephraimum" hic ut supra significatur intellectus veri, et per "filios" ejus ipsa vera; quare etiam vocantur "jaculatores arcus," hoc est, pugnatores contra mala et falsa: hic quod non illis restiterint, quia non conjuncti Domino, significatur per quod "averterint se in die proelii, quia non servarunt foedus Dei;" "foedus" est conjunctio, et "non servare illud" est non vivere secundum vera et bona quae conjungunt.

[12] Ex allatis locis constare potest quod per "arcum," significetur doctrina veri pugnans contra falsa et mala ac dissipans illa; quod id per "arcum" significetur, constare adhuc potest ex sensu opposito ejus, in quo "arcus" significat doctrinam falsi pugnantem contra vera et bona ac destruentem illa, et per "tela" ac "sagittas" ipsa falsa ejus: in hoc sensu dicitur "arcus" in sequentibus his locis: - Apud Davidem,
"Ecce impii tendunt arcum, praeparant telum suum super nervo ad jaculandum in tenebris rectos corde" (Ps. xi. 2):
quod "impii tendant arcum," significat quod effingant doctrinam; quod "praeparent telum super nervo," significat quod inapplicent ei falsa apparentia sicut vera; "ad jaculandum in tenebris rectos corde," significat ad fallendum illos qui in veris ex bono sunt: "arcus" ibi est doctrina falsi, "telum" est ipsum falsum, "jaculari" est fallere, ac "tenebrae" sunt apparentiae; ratiocinantur enim ex apparentiis in mundo et ex fallaciis, applicando etiam sensum litterae Verbi.

[13] Apud eundem,
"Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum ad dejiciendum miserum et egenum:... gladius eorum intrabit in cor eorum, et arcus eorum frangentur" (Ps. xxxvii. 14, 15):
per "gladium" significatur falsum pugnans contra verum, et per "arcum" significatur doctrina falsi; "ad dejiciendum miserum et egenum" significat ad pervertendum illos qui in ignorantia veri et boni sunt; "gladius eorum intrabit in cor eorum" significat quod perituri sint ex suo falso; et "arcus eorum frangentur significat quod doctrina falsi eorum dissipabitur, quod etiam fit post exceSsum eorum e mundo; tunc falsa perdunt eos, et doctrina quantum ad vera applicata falsis dissipatur.

[14] Apud eundem,
"Qui acuunt sicut gladium linguam suam, tendunt telum suum verbo amaro, ut jaculentur in latibulis {2}integrum" (Ps. lxiv. 4, 5 (B.A. 3, 4)):
quia "gladius" significat falsum pugnans contra verum, ideo dicitur, "Acuunt sicut gladium linguam suam;" et quia "telum" significat falsum doctrinae, ideo dicitur "tendunt telum suum verbo amaro;" "jaculari in latibulis integrum" simile significat quod supra "jaculari in tenebris rectos corde," nempe fallere illos qui in veris ex bono sunt.

[15] Apud Jeremiam,
"Omnes moechantes, conventus perfidorum, qui tendunt linguam suam,arcus eorum mendacium, neque in veritatem praevaluerunt in terra, quia a malo in malum exeunt, nec Me noverunt" (ix. 1, 2 (B.A. 2, 3)):
per "moechantes, conventum perfidorum," intelliguntur qui falsificant cognitiones veri et boni; "moechantes" sunt qui falsificant cognitiones veri, et "perfidi" qui cognitiones boni; de his dicitur quod "tendant linguam," et quod "arcus eorum mendacium;" "arcus" est doctrina unde principia falsi, et "mendacium" est falsum; et inde quoque dicitur, "non in veritatem praevaluerunt in terra," hoc est, in ecclesia ubi genuina vera: quod tales sint qui in vita mali sunt, et non agnoscunt Dominum, significatur per "quia a malo in malum exeunt, nec Me noverunt."

[16] Apud Jeremiam,
"Ecce Ego... ascendere faciens contra Babelem congregationem gentium magnarum e terra septentrionis;... tela ejus sicut fortis, non revertetur ullum vanum... disponite contra Babelem circumcirca, omnes tendentes arcum, jaculamini contra eam, nec parcite telis:... audiri facite contra Babelem jaculatores, omnes tendentes arcum castrametamini contra eam circumcirca, ne sit illi evasio" (l. 9, 14, 29, 42; cap. li. 3):
per haec describitur totalis devastatio veri apud illos qui per "Babelem" intelliguntur, qui sunt qui Divinam potestatem sibi arrogant, et quidem Dominum agnoscunt sed deprivant Illum omni potentia salvandi, et qui inde profanant Divina vera; et quia quam maxime providetur a Domino ne genuina vera profanentur, ideo illa prorsus iis auferuntur, et loco eorum imbuuntur meris falsis: per "congregationem gentium magnarum e terra septentrionis" significantur dira mala assurgentia ex inferno; "gentes magnae" sunt dira mala, et "terra septentrionis" est infernum ubi nihil nisi falsum: per "tela ejus sicut fortis, non revertetur ullum vanum," significatur quod inde imbuentur meris falsis; per "disponite contra Babelem circumcirca, omnes tendentes arcum, jaculamini contra eam, nec parcite telis," significatur quod similiter quoad omnia doctrinalia; totalis devastatio veri apud illos, significatur per "omnes tendentes arcum, castrametamini contra eam circumcirca, ne sit illi evasio."

[17] Apud Esaiam,
"Ego excitans contra eos Medum, qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur, quorum arcus juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur;... sic erit Babel,... sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha" (xiii. 17-19):
etiam haec de Babele, et de devastatione omnium ecclesiae apud illos qui per "Babelem" intelliguntur, de quibus mox supra: per "Medum" significantur qui nihili faciunt vera et bona caeli et ecclesiae; quare de illis dicitur, "qui argentum non aestimabunt, et auro non delectabuntur;" "argentum" significat verum, et "aurum" bonum, utrumque ecclesiae: per "illorum arcus qui juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur," significantur doctrinalia quae destruent omne verum et omne bonum inde; "juvenes" significant vera, et "fructus ventris" bona: et quia omne malum illis est ex amore sui, et omne falsum est ex illo malo,. et quia id malum et inde id falsum est damnatum ad infernum, ideo dicitur, "sic erit Babel, sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha;" "eversio Dei" significat damnationem ad infernum, ac "Sodoma et Gomorrha" significant mala ex amore sui et inde falsa (quod haec per "Sodomam et Gomorrham" significantur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. {3}2220, 2246, 2322).

[18] Apud eundem,
"In die illo omnis locus in quo fuerunt mille vites pro mille argenti erit in senticetum et vepretum: cum telo et cum arcu veniet eo, quia senticetum et vepretum tota terra" (vii. 23, 24):
ecclesia vastata quoad omne verum et bonum ita describitur: ecclesia qualis fuerat prius, quod nempe ibi genuina vera, quae sunt vera ex bono, fuerint in abundantia, per quod "ubi fuerunt mille vites pro mille argenti;" "mille vites" sunt vera ex bono in abundantia, "mille argenti" sunt aestimatissima quia sunt genuina ("argentum" est verum, et "mille" sunt multa, ita in abundantia): qualis autem facta est ecclesia cum vastata quoad omne verum et bonum, describitur per haec, "cum telo et cum arcu veniet eo, quia senticetum et vepretum tota terra;" "telum" est falsum destruens verum, et "arcus" est doctrina falsi; "senticetum" significat falsum ex malo, et "vepretum" malum ex falso, "terra" est ecclesia.

[19] Apud Jeremiam,
"Ecce populus Veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a lateribus terrae; arcum et hastam prehendunt, crudelis illa, non miserantur; vox eorum sicut mare resonat, et super equis equitant; paratus ut vir ad bellum, contra te, filia Zionis" (vi. 22, 23):
describitur etiam hic devastatio ecclesiae per falsa mali; quid significat "populus e terra septentrionis," et "gens magna a lateribus terrae," tum quid significat quod "vox eorum sicut mare resonet, et quod "super equis equitent" explicatum est in mox praecedente articulo; quod "arcum et hastam prehendant" significat ({4}quod pugnent ex doctrinali falso; "arcus" significat) falsum doctrinae destruens verum, et "hasta" falsum mali destruens bonum, "filia Zionis" est ecclesia.

[20] Apud eundem,
"Vastitas tota terra" prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs; intrarunt nubes, in petras ascenderunt, tota urbs deserta, nec habitans in ea" (iv. 27, 29):
etiam hoc explicatum videatur in mox praecedente articulo; "vox equitis et sagittariorum" significat ratiocinationes ex falsis et impugnationes veri, "sagittarii" seu arcum tenentes sunt qui impugnant vera ex falsis doctrinae: inde dicitur "fugit tota urbs," et "tota urbs deserta;" "urbs" significat doctrinam ecclesiae.

[21] Apud Esaiam,
Jehovah "sustulit signum gentibus e longinquo et ecce cito velox veniet {5}cujus tela acuta, et omnes arcus ejus tensi; ungulae equorum ejus sicut rupes reputantur, et rotae ejus sicut procella" (v. 26, 28):
per "tela ejus acuta," et per "arcus ejus tensos" significantur falsa doctrinae parata ad destruendum vera: quid significatur per "gentes e longinquo," per "ungulas equorum" quae sicut rupes reputantur, et per "rotas" quae sicut procella, videatur in mox superiori articulo, ubi explicata sunt.

[22] Apud Amos,
"Non tenens arcum consistet, neque celer pedibus suis eripiet se, neque equitans equo eripiet animam suam, sed fortis corde suo inter heroes fugiet nudus in die illo" (ii. 14-16):
hic describitur propria intelligentia, et inde fiducia ex eo quod possit ratiocinari ex falsis contra vera; per "tenens arcum non consistet, et celer pedibus non eripiet se," significatur quod qui scit alacriter et solerter ratiocinari ex doctrina et ex memoria quae naturalis hominis, nihil possit consulere saluti suae, et consistere die judicii; simile significatur per "equitans equo non eripiet animam suam;" per "fortem corde qui fugiet (nudus) in die illo," significatur quod qui fidet sibi ex eo quod ratiocinari possit ex falsis, deprivatus erit omni vero tunc; per "fortem corde" intelligitur qui sibi ex eo fidet, et per "nudum" significatur deprivatus omni vero.

[23] Apud Davidem,
"Deus Judex justus, Deus irascens tota die; si non reversus fuerit" malus, "gladium suum acuit, arcum suum tetendit, et direxit eum, et praeparavit sibi vasa mortis, tela sua ardentia facit" (Ps. vii. 12-14 (B.A. 11-13)):
tribuitur hic Deo quod irascatur malo, quod gladium suum acuat, arcum suum tendat et dirigat, praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat, sed intelligitur in sensu spirituali quod homo ita faciat sibi; tribuuntur illa Deo in sensu litterae, quia is sensus est naturalis, et pro naturali homine, qui credit quod timendus sit Deus propterea, ac timor apud illum operatur quod amor postea cum fit spiritualis; inde patet quid hic per illa verba significatur, quod nempe malus irascatur Deo, gladium sibi acuat, arcum tendat et dirigat eum, praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat; per quod "acuat gladium" significatur quod comparet sibi falsum per quod pugnet contra vera; per quod "arcum tendat et dirigat eum," significatur quod ex falsis faciat sibi doctrinam contra vera; et per quod "praeparet vasa mortis, et tela sua ardentia faciat," significatur quod principia falsi sibi faciat ex amore infernali per quae destruat bonum et ejus vera.

[24] In Threnis,
Dominus "tetendit arcum suum sicut hostis, constitit dextra Ejus sicutinimicus, occidit omnia desiderabilia oculorum" (ii. 4):
hic quoque tribuuntur Domino similia ex simili causa de qua nunc supra; quod "tendat arcum suum sicut hostis, et consistat dextra Ejus sicut inimicus, significat quod homo malus id sibi iaciat, nempe quod defendat malum contra bonum et falsum contra verum ejus ex doctrina quam sibi finxit ex propria intelligentia et confirmavit per sensum litterae Verbi; nam in Threnis agitur de vastatione omnis boni et omnis veri apud gentem Judaicam propter applicationem sensus litterae Verbi ad favorem suorum amorum; "arcus" ibi est doctrina falsi inde, "hostis" est malum, et "inimicus" est falsum; quod inde perierit omnis intellectus veri et boni, significatur per quod "Dominus occiderit omnia desiderabilia oculorum;" "desiderabilia oculorum" sunt omnia quae sunt intelligentiae et sapientiae.

[25] Apud Mosen,
"Ignis accensus est in ira mea,... et comedet terram et proventum ejus,et inflammabit fundamenta montium; evacuabo super illis mala, sagittas meas consumam in iis" (Deutr. xxxii. 22, 23):
haec in Cantico Mosis, in quo agitur de gente Israelitica et Judaica, et describitur quales sunt corde suo, quod nempe apud illos nihil eccleSiae, quia mere falsum ex malo; per "terram et proventum ejus" quae comedentur, significatur ecclesia ac omne verum et bonum ejus, per "terram" ecclesia, et per "proventum" omne verum et bonum ejus; per "fundamenta montium" quae inflammabuntur, significantur vera super quibus fundantur bona amoris, in specie vera sensus litterae Verbi, quoniam illa sunt fundamenta; per "mala" quae super iis evacuabuntur, et per "sagittas" quae consumentur super iis, significatur quod imbuentur omnibus malis et falsis. (Qualis gens illa a principio fuerat, et quoque hodie est, videatur in Doctrina Jehovae Hierosolymae, n. 248.)

[26] In Libro Primo Samuelis,
"Arcus fortium fracti sunt; et qui impulsi erant robur circumcinxerunt" (ii.4):
propheticum Channae, matris Samuelis, in quo agitur de deprivatione veri apud illos qui ab ecclesia, quia in nulla affectione veri spirituali, ac de receptione et illustratione illorum qui extra ecclesiam quia in affectione veri spirituali; doctrinae falsorum quae illis qui ab ecclesia quod nihili sint, significatur per quod "arcus fortium fracti sint;" et receptio ac illustratio illorum qui extra ecclesiam, significatur per "qui impulsi erant robur circumcinxerunt;" "impulsi dicuntur qui a falsis ignorantiae pressi, et "robur" dicitur de potentia et abundantia veri ex bono.

[27] Apud Jeremiam,
"Ecce Ego frangens arcum Elami, principium potentiae ejus" (xlix. 35):
per "Elamum" intelligitur scientia quae naturalis hominis, et inde fiducia; per "arcum" ejus significatur scientia ex qua ut ex doctrina pugnat, et per "principium potentiae ejus" significatur fiducia; scientia enim nihili valet si non inservit rationali et spirituali homini. Quod per "Elamum" intelligatur scientia quae naturalis hominis, constare potest ex locis in Verbo ubi nominatur (Ut Genes. x. 22: Esai. xxi. 2: Jerem. xxv. 24-26; cap. xlix. 34-39; Ezech. xxii. 24, 25).

[28] Apud Davidem,
Jehovah "cessare facit bella usque ad extremitatem terrae, arcum frangit, et amputat hastam, currus comburit igne" (Ps. xlvi. 10 (B.A. 9)):
quia per "bella" significantur pugnae spirituales, quae hic sunt falsi contra verum et contra bonum quae ecclesiae, inde patet quid significatur per quod Jehovah "cessare faciet bella usque ad extremitatem terrae," nempe quod omnem pugnam et omne dissidium a primis ad ultima veri ecclesiae; "extremitas terrae" significat ultima ejus: quod non erit pugna doctrinae contra doctrinam, significatur per quod "franget arcum;" quod non erit pugna ex aliquo falso mali, significatur per quod "amputabit hastam;" et quod destruetur omne doctrinae falsi, per quod "currus comburet igne."

[29] Apud eundem,
"Est in Schalem tabernaculum" Jehovae, "et habitaculum Ipsius in Zione; ibi fregit nervos arcus, scutum et gladium et bellum" (Ps. lxxvi. 3, 4 (B.A. 2, 3)):
similiter hic de cessatione omnis pugnae et omnis discidii in regno Domini agitur; per "Schalem" ubi tabernaculum Jehovae, et per "Zionem" ubi habitaculum Ipsius, significatur regnum spirituale et regnum caeleste Ipsius, per "Schalem" regnum spirituale ubi genuinum verum, et per "Zionem" regnum caeleste ubi genuinum bonum; et per quod "franget nervos arcus, scutum, gladium et bellum," significatur dissipatio omnis pugnae falsorum doctrinae contra bonum et verum; "nervi arcus" sunt principalia doctrinae.

[30] Apud Hoscheam,
"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, et cum reptili terrae, et arcum et gladium et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure" (ii. 18):
agitur ibi de adventu Domini, et tunc de conjunctione Ipsius cum omnibus qui in veris ex bono sunt; per "foedus cum bestia agri, cum ave caelorum et cum reptili terrae," significatur conjunctio cum affectione boni eorum, cum affectione veri, et cum affectione cognitionum veri et boni quae ecclesiae; "bestia" enim "agri" significat affectionem boni, "avis caelorum" affectionem veri, et "reptile terrae" affectionem cognitionum veri et boni; quod non aliqua bestia ac avis ac reptile terrae hic intelligatur, nullus non videt; num aliquod foedus cum illis? Quod ex conjunctione cum Domino non aliqua pugna exstitura sit falsi contra verum, significatur per quod "Arcum et gladium et bellum frangam de terra;" "arcus" ibi est doctrina, "gladius" est falsum, et "bellum" est pugna.

[31] Apud Ezechielem,
"Hic dies de quo locutus sum; tunc exibunt habitatores urbium Israelis, et incendent comburentque arma, et scutum, et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus, et cum hasta, et accendent illis ignem septem annis" (xxxix. 8, 9):
agitur ibi de Gogo, per quem intelliguntur qui in externo cultu sunt et in nullo interno; hi quia contra affectionem veri spiritualem sunt, quae est amare vera quia vera sunt, et inde sunt in falsis quoad doctrinam et in malis quoad vitam, nemo enim reformari potest, hoc est, et a falsis et a malis abduci, nisi per vera; inde est quod dicatur quod "exibunt habitatores urbium Israelis, et comburent arma et scutum et clipeum cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta;" per "habitatores urbium Israelis" intelliguntur qui in affectione veri ex bono sunt, hoc est, in affectione veri spirituali et inde in doctrina genuini veri; per "comburere arma" significatur exstirpare falsa omnis generis; per "scutum" falsum destruens bonum; per "clipeum" falsum destruens verum; per "arcum cum telis" doctrina cum suis falsis; per "baculum manus" et "hastam" significatur potentia et confidentia propria, quales sunt illis qui in externo cultu ponunt omne ecclesiae et inde salutis; quod "accendent illis ignem septem annis significat quod falSa et mala illa prorsus exstinguentur; "septem anni" significant omnia, plenum et prorsus (videatur supra, n. 257, {6}300).

