Colloquia cum Angelis n. 1
1. [COLLOQUIA CUM ANGELIS
Quod unum malum in se infinitas concupiscentias, interiores et exteriores, {1}contineat, de quibus homo nihil scit.
-- Quod omnes illae removeantur a Domino, dum homo spectat ad Dominum, et malum fugit sicut a se.
-- Illustratio per exempla apud hominem varia, ut de ventriculo, renibus, membris generationi dicatis.
-- Quod non opus sit ut homo de illis sciat.
-- Quod malum appareat homini sicut unum, et quod tamen illi insint omnes concupiscentiae, interiores et exteriores, ita successive, sed quod in malo illo insint in ordine simultaneo. Hoc etiam illustretur.
-- Quod homo non purificetur per fugere malum solum propter civiles et morales causas; quia purificatur solum quoad externa, {2}non quoad interna.
-- Quod sic nemo purificetur per hodiernam fidem, {3}quae ponit opera solum civilia, moralia, et politica.
@1 contineat T; om A N$
@2 non quoad interna A N; non autem quoad interna N(c) T$
@3 quae ponit A; qui parit N; quae parit T$