1. INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM.
ORDO ET DISPOSITIO
[1.]-QUOD NON VERE ECCLESIA SIT NISI UNUS DEUS SIT, ET ILLE JEHOVAH DEUS SUB FORMA HUMANA.
ET SIC QUOD DEUS SIT HOMO, ET HOMO DEUS.
[II.]-QUOD DOCTRINALIA QUAE CONTINENTUR IN "VERA CHRISTIANA RELIGIONE" CONCORDANT CUM DOCTRINALIBUS ECCLESIAE ROMANO-CATHOLICAE, ET CUM DOCTRINALIBUS PROTESTANTIUM, QUI AGNOSCUNT UNIONEM PERSONALEM IN CHRISTO, ET ADEUNT CHRISTUM, ET DUAS SPECIES IN EUCHARISTIA SUMUNT.
[III.]-QUOD NUNC PRIMUM VERA ILLA ECCLESIAE, ET NON PRIUS, CAUSAE VARIAE; INTER QUAS QUOD NOVA ECCLESIA NON INSTAURETUR PRIUS QUAM IN CONSUMMATIONE PRIORIS.
[IV.]-PROVIDENTIA DIVINA DE ILLA:-
EX HAERESIBUS SPARSIS POST TEMPUS APOSTOLORUM.
CUR ROMANA ECCLESIA;
CUR SEPARATIO EX ILLA, CAUSAE;
[[1]SICUT A] MATRE NON DIGNA.
CUR SEPARATIO GRAECAE A ROMANA.
[V.]-DE MIRACULIS, QUOD ECCLESIAM DESTRUXERINT, VARIA (et a Domini verbis, Matth. xxiv.).
[VI.]-QUOD OMNIA EO TETENDERINT, UT HOMINES, QUI DICTI SANCTI, INVOCARENTUR.
[VII.-QUOD HAEC ECCLESIA INSTAURATA ET CONSTABILITA NON SIT PER MIRACULA, SED PER REVELATIONEM SENSUS SPIRITUALIS [VERBI], ET PER INTRODUCTIONEM SPIRITUS ET SIMUL [2]CORPORIS MEI IN MUNDUM SPIRITUALEM, UT IBI SCIREM QUID CAELUM ET INFERNUM, ET IMMEDIATE IN LUCE A DOMINO HAURIREM VERITATES FIDEI, PER QUAS HOMO DUCITUR AD VITAM AETERNAM.
[VIII.]-DE ADVENTU DOMINI (ex Verbo et ex Symbolis).
[IX.]-INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM, UT DOMINO OBVIAM EANT (ex Apoc. xxi., xxii.; et ex cap. i.; etc., etc.).
[X.]-QUOD POSTHAC NON DICENDI SINT EVANGELICI, REFORMATI, MINUS LUTHERANI ET CALVINISTAE, SED CHRISTIANI.
[XI.]-DE MIRACULIS PLURA.
Quod in Christo Jesu Homo sit Deus, et Deus Homo, patet evidenter ex Domini verbis ad suum Patrem,
"Omnia tua mea sunt, et omnia mea tua" (Joh. xvii. 10).
Ex "Omnia mea tua sunt," patet quod Homo sit Deus; et ex "Omnia tua mea sunt," quod Deus sit Homo.
55. DE MIRACULIS
(Ex filiis Israelis.)
(Ex Domini verbis, de Divite et Lazaro.)
(Ex Domini verbis, Matt. xxiv. 24.)
De miraculis Papaeis (quae enumerentur).-Quod unice seducant, et non quid doceant, nisi ut invocentur sicut numina, et hoc ob finem ut aurum et argentum conferant ad monasteria, seu ut corradant totius mundi gazas. Miracula plurium illorum; ut Antonii Paduae; ut trium Sapientum Coloniae; ut miraculosa simulacra, ad quae thesauri collecti, ubivis in monasteriis, ubi parietes integuntur picturis miraculorum a suis sanctis, et illorum idolis; ut libri de miraculis Paris et aliorum. Quid aliud quam ut invocentur propter finem [ut] donaria corradantur? Sed quis illorum adhuc docuit viam ad caelum, item veritates Ecclesiae ex Verbo? Quamobrem placuit Domino praeparare me a prima juventute ad percipiendum Verbum, [et] introduxit in mundum spiritualem, et lumine sui Verbi propius illustravit. Exinde patet quod hoc omnibus miraculis praestet.
Beelschebub fecit miracula prae aliis diis gentilibus, ut patet ex Veteri Testamento; etiam Simon Magus.