AE n. 358

Apocalypsis Explicata n. 358

358. "Et data est (ei) corona." - Quod significet vitam aeternam quae victoriae praemium, constat ex significatione "coronae," cum agitur de pugna spirituali, ut hic, quod sit vita aeterna quae victoriae praemium. Quod hic agatur de pugna spirituali, constat ex antecedentibus et sequentibus; in antecedentibus dicitur quod "Sedens super equo albo haberet arcum," et per "arcum" significatur doctrina charitatis et fidei, ex qua pugnatur contra mala et falsa, et dissipantur illa; et quoque ex sequentibus, in quibus dicitur, "Et exivit vincens et ut vinceret," per quae significatur victoria super illa; inde per "coronam" hic significatur vita aeterna quae victoriae praemium.

[2] Simile significatur per "coronam" ubi agitur de tentationibus, quoniam tentationes sunt pugnae spirituales, ut in capite secundo hujus Libri, ubi haec:
"Ecce futurum ut conjiciat ex vobis diabolus in custodiam ut tentemini, et habebitis afflictionem diebus decem; esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae" (vers. 10):
quod ibi per "coronam" significetur sapientia et felicitas aeterna, videatur supra (n. 126): sapientia et felicitas aeterna simul sumptae sunt vita aeterna, nam in sapientia et in felicitate aeterna est ipsa vita caeli. Simile significatur per "coronam" martyrum, quoniam illi in afflictione fuerunt et fideles usque ad mortem, et quoque in tentationibus et vicerunt; etiam illis post mortem datae sunt coronae, sed ne honorem sibi inde arrogarent, et sic attraherent fastum, rejecerunt illas e capite suo.

[3] Quia per "bella" in Verbo significantur bella in spirituali sensu, quae sunt pugnae contra mala et falsa, et per "reges" significantur vera ex bono quae contra illa pugnant, inde antiquis temporibus, quando in scientia correspondentiarum et repraesentationum fuerunt, reges in proeliis habebant coronam super capite et armillam super brachio; ut constare potest ex Libro Secundo Samuelis,
Puer filius Amalekitae, qui nuntiavit Davidi quod mortuus esset Saul et Jonathan, dixit, "Veni in montem Gilboae, cum ecce Saul niteretur in hastam suam, ac currus et duces persequerentur illum;... et dixit ad me, Veni et occide me;... et steti contra eum et occidi illum;... et accepi coronam quae super capite ejus, et armillam quae super brachio, et adduco ea" ad te (i. 6, 8-10).
Corona in proeliis tunc fuit insigne pugnae, et armilla super brachio fuit insigne potentiae, utriusque contra mala et falsa; hae etiam pugnae per "proelia" ubivis in Verbo, etiam Historico, significantur. (Quod "armilla super brachio" significet potentiam veri ex bono, videatur n. 3105. Quid porro "coronae regum," et "coronae" in genere, significant, videatur (supra,) n. 272.)

AE n. 359

Apocalypsis Explicata n. 359

359. "Et exivit vincens et ut vinceret" - Quod significet remotionem malorum et inde falsorum in fine vitae, et postea in aeternum, constat ex significatione "vincere" in Verbo, quod sit spiritualiter vincere, quod est subjugare mala et falsa; sed haec quia non aliter vincuntur quam quod removeantur a Domino, inde per "vincere" significatur remotio malorum et falsorum. (Quod mala et falsa removeantur et non abstergantur, seu quod homo detineatur ab illis et teneatur in bono et vero a Domino, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 166; et in Arcanis Caelestibus, n. 865, 868, 887, 894, 929, 1581, 2116, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333-9338, 9446-9448, 9451, 10057, {1}10060.) Dicitur "Exivit vincens et ut vinceret," et per "exivit vincens" significatur remotio malorum et inde falsorum ad finem vitae, et per "ut vinceret" significatur et postea in aeternum; nam qui pugnat contra mala et falsa, et vincit illa in mundo usque ad finem vitae, is vincit illa in aeternum; homo enim qualis est ex anteacta vita in fine vitae suae, talis permanet in aeternum. Quod "vincere" significet spiritualiter vincere, est quia Verbum in sinu suo est spirituale, seu in sinu suo agit de spiritualibus, et non de terrestribus; terrestria, quae in sensu litterae ejus sunt, modo inserviunt sensui spirituali ejus pro basi, in quam spiritualia desinunt, et in qua sunt. Simile significatur per "vincere" in sequentibus his locis:

[2] - In Apocalypsi,
"Vincenti dabo edere de arbore vitae quae in medio paradisi Dei" (ii. 7);
"Vincens non laedetur a morte secunda" (ii. 11);
"Vincens et custodiens opera mea usque ad finem, dabo illi potestatem super gentes" (ii. 26);
"Vincens, faciam illum columnam in templo Dei" (iii. {2}12);
"Vincens, dabo ei sedere Mecum in throno meo" (iii. 21);
"Vicerunt" draconem "per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii" (xii.11);
"Vincens possidebit omnia, et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius" (xxi. 7).
Et apud Johannem,
Jesus ad discipulos, "Haec locutus sum vobis ut in Me pacem habeatis; in mundo afflictionem habetis, sed confidite, Ego vici mundum" (xvi. 33):
per quod Dominus "vicerit mundum," intelligitur quod subjugaverit omnia inferna, nam "mundus" ibi significat omnia mala et falsa quae ab inferno (Ut quoque apud Johannem, cap. viii. 23; cap. xii. 31; cap. xiv. 17, 19, 30; cap. xv. 18, 19; cap. xvi. 8, 11; cap. xvii. 9, 14, 16).

[3] Simile per "vincere," ubi de Domino, significatur apud Esaiam,
"Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra?... Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea; unde sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui;... at descendere feci in terram victoriam eorum" (lxiii. {3}1, 3, 6):
agitur ibi de Domino, et de pugnis Ipsius contra inferna, ac de subjugatione eorum; IpSe quoad Divinum Humanum suum intelligitur ibi per "Edom, qui conspersus vestes ex Bozra;" et per "vestes Ipsius" significatur Verbum in littera; "vestes" enim significant vera investientia, et cum de Domino, significant Divina vera, proinde Verbum, quoniam ibi sunt omnia Divina vera (videatur supra, n. 195(c)). Verbum in sensu litterae hic etiam intelligitur per "vestes," quia ibi sunt vera investientia, inservit enim sensus litterae pro veste sensui spirituali: et quia Verbum quoad illum sensum a populo Judaico distractum est, et per id Divinum Verum adulteratum, dicitur "Conspersus vestes ex Bozra, ...sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui;" "vestes ex Bozra" significant ultimum Verbi, quod est sensus litterae ejus; "victoria eorum super vestes meas" significat sinistram interpretationem et applicationem veri ab iis qui trahunt sensum litterae ad favendum suis amoribus ac principiis inde captis, ut factum est a Judaeis, et quoque hodie fit a pluribus; hoc intelligitur per "victoriam eorum super vestes meas:" {4}quod Dominus solus pugnaverit, significatur per "Torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum;" "torcular" significat pugnam ex Divinis veris contra falsa, quia in torcularibus exprimebatur vinum ex uvis, et per "vinum" significatur Divinum Verum; inde "calcare id solus, et de populis non vir Mecum," significat quod solus absque ullo alicujus auxilio: quod Dominus subjugaverit inferna, significatur per "Calcavi illos in ira mea, et conculcavi illos in excandescentia mea;" "calcavi" et "conculcavi" dicitur quia de torculari, et significat quod destruxit; "ira" et "excandescentia" dicitur quia destructi sunt, ac tribuitur in sensu litterae Domino, cum tamen nihil irae et excandescentiae Ipsi est, sed illis qui contra Ipsum; ex apparentia ita dicitur hic et perpluries alibi: quod subjugati sint et damnati ad infernum, significatur per "descendere feci in terram victoriam eorum;" "in terram" est in damnationem, ita in infernum. (Quod per "terram" etiam significetur damnatio, videatur supra, n. 304(g).

AE n. 360

Apocalypsis Explicata n. 360

360. VERSUS 3, 4.
"Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum animal dicens, Veni et aspice. Et exivit alius equus rufus; et sedenti super illo datum e; tollere pacem de terra, ut alii alios {1}occidant; et data ei machaera magna."
3. "Et cum aperuisset secundum sigillum," significat manifestationem succedentis status eorum qui ab ecclesia ubi Verbum (n. 361); "audivi secundum animal dicens," significat e caelo infimo a Domino (n. 362); "Veni et aspice," significat attentionem et perceptionem (n. 363).
4. "Et exivit alius equus rufus," significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum (n. 364); et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra," significat Verbum inde non intellectum, unde dissidia in ecclesia (n. 365); "ut alii alios {1}occidant," significat falsificationem et exstinctionem veritatum (n. 366); "et data ei machaera magna," significat per falsa (n. 367).

AE n. 361

Apocalypsis Explicata n. 361

361. (Vers. 3.) "Et cum aperuisset secundum sigillum." - Quod significet manifestationem succedentis status eorum qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex illis quae supra (n. 351, 352) dicta sunt, quod nempe per "aperire sigillum" significetur manifestatio status eorum qui ab ecclesia; et quia septem sigilla erant, et illa septies aperta, inde significantur. successivi status eorum. Sed hi successivi status ecclesiae, qui hic describuntur, non apparent alicui in mundo, sunt enim successivi status quoad intellectum veri ex Verbo; hos nemo videt quam solus Dominus: et quia, omnes qui in caelis sunt, ibi ordinati sunt secundum affectiones boni et veri, et inde quoad perceptionem et intellectum Verbi, et in hoc Libro Prophetico de ultimo judicio super eos qui in priori caelo ac de ordinatione eorum qui in novo caelo traditur, ideo de iis statibus hic agitur; inde enim pendent sequentia.

AE n. 362

Apocalypsis Explicata n. 362

362. "Audivi secundum animal dicens. "Quod significet e caelo intimo a Domino, constat ex illis quae supra (n. 353) dicta sunt: per "animalia" enim intelliguntur cherubi, et per "cherubos" significatur in supremo sensu Dominus quoad providentiam, et quoad tutelam ne adeatur nisi quam per bonum amoris, et in sensu respectivo caelum intimum (videatur supra, n. 152, 277, 313(a), 322): quod "cherubi" etiam significent caelum intimum, est quia hoc caelum in bono amoris in Dominum est, et Dominus adiri non potest nisi per caelos, et in caelum intimum seu tertium non admittitur aliquid quod non sapit ex bono illius caeli. Quod quatuor animalia seu cherubi fuerint, est quia "quatuor" significant conjunctionem in unum, et talis illis qui ibi sunt conjunctio est, Dominus enim ita conjungit illos per amorem in Ipsum ab Ipso; inde est quod quatuor visi fuerint. Ex his etiam patet quod hic simile intelligatur per secundum animal quod per primum, et simile per tertium et per quartum in sequentibus. (Quod "quatuor" significent conjunctionem, videatur n. 1686, 8877, {1}9601, 9674.)

AE n. 363

Apocalypsis Explicata n. 363

363. "Veni et aspice." - Quod significet attentionem et perceptionem, constat ex illis quae supra (n. 354) explicata sunt, ubi similia verba.

AE n. 364

Apocalypsis Explicata n. 364

364. (Vers. 4.) "Et exivit alius equus rufus." - Quod significet intellectum Verbi deperditum quoad bonum, constat ex significatione "equi," quod sit intellectuale (de qua supra, n. 355); hic quia de statibus eorum qui ab ecclesia ubi Verbum est, agitur, per "equum," significatur intellectuale hominum ecclesiae quoad Verbum: et ex significatione "rubri" seu "rufi," quod sit quale rei quoad bonum, hic itaque quale intellectus Verbi quoad bonum; quod "rufum" hic significet illum deperditum quoad bonum, constare potest ex mox sequentibus in hoc versu, dicitur enim, "Sedenti super illo datum est tollere pacem de terra, ut alii alios occidant, et data ei machaera magna," per quae significatur quod inde exstinctio omnis veri. Quoniam equi, qui Johanni visi sunt, distinguuntur per colores, primus enim apparuit albus, secundus rufus, tertius niger, et quartus pallidus, et colores" significant quale rei, ideo hic primum aliquid de coloribus dicetur. Apparent in caelis colores omnis generis, et originem trahunt a luce ibi, quae lux quia immensum excedit nitore et splendore lucem mundi, ita quoque colores ibi; et quia lux ibi est ex Sole caeli, qui est Dominus, et est Divinum procedens, et inde illa lux est spiritualis, quare etiam omnes colores significant spiritualia: et quia Divinum procedens est Divinum Bonum unitum Divino Vero, ac Divinum Bonum in caelo sistitur per lucem flammeam ac Divinum Verum per lucem candidam, ideo Sunt bini colores qui ibi omnium fundamentales sunt, nempe color ruber et color albus; color ruber originem ducit ex luce flammea quae est ex Divino Bono, et color albus ex luce candida quae est ex Divino Vero; quapropter quantum colores trahunt ex rubro, tantum significant bonum; et quantum ex candido, tantum significant verum. (Sed haec melius constare possunt ex illis quae de coloribus ab experientia in Arcanis Caelestibus allata sunt; quod nempe colores pulcherrimi appareant in caelis, n. 1053, 1624; quod colores in caelis sint ex luce ibi, et quod sint ejus modificationes et variegationes, n. 1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4922, 4742: ita quod sint apparentiae veri et boni, ac significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 4530, 4922, 4677, 9466: quod ideo lapides pretiosi, qui ex variis coloribus, in Pectorali Ephodi, seu in Urim et Thummim, significaverint omnia veri ex bono in caelo et in ecclesia, et inde quod pectorale illud in genere significaverit Divinum Verum elucens ex Divino Bono, n. 9823, 9865, 9868, 9905; et quod inde responsa data sint per lucis variegationes et exsplendescentias, et simul per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem e caelo, n. 3862(, 9905): quod colores quantum trahunt ex rubro significent bonum, et quantum ex candido verum, n. {1}9467. De Luce Caeli, unde at quid, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140, 275.)

[2] Praeterea sciendum est quod "color ruber" tum significet quale rei quoad bonum, tum quale rei quoad malum; existit enim ille color ex luce flammea, quae lux est ex Sole caeli ibi, ut supra dictum est, et quoque existit ex flammeo in inferno, quod est ex igne ibi, qui ignis est similis igni carbonario: inde rubrum in caelo est prorsus aliud rubrum quam rubrum in inferno; rubrum in caelo est splendidum et vivum, rubrum autem in inferno est tetre obscurum et mortuum; etiam rubrum caeli vivificat, at rubrum inferni mortificat: causa est quia ignis, ex quo rubrum, est in sua origine amor; ignis caelestis est ex amore caelesti, et ignis infernalis est ex amore infernali; inde est quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (videatur n. {2}4906, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, 10747; et in opere De Caelo et Inferno, n. 134, 566-575); quapropter "rubrum" inde existens significat quale amoris in utroque sensu: rufum etiam hoc, seu rufum hujus equi, in lingua Graeca originali dicitur ex igne. Ex his, et simul ex descriptione hujus equi in hoc versu, patet unde est quod "equus rufus" significet intellectum Verbi deperditum quoad bonum.
Quod "equus" significet aliquid rei constare potest manifeste ex eo, quod equi visi sint quando "aperta sunt sigilla," ac dicitur quod "exiverint;" non enim potuerunt equi exire ex libro, sed manifestari illae res quae per "equos" significantur. Quod "equus" significet intellectuale, et "color" quale ejus, ab experientia notissimum mihi factum est; visi enim mihi sunt spiritus aliquoties, qui de aliqua re ex intellectu meditati sunt, quod equitaverint super equis; et cum illos interrogarem num equitaverint, dixerunt quod non, sed quod steterint meditabundi de aliqua re: inde patuit quod equitatio super equo fuerit apparentia repraesentans operationem intellectus eorum.

[3] Est quoque locus qui vocatur conventus intelligentium et sapientium, ubi perplures eunt meditabundi; et cum aliquis eo venit, apparent ei equi in vario colore, et varie phalerati, et quoque currus, et aliqui equitantes et aliqui sedentes in curru; illi etiam cum interrogantur num equitent super equis ac vehantur in curribus, dicunt quod non, sed quod vadant meditantes; inde etiam patuit quid per "equos" et per "currus", significatur (sed de hac re videantur plura in opusculo De Equo Albo). Ex his nunc constare potest unde est quod Johanni visi sint equi quando aperta sunt sigilla libri, et quoque quid significant: quod equi illi visi sint, est quia omnia spiritualia Verbi in sensu ejus litterae sistuntur per talia quae correspondent seu quae repraesentant, et inde significant; et hoc ex causa ut Divinum ibi in ultimis sit, et inde plenum, ut supra aliquoties dictum est.

[4] Quod "rufum" seu "rubrum" significet quale rei quoad bonum, constare etiam potest a sequentibus his locis in Verbo: - Apud Mosen,
"Qui lavat in Vino indumentum suum, et in sanguine uvarum Velamen suum: ruber oculis prae Vino, et albus dentes prae lacte" (Genes. xlix. 11, 12):
haec in prophetico Israelis patris de Jehudah; et per "Jehudam" ibi intelligitur Dominus quoad bonum amoris, et in sensu respectivo regnum caeleste Domini; quid per singula ibi in sensu spirituali significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi explicata sunt: Divina Sapientia quae ex Divino Bono significatur per "ruber oculis prae vino," ac Divina Intelligentia quae ex Divino Vero per "albus dentes prae lacte."

[5] In Threnis,
"Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis" (iv. 7):
per Naziraeos repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum (videatur supra, n. 66, 196 fin.); quare etiam per illos in sensu respectivo significabatur bonum amoris caelestis, quia hoc bonum a Divino Humano Domini immediate procedit; repraesentativum ejus in ecclesia ita describitur: verum illius boni significatur per "albi erant prae nive, et candidi prae lacte;" ac bonum veri per "rubuerunt ossa prae margaritis, ossa enim significant vera in suo ultimo, ita vera in omni complexu, nam in ultimis sunt omnia simul et plene; quod illa ex bono sint, et quoque bona, significatur per "rubuerunt."

