129. Perductus sum ad illos qui nihil sciverunt de Deo in mundo, et dicebantur vivere in quadam insula, sed qui tamen inter se egerunt vitam moratam; illi apparebant mihi non sicut homines, sed sicut simiae, sed usque facie humana, ita visi quia nihil de Deo sciebant, et Divinum est in similitudine hominis; a Domino praefectus est illis unus ex Christianis; cum illo loquutus sum, qui dixit, quod obediant illi, et ament illum, quod modesti sint, et in operis, sed quod primum aegre capere potuerint quae religionis sunt; sed quod post aliquod tempus, data sit illis propior communicatio cum Christianis, et quod incipiant recipere aliquid religionis, et quod spem foverit, quod reformari possent, ex causa quia moratam vitam egerunt, et in obedientia sunt, ac seduli.
NB -- tantum in lucem coeli venit, ita in affectionem veri propter verum.
-- tantum regeneratur ac regeneratus est.
NB -- tantum invertitur ordo et ex voluntate bonum agit, et sicut ex intellectu.
-- tantum purificatur per vera.
-- tantum malum haereditarium removetur.
-- tantum crescit intelligentia et sapientia.
-- plura similia ex doctrina coelesti ubi quid [intelligitur] per vera.
-- quod successive hoc fiat, et postea in aeternum.
-- tantum ei fides est.
[In manuscripto hic pagina vacua est.]
[In manuscripto hic folium deest.]