[6] Apud Sachariam,
"Vidi quatuor currus exeuntes inter montes... aeris; in curru primo equi rufi, in curru secundo equi nigri, in... tertio equi albi, in... quarto equi grandinati, robusti" (vi. 1, 2(, 3)):
quod per "equos rufos" hic quoque significetur quale intellectus quoad bonum in principio, per "equos nigros" quale intellectus quoad verum in principio, per "equos albos" quale intellectus quoad verum postea, per "equos grandinatos" quale intellectus quoad verum et bonum postea, et per "robustos" quale ejus inde quoad potentiam resistendi falsis et malis, videatur supra (n. 355(b)), ubi actum est de significatione "equi." Paene simile intelligitur apud eundem per
Equum rufum, super quo equitavit Vir, stans inter myrtos (i. 8).
Quoniam per "rubrum" seu "rufum" significatur quale rei quoad bonum, ideo
Pro tegumento super Tentorio erant pelles arietum ruforum (Exod. xxv, 5; cap. xxvi. 14; cap. xxxv. 7).
Et quoque ideo
Aqua separationis, per quam mundabantur, facta est ex combusta vacca rufa (Num. xix. 1-10):
per "vaccam rufam" significatur bonus naturalis hominis, et per "aquam separationis" ex illa combusta factam significatur verum naturalis hominis; et quia omnis mundatio fit per vera, ideo hoc mandatum est: etiam singula processus circa mactationem ejus et circa praeparationem aquae pro mundatione ex illa, involvunt spiritualia.

[7] Quia "rubrum" significat quale rei quoad bonum, ideo quoque nomina et res quae ex eadem voce in lingua originali nominantur, significant bonum ex quo. Rubrum in lingua originali dicitur adam; inde est nomen Adamo, et quoque nomen Edomo, et inde quoque homo vocatur adam, humus adama, et rubinus odam; ita nomina illa et res illae ex rubro. Per "Adamum" significatur Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia quae in bono amoris; Simile per "Hominem," et simile per "humum" in sensu spirituali, ubi agitur de bono caelesti, significatur. Quod Edomus dictus sit ex rubro, videatur Genes. xxv. 30; et inde per illum significatur verum boni naturalis hominis; quod rubinus etiam dicitur ex rubro, videatur Exod. xxviii. 17; cap. xxxix. 10; Ezech. xxviii. 13; inde est quod per "rubinum" significetur verum boni caelestis. (Quod "Adam" significet Ecclesiam Antiquissimam, quae fuit ecclesia caelestis, seu ecclesia quae in bono amoris in Dominum, videatur n. 478, 479: quod "Homo" significet ecclesiam quoad bonum, n. 4287, 7424, 7523: quod "humus" etiam simile significet, n. 566, 10570: quod "Edom," quia dictus est ex rubro, significet verum boni naturalis hominis, n. 3300, 3322: et quod "rubinus" significet verum boni caelestis, n. 9865.) Quia "rubrum" significat quale rei quoad bonum, ideo in sensu opposito significat quale rei quoad malum quod est oppositum bono, et inde bonum deperditum; in hoc sensu dicitur "rubrum" in sequentibus locis: - Apud Esaiam,
"Si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt" (i. 18);
et apud Nahum,
"Clipeus fortium ejus rubicundus factus est, Viri fortitudinis purpurati; in igne facularum currus ejus in plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis, aspectus {1}eorum sicut facum" (ii. 4, 5).
In eo sensu etiam draco dicitur "rufus" (Apoc. xii. 3), de quo in sequentibus.

AE n. 365

Apocalypsis Explicata n. 365

365. "Et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra." - Quod significet Verbum inde non intellectum, unde dissidia in ecclesia, constat ex significatione sedentis super equo rufo, quod sit Verbum non intellectum quoad bonum; (per "sedentem enim super equo" significatur Verbum (ut supra, n. 355(a,c), 356); per "equum" significatur intellectus ejus (n. 355), et per "equum rufum" intellectus deperditus quoad bonum (n. 364); quare per "sedentem super equo rufo" significatur Verbum inde non intellectum;) ex significatione "tollere pacem," quod sit quod inde dissidia (de qua sequitur), et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (quod `terra" significet ecclesiam, videatur supra, n. 29. 304).

[2] Antequam explicatur quid significat "pax," aliquid dicetur de eo, quod quando intellectus Verbi deperditus est, oriantur dissidia in ecclesia. Per bonum intelligitur bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum, quoniam omne bonum est amoris. Quando haec bona apud hominem ecclesiae non sunt, tunc non intelligitur Verbum; conjunctio enim Domini et conjunctio caeli cum hominem ecclesiae est per bonum; quare si non bonum est apud illum, non dari potest aliqua illustratio, omnis enim illustratio cum legitur Verbum est e caelo a Domino; et cum nulla illustratio est, tunc vera, quae in Verbo, in obscuro sunt; inde dissidia. Quod Verbum non intelligatur si homo non in bono sit, etiam constare potest ex eo, quod in singulis Verbi sit conjugium caeleste, hoc est, conjunctio boni et veri; quare si bonum non adest homini legenti Verbum, nec apparet verum, verum enim apparet ex bono, et bonum per vera. (Quod in singulis Verbi sit conjunctio boni et veri, videatur supra, n. 238 fin., 288(b).)

[3] Ita enim se res habet: quantum homo in bono est, tantum influit Dominus, et dat affectionem veri et inde intellectum; nam mens interior humana formata prorsus est ad imaginem caeli, ac totum caelum formatum est secundum. affectiones boni et veri ex bono; quare nisi bonum apud hominem est, mens illa non aperiri potest, minus formari ad caelum; formatur per conjunctionem boni et veri. Inde etiam constare potest quod nisi homo in bono est, vera non habeant humum in qua recipiantur, nec calorem ex quo crescant; sunt enim vera apud hominem qui in bono est sicut semina in humo tempore veris; at vera apud hominem qui non in bono est, sunt sicut semina in humo constricta gelu tempore hiemis, quando non gramen, nec flos, nec arbor, minus fructus.

[4] In Verbo sunt omnia vera caeli et ecclesiae, immo omnia arcana sapientiae quae sunt angelis caeli, sed nemo illa videt nisi qui in bono amoris in Dominum et in bono amoris erga proximum est: qui non sunt, illi hic et ibi vident vera, sed non intelligunt illa; habent de illis prorsus alium perceptionem et aliam ideam quam quae est ipsis veris in se; inde, quamvis vera vident aut sciunt, usque vera non sunt vera apud illos, sed falsa; nam vera non sunt vera ex sono et ex elocutione eorum, sed ex idea et perceptione de illis. Aliter cum vera implantata sunt bono; tunc vera apparent in sua forma, nam verum est forma boni. Exinde concludi potest qualis est intellectus Verbi apud illos qui solam fidem faciunt unicum salutis medium, ac bonum vitae seu bonum charitatis rejiciunt ad tergum; compertum est quod illi qui confirmaverunt se in eo tam doctrina quam vita, ne quidem unam justam ideam veri habeant; quae etiam causa est quod nec sciant quid bonum, quid charitas et amor, quid proximus, quid caelum et infernum, quod vivant post mortem ut homines, immo nec quid regeneratio, quid Baptismus, et plura alia; immo in tali caecitate sunt de Ipso Deo, ut colant tres in cogitatione, et non unum nisi solum ore, et non sciant {1}quod Pater Domini sit Divinum in Ipso, et Spiritus Sanctus sit Divinum ab Ipso. Haec dicta sunt ut sciatur quod nullus intellectus Verbi sit ubi non bonum. Quod hic dicatur quod sedenti super equo rufo datum sit "tollere pacem de terra," est quia "pax" significat pacificum mentis et tranquillum animi ex conjunctione boni et veri; inde "tollere pacem" significat impacificum et intranquillum ex disjunctione eorum, ex quo intestina dissidia: cum enim bonum separatum est a vero, tunc loco illius succedit malum; et hoc non amat verum, sed amat falsum; nam omne falsum est mali, sicut omne verum est boni: quare cum videt verum in Verbo, aut audit verum ex alio, malum quod est amoris ejus et inde voluntatis ejus contranititur; et tunc vel rejicit illud, vel pervertit illud, vel per ideas ex malo ita obscurat illud ut tandem ipse nihil veri in vero videat, utcunque sonat ut verum cum id eloquitur. Inde est origo omnium dissensionum, controversiarum et haeresium in ecclesia. Ex his constare potest quid per "tollere pacem de terra" hic significatur.

[5] Quid autem pax est in sua prima origine, ample ostensum est in opere De Caelo et Inferno, ubi actum est De Statu Pacis in Caelo (n. 284-290); quod nempe in sua prima origine sit ex Domino, in Ipso ex unione Ipsius Divini ac Divini Humani, et ab Ipso ex conjunctione Ipsius cum caelo. et ecclesia, et in particulari ex conjunctione boni et veri apud unumquemvis. Inde est quod per "pacem" in supremo sensu significetur Dominus, in sensu respectivo caelum et ecclesia in communi, et quoque caelum et ecclesia in particulari apud unumquemvis.

[6] Quod haec per "pacem" in Verbo significentur, constare potest ex pluribus locis ibi, quorum sequentia ad confirmationem volo adducere:- Apud Johannem,
Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non sicut mundus dat Ego do vobis: ne turbator cor vestrum, neque formidet" (xiv. 27):
agitur ibi de unione Domini cum Patre, hoc est, de unione Divini Humani Ipsius cum ipso Divino quod in Ipso ex conceptione, et inde de conjunctione Domini cum illis qui in veris ex bono sunt; inde per "pacem" intelligitur tranquillum mentis ex illa conjunctione: et quia per illam tuti sunt a malis et falsis quae ab inferno, tutatur enim Dominus illos qui Secum conjuncti sunt, ideo dicit, "Ne turbator cor vestrum, neque formidet." Haec Divina pax est in homine; et quia est caelum cum illa, etiam per "pacem" ibi intelligitur caelum, et in supremo sensu Dominus. Pax autem mundi est ex successibus ibi, ita ex conjunctione cum mundo; quae quia est modo externa, et non Dominus et inde non caelum in illa, perit cum vita hominis in mundo, et vertitur in non pacem; ideo dicit Dominus, "Pacem meam do vobis; non sicut mundus dat Ego do vobis."

[7] Apud eundem,
Jesus dixit, "Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis; in mundo afflictionem habetis: sed confidite, Ego vici mundum" (xvi. 33):
etiam hic per "pacem" intelligitur jucundum internum ex conjunctione cum Domino, unde caelum et gaudium aeternum. Opponitur hic pax afflictioni, quia per "afflictionem" significatur infestatio a malis et falsis, quae illis est qui in pace Divina sunt quamdiu vivunt in mundo; caro enim, quam tunc circumferunt, concupiscit illa quae mundi sunt; inde afflictio: quare dicit Dominus, "Ut in Me pacem habeatis; in mundo afflictione habetis:" et quia Dominus quoad Humanum suum acquisivit Sibi potentiam super inferna, ita super mala et falsa quae inde apud unumquemvis assurgunt in carnem et infestant, ideo dicit, "Confidite, Ego vici mundum."

[8] Apud Lucam,
Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, "In quam domum intraveritis, primum dicite, Pax domui huic; et si quidem fuerit (ibi) filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur" (x. 5,6):
et apud Matthaeum,
"Ingredientes in domum, salutate eam; et si quidem fuerit domus digna, veniet pax vestra super eam; sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur; et quicunque non receperit vos, neque audiverit verba vestra, exeuntes domo aut urbe ista, excutite pulverem pedum vestrorum" (x. 12-14):
quod dicerent "Domui pax," significat ut cognoscerent num illi qui ibi sunt reciperent Dominum: evangelizabant de Domino, ac inde de caelo, gaudio caelesti et vita aeterna; nam omnia illa significantur per "pacem;" et illi qui receperunt, intelliguntur per "filios pacis," super quibus pax requiesceret: si autem non agnoscerent Dominum, et inde non reciperent illa quae Domini sunt seu quae pacis, quod ab iis auferretur, significatur per "si domus aut urbs non digna esset, quod pax reverteretur super eos;" ne tunc a malis et falsis quae in illa domo aut in illa urbe laederentur, mandatum est ut "exeuntes excuterent pulverem pedum suorum," per quod significatur ne damnatum inde adhaereret; per "pulverem pedum" enim significatur damnatum: nam ultimum apud hominem, quod est sensuale naturale, correspondet plantis pedum; et quia huic adhaeret malum, ideo apud illos qui in repraesentativis ecclesiae erant, ut plerique eo tempore, excutiebant pulverem pedum cum non reciperentur vera doctrinae. In mundo enim spirituali, quando aliquis bonus venit ad malos, influit malum ab his, et aliquantum perturbat; sed hoc solum perturbat ultima quae correspondent plantis pedum; inde cum se vertunt et abeunt, apparet sicut pulverem pedum suorum retro excutiant, quod est indicium quod liberati sint, et quod malum adhaereat illis qui in malo sunt. (Quod "plantae pedum" correspondeant infimis naturalibus, et quod inde in Verbo significent Illa, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952: et quod "pulvis," quem excuterent, significet damnatum, n. 249, 7418, 7522.)

[9] Apud Lucam,
Jesus flevit super urbe, dicens, "Si nosses, et quidem in die hoc, quae ad pacem tuam; sed nunc absconditum est ab oculis tuis" (xix. (41,) 42):
qui de his verbis et mox sequentibus ibi solum cogitant ex sensu litterae, credunt, quia non aliud vident, quod a Domino illa dicta sint de destructione Hierosolymae; sed omnia quae Dominus locutus est, quia a Divino, non spectabant mundana et temporaria, sed caelestia et aeterna; quare per "Hierosolymam," super qua Dominus flevit, hic ut alibi significatur ecclesia, quae tunc prorsus vastata fuit, ut amplius non verum et inde non bonum esset, et sic quod perituri in aeternum: quare dicit, "Si nosses, et quidem in die hoc, quae ad pacem tuam," hoc est, quae ad vitam et felicitatem aeternam quae a solo Domino; nam per "pacem," ut dictum est, intelligitur caelum et gaudium caeleste per conjunctionem cum Domino.

[10] Apud eundem,
"Zacharias... prophetans dixit..., Ortus de alto apparet illis qui in tenebris et umbra mortis sedent, ad dirigendum pedes nostros in via pacis" (i. (67, 78,) 79):
haec de Domino in mundum venturo, et de illustratione illorum tunc qui extra ecclesiam erant, et in ignorantia Divini Veri quia non habebant Verbum; Dominus intelligitur per "Ortum ab alto" qui apparet, et illi qui extra ecclesiam intelliguntur per eos "qui in tenebris et umbra mortis sedent;" et illustratio eorum in Divinis veris per receptionem Domini et conjunctionem cum Ipso, unde caelum et felicitas aeterna, intelligitur per "viam pacis;" per "dirigere pedes nostros in illam" significatur instructio.

[11] Apud eundem,
Discipuli laudabant Deum, dicentes, "Benedictus Rex qui venit in nomine Domini; pax in caelo et gloria in altissimis" (xix. 38):
haec a discipulis dicta sunt cum Dominus ivit Hierosolymam, ut ibi per passionem crucis, quae fuit ultima Ipsius tentatio, plane uniret Humanum suum Divino suo, et quoque prorsus subjugaret inferna; et quia tunc ab Ipso procederet omne Divinum Bonum et Verum, dicunt, "Benedictus Rex qui venit in nomine Domini," per quod significabatur agnitio, glorificatio, et gratiarum actio quod ab Ipso illa (videatur supra, n. 340(a,b)); per "pacem in caelo" et per "gloriam in altissimis, significatur quod illae quae significantur per "pacem" sint ex unione Ipsius Divini ac Divini Humani, et inde angelis et hominibus ex conjunctione cum Domino; nam cum a Domino subjugata fuerunt inferna, tunc facta est pax in caelo, et tunc Divinum Verum fuit illis qui ibi, a Domino, quod est "gloria in altissimis." (Quod "gloria" significet Divinum Verum procedens a Domino, videatur supra, n. {2}33, 288, 345.)
Quia "pax" In sensu interno Verbi significat Dominum, et inde caelum et vitam aeternam, in specie jucundum caeli oriundum ex conjunctione cum Domino, ideo Dominus, post resurrectionem, cum apparuit discipulis, dixit illis,
"Pax vobis" (Luc. xxiv. 36, 37; Joh. xx. 19, 21, 26).

[12] Porro, apud Mosen:
"Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te; lucere faciat Jehovah facies suas super te, et misereatur tui; et attollat Jehovah facies suas super te, et ponat tibi pacem" (Num. vi. 24-26):
Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia, cum quo influit Dominus, intelligitur per "lucere faciat Jehovah facies suas super te;" et per id tutela a falsis intelligitur per "misereatur tui;" ac Divinum Bonum, ex quo omnis amor et charitas, cum quo influit Dominus, intelligitur per "attollat Jehovah facies suas super te;" et per id tutela a malis, ac inde caelum et felicitas aeterna, intelligitur per "ponat tibi pacem;" nam cum mala et falsa remota sunt, et non amplius infestant, tunc influit Dominus cum pace, in qua et ex qua est caelum, ac jucundum beatitudine implens interiora mentis, ita gaudium caeleste. (Haec benedictio etiam explicata videatur supra, n. 340(b).) Simile significatur per "pacem" apud Davidem,
"Jehovah benedicet populo suo in pace" (Ps. xxix. 11);

[13] et apud eundem,
"Quis ostendet nobis bonum? Attolle super nos lucem facierum tuarum, Jehovah; das gaudium in corde meo prae tempore (quo) frumentum et mustum eorum multiplicantur; in pace simul cubo et dormio, nam Tu, Jehovah, solus securum me habitare facis" (Ps. iv. 7-9 (B.A. 6-8):
hic describitur pax quae illis qui sunt in conjunctione cum Domino per receptionem Divini Boni et Divini Veri ab Ipso, et quod pax sit in qua et ex qua gaudium caeleste; Divinum Bonum intelligitur per "Quis ostendet nobis bonum?" et Divinum Verum, per "Attolle super nos lucem facierum tuarum;" "lux facierum" Domini est Divina lux procedens ex Ipso ut Sole in caelo angelico, quae in sua essentia est Divinum Verum (ut ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140); gaudium caeleste inde, intelligitur per "das gaudium in corde;" multiplicatio boni et veri, intelligitur per "frumentum et mustum eorum multiplicantur" ("frumentum" significat bonum, et "mustum" verum): quia pax est in illis et ex illis ideo dicitur, "In pace simul cubo et dormio, nam Tu, Jehovah, securum me habitare facis;" per "pacem significatur internum jucundum caeli, per "securitatem" jucundum externum, et per "cubare et dormire," ac per "habitare," significatur vivere.

[14] Apud Mosen,
"Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea,... dabo pacem in terra, ita ut secure cubetis, et non perterrefaciens; et cessare faciam feram malam e terra, et gladius non transibit per terram" (Levit. xxvi. 3, 6):
unde pax, hoc est, unde caelum et gaudium caeleste, hic describitur. Pax in se spectata non est caelum et gaudium caeleste, sed haec sunt in pace et ex pace; est enim pax sicut aurora aut sicut ver in mundo, quae disponunt mentes humanas ad recipiendum corde jucunda et amoena ex iis quae coram oculis apparent, jucundat namque et amoenat illa; et quia ex pace Divina sunt omnia caeli et ejus gaudii similiter, inde etiam haec per "pacem" intelliguntur. Quoniam homini caelum est ex vivere secundum praecepta, inde enim conjunctio ei est cum Domino; ideo dicitur, "Si in statutis meis ambulaveritis, et praecepta mea observaveritis, et feceritis ea, dabo pacem in terra:" quod tunc non infestandi sint a malis et falsis, intelligitur per quod "secure cubarent, et non perterrefaciens," et per quod "Jehovah cessare faciet feram malam e terra," et quod "gladius non transibit per illam;" per "feram malam" significantur cupiditates malae, et per "gladium" significantur falsitates inde; hae et illae destruunt bonum et verum ex quibus pax: et per "terram" significatur ecclesia. (Quod "fera mala" significet cupiditates malas, at destructionem boni per illas, videatur n. 4729, 7102, 9335: quod "gladius" significet falsitates, et destructionem veri per illas, supra, n. 131(b): et quod "terra" significet ecclesiam, etiam supra, n. 29, 304.) Qui non elevatur supra sensum litterae Verbi, is non videt aliud quam quod qui vivit secundum statuta et praecepta victurus sit in pace, hoc est, quod ei non hostes et inimici, et quod sic secure cubaturus; tum quod non aliquae ferae malae illaturae damnum, et quod non {3}periturus gladio: sed hoc non est spirituale Verbi; est usque Verbum in singulis spirituale, et hoc latet in sensu litterae ejus qui naturalis; spirituale ejus est quod nunc supra explicatum est.

[15] Apud Davidem,
"Miseri possidebunt terram, et deliciabuntur super multitudine pacis:... observa integrum et vide rectum, nam postremum viro pax" (Ps. xxxvii. 11, 37):
per "miseros" intelliguntur hic qui in tentationibus sunt in mundo; per "multitudinem pacis" qua deliciabuntur, significantur jucunda quae post tentationes, nam post tentationes dantur jucunda a Domino ex conjunctione boni et veri tunc, et inde ex conjunctione cum Domino; quod ex conjunctione boni et veri sit homini jucundum pacis, intelligitur per "Observa integrum et vide rectum, nam postremum viro pax;" "integrum" quod observandum dicitur in Verbo de bono, et "rectum" quod videndum dicitur de vero; "postremum" est finis, quando pax.

[16] Apud eundem,
"Ferent montes pacem populo, et colles in justitia;... florebit in diebus Ejus justus, et multa pax usque dum non luna" (Ps. lxxii. 3, 7):
agitur ibi de adventu Domini et de regno Ipsius; per "montes" qui ferent pacem populo, significatur amor in Dominum; et per "colles" qui in justitia, significatur charitas erga proximum; (quod haec per "montes" in Verbo significentur, videatur n. 795. 6435, 10438, ex causa quia illi qui in amore in Dominum sunt habitant in caelo super montibus; et illi qui in charitate erga proximum sunt, super collibus ibi, n. 10438,; et in opere De Caelo et Inferno, n. 188:) inde patet quod per "pacem intelligatur gaudium caeleste, quod est ex conjunctione cum Domino per amorem: per "florebit in diebus Ejus justus," significatur qui in bono amoris; inde dicitur "et multa pax;" non aliunde enim quam ex Domino, et ex Ipsius conjunctione cum illis qui in bono amoris sunt, est pax, ut supra dictum est: "usque dum non luna" dicitur, per quod significatur quod non verum erit separatum a bono, sed conjuncta ita ut sint unum, hoc est, ut verum etiam sit bonum; est enim omne verum boni quia ex bono, et inde in sua essentia bonum; tale est verum apud illos qui in bono amoris in Dominum a Domino sunt, qui hic intelliguntur per "justum." (Quod "sol" significet bonum amoris, et quod "luna" verum inde, videatur n. 1521-1531, 2495, 4060, {1}4696, 7083.)

[17] Apud Esaiam,
"Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; vocabit nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis: multiplicanti principatum et pacem non erit finis" (ix. 5, 6 (B.A. 6,7)):
haec de adventu Domini, de quo dicitur quod "Puer natus sit nobis, et Filius datus nobis," quia per "puerum" in Verbo significatur bonum, ibi Divinum Bonum, et per "filium" verum, ibi Divinum Verum; ita dicitur propter conjugium boni et veri, quod est in singulis Verbi: et quia ab Ipso Divinum Bonum et Divinum Verum est, ideo vocatur "Princeps pacis," ac dicitur "Multiplicanti principatum et pacem non erit finis;" "principatus" dicitur ex Divino Vero, et "pax" ex Divino Bono conjuncto Divino Vero; inde vocatur "Princeps pacis." (Quod "princeps" dicatur de veris, et quod significet principale verum, videatur n. 1482, 2089, {4}5044: et supra, n. 29: et "pax:" de conjunctione boni et veri, supra in hoc articulo.)

[18] Sed quia plurimis in locis in Verbo dicitur "pax," et explicatio erit applicata ad rem de qua dicitur, seu ad subjectum de quo praedicatur, et inde apparet varia ejus significatio, ideo velim in summa tradere quid "pax" significat, ne mens feratur quaquaversum:- Pax est beatum cordis et animae oriundum ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et haec ex conjunctione boni et veri apud illos qui ibi; inde non pugna mali et falsi amplius contra bonum et verum, seu non dissidium aut bellum in spirituali sensu: inde pax, in qua fit omnis fructificatio boni et multiplicatio veri, proinde omnis sapientia et intelligentia. Et quia pax illa est a solo Domino, et ab Ipso apud angelos in caelo et apud homines in ecclesia, ideo per "pacem" in supremo sensu intelligitur Dominus, et in sensu respectivo caelum et ecclesia, proinde bonum conjunctum vero apud illos qui ibi.

[19] Ex his idea de significatione pacis haberi potest in sequentibus locis:- Apud Davidem,
"Recede a malo et fac bonum; quaere pacem et persequere eam" (Ps. xxxiv. 15 (B.A. 14)):
"pax" pro omnibus quae caeli et ecclesiae sunt, unde felicitas vitae aeternae; quae quia est solum illis qui in bono, ideo dicitur "Recede a malo et fac bonum, quaere pacem et persequere eam."

[20] Apud eundem,
"Pax multa amantibus legem tuam, nec illis offendiculum: exspectavi salutem tuam, Jehovah, et praecepta tua feci" (Ps. cxix. 165, 166):
"pax" pro beato, felici et jucundo caelesti, quae quia solum dantur apud illos qui amant facere praecepta Domini, ideo dicitur, "Pax multa amantibus legem tuam... exspectavi salutem tuam, Jehovah, et praecepta tua feci;" "salus" pro vita aeterna; quod non illis infestatio sit a malis et falsis, significatur per quod "non illis offendiculum."

[21] Apud Esaiam,
"Jehovah, dispone pacem nobis, nam omnia opera nostra operatus es nobis" (xxvi. 12):
quia pax a solo Jehovah, hoc est, Domino est, et in faciendo bonum ab Ipso, ideo dicitur, "Jehovah, dispone pacem nobis, nam omnia opera nostra operatus es nobis."

[22] Apud eundem,
"Angeli pacis amare flent, devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam" (xxxiii. 7, 8):
quia pax est a Domino, et in caelo ab Ipso, ideo angeli ibi vocantur "angeli pacis;" et quia nulla pax illis est qui in terra in malis sunt et inde falsis, ideo dicitur quod amare fleant quia "devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam;" "semitae" et "via" significant bona vitae et vera fidei; quare "devastatae semitae" significant quod non amplius bona vitae, et "cessavit transiens viam" significat nec amplius vera fidei.

[23] Apud eundem,
"Utinam auscultasses praeceptis meis, et futura fuisset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris:... non pax, inquit Jehovah, impiis" (xlviii. 18, 22):
quia illis pax est qui vivunt secundum praecepta Domini, et non illis qui non vivunt, ideo dicitur, "Utinam auscultasses praeceptis meis, et futura fuisset pax tua sicut fluvius; non pax impiis:" "pax sicut fluvius" significat in abundantia; "justitia" quae "Sicut fluctus maris" significat fructificationem boni per vera ("justitia" in Verbo dicitur de bono, ac "mare" de veris).

[24] Apud eundem,
"Montes recedent et colles dimovebuntur, sed misericordia mea a tecum non recedet; foedus pacis meae non dimovebitur.... Omnes filii tui docti a Jehovah, et multa pax filiorum tuorum" (liv. 10, 13):
agitur ibi de novo caelo et de nova ecclesia; prius caelum et prior ecclesia, quae peritura, intelligitur per "montes recedent et colles dimovebuntur;" quod {5}illi qui in novo caelo et nova ecclesia erunt in bono a Domino, et eis gaudium caeleste in aeternum per conjunctionem cum Domino, significatur per "Misericordia mea a tecum non recedet, et foedus pacis meae non dimovebitur;" "misericordia" significat bonum a Domino, et "foedus pacis" Significat gaudium caeleste ex conjunctione cum Domino; "foedus" est conjunctio: per "filios" qui "docti a Jehovah," et quibus "multa pax," intelliguntur qui in novo caelo et in nova ecclesia in veris ex bono erunt a Domino, quod illis beatitudo et felicitas aeterna; per "filios" in Verbo significantur qui in veris ex bono sunt; per quod "docti a Jehovah," significatur quod in veris' ex bono sint a Domino; et per "multam pacem" significatur beatitudo et felicitas aeterna.

[25] Apud Ezechielem,
"David... princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, ac dabo eos et multiplicabo eos, et ponam sanctuarium meum in medio eorum in aeternum" (xxxvii. 25, 26):
agitur ibi de Domino, de creatione novi caeli et novae ecclesiae ab Ipso; per "Davidem" qui "princeps illis in aeternum," intelligitur Dominus; per "pangere illis foedus pacis" significatur gaudium caeleste et vita aeterna illis qui Domino conjuncti sunt; "foedus pacis" est hic ut supra gaudium caeleste et vita aeterna ex conjunctione cum Domino: fructificatio boni et multiplicatio veri inde, significatur per "Dabo eos et multiplicabo eos;" et quia inde caelum et ecclesia est, additur "Et ponam sanctuarium meum in medio eorum in aeternum;" "sanctuarium" est caelum et ecclesia.

[26] Apud Malachiam,
"Ut sit foedus meum cum Levi;... foedus meum cum illo fuit Vitae et pacis;... lex veritatis fuit in ore ejus, et perversitas non inventa in labiis ejus; in pace et in rectitudine ambulavit Mecum" (ii. 4, 5(,6)):
per "Levin" significantur omnes qui in bono charitatis erga proximum sunt, et in supremo sensu Ipse Dominus quia ab Ipso id bonum; hic Ipse Dominus: "foedus vitae et pacis" significat unionem Divini Ipsius cum Divino Humano Ipsius, ex qua unione omnis vita et pax; quod Divinum Verum sit ab Ipso, significatur per quod "lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius;" ipsa unitio quae facta in mundo, intelligitur per "In pace et in rectitudine ambulavit Mecum." (Quod per "Levin" in Verbo significetur amor spiritualis seu charitas, videatur n. 4497, 4502, 4503: et quod per illum in supremo sensu intelligatur Dominus, n. 3875, 3877.)

[27] Apud Ezechielem,
"Tunc pangam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto secure, et dormiant in silvis:... tunc dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit proventum suum quando fregero lora jugi eorum, et liberavero eos e manu servire facientium eos" (xxxiv. 25, 27):
etiam ibi agitur de adventu Domini, et de instauratione novae ecclesiae ab Ipso; conjunctio illorum qui ab ecclesia cum Domino, significatur per "foedus pacis" quod tunc panget iis; inde tutela et securitas a malis et falsis, significatur per "Cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto secure, et dormiant in silvis;" "fera mala" significat mala omnis generis, "desertum" ubi "habitabunt secure" significat cupiditates mali quod non infestabunt, et "silvae" in quibus "dormient," significant falsa inde quae nec infestabunt: fructificatio boni per vera, et multiplicatio veri ex bono, significantur per "Tunc dabit arbor fructum suum, et terra dabit proventum suum;" "arbor agri" significat cognitiones veri, "fructus" significat bonum inde, "terra" significat ecclesiam quoad bonum, ita quoque bonum ecclesiae, et "proventus ejus significat inde multiplicationem veri: quod haec fient illis postquam Dominus removit mala et falsa quae illis, significatur per "quando fregero lora jugi eorum, et liberavero e manu servire facientium eos;" "lora jugi" sunt jucunda mali ex amore sui et mundi quae illos vinctos tenent; et "servire facientes eos" sunt falsa, quia haec faciunt ut serviant illis malis.

[28] Apud Sachariam,
"Semen pacis erunt, Vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum:... loquimini veritatem vir cum socio suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris;... veritatem modo et pacem amate" ({6}viii. 12, 16, 19):
"semen pacis" dicuntur apud quos est conjunctio boni et veri; et quia illi per "semen pacis" intelliguntur, ideo dicitur quod "vitis dabit fructum suum, et terra proventum suum;" per quod "vitis dabit fructum suum" significatur quod verum producet bonum, et per quod "terra dabit proventum suum" significatur quod bonum producet vera; "vitis enim significat ecclesiam quoad vera, seu vera ecclesiae, et "terra" significat ecclesiam quoad bonum, seu bonum ecclesiae, ac "proventus" significat productionem veri: per "caelos" qui "dabunt rorem suum" significatur fructificatio boni et multiplicatio veri: conjunctio veri et boni ulterius describitur per "Loquimini veritatem vir cum socio suo, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris, veritatem modo et pacem amate;" per "veritatem" significatur verum; per "judicium pacis," et per "pacem" significatur conjunctio ejus cum bono.

[29] Apud Davidem,
Jehovah "loquetur pacem ad populum, suum et ad sanctos suos, ut non revertantur ad stultitiam;... misericordia et {7}veritas obvient, justitia et pax osculentur se" (Ps. lxxxv. 9, {8}11 (B.A. 8, 10)):
quod "Jehovah loquetur pacem ad populum suum et ad sanctos suos," significat quod docebit et dabit conjunctionem Secum per conjunctionem boni et veri apud illos; per "pacem" significatur utraque illa conjunctio, per "populum" significantur illi qui in veris ex bono sunt, et per "sanctos" illi qui in bono per vera sunt: quod non illis dein malum ex falso et falsum ex malo sint, significatur per "ut non revertantur ad stultitiam:" utraque illa conjunctio ulterius describitur per quod "misericordia et {9}veritas obvient, ac justitia et pax osculentur se:" "misericordia" ibi significat remotionem a falsis, unde illis vera; (inde patet quid significat "misericordia et veritas obvient:") et "justitia" (significat) remotionem a malis, unde illis bona; inde patet quid significat "justitia et pax osculentur se."

[30] Apud Esaiam,
Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Zioni, Regnat {10}Rex tuus" (lii. 7):
haec de Domino, et per "pacem" ibi significatur Ipse Dominus, et inde caelum illis qui Ipsi conjuncti sunt; "evangelizare" significat praedicare illa: et quia illa conjunctio fit per amorem, ideo dicitur "evangelizare super montibus," et "dicere Zioni;" "montes" significant hic ut supra, bonum amoris in Dominum, et "Zion significat ecclesiam quae in illo bono; ac Dominus intelligitur per "{10}Regem tuum qui regnat:" quia conjunctio veri et boni a conjunctione cum Domino significatur per "pacem," ideo dicitur "audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem;" "evangelizare bonum" significat conjunctionem cum Ipso per bonum, et "audire facere salutem" significat conjunctionem cum Ipso per vera et per vitam secundum illa, per hanc enim est salus.

[31] Apud eundem,
"Atque Ille confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras, castigatio pacis nostrae super Ipso, et vulnere Ipsius sanitas data nobis" (liii. 5):
haec de Domino, de quo in eo capite manifeste agitur; et per illa verba describuntur tentationes quas Ipse in mundo subiit ut subjugaret inferna, et redigeret omnia ibi et in caelis in ordinem: atroces illae tentationes intelliguntur per quod "confossus ob praevaricationes nostras, et contusus ob iniquitates nostras," et quod "castigatio pacis nostrae super Ipso;" salvatio per id significatur per "vulnere Ipsius sanitas est data nobis:" per "pacem" itaque ibi significatur caelum et vita aeterna illis qui conjuncti cum Ipso sunt; genus enim humanum nullatenus salvari potuit nisi Dominus redegisset omnia in infernis et in caelis in ordinem, et simul glorificasset Humanum suum, quae facta sunt per tentationes in Humanum suum admissas.

[32] Apud Jeremiam,
"Ecce Ego ascendere facturus {11}ei sanitatem et medelam; et sanaturus sum eos, et revelabo iis {12}abundantiam pacis et veritatem:... omnes gentes terrae, quae audient omne bonum quod Ego facturus illis, ut timeant et commoveantur super omni bono et super omni pace quam Ego facturus {13}illi" (xxxiii. 6, 9):
haec etiam de Domino, quod liberaturus a malis et falsis illos qui in conjunctione cum Ipso sunt; liberatio a malis et falsis significatur per "ascendere facturus sum {11}ei sanitatem et medelam, et sanaturus sum eos," spiritualiter enim sanari est a malis et falsis; et quia hoc fit a Domino per vera, dicitur "et revelabo iis {12}abundantiam pacis et veritatem;" per "gentes terrae" significantur illi qui in malis et falsis sunt, de quibus dicitur quod "timebunt et commovebuntur super omni bono et super omni pace quam Ego facturus {13}illi."

[33] Apud Davidem,
Redimet in pace animam meam, ne appropinquent mihi" (Ps. lv. 19 (B.A. 18)):
per "redimere in pace animam meam" significatur salvatio per conjunctionem cum Domino; et per "ne appropinquent mihi" significatur remotio inde malorum et falsorum.

[34] Apud Haggaeum,
"Major erit gloria domus hujus posterioris quam prioris,... nam in loco hoc dabo pacem" (ii. 9):
per "Domum Dei" significatur ecclesia, per "domum priorem" ecclesia quae ante adventum Domini, et per "domum posteriorem" ecclesia quae post adventum Ipsius; per "gloriam" significatur Divinum Verum quod in hac et illa; et per "pacem quam dabit in loco hoc," seu in ecclesia, intelliguntur omnia illa quae significantur per "pacem (de quibus supra, quae videantur).

[35] Apud Davidem,
"Petite pacem Hierosolymae, quieti sint amantes te; sit pax in antemurali tuo, quies in {14}palatiis tuis; propter fratres et socios meos loquar, age, pacem in te; propter Domum Jehovae Dei nostri quaeram bonum tibi" (Ps. cxxii. 6-9):
per "Hierosolymam" non intelligitur Hierosolyma, sed ecclesia quoad doctrinam et cultum; per "pacem" intelligitur omne doctrinae et cultus, nam cum haec ex origine caelesti sunt, hoc est, e caelo a Domino, tunc a pace et in pace sunt; inde constat quid intelligitur per "petite pacem Hierosolymae:" et quia illi qui in illa pace sunt vocantur "quieti," dicitur etiam, "quieti sint amantes te," nempe amantes ecclesiae doctrinam et cultum: per "sit pax in antemurali tuo, et quies in palatiis tuis," significatur quod in exteriori homine et in interiori; exterior enim homo cum illis quae ibi, quae sunt scientifica et jucunda naturalia, est instar antemuralis seu munimenti interiori homini, quia extra et ante hunc est et protegit; ac interior homo cum illis quae ibi, quae sunt vera et bona spiritualia, est instar palatii aut domus, quia intra exteriorem est; inde exteriora hominis significantur per "antemurale," ac interiora ejus per "palatia;" similiter quoque alibi in Verbo: "propter fratres meos et socios meos" significat propter illos qui in bonis et inde veris sunt, et abstracte a personis significat bona et vera; (quod haec intelligantur per "fratres et socios" in Verbo, videatur n. 10490, et supra, n. 47;) per "Domum Jehovae Dei nostri" significatur ecclesia, in qua illa.

[36] Apud eundem,
"Lauda, Hierosolyma, Jehovam; celebra, Zion, {15}nomen tuum;... qui ponit terminum tuum pacem; adipe triticorum satiat te" (Ps. cxlvii. 12, 14):
per "Hierosolymam" et per "Zionem" intelligitur ecclesia, per "Hierosolymam" ecclesia quoad vera doctrinae, et per "Zionem" ecclesia quoad bona amoris; per "{16}nomen Jehovae" quod celebrabit Zion, significatur omne cultus ex bono amoris; "qui ponit terminum tuum pacem" significat omnia caeli et ecclesiae, nam "terminus" significat omnia illorum, quoniam in termino seu in ultimo sunt omnia in complexu (videatur n. 634, 5897, 6239, 6451,6465, 8603, {17}9215, {18}9216, 9824, 9828, 9836, 9905, 10044, 10099, 10329, 10335, 10548); "adipe triticorum satiat te" significat omni bono amoris et sapientia ("adeps" enim significat bonum amoris, videatur n. 5943, 6409, 10033 et "triticum" significat omnia quae ex bono amoris sunt, in specie vera caeli, et inde sapientiam, n. 3941, 7605.)

[37] Apud eundem,
"Benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae tuae, ut videas filios filiorum tuorum, pacem super Israele" (Ps. cxxviii. 5, 6):
per "Zionem" et per "Hierosolymam" significatur, hic ut supra, ecclesia quoad bona amoris et quoad vera doctrinae; quod dicatur "Benedicat tibi Jehovah e Zione," est ut ex bono amoris, nam "Zion significat ecclesiam quoad bonum amoris; et quia ex illo bono omne bonum et verum doctrinae procedit et existit, inde dicitur, "ut videas bonum Hierosolymae, ac filios filiorum tuorum;" "filii filiorum" significant vera doctrinae ac multiplicationem eorum in aeternum; quia haec omnia sunt ex Domino, et per pacem quae ab Ipso, ideo concluditur per "ut videas pacem super Israele;" "Israel" sunt illi apud quos ecclesia.

[38] Apud eundem,
"Est in Schalem tabernaculum" Dei, "et habitaculum Ipsius in Zione; ibi fregit scintillas arcus, scutum, gladium et bellum" (Ps. lxxvi. 3, 4 (B.A. 2, 3)):
hic Hierosolyma vocatur Schalem, quia per "Schalem" significatur pax, e qua etiam Hierosolyma nominata est; quod ita nominata sit, est quia "pax" significat omnia illa quae supra in summa dicta sunt, quae videantur: per tabernaculum Dei," quod ibi, significatur ecclesia ex illis, et per "habitaculum Ipsius in Zione" significatur bonum amoris, quoniam in illo Dominus habitat, et inde dat vera, ac fructificat et multiplicat illa: et quia per "pacem" etiam significatur quod non pugnae mali et falsi amplius contra bonum et verum, seu non dissidium aut bellum in spirituali sensu, ideo dicitur, "Ibi fregit scintillas arcus, scutum et gladium et bellum," per quae significatur dissipatio omnis pugnae falsorum doctrinae contra bonum et verum, ac in genere dissipatio omnis dissidii. A pace etiam
Dicta est Hierosolyma "Schelomim" (Jerem. xiii. 19):
Et ideo Melchizedech, qui sacerdos Deo altissimo, fuit "rex Schalem" (Gen. xiv. 18);
et per illum repraesentatus est Dominus; ut patet apud Davidem,
"Tu Sacerdos in aeternum juxta modum Melchizedechi" (Ps. cx. 4).

[39] Apud Esaiam,
"Laetamini cum Hierosolyma, et exultate in ea, omnes amantes eam,... ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus;... ecce Ego expandens super eam sicut fluvium pacem, et sicut flumen inundans gloriam gentium, ut sugatis: ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini" (lxvi. 10-12):
per "Hierosolymam" ibi intelligitur, ut supra, ecclesia quoad doctrinam, seu quod idem, doctrina ecclesiae; de hac dicitur, "Laetamini cum Hierosolyma, et exultate in ea, omnes amantes eam;" et de doctrina etiam dicitur, "ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus, et exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus;" per "uber consolationum" significatur Divinum Bonum, et per "splendorem gloriae" significatur Divinum Verum ex quo doctrina: quod omnia illa in abundantia erunt ex conjunctione cum Domino, significatur per "Ecce Ego expandens super eam sicut fluvium pacem, et sicut flumen inundans gloriam gentium, ut sugatis;" per "pacem" significatur conjunctio cum Domino, per "gloriam gentium" conjunctio boni et veri inde, per "sugere" influxus a Domino, et per "sicut fluvium et sicut flumen inundans" abundantia: quod inde amor spiritualis, et amor caelestis, per quos conjunctio cum Domino fit, significatur per "ad latus suscipiemini, et super genubus delectabimini;" per "latus" significatur amor spiritualis, et per "genua" amor caelestis, et per "suscipi et delectari" significatur ex conjunctione felicitas aeterna: (quod "uber" significet amorem spiritualem, et quod quoque "latus" seu "pectus," videatur supra, n. 65; quod "genua" significant amorem conjugialem, et inde amorem caelestem, in Arcanis Caelestibus, n. 3021, 4180, 5050-5062:) quod "gloria" significet Divinum Verum, et inde intelligentiam et sapientiam, videatur supra (n. {18}33, 288, 345): et quod "gentes" significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte a personis bona amoris, etiam supra (n. 175(a), 331); inde "gloria gentium" significat genuinum verum quod ex bono amoris, ita conjunctionem illorum.

[40] Apud eundem,
"Est opus {19}Jehovae pax, et labor justitiae quies, et securitas usque in aeternum; ut habitet populus meus in habitaculo pacis, et in tentoriis securitatum, et in quietibus tranquillis" (xxxii. 17, 18):
"pax" dicitur "opus {19}Jehovae," quia unice a Domino; et omne quod ex pace a Domino existit apud illos qui in conjunctione cum Domino sunt, vocatur "opus {19}Jehovae" inde dicitur "Est opus {19}Jehovae pax: "labor justitiae" significat bonum conjunctum vero, in quo pax; "labor" enim in Verbo dicitur de vero, "justitia" de bono, et "quies" de pace inibi: "securitas in aeternum" significat quod sic non infestatio et timor a malis et falsis: inde patet quid significatur per "ut habitet populus meus in habitaculo pacis, et in tentoriis securitatum, et in quietibus tranquillis," quod nempe ut sint in caelo ubi Dominus, et inde in bono amoris et cultus, absque infestatione ab infernis, et sic in jucundis boni et amoenis veri: "habitaculum pacis est caelum ubi Dominus, "tentoria securitatum" sunt inde bona amoris et cultus absque infestatione a malis et falsis quae ab inferno, et "quietes tranquillae" sunt jucunda boni et amoena veri. (Quod "tentoria" significent bona amoris et cultus, videatur n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, {20}4391, 10545.)

[41] Apud eundem,
"Pro aere adducam aurum, et pro ferro adducam argentum,... et pro lapidibus ferrum; et ponam praefecturam tuam pacem, et exactores tuos justitiam; non audietur amplius violentia in terra tua, Vastatio et confractio in terminis tuis" (lx. 17, 18):
agitur in eo capite de adventu Domini, et de novo caelo et nova ecclesia tunc; ac intelligitur per illa verba quod spirituales futuri et non naturales ut prius, nempe illi qui conjuncti Domino per bonum amoris, et quod non amplius futurum discidium inter internum seu spiritualem hominem et externum seu naturalem: quod futuri sint spirituales et non naturales ut prius, significatur per "pro aere adducam aurum, pro ferro argentum, et pro lapidibus ferrum;" "aes," "ferrum" et "lapides" significant naturalia, ac "aurum," "argentum" et "ferrum," quae loco illorum, significant spiritualia; "aurum" bonum spirituale, "argentum" verum illius boni, et "ferrum" verum spirituale naturale: quod per bonum amoris regnaturus sit Dominus, significatur per "Ponam praefecturam tuam pacem, et exactores justitiam; "praefectura" significat regnum, "pax" Dominum, et "justitia" bonum ab Ipso: quod non dissidium amplius futurum inter spiritualem hominem et inter naturalem, significatur per "Non audietur amplius violentia in terra tua, vastatio et confractio in terminis tuis;" per "violentiam" significatur dissidium, per "terram" internus spiritualis homo, quia ibi est ecclesia quae in genere per "terram~ significatur; per "vastationem et confractionem," quae "non amplius," significatur quod non mala et falsa; et per "in terminis" significatur in naturali homine, nam in illis quae ibi sunt terminantur spiritualia; quod per "vastationem et confractionem" significentur mala et falsa, est quia mala vastant naturalem hominem et falsa confringunt illum.

[42] Quoniam pax est apud illos qui in conjunctione boni et veri sunt a Domino, et quia malum destruit bonum et falsum verum, ita quoque pacem. Inde sequitur quod nulla pax sit apud illos qui in malis et falsis sunt; apparet quidem sicut sit pax apud illos quando illis in mundo succedunt, et quoque videntur sibi tunc sicut quod contento animo sint; sed pax illa apparens est solum in extremis eorum, interius tamen non est pax; cogitant enim de honore et lucro absque fine, et fovent animo astus, dolos, inimicitias, odia, vindictas, et plura similia, quae illis insciis discindunt et devorant interiora mentis eorum, et inde quoque interiora corporis; hoc quod ita sit apparet luculenter apud illos post mortem, quando in interiora sua veniunt; tunc illa jucunda animi eorum vertuntur in contraria (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, n. 485-490, ostensa sunt).

[43] Quod pax sit illis qui in bono et inde veris sunt, et non pax illis qui in malo et inde falsis, constare potest a sequentibus his locis:- Apud Esaiam,
"Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, sed ejiciunt aquae ejus caenum et lutum(; non pax, inquit Deus meus, impiis)" (lvii. 20, 21):
apud eundem,
"Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ad effundendum sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastatio et confractio in semitis eorum; viam pacis non sciunt, neque judicium in orbitis eorum, semitas suas perverterunt sibi, omnis qui calcat eam non cognoscit pacem" (lix. 7, 8):
apud Davidem,
"Nimium habitavit sibi anima (mea) cum osore pacis; ego pacem, sedcum loquor, illi ad bellum" (Ps. cxx. 6, 7):
apud Esaiam,
Prophetae "seducunt populum meum, dicendo Pax, cum non pax et quando hic aedificat maceriem, illi ecce incrustantes eam inepto:... prophetae Israelis... vident visionem pacis cum non pax" (xiii. 10, 16):
apud Jeremiam,
"A minimo ad maximum omnes student usurae, a propbeta usque ad sacerdotem quivis facit mendacium, et sanant confractionem filiae populi mei per nullius ponderis verbum, dicendo, Pax, pax, cum non sit pax" (viii. 10, 11):
apud eundem,
"Vox clamoris pastorum, et ejulatus potentium gregis, quia vastans Jehovah pascuum {21}eorum, unde devastatae sunt caulae propter ardorem irae Jehovae" (xxv. 36, 37):
apud Davidem,
"Non integritas in carne mea propter indignationem tuam, nossibus meis propter peccatum meum" (Ps. xxxviii. 4 (B.A 3)):
in Threnis,
"Satiavit me amaritudinibus, inebriavit me absinthio;... et remota est a pace anima mea, oblitus sum boni" (iii. 15, 17):
praeter alibi.

[44] Quoniam pax in sua prima origine est ex unione Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, et inde a Domino in conjunctione Ipsius cum caelo et cum ecclesia, et apud unumquemque ibi in conjunctione boni et veri, ideo Sabbatum, quod fuit san~issimum ecclesiae repraesentativum, dictum est a quiete seu pace;
et ideo quoque sacrificia, quae dicta fuerunt "pacifica," mandata sunt (De quibus videatur Exod. xxiv. 5; cap. xxxii. 6: Levit. iii. 3; cap. iv. 20, 26, 31, 35; cap. vi. 5 (B.A. 12); cap. vii. 11; cap. xiv. 20, 21, 33; cap. xvii. 5; cap. xix. 5: Num. vi. 17: Ezech. xlv. 15: Amos v. 22: et alibi):
et ideo de Jehovah dicitur quod Ex holocaustis odoratus sit "odorem quietis" (Exod. xxix. 18, 25, 41: Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9; cap. vi. 8, 14 (B.A. 15, 21); cap. xxiii. 12, 13, 18: Num. xv. 3, 7, 13; cap. xxviii. 6, 8, 13; cap. xxix'2, 6, 8, 13, 16);
per "odorem quietis" significatur perceptio pacis.

AE n. 366

Apocalypsis Explicata n. 366

366. "Ut alii alios {1}occidant." - Quod significet falsificationem seu exstinctionem veritatum, constat ex significatione "occidere," quod sit exstinguere vera, nam per "occidere" in Verbo significatur occidere spiritualiter, seu occidere spirituale hominis aut animam ejus, quod est exstinguere vera: quod etiam sit falsificare, est quia vera cum falsificantur etiam exstinguuntur; per falsificationem enim fit alius intellectus eorum, ac verum est verum cuivis secundum intellectum de eo; amor enim et principium quae regnant in homine, trahunt omnia ad se, et applicant sibi, etiam ipsa vera; quare cum amor malus est aut principium falsum, tunc vera infectantur malo amoris aut falso principii, et sic exstinguuntur: hoc itaque est quod hic significatur per quod "alii alios occident." Quod hoc fiat quando bonum non est apud hominem, et magis quando bonum non est in doctrina ecclesiae ejus, constat ex praecedentibus, ubi dicitur "Cum aperuisset secundum sigillum, exivit equus rufus, et sedenti super illo datum est tollere pacem de terra;" per quae significatur secundus status ecclesiae, qui est quando intellectus Verbi deperditus sit quoad bonum, unde dissidia in ecclesia (de quibus videatur supra, n. 361, 364, 365).

[2] Quod intellectus Verbi, seu quod idem, intellectus veri, deperditus sit quando apud hominem non est bonum, hoc est, quando non est amor in Dominum et charitas erga proximum, videatur supra (n. 365(a)): bonum enim apud hominem, seu quod idem, amor apud illum, est ignis vitae ejus, et verum apud illum seu fides veri, est lux inde; quapropter quale est bonum seu qualis est amor apud illum, tale est verum seu talis est fides veri apud illum. Inde constare potest, si malum est apud illum seu amor malus, quod non verum sit apud illum, seu quod non fides veri; lux enim quae ex illo igne exit, est qualis est lux illis qui in inferno sunt, quae est lux fatua, sicut lux ex carbonibus ignitis, quae lux influente luce e caelo vertitur in meram caliginem. Talis etiam est lux quae vocatur lumen naturale apud malos, quum ratiocinantur contra res ecclesiae.

[3] Quod falsificaturi sint vera, et per id exstincturi illa, etiam intelligitur per Domini verba apud Matthaeum,
Jesus dixit discipulis, "Tradet frater fratrem..., pater filium, insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt illos" (x. 21):
et apud Lucam,
"Trademini a parentibus, et fratribus, et cognatis et amicis, et morti dabunt ex vobis" (xxi. 16):
per "parentes," "fratres," "liberos," ("cognatos") et "amicos non intelliguntur ibi parentes, fratres, liberi, cognati, amici, nec per "discipulos" intelliguntur discipuli, sed bona et vera ecclesiae, ac mala et falsa; et quod mala exstinctura sint bona, et quod falsa vera. (Quod illa per ea nomina significentur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10490.)

AE n. 367

Apocalypsis Explicata n. 367

367. "Et data ei machaera magna."- Quod significet per falsa, constat ex significatione "machaerae" seu "gladii," quod sit v verum pugnans contra falsum, et in opposito sensu falsum pugnans contra verum, ac destructio ejus (de qua supra, n. 131); hic falsum pugnans contra verum ac destruens illud, nam praecedit, "ut alii alios occidant," per quod significatur falsificatio et exstinctio veritatum. Dicitur in Verbo "gladius," "machaera," et "romphaea," et per "gladium" significatur in genere pugna illa, per "machaeram" pugna veri ex bono ac falsi ex malo, ac per "romphaeam" pugna veri ex doctrina contra falsum ac falsi ex doctrina, contra verum; "machaera "enim est brachii, ac "romphaea "dicitur exire ex ore, Ut Apoc. i. 16; cap. ii. 12, 16; cap. xix. 15, {1}21.

AE n. 368

Apocalypsis Explicata n. 368

368. VERSUS 5,6.
"Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium animal dicens, Veni et aspice: et vidi, et ecce equus niger; et sedens super illo habens stateram in manu sua. Et audivi vocem in medio quatuor animalium, dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario; et oleum et vinum ne laeseris."
5. "Et cum aperuisset tertium sigillum," significat praedictionem de statu adhuc succedente apud illos qui ab ecclesia ubi Verbum (n. 369); "audivi tertium animal dicens," significat e caelo infimo a Domino (n. 370); "Veni et aspice," significat affectionem et perceptionem (n. 371); "et(vidi, et) ecce equus niger, significat intellectum Verbi deperditum quoad verum (n. 372); "et sedens super illo habens stateram in manu sua," significat aestimatione," veri ex Verbo in illo statu ecclesiae (n. 373).
6. (Et audivi vocem in medio animalium dicentem,) Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario," significat quod genuinum bonum ecclesiae sit illis nihili, et quoque genuinum verum ecclesiae (n. 374); "et oleum et vinum ne laeseris," significat quod provisum sit ne damnum inferatur sensui inferno seu spirituali Verbi, nec quoad bonum nec quoad verum (n. 375, 376).

AE n. 369

Apocalypsis Explicata n. 369

369. (Vers. 5.) "Et cum aperuisset tertium sigillum."- Quod significet praedictionem de statu adhuc succedente apud illos qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex illis quae supra (n. 351, 352, 361) dicta sunt: agitur enim in hoc et in sequente capite de statu Ecclesiae Christianae seu ecclesiae ubi est Verbum, a principio ad finem, seu a tempore Domini usque ad ultimum judicium; ecclesia enim nova, quae Christiana vocatur, incohata est a Domino cum in mundo fuit, et postquam propagata est, decrevit successive usque ad hoc tempus, quod est ultimum ejus, quo judicium. Praedictiones de his successivis ecclesiae statibus manifestantur hic sicut ex libro per varia repraesentativa; sed sciendum est quod praedictiones tales non visae et lectae sint in libro, postquam sigilla ejus aperta sunt, sed manifestatae per caelos a Domino coram angelis intimi caeli, quae in ultimis caeli repraesentatae sunt per talia quae in hoc capite memorantur; nempe, per equos varii coloris, et dein per terrae motus, solis et lunae obscurationes, et stellarum lapsus in terram: sed haec erant apparentiae coram angelis ultimi caeli, et significant illa quae audita et percepta sunt in intimo caelo, ubi non tales apparentiae fuerunt: nam quicquid in intimo caelo auditur, cogitatur et percipitur a Domino, hoc cum descendit per caelum medium ad ultimum, vertitur in tales apparentias. Ita coram ultimi caeli angelis promulgantur arcana sapientiae Divinae: illi qui ibi intelligentes sunt, percipiunt arcana illa ex correspondentiis; at infimi illorum non percipiunt, sed modo sciunt quod inibi sint arcana, nec ultra inquirunt; cum his fuit Johannes cum in spiritu seu in visione. Haec dicta sunt, ut sciatur quomodo Verbum conscriptum sit, quod nempe ex talibus quae visa et audita sunt in ultimis caeli, ita ex meris correspondentiis et repraesentativis, in quorum singulis latent innumerabilia et ineffabilia arcana sapientiae Divinae.

AE n. 370

Apocalypsis Explicata n. 370

370. "Audivi tertium animal dicens."- Quod significet e caelo intimo a Domino, constat ex illis quae supra (n. 353 et 362) dicta sunt, ubi similia. Quod quatuor animalia seu quatuor cherubi unus post alterum locuti sint, est quia illa quae dixerunt correspondent ex opposito; primus enim cherubus erat similis leoni, secundus similis vitulo, tertius quoad faciem sicut homo, et quartus similis aquilae volanti; et per "leonem" significatur potentia (videatur supra, n. 278), per "vitulum" significatur bonum (n. 279), per "hominem" sapientia (n. 280), et per "aquilam" intelligentia (n. 281); quare cum primum animal, quod erat simile leoni, locutum est, describitur primus status eorum qui ab ecclesia, quod ibi tunc esset pugna ex Divino Vero (videatur supra, n. 355-359), nam per "leonem" significatur potentia quae est Divino Vero: cum secundum animal locutum est, quod erat simile vitulo, describitur secundus status eorum qui ab ecclesia, quod nempe bonum sit deperditum (videatur n. 61-367); per "vitulum" enim significatur bonum ecclesiae: cum tertium animal locutum est, quod erat quoad faciem sicut homo, describitur tertius status eorum qui ab ecclesia, qui erat quod non amplius verum quia non bonum, proinde non amplius aliqua sapientia, nam omnis sapientia est veri ex bono; per "hominem" enim significatur sapientia: et cum quartum animal locutum est, quod erat simile aquilae volanti, describitur quartus status eorum qui ab ecclesia, quod essent in malis et inde falsis, ita non in aliqua intelligentia; per "aquilam" enim significatur intelligentia. Ex his patet quod quatuor animalia ordine locuta sint secundum correspondentias ex opposito.

AE n. 371

Apocalypsis Explicata n. 371

371. "Veni et aspice."- Quod significet attentionem et perceptionem, constat etiam ex illis quae supra (n. 354) explicata sunt, ubi similia verba.

AE n. 372

Apocalypsis Explicata n. 372

372. "Et (vidi et) ecce equus niger."- Quod significet intellectum Verbi deperditum quoad verum, constat ex significatione "equi," quod sit intellectus (de qua supra, n. 355); et ex significatione quod sit non verum; ita per "equum nigrum" significatur intellectus deperditus quoad verum. Quod "niger" significet non verum, est quia "album" significat verum; quod "album" dicatur de vero, et significet illud, videatur supra (n. 196). Quod "album" dicatur de vero et significet illud, est quia album originem ducit ex candore lucis, et "lux" significat verum; et quod "nigrum" dicatur de non vero et significet illud, est quia nigrum originem ducit ex tenebris seu ex privatione lucis; et "tenebrae," quia existunt ex privatione lucis, significant ignorantiam veri. Quod "equus niger" hic significet intellectum Verbi deperditum quoad verum, etiam patet ex significatione "equi rufi," (de quo supra,) quod sit intellectus deperditus quoad bonum; in ecclesia etiam successu temporis primum perit bonum, et dein verum, et tandem loco boni succedit malum, et loco veri falsum; hic ultimus status ecclesiae intelligitur per "equum pallidum," de quo in sequentibus.

[2] Quod "nigrum" significet non verum, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ubi dicitur:- Ut apud Micham,
"Nox vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinatione; et occidet sol super prophetis, et nigrescit super iis dies" (iii. 6):
per "prophetas," de quibus hic agitur, significantur illi qui in veris doctrinae sunt, et abstracte a personis vera doctrinae; quod illi qui per "prophetas" intelliguntur mala visuri, et falsa divinaturi, significatur per "Nox vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinatione;" quod non scituri bonum nec verum, significatur per "Occidet sol super prophetis, et nigrescet super iis dies;" "sol significat bonum amoris, et "dies" verum fidei, et "nigrescere" quod non videatur et sciatur.

[3] Apud Ezechielem,
"Quin obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum" (xxxii.7):
haec de Pharaone rege Aegypti, per quem significatur scientificum applicatum falsis, quod fit quando naturalis homo ex scientiis intrat in spiritualia, et non vicissim; id quia contra ordinem est, pro veris arripiuntur et confirmantur falsa: quod tunc non influat aliquid e caelo, significatur per "obtegam caelos;" et quod tunc nullae cognitiones veri, significatur per "atrabo stellas eorum," "stellae" enim sunt cognitiones veri; quod inde non bonum amoris et non verum fidei, significatur per "solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum;" per "solem" significatur bonum amoris, et per "lunam" verum fidei. (Quod per "solem" et "lunam" illa significentur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125.) Similia significantur per "solem," "lunam" et "stellas" apud Joelem,
"Coram illo commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati {1}sunt et stellae contraxerunt splendorem suum" (ii. 10; cap. iv. (B.A. iii.) 15);
et similia in Apocalypsi,
"Sol factus est niger, tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis" (vi. 12):
quid in specie per haec significatur, videbitur in sequentibus.

[4] Apud Ezechielem,
"In die quo descensurus est in infernum obtegam super eo abyssum,et inhibebo flumina ejus, ut occludantur aquae magnae, et atrabo super eo Libanum, et omnes arbores agri super eo languescent" (xxxi. 15):
agitur ibi de Aschure, qui ibi assimilatur cedro; et per "Aschurem" ibi significatur ratiocinatio de veris ecclesiae ex propria intelligentia, et per "cedrum" verum ecclesiae spiritualis; quod sic periturae omnes cognitiones veri, et cum illis omnia vera quae sapiunt ex bono et inde suam essentiam habent, significatur per omnia illa verba: "abyssus" quae super illo obtegetur, et "flumina" quae inhibebuntur, sunt cognitiones veri ac inde intelligentia; "abyssus aut "mare" significat scientificum et cognitivum in communi quod in naturali homine, et "flumina" significant illa quae sunt intelligentiae: "aquae magnae" quae occludentur, significant vera quae sapiunt ex bono et inde essentiam trahunt; "aquae" sunt vera, et "magnum" in Verbo praedicatur de bono: "Libanus" qui "super eo atrabitur," et "arbores" quae "super eo languescent," significat quod vera ecclesiae amplius nulla erunt, et quod cognitiones erunt absque perceptione veri; "Libanus" enim significat ecclesiam quoad vera, ita quoque vera ecclesiae, simile ac "cedrus;" et "arbores agri" significant ecclesiam quoad cognitiones veri, ita quoque cognitiones veri ecclesiae, "arbores" ipsas cognitiones, et "ager" ecclesiam; inde patet quod "atrare Libanum" significet quod non amplius vera ecclesiae.

[5] In Threnis,
"Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte"... obscurataest prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in plateis" (iv. 7, 8):
quid haec significant nemo scire potest, nisi sciat quid Naziraei repraesentabant; "Naziraei" repraesentabant Dominum quoad Divinum caeleste; et quia omnia statuta ecclesiae tunc repraesentabant talia quae caeli et ecclesiae sunt, ita quae Domini, nam a Domino sunt omnia caeli et ecclesiae, et quia principale repraesentativum Domini erat Naziraeatus, inde per illa verba significatur quod omne repraesentativum Domini perierit. Genuinum repraesentativum Domini describitur per "Albi erant Naziraei prae nive, et candidi erant prae lacte," per quae significatur repraesentativum Divini Veri et Divini Boni in sua perfectione; "album" enim praedicatur de vero, similiter "nix;" et "candidum" de bono veri, similiter "lac:" quod omne repraesentativum Divini Veri deperditum sit, describitur per "Obscurata est prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in plateis;" "forma" significat quale veri, "nigredo" significat non amplius apparens, "plateae" significant vera doctrinae. et "non cognosci in illis" significat non recognosci a genuinis veris. Quid porro per "Naziraeos" significatur, dicetur alibi.

[6] Apud Jeremiam,
"Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam; propter hoc lugebit {2}terra, et atrati erunt caeli desuper" (iv. 27, 28):
"vastitas erit tota terra," significat quod bonum et verum in ecclesia periturum ("terra" est ecclesia); "consummationem tamen non faciam" significat quod usque aliquid boni et veri remansurum; "propter hoc lugebit terra" significat imbecillitatem ecclesiae inde; "atrati erunt caeli desuper" significat non aliquem influxum boni et veri a Domino per caelum; caeli enim dicuntur "atrati," quando non influit a Domino per caelum aliqua affectio et perceptio veri. Quoniam luctus in ecclesiis ante adventum Domini, quae erant ecclesiae repraesentativae, repraesentabat dolorem mentis spiritualem ob non verum et bonum, (luctus enim erat propter oppressionem ab hoste, propter mortem patris aut matris, et propter similia, et per oppressionem ab hoste significabatur oppressio a malis quae ab inferno, et per patrem et matrem significabatur ecclesia quoad bonum et quoad verum,) quia haec repraesentabantur per luctus apud illos, ideo tunc incedebant atrati:

[7] - Ut apud Davidem,
"Dico Deo petrae meae, Quare oblitus es mei? quare atratus incedam in oppressione hostis?" (Ps. xlii. 10 (B.A. 9); Ps. xliii. 2:)
apud eundem,
"Quasi lugens matrem atratus incurvavi me" (Ps. xxxv. 14):
apud eundem,
"Eversus sum, incurvatus sum valde, tota die atratus incessi" (Ps. xxxviii. (217 (B.A. 6)).
apud Malachiam,
"Dixistis,... Quid lucri,... si ambulemus atrati coram Jehovah?" (iii. 14)
apud Jeremiam,
"Super contractione filiae populi mei confractus sum, atratus sum" (viii. 21);
"filia populi" significat ecclesiam. Apud Jeremiam,
"Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt; atrati suntusque ad terram; et clamor Hierosolymae ascendit; nam magnates eorum miserunt minores suos aquae causa, venerunt ad foveas,nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua" (xiv. 2, 3):
quod "atratus" significet dolorem mentis spiritualem ob non verum in ecclesia, patet a singulis ibi in sensu interno; per "Jehudam" enim significatur ecclesia quoad affectionem boni, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri; per "portas" significatur aditus ad illa; quod non vera amplius, describitur per quod "magnates miserint minores suos aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua;" "aquae" significant vera, "foveae" illa quae continent, quae sunt doctrinalia ex Verbo ac ipsum Verbum, in quo non amplius vera vident. Ex his constare potest quod "nigrum" et "atrum" in Verbo significet non verum, similiter ac "tenebrae," "nubes," "obscuritas," et plura ex quibus nigredo: ut apud Joelem,
"Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis" (ii. 2)
et alibi.

AE n. 373

Apocalypsis Explicata n. 373

373. "Et sedens super illo habens stateram in manu sua."- Quod significet aestimationem veri ex Verbo in illo statu ecclesiae, constat ex significatione "sedentis super equo," quod sit Verbum (ut supra, n. 355(a,c), 356, 365(a)); et ex significatione "staterae in manu," quod sit aestimatio veri inde; omnes enim mensurae et ponderationes, quae memorantur in Verbo, significant aestimationem rei de qua agitur quoad bonum et quoad verum; numeri adjuncti determinant aestimationem quoad ejus quale et quantum, ut hic "choenix tritici denario et tres choenices hordei denario," de quibus sequitur. Mensurae in ecclesia repraesentativa erant plures, sicut omer, chomer, ephah, bathus, hin (de quibus videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10262); et praeterea erant staterae, lances seu librae, per quas fiebant trutinationes et ponderationes, et per has in specie significantur aestimationes rei quoad verum; quare etiam pondera lancium erant lapides seu ex lapide, per "lapides" enim in Verbo significantur vera. Quod pondera fuerint lapides seu ex lapide, constat ex Levit. xix. 36; Deut. xxv. 13; 2 Sam. xiv. 26; Esai. xxxiv. 11; Sach. iv. 10. (Quod "lapides" in Verbo significent vera, videatur n. 643, 3720, 6426, 8609, 10376.) Quapropter hic per "stateram in manu sedentis super equo nigro" significatur aestimatio veri ex Verbo.

[2] Quod "sedens super equis," tam "super equo albo," quam "super rufo," "nigro" et "pallido," significet Verbum, et per "equos" secundum colores eorum intellectus ejus, per "equum rufum" intellectus Verbi deperditus quoad bonum, et per "equum nigrum" intellectus Verbi deperditus quoad verum, supra ostensum est: sed quia aegre capi potest quod "sedens super equis" significet Verbum, quia per "equos rufum et nigrum" significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum et quoad verum, quare dicetur quomodo cum hoc se habet:- Verbum in se est ipsum Divinum Verum, sed intellectus ejus est secundum statum hominis qui legit. Homo qui non in bono est, nihil boni ibi appercipit; et homo qui non in veris est nihil veri ibi videt; quare causa non est in Verbo sed in legente illud. Inde patet quod usque "sedens super equis significet Verbum, tametsi "equi" significant intellectum Verbi deperditum quoad bonum et quoad verum. Quod "sedens super equo albo" significet Verbum, constat manifeste in Apocalypsi, ubi dicitur,
Vocatur nomen sedentis super equo illo "Verbum Dei" (cap. xix. 13).

[3] Quod per "stateram" seu "lances" significetur aestimatio, et quoque justa ordinatio, quae fit per vera, constat apud Danielem,
Apparuit scriptura in pariete coram Belschazare rege Babelis, cum biberat ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, "Mene Mene, Thekel, et Perezin," hoc est, Numeratus Numeratus, Appensus, Divisus. "Haec interpretatio illorum verborum est: Mene, numeravit Deus regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est regnum tuum, et datum Medo et Persae" (v. 25-28):
describitur per hoc historicum in sensu interno profanatio boni et veri, quae significatur per "Babel;" Belschazar enim erat rex in Babele, et per "regem" in Verbo simile Significatur quod per ipsam gentem aut per ipsum regnum cui praeest: profanatio boni et veri ecclesiae significatur per quod "biberit ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et simul laudaverit deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis" (vers. (3,) 4 ibi); per "vasa Templi Hierosolymitani aurea et argentea" significatur bonum et verum caeli et ecclesiae, per "aurum" bonum, et per "argentum" verum; et per "laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis," significatur cultus idololatricus omnis generis, ita cultus externus absque ullo interno, qualis est apud illos qui intelliguntur per "Babelem:" quod nulla prorsus ecclesia apud illos sit, quia nihil boni et nihil veri ecclesiae ibi est, significatur per scripturam e caelo; nam per "numeratus numeratus" significatur exploratio quoad bonum et quoad verum; per "appensus in trutina" significatur aestimatio secundum quale eorum ac judicium; et per "divisus significatur dissipatio, exterminatio, et separatio a bono et vero ecclesiae; et per "regnum" significatur ecclesia; inde patet, quod (per) "appendi in trutina" seu "statera" significetur aestimatio secundum quale ejus; (quod "dividare" significet dissipare, exterminare, et separare a bono et vero, videatur n. 4424, 6360, 6361, 9093;) quod regnum sit ecclesia, est quia regnum Domini est ubi ecclesia; quapropter illi qui ab ecclesia sunt, vocantur
"Filii regni" (Matth. viii. 12; cap. xiii. 38).

[4] Apud Esaiam,
"Quis mensus est pugillo suo aquas, et caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libramontes, et colles in lancibus?" (xl. 12:)
describitur per "mensuras" hic justa ordinatio et aestimatio omnium in caelo et in ecclesia secundum quale boni et veri; mensurae hic sunt "pugillus," "spithama," "triental," "libra" et "lances:" per "aquas" significantur vera, per "caelos" interiora seu spiritualia vera et bona, per "pulverem terrae" exteriora seu naturalia vera et bona, utraque caeli et ecclesiae; per "montes" bona amoris, per "colles" bona charitatis, et per "appendere" aestimare et ordinare secundum quale eorum: quod haec significentur per illa verba, nemo videre potest nisi ex scientia correspondentiarum.

[5] Quoniam justa aestimatio et exploratio boni et veri significatur per "mensuras" in Verbo, ideo praeceptum est ut mensurae essent justae, et non aliqua fraus circa illas, apud Mosen,
"Non facietis perversitatem in judicio, in mensura, in pondere, et indimensione; librae justae, lapides justi, ephah justa, et hin justus, erunt vobis" (Levit. xix. 35, 36):
et quoque ideo justitia, ubi per illam intelligitur aestimatio et exploratio hominum secundum quale boni et veri apud illos, passim in Verbo exprimitur per "lances," "stateras, "libras," "trutinas," et per "ephas," "omeres," "chomeres," "seas," "hines" (Ut apud Hiobum, cap. vi. 2; cap. xxxi. 6); ac injustitia per "libras et lances fraudis et doli" (Ut Hosch. xii. 8 (B.A. 7); Amos viii. 5; Mich. vi. 11).

AE n. 374

Apocalypsis Explicata n. 374

374. (Vers. 6.) "(Et audivi vocem in medio quatuor animalium dicentem,) Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario."- Quod significet quod genuinum bonzim ecclesiae illis sit nihili et quoque genuinum verum ecclesiae, constat ex significatione "choenicis," quae fuit mensura tritici et hordei apud Graecos, quod sit quale aestimationis; nam per "mensuras" in Verbo (ut in superiori articulo dictum est) significatur quale rei quoad bonum et quoad verum; ex significatione "tritici," quod sit bonum ecclesiae in genere (de qua sequitur); ex significatione "hordei," quod sit verum illius boni (de qua etiam sequitur); et ex significatione "denarii," qui est aestimationis pretium, quod sit tanquam nihili: is nummus quia erat omnium minimus, inde per illum significatur pretium minimum, hic autem tanquam nihili. Causa est, quia per "equum rufum" (de quo supra) significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum, et per "equum nigrum" intellectus Verbi deperditus quoad verum (supra, n. 364 et 372); et cum intellectus Verbi quoad bonum et quoad verum deperditus est, tunc genuinum bonum ac genuinum verum ecclesiae aestimatur tanquam nihili. Quod aestimetur hic pro "denario," est quia aliquis nummus assumendus erat, ut aliquid pretii diceretur in sensu litterae, quia dicitur quod "statera esset in manu sedentis super equo," ac quod "triticum et hordeum mensurarentur;" ideo is nummus qui erat omnium minimus, pro aestimationis pretio assumptus est; et quia intellectus Verbi quoad bonum et quoad verum non amplius est, ideo per "denarium" hic in sensu spirituali significatur tanquam nihili.

[2] Quod dicatur "choenix tritici et tres choenices hordei," est quia "unum" praedicatur de bono, ac "tria" de veris; ac per "unum" cum de bono significatur perfectum, ita quoque genuinum, et per "tria" cum de veris significatur plenum, ita quoque genuinum; inde est quod per "choenix tritici et tres choenices hordei" significetur genuinum bonum et genuinum verum ecclesiae. Quod "triticum" significet bonum, et "hordeum" verum ejus, est quia omnia quae agri sunt, significant illa quae ecclesiae sunt; et illa quae agri sunt, ut messes varii generis, inserviunt esui; ac quae esui sunt et nutriunt corpus, significant in spirituali sensu talia quae nutriunt animam seu mentem, quae omnia se referunt ad bonum amoris et ad verum fidei; inde imprimis "triticum" et "hordeum," quia ex illis panis. (Quod "cibi" omnis generis significent cibum spiritualem, ita quae sunt scientiae, intelligentiae et sapientiae, proinde bonum et verum ex quibus illa, videatur n. 3114, 4459, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, {1}5655, {2}5915, {3}8408, 8562, 9003; in genera "panis," in opusculo De Nova Hierosolyma, n. 218; quod "ager significet ecclesiam, n. 2971, 3766, 9139.)
Quod "triticum" et "hordeum" significent talia, est ex correspondentia, ut constare potest ex illis quae apparent in mundo spirituali, ubi omnes apparentiae sunt correspondentiae; apparent ibi campi, agri, messes varii generis, et quoque panes; unde scitur quod correspondeant, et consequenter quod secundum correspondentias significent.

[3] Quod "triticum" et "hordeum" significent bonum et verum ecclesiae, "triticum" bonum ejus et "hordeum" verum ejus, etiam constare potest ex locis in Verbo ubi nominantur, ut ex sequentibus:- Apud Jeremiam,
Jehovah "qui dispersit Israelem, congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum; quia redemit Jehovah Jacobum, et liberavit eum e manu fortioris illo: unde venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti; et fiet anima eorum sicut hortus irriguus" (xxxi. 10-12):
agitur ibi de instauratione ecclesiae novae; per "Israelem" et per Jacobum" significatur illa ecclesia; per "Israelem" ecclesia spiritualis interna, et per "Jacobum" externa, nam omnis ecclesia est interna et externa: instauratio ejus describitur per quod "Jehovah congregabit eum, custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit Jacobum, et liberavit e manu fortioris illo;" per "redimere" significatur reformare (videatur supra, n. 328); per "manum fortioris illo" significatur e malo et falso, quae prius occupaverunt; gaudium internum seu gaudium cordis illorum oriundum ex bono caelesti et ex veris inde, significatur per "unde venient et canent in altitudine Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad triticum, ad mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti;" "canere in altitudine Zionis" significat gaudium internum caeleste seu quale est in regno caelesti Domini, "canere" gaudium illud (videatur supra, n. 326), "altitudo" internum, et "Zion" regnum caeleste; "triticum" significat bonum naturalis hominis, "mustum" verum ejus, "oleum" bonum spiritualis hominis, "filii gregis" vera spiritualia, et "filii armenti" vera naturalia; haec quia significantur, vocantur "bonum Jehovae:" quod illis inde intelligentia et sapientia, significatur per "fiet anima eorum sicut hortus irriguus," per "hortum" enim in Verbo significatur intelligentia, et per "irriguum" continue crescens: quod non ibi intelligantur triticum, mustum, oleum, filii gregis et armenti, patet, nam dicitur "redemit Jehovah Jacobum," et quod "fiet anima eorum sicut hortus irriguus."

[4] Apud Joelem,
"Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum; pudefacti sunt agricolae, ejularunt vinitores, super tritico et super hordeo, eo quod perierit messis agri" (i. 10-12):
haec non dicta sunt de agro et ejus sterilitate, sed de ecclesia et ejus vastatione; quare per "agrum," "terram," "frumentum," "mustum" et "oleum," non illa intelliguntur, sed per "agrum" et per "terram" ecclesia, (per "agrum" ecclesia quoad receptionem et procreationem veri et boni, et per "terram" ecclesia quoad gentem ibi,) per "frumentum" bonum omnis generis in externo homine, per "mustum" verum etiam ibi, per "oleum" bonum in interno homine; per "agricolas" qui pudefacti, et per "vinitores" qui ejularunt, super tritico et super hordeo, significantur illi qui ab ecclesia, et per "triticum' et per "hordeum" significatur bonum ejus et verum ejus; et per "messem agri" quae inde periit, significatur omnis cultus ex illis.

[5] Apud Jeremiam,
"Super omnes colles in deserto venerunt vastatores,quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae: non pax ulli carni; severunt tritica, et spinas messuerunt" (xii. 12, 13):
etiam haec dicta sunt de ecclesia et ejus vastatione; per "colles in deserto" super quos "venerunt vastatores" significatur quod omne bonum charitatis perierit per mala et falsa; "colles" in Verbo significant ubi bonum charitatis, et in sensu abstracto ipsum illud bonum, "desertum" significat ubi non illud quia non verum, et "vastatores" significant mala et falsa per quae bonum et verum pereunt: per "gladium Jehovae devorantem a fine terrae usque ad finem terrae" significatur falsum destruens omnia ecclesiae; per "gladium devorantem" falsum destruens, et per "a fine terrae usque ad finem terrae" significantur omnia ecclesiae: per "non pax ulli carni" significatur quod non amplius interna requies propter dominium mali et falsi: per "severunt tritica, et spinas messuerunt" significatur quod pro bonis veri sint mala falsi; "tritica" sunt bona veri, et "spinae" sunt mala falsi.

[6] Apud eundem,
Ismael qui fuit de semine regni, occidit Gedaliam, quem fecerat rex Babelis praefectum in terra, et omnes Judaeos qui fuerunt cum eo,et Chaldaeos, tum viros ex Sichem, ex Schilunte et Samaria: "decem tamen viri inventi sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismaelem, Ne occidas nos, quia sunt nobis abscondita in agro, tritica et hordea,et oleum et mel; ideo omisit eos nec occidit" (xli. 1-8):
per haec historica in sensu interno describitur damnatio eorum qui profanant sancta; per "Gedaliam" enim, quem rex Babelis praefectum fecit in terra, et per "Judaeos qui fuerunt cum eo," ac per "Chaldaeos," "viros ex Sichem, ex Schilunte et Samaria," intelliguntur illi qui profanant, ac in sensu abstracto omnis generis profanationes, nam "rex Babelis" significat profanationem boni et veri; damnatio eorum significatur per quod "occisi sint," per "occidi" enim significatur spiritualiter occidi (videatur n. 315); per "decem" autem "viros," qui dixerunt ad Ismaelem, "Ne occidas nos, quia sunt nobis abscondita in agro, tritica et hordea, et oleum et mel," intelliguntur illi qui non profanarunt sancta ecclesiae, quia illis bonum et verum intus est; qui enim profanant, illis nihil boni et veri intus est, sed modo extra cum loquuntur et praedicant; at illis qui non profanant est bonum et verum intus: hoc intelligitur per quod dixerint "esse illis abscondita in agro, tritica, hordea, oleum et mel;" per "tritica" et "hordea" significantur bona et vera externi hominis, per "oleum" significatur bonum interni hominis, et per "mel" ejus jucundum; per "decem viros" significantur omnes illi qui tales sunt, nam "decem" significant omnes et omnia: per quod "omiserit eos et non "occiderit" significatur quod non profani, ita non damnati: per Ismaelem repraesentantur qui in genuinis veris ecclesiae sunt, quod etiam significatur per "semen regni" e quo erat. Talia involvunt haec historica, nam historica in Verbo aeque habent sensum internum ac prophetica.

[7] Apud Mosen,
"Jehovah Deus tuus deducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte, terram tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranati, terram olivae olei et mellis" (Deutr. viii. 7, 8):
describitur ita terra Canaan in sensu litterae, at in sensu spirituali describitur ecclesia Domini, quoniam haec per "terram Canaan" in hoc sensu significatur, et recensentur omnia genera boni et veri quae ecclesiae sunt; quod dicatur "terra fluviorum aquae," est quia "fluvii aquae" significant doctrinalia veri; per "fontes et abyssos exeuntes e valle et e monte" significantur interiora et exteriora vera ex Verbo, per "fontes" interiora vera inde, et per "abyssos," exteriora vera; haec dicuntur "ex valle exire" quia "vallis" significat inferiora et exteriora ubi talia, et illa dicuntur "ex monte exire" quia "mons" significat superiora et interiora ubi talia: per "terram tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranati," significatur ecclesia quoad bonum et verum omnis generis, "triticum et hordeum" significant bonum et verum ex caelesti origine, "vitis et ficus" bonum et verum ex spirituali origine, et "malogranatum" cognitiones boni et veri; et per "terram olivae olei et mellis," significatur ecclesia quoad bonum amoris et ejus jucundum. Qui non scit sensum spiritualem Verbi, is non aliter credit quam quod solum terra Canaan per illa verba describatur; unde foret Verbum modo naturale et non spirituale; et tamen Verbum ubivis in sinu suo est spirituale, et spirituale est quum per verba illa intelliguntur spiritualia quae significantur, nempe bona et vera omnis generis. (Quid autem in specie per "fluvios," "fontes," "abyssos," "vallem," "montem," "vitem," "ficum," "malogranatum," "olivam," "oleum" et "mel" significatur, ostensum est in Arcanis Caelestibus, quae omnia adducere prolixum nimis foret; pleraque tamen ex illis ostensa sunt et ostendentur in hac super Apocalypsin explicatione, quae consulantur in suis locis.)

[8] Apud Hiobum,
"Si vim" terrae "comedi sine argento, et animam (dominorum) ejus exhalare feci, pro tritico exeat spina, et pro hordeo labrusca" (xxxi. 39, 40):
"vim terrae comedere sine argento" significat appropriare sibi bonum ecclesiae absque vero ("terra" est ecclesia, et "argentum" est verum); et "exhalare facere animam (dominorum) ejus" significat sic vitam spiritualem evacuare; "pro tritico exeat spina, et pro hordeo labrusca," significat quod pro bono habeatur malum, et pro vero falsum ("triticum" est bonum, "Spina" malum, "hordeum" verum, et "labrusca" falsum); bonum enim non comparari potest nisi per vera.

[9] Apud Esaiam,
"Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth, super universam terram... num toto die arabit arator ad serendum, aperiet et occabit terram suam? nonne quando complanavit facies ejus, dispergit nigellam?... et reponit triticum mensuratum et hordeum designatum, et zeas designatas? ita erudit eum ad judicium, Deus ejus docet eum" (xxviii. 22, 24-26):
per haec in sensu spirituali describitur quod ecclesia apud gentem Judaicam et Israeliticam prorsus destructa sit, et quod nihil faciat quod discant et sciant Verbum, sed ut bonum et verum ejus usui vitae applicetur; inde et non aliunde intelligentia a Domino: quod ecclesia apud illam gentem prorsus destructa sit, intelligitur per "Consummationem et decisionem audivi a Domino Jehovih Zebaoth super universam terram;" "consummatio et decisio" est plenaria destructio, et "universa terra" est tota ecclesia, hoc est, omne ejus; quod nihil faciat quod discant et sciant Verbum, significatur per "Num toto die arabit arator ad serendum, aperiet et occabit terram suam?" "Arare ad serendum" est discere, et "occare terram" est reponere in memoria. Quod bonum et verum Verbi usui vitae applicandum sit, significatur per "Nonne quando complanavit facies ejus, dispergit nigellam, et reponit triticum mensuratum et hordeum designatum, et zeas designatas?" "Nonne quando complanavit facies terrae dispergit nigellam?" significat quando praeparavit per Verbum; "triticum mensuratum et hordeum designatum, et zeae designatae?" significant applicare bonum et verum usui vitae ("triticum" est bonum, "hordeum" est verum, et "zeae" sunt cognitiones): quod inde non aliunde intelligentia a Domino, significatur per "ita erudit ad judicium, Deus ejus docet eum;" "judicium significat intelligentiam, "Deus ejus docet eum" significat quod a Domino.

[10] Apud Mosen,
Jehovah "equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibavit proventu agrorum, sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae; butyrum armenti et lac gregis cum adipe agnorum et arietum filiorum Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et {1}sanguinem uvarum bibis merum" (Deutr. xxxii. 13, 14):
haec dicta sunt de Ecclesia Antiqua post diluvium a Domino instaurata, quae in intelligentia et sapientia erat quia in bono charitatis et inde in fide; intelligentia eorum et sapientia a Domino significatur per quod "Jehovah equitare fecerit eum super excelsis terrae, et cibaverit proventu agrorum;" bona caelestia et spiritualia quae illis per vera, describuntur per quod "sugere fecerit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum armenti et lac gregis cum adipe agnorum et arietum filiorum Baschanis et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvarum bibis merum;" "triticum" significat ibi in genere omne bonum, et "sanguis uvarum" ac "merum" omne verum inde.

[11] Apud Davidem,
"Utinam populus meus obediret Mihi, et Israel in viis meis ambularent,... {2}cibarem eos adipe tritici, et e petra melle saturarem eos (Ps. lxxxi. 14,17 (B.A. 13, 16)):
per "adipem tritici," et per "mel e petra," quibus cibarentur et saturarentur, significatur bonum omnis generis ex bono caelesti, et jucundum ejus a Domino, per "adipem," enim significatur bonum caeleste, per "triticum" bonum omnis generis, per "mel" jucundum boni, et per "petram" Dominus; quod haec illis si vivant secundum praecepta Domini, intelligitur per "Utinam populus meus obediret Mihi, et Israel in viis meis ambularent;" "viae" in Verbo significant vera et quoque praecepta, ac "ambulare" significat vivere.

[12] Apud eundem,
"Lauda, Hierosolyma, Jehovam; collauda, Zion, Deum tuum; nam firmat Vectes portarum tuarum: benedicit filiis tuis in medio tui, qui ponit terminum tuum pacem, adipe triticorum satiat te" (Ps. cxlvii. 12-14):
per "Hierosolymam" et "Zionem" intelligitur ecclesia, per "Hierosolymam" ecclesia quoad vera doctrinae, et per "Zionem" ecclesia quoad bona amoris; "qui ponit terminum tuum pacem" significat omnia caeli et ecclesiae, nam "terminus" significat omnia illa; "adipe triticorum satiat te" significat omni bono amoris et sapientia, "adeps" enim significat bonum amoris, et "triticum" omnia quae ex illo, quae quia ex bono sunt etiam bona sunt; quia haec significantur, ideo dicitur "adeps triticorum."

[13] Apud Hoscheam,
"Dixit Jehovah" ad prophetam, "Denuo abi, ama mulierem amatam socio et adulterantem, juxta amorem Jehovae erga filios Israelis, et hi respicientes ad deos alios, et amantes lagenas uvarum: et comparavi eam mihi per quindecim argenti, et corum hordeorum, et semicorum hordeorum" (iii. 1, 2):
per hoc repraesentabatur Ecclesia Judaica et Israelitica qualis erat quoad doctrinam et cultum, quod nempe per traditiones vanas falsificaverit omnia Verbi, tametsi id ut sanctum coluerunt; "mulier amata socio et adulterans" quam propheta amaret, significat ecclesiam talem; "mulier" ecclesiam, "amata socio et adulterans" falsificationem veri et adulterationem boni: "juxta amorem Jehovae erga filios Israelis, et hi respicientes ad deos alios," significat falsa doctrinae et mala cultus; haec significantur per "respicere ad deos alios:" "amantes lagenas uvarum" significat Verbum in solo sensu litterae, nam "vinum" significat vera doctrinae ex Verbo, "uvae" bona ejus ex quibus vera, et "lagena" id quod continet; ita ultimum Verbi sensum, qui est sensus litterae, quem applicant suis falsis et malis: quod "comparaverit sibi illam per quindecim argenti" significat exiguo pretio; "quindecim significant exiguum: "corus hordeorum et semicorus hordeorum" significat tam parum boni et veri ut vix aliquid.

[14] Apud Matthaeum,
Johannes de Jesu, "Ille vos baptizabit spiritu sancto et igne, cujus ventilabrum in manu Ipsius, et perpurgabit aream suam, et colliget triticum in horreum, paleam autem comburet igne inexstinguibili" (iii. 11, 12):
per "baptizare spiritu sancto et igne" significatur reformare ecclesiam et regenerare hominem ecclesiae per Divinum Verum et Divinum Bonum; "baptizare" significat reformare et regenerare, "spiritus sanctus" Divinum Verum procedens ab Ipso, et "ignis" Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius: per "triticum" quod colliget in horreum, et per "paleam" quam comburet igne inexstinguibili, significatur bonum omnis generis quod ex origine caelesti quod in aeternum conservaturus, ita eos qui in illo sunt, et falsum omnis generis quod ex origine infernali quod destructurus, ita eos qui in illo sunt; et quia dicitur "triticum," "horreum" et "palea," etiam dicitur "ventilabrum" et "area," ac per "ventilabrum" significatur separatio, ac per "aream" ubi separatio fit.

[15] Apud eundem,
Jesus dixit, "simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, sed cum dormiverunt homines, venit ejus inimicus et seminavit zizania et abivit: quum vero germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt etiam zizania: accedentes autem servi patrisfamilias dixerunt illi, Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? unde ergo habet zizania? Hic tunc dixit illis, Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt, Visne ergo exeuntes colligamus ea? Ipse vero dixit, Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum; sinite una crescere utraque usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum vero congregate in horreum meum" (xiii. 24-30):
quid haec involvunt, patet manifeste ex sensu spirituali, nam singula ibi sunt correspondentiae; Dominus enim cum in mundo fuit per meras correspondentias locutus est, quia ex Divino; agitur ibi de ultimo judicio, quando separandi sunt boni a malis, ac boni venturi in caelum et mali in infernum: "semen bonum in agro," quod homo seminavit, significat ecclesiae vera quae ex bono sunt; "ager" significat ecclesiam ubi illa, et "seminare" significat influere ac recipere, ita quoque instruere: "homo qui seminavit" est Dominus per Verbum ubi omnia vera ecclesiae sunt: "cum dormiverunt homines, venit ejus inimicus et seminavit zizania et abivit," significat quod apud naturales homines falsa mali ab inferno influant et recipiantur, "dormire" enim significat vivere vitam naturalem absque spirituali (videatur supra, n. 187(a)), et "inimicus" significat infernum, et "zizania" significant mala falsi. Quid reliqua usque ad finem significant, constare poteSt ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio (n. 70) adducta sunt, involvunt enim arcana ,quae ibi exposita sunt; hic solum quod per "triticum" significetur bonum veri et inde illi qui in bono per vera sunt, ac per "zizania" malum falsi et inde illi qui in malo per falsa sunt. Quod illa dicta sint de ultimo judicio, constat ex sequentibus in eo capite, ubi dicitur,
"Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen... sunt filii regni, zizania sunt filii mali, inimicus... est diabolus, messis consummatio saeculi" (vers. (37,) 38, 39):
"consummatio saeculi" est ultimum tempus ecclesiae quando judicium. Ex his locis ex Verbo allatis constare potest quod "triticum" significet bonum ecclesiae in genere, ac "hordeum" verum ejus.

AE n. 375

Apocalypsis Explicata n. 375

375. "Et oleum et vinum ne laeseris."- Quod significet quod provisum sit ne damnum inferatur sensui interno seu spirituali Verbi, nec quoad bonum nec quoad verum, constat ex significatione "olei," quod sit bonum amoris (de qua sequitur); ex significatione "vini," quod sit verum illius boni, nam omne bonum habet suum verum, seu omne verum est boni, inde quale bonum tale verum; et ex significatione "laedere," quod sit damnum eis inferre. Quod sit sensus internus seu spiritualis Verbi quoad bonum et quoad verum qui hic in specie significatur per "oleum et vinum," constat ex eo, quod per "triticum et hordeum" significetur bonum et verum aeque ac per "oleum et vinum;" sed per "triticum et hordeum" bonum et verum ecclesiae in genere, ita quae in sensu litterae Verbi; nam bona et vera quae in eo sensu Verbi sunt, bona et vera in genere sunt, includit enim sensus litterae sensum spiritualem, et inde bona et vera spiritualia; quare "triticum et hordeum" significant bona et vera ecclesiae in genere, quae sunt sensus litterae Verbi, at "oleum et vinum" bona et vera sensus interni seu spiritualis Verbi; haec sunt bona et vera interiora, illa vero exteriora.

[2] Quod sint bona et vera interiora et exteriora, illa in spirituali seu interno homine, haec in naturali seu externo, constare pote|s|t ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt, quod nempe sint tres caeli, et quod intimum seu tertium caelum sit in bonis et veris intimis seu tertii gradus, quodque medium seu secundum caelum sit in bonis et veris inferioribus seu secundi gradus, et quod ultimum seu primum caelum sit in bonis et veris ultimis seu primi gradus. Bona et vera ultima seu primi gradus sunt qualia continentur in sensu litterae Verbi; quapropter qui in illo sensu manent, et inde faciunt sibi doctrinam, et vivunt secundum illam, in bonis et veris ultimis sunt: illi quoniam non vident interiora, ex causa quod non pure spirituales sint sicut angeli superiorum caelorum, sed spirituales naturales, usque in caelo sunt sed in ultimo; nam bona et vera quae hauserunt ex sensu litterae Verbi, et sunt apud illo|s|, in se habent bona et vera interiora quae sunt sensus Spiritualis Verbi, correspondent enim, et per correspondentiam unum faciunt.

[3] "Sit pro exemplo, qui ex sensu litterae Verbi credit, quod Deus irascatur, condemnet et dejiciat in infernum illos qui male vivunt; hoc tametsi in se non verum est, quoniam Deus nusquam irascitur, nec condemnat hominem et dejicit in infernum, usque tamen hoc apud illos qui bene vivunt, et ita credunt quia Verbum in littera sic dicit, a Domino acceptatur ut verum, quoniam verum intus in eo latet, quod etiam patet coram angelis interioribus, tametsi ipsi id non vident. Sit etiam pro exemplo, qui credit quod longaevus fiet si amat patrem et matrem, secundum praeceptum decalogi; ac si amat illos propterea, et bene vivit, is acceptatur similiter sicut credidisset ipsum verum, nescit enim quod per "patrem et matrem" intelligatur in supremo sensu Dominus et regnum Ipsius, per "patrem" Dominus, et per "matrem" regnum Ipsius, et quod per "prolongari dies" seu longaevus fieri significetur felix in aeternum. Similiter in mille aliis. Haec dicta sunt ut sciatur quid intelligitur per bona et vera exteriora et per bona et vera interiora Verbi, quia per "triticum et hordeum" significantur bona et vera exteriora, hoc est, quae sunt sensus litterae Verbi, at per "oleum et vinum" significantur bona et vera interiora, hoc est, quae sunt sensus spiritualis Verbi.

[4] Quod per "triticum et hordeum" significentur bona et vera exteriora, seu bona et vera sensus litterae Verbi, est quia sunt messis agri, et non inserviunt esui antequam fiunt panes, ac per "panes" in Verbo significantur bona interiora; ita per "triticum et hordeum" talia ex quibus illa bona; talia etiam sunt bona et vera sensus litterae Verbi: quod autem per "oleum et vinum" significentur bona interiora, quae sunt sensus interni seu spiritualis Verbi, constare potest ex significatione illorum in Verbo, ut ex sequentibus patebit. Quod his "non damnum inferendum sit," est causa, ne illa profanentur; nam si scirentur et crederentur ac postea negarentur, aut quoque si viveretur contra illa, tunc profanarentur; et profanare bona et vera interiora est conjungere se cum caelo et simul cum inferno, quod est prorsus perdere vitam spiritualem; nam bona et vera quae creduntur, permanent, et quoque mala et falsa, quae per negationem aut per vitam contra illa, loco eorum succedunt; inde conjunctio boni et veri quae caeli sunt cum malis et falsis quae inferni sunt, quae non separari possunt, sed discerpi, et cum discerpuntur, destruitur omne vitae spiritualis. Inde est quod profanatores post mortem non sint spiritus in forma humana, ut alii, sed mere phantasiae, et appareant sibi volare huc illuc absque aliqua cogitatione; et tandem separantur ab aliis, ac in infernum omnium infimum dejiciuntur: et quia non apparent in forma humana sicut alii spiritus, ideo non amplius de iis dicitur ille vel illa, sed illud, hoc est, non homo. (Sed plura de, profanatione boni et veri videantur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 169, 172.)

[5] Quoniam talis sors manet illos qui profanant bona et vera interiora caeli et ecclesiae, ideo sensus internus seu spiritualis Verbi, in quo illa continentur, non apertus fuit Judaeis, quia si apertus, profanavissent; et ideo nec apertus fuit Christianis, quoniam etiam hi, si apertus, profanavissent; ideo etiam his sicut illis celatum fuit quod aliquis sensus internus seu spiritualis inesset sensui litterae, qui naturalis, Verbi; utque in ignorantia de illo essent, provisum est ut scientia correspondentiarum, quae fuit scientia primaria antiquis, deperdita sit, ita prorsus ut nec scitum sit quid correspondentia, et inde quid sensus spiritualis Verbi: est enim Verbum per meras correspondentias conscriptum, quare absque scientia illarum nec sciri potuit quid sensus internus. Hoc provisum est a Domino ne profanarentur ipsa genuina bona et vera, in quibus sunt caeli superiores.

[6] Quod autem sensus internus seu spiritualis Verbi hodie apertus sit, est quia ultimum judicium peractum est, et inde omnia in caelis et in infernis in ordinem redacta sunt, et sic a Domino provideri potest ne profanationes existant. Quod sensus internus seu spiritualis aperiretur postquam ultimum judicium peractum est, praedictum est a Domino in Apocalypsi (de qua re videatur in opusculo De Equo Albo). Quod non damnum inferretur sensui interno seu spirituali Verbi, etiam significatur per quod vestes Domini a militibus divisae fuerint, et non tunica quae erat inconsuta desuper texta per totum (Joh. xix. 23, 24); per "vestes" enim Domini significatur Verbum, per "vestes quae divisae" Verbum in littera, per "tunicam" Verbum in sensu interno, et per "milites" illi qui militarent pro veris et bonis ecclesiae. (Quod "milites" significant illos, videatur supra, n. 64 fin.; et quod "vestes" in Verbo significent vera induentia bonum, et quod "vestes Domini" significant Divinum verum, ita Verbum, etiam supra, n. 64, 195.)

[7] Quod "oleum" significet bonum amoris, imprimis constare potest ex unctionibus apud filios Israelis, seu in ecclesia eorum, quae fiebant per oleum; omnia enim ecclesiae per illud inaugurabantur, et cum inaugurata fuerunt vocabantur sancta; prout altare et ejus vasa, tentorium conventus et omnia quae inibi, tum illi qui sacerdotio fungerentur ac eorum vestes, et insuper prophetae, et tandem reges. Quisque potest videre quod ipsum oleum non sanctificet, sed quod id quod significatur per "oleum," quod est bonum amoris in Dominum a Domino; hoc significatur per "oleum;" quapropter cum uncta aut uncti fuerunt, ab eo momento repraesentabant; nam oleum inducebat repraesentationem Domini ac boni amoris ab Ipso; bonum enim amoris in Dominum a Domino est ipsum sanctum caeli et ecclesiae, omne namque Divinum per id influit; quare illa quae caeli et ecclesiae sunt, quae vocantur spiritualia, tantum sancta sunt quantum ex illo tenent.

[8] Causa repraesentationis sancti per oleum haec est: Solus Dominus quoad Divinum Humanum est Unctus Jehovae, nam in Ipso ex conceptione erat ipsum Divinum Bonum Divini Amoris, et ex illo erat Humanum Ipsius ipsum Divinum Verum cum fuit in mundo, ac dein per unionem cum Ipso Divino in Se fecit illud quoque Divinum Bonum Divini Amoris; et quia omnia quae ecclesiae erant, repraesentabant Divina quae a Domino, ac in supremo sensu Ipsum Dominum, (erat enim ecclesia apud filios Israelis instituta ecclesia repraesentativa,) ideo oleum, per quod significabatur Divinum Bonum Divini Amoris, adhibebatur ad inducendum repraesentationes; ac postquam uncta aut uncti fuerunt, considerabantur ut sancta aut sancti; non quod aliqua sanctitas per id illis inesset, sed quod sanctitas in caelo per id repraesentaretur cum in cultu erant. Haec dicta sunt ut sciatur quod "oleum" significet bonum amoris.

[9] Sed ut hoc melius pateat, velim ordine singula exponere, nempe,
(i.) Quod antiqui temporibus unxerint oleo lapides erectos statuas;
(ii.) Tum quod arma belli, ut scuta et clipeos;
(iii.) Ac postea altare et omnia ejus vasa, ac tentorium conventus et omnia quae inibi;
(iv.) Ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes;
(v.) Et quoque prophetas;
(vi.) Et tandem reges, qui inde "uncti" dicebantur.
(vii.) Quod etiam usu communi receptum fuerit semet et alios ungere, ad testificandum animi lactitiam et benevolentiam.
(viii.) Et quod inde pateat, quad "oleum" in Verbo significet bonum; "oleum sanctitatis," quod praeparatum erat pro ungendo illa quae inservirent procultu in ecclesia, Divinum Bonum Divini Amores, et "oleum" in genere, bonum et ejus jucundum.

[10] (i.) Quod primum attinet, Quod unxerint lap ides erectos in statuas, constat in Libro Geneseos,
"Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem posuit sub capita]ia sua, et posuit illum in statuam, et fudit oleum super caput ejus; et vocavit nomen loci illius Bethel;... et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei,... lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei" (xxviii. 18, 19, (21,) 22).
Causa quod ita unxerint lapides, erat quia per "lapides significabantur vera, ac vera absque bono non vitam spiritualem habent, hoc est, vitam a Divino; cum vero lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera ex bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, qui inde dictus est "Lapis Israelis." Ipsi lapides erecti dicti fuerunt statuae, et habebantur sanctae; inde usus statuarum apud antiquos, et dein in eorum templis. Quia tunc lapis ille a Jacobo erectus repraesentative, sanctificatus erat, ideo vocabat Jacob nomen loci "Bethel," et dixit quod ille lapis esset "domus Dei." Bethel significat "domum Dei," et "domus Dei" significat ecclesiam quoad bonum, et in supremo sensu Dominum quoad Divinum Humanum suum (Joh. ii. 19-22). (Reliqua videantur explicata in Arcanis Caelestibus. Praeterea etiam ibi, Quod statuae ab antiquis erectae fuerint in signum, in testem et in cultum, n. 3727. Quod primitus fuerint sand termini, n. 3727. Quod dein factae sint in cultum, n. 4580. Quid significanint, n. 4580, 10643. Quod "lapides" significent vera, ac "Lapis Israelis" Dominum quoad Divinum Verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 9388, 9389, 10376. Quod fuderint oleum super caput statuae, seu unxerint illam, quod factum sit ut induceretur repraesentativum veri ex bono, et sic adhiberetur in cultum, n. 3728, 4090.)

[11] (ii.) Quod unxerint arma belli, sicut scuta et clipeos, constat apud Esaiam,
"Surgite principes, ungite scutum" (xxi. 5);
et in Libro Secundo Samuelis,
"Pollutus est clipeus heroum, clipeus Saulis non unctus est oleo" (i. 21).
Quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa; ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono: quapropter arma belli repraesentabant vera per quae Ipse Dominus pugnat apud hominem contra falsa ex malo, quae sunt ex inferno. (Quod "arma belli" significent vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686, et supra, n. 131(a), 367: et quod "bella" in genere significent pugnas spirituales, n. 1664, 2686, 8273, 8295: ac "hostes" mala et falsa, in genere inferna, n. 2851, 8289, 9314.)

[12] (iii.) Quod unxerint altare et omnia ejus vasa, tum tentorium conventus, et omnia quae inibi, constat apud Mosen,
Dixit Jehovah ad Mosen, "Unges" altare, "et sanctificabis illud" (Exod. xxix. 36);
apud eundem,
"Facies oleum unctionis sanctitatis,... quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam et omnia vasa ejus, ac candelabrum et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti et omnia vasa ejus, et labra, et basin: ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea, sanctificabit se" (Exod. xxx. 25-29; cap. xl. 9-11: Levit. viii. 10-12: Num. vii. 1):
causa quod ungerentur altaria, ac tentorium conventus cum omnibus quae inibi, erat, ut repraesentarent Divina et sancta caeli et ecclesiae, consequenter sancta cultus; nec repraesentare illa potueru